|
LATINITAS
Opus Fundatum in Civitate Vaticana
CERTAMEN VATICANVM QVINQVAGESIMVM PRIMVM INDICITVR
Linguae Latinae cultoribus, ubicumque terrarum sunt, quinquagesimum primum proponitur Certamen
Vaticanum, quod in opusculis prosa vel astricta oratione compositis vertitur.
Certamen die XXX mensis Novembris anno MMVIII in Vrbe celebrabitur.
Iis qui ad Certamen LI descendent, conceditur ut argumentum, de quo Latine
agant, sibi ipsi eligant; praeoptantur autem argumenta ad res vel eventus huius
aetatis pertinentia.
* Nova sunto experimenta neque prius aut typis exscripta, etiam vulgari sermone,
aut iam praemio in aliis litterarum certaminibus decorata vel etiam tantummodo
exhibita, sed praemio non honestata.
* Sunto omnino ab ipso auctore inventa, neque ex alieno opere deprompta in
Latinumque sermonem conversa, neque tandem e soluta oratione in astrictam;
reicietur translatio experimentorum, quae a descendentibus in Certamen iam
exhibita sunt.
In iudicio de missis operibus ferendo, ut par est, cum rerum momentum tum Latini
sermonis integritas aestimabuntur. In carminibus, ut liquet, etiam mentis
incitationis vel motus, atque versuum legis et modificationis ratio ducetur.
* Scripta, quae prosa oratione conduntur, summum duo milia verborum et
quingenta, minimum mille et quingenta complectantur.
* Poėtarum experimenta ne minus centum versibus
constent neque numerum ducentorum quinquaginta versuum excedant.
Singulae strophae numero notentur.
* Quisque petitor quinque sui operis exemplaria, ad
unum idemque argumentum - non ad plura - pertinentia, vel machinula scriptoria
dilucide exarata vel typis excusa, pridie Calendas Septembres anno MMVIII mittenda
curabit.
* Licet petitoribus sive soluta sive astricta
oratione in idem certamen indictum descendere, sed in utraque unum opusculum
permittitur ut exhibeatur. Scripta, sive fuerint sive non fuerint praemio
ornata, non reddentur.
* Petitores commentationes suas aliqua sententiola
vel ficto nomine notabunt, quam sententiolam quodque nomen commenticium cum in
suprema parte paginae suae scriptionis exarabunt, tum super involucrum, in quo
scidula verum nomen et cognomen ad certum domicilium eorum exhibens
claudetur.Omnino, quaesumus, scriptores abstineant a vero suo nomine exarando
super exterius involucrum, quo chartas omnes ad nos mittent.
* Victores huiuscemodi praemiis donabuntur. Qui
superior inter omnes discesserit aureo nomismate nec non diplomate honestabitur;
qui autem victori proximus in certamine fuerit, argenteo nomismate decorabitur
una cum mandato nummario et diplomate. Petitores, qui publica laude digni
existimati erunt, aeneo nomismate et diplomate ornabuntur non sine mandato
nummario.
Reicientur ea scripta, quae non fuerint secundum
eas, quas statuimus, rationes composita. Omnia, quae mittentur, scripta
tabellariorum diligentiae commendentur atque sic inscribantur: Fondazione
Latinitas, 00120 Cittą del Vaticano.
OPVS FVNDATVM «LATINITAS»
Inde ab anno bismillesimo,
artificiosi ludi pro "Vaticanis Certaminibus" affabre efficti sunt a culturali
consociatione cui nomen Music Theatre International (www.mthi.it): ipsi
quidem eximias exprimimus gratulationes simulque optima omina in futurum tempus.
CERTAMEN VATICANVM
XXXXVII






CERTAMEN VATICANVM XXXXVIII








CERTAMEN VATICANVM XXXXIX




CERTAMEN VATICANVM XXXXX






|