|
PONTIFICIA COMMISSIO BIBLICA
RATIO PERICLITANDAE
DOCTRINAE CANDIDATORUM
AD ACADEMICOS GRADUS IN SACRA SCRIPTURA
Cuicumque ad academicos in Sacra Scriptura gradus, secundum ea quae Apostolicis
Litteris Scripturae Sanctae constituta sunt, licet certumque est
contendere, disciplinarum capita definiuntur, in quibus apud Commissionem
Biblicam legitima doctrinae suae experimenta dabit.
I.
AD PROLYTATUM
IN EXPERIMENTO QUOD SCRIPTO FIT:
A) Exegesis (i.e. expositio doctrinalis, critica philologica) quattuor
Evangeliorum et Actuum Apostolorum. Pericope ex his, a iudicibus eligenda, de
qua verbis quoque periculum fiet.
B) Dissertatio de historia biblica iuxta materiam sub n. III assignatam.
C) Dissertatio de introductione generali iuxta materiam infra positam sub n. V,
vel de Introductione speciali in sequentes libros: Pentateuchi, Iob, Psalmorum,
Isaiae, Ieremiae, Ezechielis, Danielis, Ecclesiastici, Sapientiae et totius Novi
Testamenti.
IN EXPERIMENTO VERBALI:
I. Graece quattuor Evangelia, Actus Apostolorum, Epistola ad Romanos et secunda
Epistola ad Corinthios.
II. Hebraice quattuor libri Regum.
III. Quaestiones selectae ex tota historia Hebraeorum et ex historia evangelica
et apostolica.
1. Historia Abrahae; eius relationes cum Babylonia (Amraphel - Hammurabi?) et
cum Aegypto; Chanaan tempore Abrahae.
2. Commoratio Hebraeorum in Aegypto; Moyses.
3. Exodus; Hebraeorum vicissitudines in deserto.
4. Historia Iudicum.
5. Institutio regni Israelitici.
6. Aevum splendoris regni Israelitici; David et Salomon.
7. Schisma decem tribuum. Bellica incursio Sesac in Palaestinam. Regna Iosaphat,
Athaliae, Oziae, Achaz, Ezechiae, Manasses, Iosiae. Hierusalem capta a
Nabuchodonosor.
8. Dynastia Amri eiusque inimici (Mesa, etc.). Iehu, Manahem, Phacee. Ultimi dies Samariae.
9. Reditus ab exilio. - Exordium diasporae (documenta Elephantinae).
10. Iudaeorum historia tempore Machabaeorum.
11. Iudaea sub dominatione romana. Herodum dynastia.
12. Historia evangelica et apostolica.
IV. Introductio specialis in singulos libros utriusque Testamenti (i.e.
authenticitas, aetas, argumentum).
V. Introductionis generalis quaestiones selectae, nimirum:
1. De Bibliorum Sacrorum inspiratione.
2. De sensu litterali et de sensu typico.
3. De legibus Hermeneuticae.
4. De praecipuis documentis Ecclesiae ad Rem Biblicam spectantibus.
5. De antiquis Hebraeorum Synagogis.
6. De variis Iudaeorum sectis circa tempora Christi.
7. De gentibus Palaestinam tempore Christi incolentibus.
8. Geographia physica Palaestinae.
9. De praecipuis differentiis divisionis Palaestinae tempore Regum et tempore
Christi.
10. Topographia Hierusalem, imprimis tempore Christi.
11. De kalendario et praecipuis ritibus sacris Hebraeorum.
12. De ponderibus, mensuris et nummis in Sacra Scriptura memoratis.
II.
AD LAUREAM
SCRIPTO:
Amplior quaedam dissertatio circa thesim aliquam graviorem ab ipso candidato de
Commissionis assensu eligendam.
CORAM:
I. Dissertationis a Censoribus impugnandae defensio.
II. Specimen praelectionis exegeticae a candidato dandum de argumento una ante
hora ipsi designato.
III. Exegesis unius ex sequentibus Novi Testamenti partibus a candidato
deligendae atque pro arbitrio iudicum exponendae:
1. Epistolae ad Romanos.
2. Epistolarum I et II ad Corinthios.
3. Epistolarum ad Thessalonicenses I et II et ad Galatas.
4. Epistolarum captivitatis et pastoralium.
5. Epistolae ad Hebraeos.
6. Epistolarum Catholicarum.
7. Apocalypsis.
IV. Exegesis ut supra alicuius ex infrascriptis Veteris Testamenti partibus:
1. Genesis.
2. Exodi, Levitici et Numerorum.
3. Deuteronomii.
4. Iosue.
5. Iudicum et Ruth.
6. Librorum Paralipomenon, Esdrae et Nehemiae.
7. Iob.
8. Psalmorum.
9. Proverbiorum.
10. Ecclesiastae et Sapientiae.
11. Cantici Canticorum et Ecclesiastici.
12. Esther, Tobiae et Iudith.
13. Isaiae.
14. Ieremiae cum Lamentationibus et Baruch.
15. Ezechielis.
16. Danielis cum libris Machabaeorum.
17. Prophetarum minorum.
V. Introductionis generalis quaestiones selectae.
1. De historia exegeseos christianae usque ad finem saec. V; imprimis de Scholis
exegeticis Alexandrina et Antiochena netnon de operibus exegeticis S. Hieronymi.
2. De historia canonis librorum utriusque Testamenti.
3. De origine et auctoritate textus Massoretici.
4. De versione Septuaginta virali et de aliis versionibus Vulgata antiquioribus
in crisi textuum adhibendis.
5. Vulgatae historia usque ad initium saec. VII. Eiusdem authenticitas a
Concilio Tridentino declarata, et posteriores emendationes.
6. Notitia praecipuorum documentorum, effossionum et inventionum Sacras Litteras
illustrantium.
VI. Peritia praeterea probanda erit in aliqua ex linguis praeter Hebraicam et
Chaldaicam orientalibus, quarum usus in disciplinis biblicis maior est.
Hanc periclitandae doctrinae rationem, in magis enucleatam formam a Pontificia
Commissione Biblica redactam, SS.mus D.N. Pius PP. X die 12 Ianuarii 1911 adprobare dignatus est.
Fulcranus Vigouroux, P.S.S.
Laurentius Janssens, O.S.B.
Consultores ab Actis.
PARS ALTERA
DE IPSIS EXPERIMENTIS
CAPUT I:
AD CONFERENDUM PROLYTATUM
ART. I. - DE PERICULORUM TEMPORE DEQUE PETITIONE A CANDIDATIS FACIENDA
1. Candidatis ad Prolytatum, itemque ad Lauream, probandis duplex habetur
iudicum sessio, mense Novembri et mense Iunio, id est ineunte et exeunte anno
scholastico.
2. Candidati petitionem R.mo Consultori ab Actis exhibeant et quidem ante finem
mensis Iunii, qui volunt in sessione prima periculum doctrinae suae facere, ante
finem Aprilis, qui in altera.
3. In petitione Candidatus, praeter nomen, cognomen, domicilium suum, indicet
etiam ubi et quo die ad sacerdotium sit promotus, atque ubi et quo die sacrae
Theologiae lauream consecutus. Idem petitioni litteras commendatitias adiungat
Ordinarii sui vel, si e religioso ordine institutove sit, antistitis manu
subscriptas. Horum autem documentorum inspectionem sibi Pontificia Commissio
reservat.4. De diebus periculorum destinatis Candidati tempestive certiores fiunt.
ART. II. - DE LINGUA IN EXPERIMENTIS ADHIBENDA
Experimenta iis, qui Prolytatum petunt - item qui Lauream - latine danda sunt;
nisi cui alia lingua permittatur uti.
ART. III. - DE EXPERIMENTIS SCRIPTIS
1. Experimentum scriptum complectitur: a) Dissertationem exegeticam de textu
aliquo Evangeliorum vel Actuum; - b) Scriptionem de quopiam argumento ex
historia biblica iuxta materiarum indicem in adnexo folio descriptum; - c)
Scriptionem de aliquo argumento Introductionis generalis vel specialis ibidem
pariter assignato. Ad hanc geminam scriptionem conficiendam bis tres horae conceduntur; sex autem
ad dissertationem, cui propterea duplex tribuitur valor.
2. Dissertatio et scriptiones sunt sine cuiusvis libri adminiculo conficiendae,
praeter Scripturae textum et concordantias, quorum exemplar cuivis Candidato ab
ipsa Commissione, sed pro dissertatione exegetica dumtaxat, traditur.
3. Quod attinet ad modum argumentum exegeticum tractandi, magna relinquitur
Candidatis libertas. Sciant tamen ab eis non requiri oratoriam quamdam
amplificationem; sed tractationem scientia et ratione confectam, quae litteralem
scilicet expositionem propositi textus exhibeat, cum conclusionibus
doctrinalibus, comparatione locorum consimilium, interpretatione praecipuarum
variarum lectionum, explanatione antilogiarum, quae vel inter textum et
versiones, vel inter eiusdem textus locutiones occurrant.
ART. IV. - DE EXPERIMENTIS QUAE VIVA VOCE FIUNT
1. Verbis Candidatus unum pluresve locos Evangeliorum, Actuum, Epist. ad Romanos
et II Epist. ad Corinthios graece, atque unum pluresve locos librorum Regum
hebraice ex tempore interpretari debet.
Praeterea de Historia Antiqui et Novi Testamenti; de Introductione speciali; de
quaestionibus Introductionis generalis in memorato indice assignatis; demum, ad
iudicum arbitrium, de argumento in scriptionibus evoluto, interrogatur.
2. Experimentum quod voce fit duas complectitur horas, id est bis semihoram pro
parte graeca et hebraica, et ter viginti momenta pro altera.
ART. V. - DE NOTIS SEU PUNCTIS DEQUE CONDITIONIBUS AD SUCCESSUM
REQUISITIS 1. Singulis utriusque experimenti partibus aequalis tribuitur punctorum numerus,
id est viginti, quae tamen puncta in experimento linguae hebraicae et graecae,
netnon dissertationis exegeticae duplum valorem habent.
2. In qua materia Candidatus duodecim puncta tulerit, in ea se satis iudicibus
probasse sciat.
3. Ad felicem exitum utriusque experimenti requiritur, ut Candidatus ad mensuram
modo descriptam in singulis materiis bene responderit.
4. Qui eam mensuram in singulis materiis experimenti scripti non attigerit, ad
tentandum orale experimentum non admittitur.
5. Qui vero felicem exitum in scriptis habuit, etsi in experimento verbali
deficiat, ei experimentum scriptum iterandum non est.
6. Nemo experimentum eius materiae iterare debet, in qua sedecim puncta tulit,
nisi in materiis plus duabus ceciderit, aut in duabus, quae ad eamdem
experimenti partem pertineant, scilicet ad utramque linguam hebraicam et
graecam, vel ad alias experimenti materias.
7. Qui iterato experimento, sive scripto sive verbali, iterum cecidit, pericula
nunquam postea tentare sinitur. Iterare autem experimentum nisi in sequenti
aliqua sessione non licet, salva speciali venia ab Eminentissimo Cardinali
Praeside impetranda.
8. Qui in utroque experimento sic se probavit, ut, partitione punctorum facta,
tres quartas summae partes retulerit, is ius ad honorificam sui mentionem
acquirit.
ART. VI. - DE EXPENSIS A CANDIDATIS FACIENDIS
1. Candidati ante experimentum summmam centum et viginti libellarum solvere
tenentur, centum scilicet pro ipso experimento et viginti pro diplomate aliisque
necessariis sumptibus.
2. Candidatis quibus experimentum haud bene successit, summa septuaginta
libellarum restituetur; quod si in scriptis satis fecerint iudicibus, non eis
restituentur nisi libellae viginti.
3. Qui experimentum verbale iterum tentant, sive ex integro, sive ex parte,
solvant viginti libellas pro diplomate aliisque expensis, et insuper libellas
decem pro singulis experimenti materiis.
CAPUT II:
AD LAUREAM
ART. I. - DE CONDITIONIBUS ANTE SERVANDIS
1. Nisi adsint rationes omnino peculiares, quas iure librare Commissionis est,
periculum ad Lauream, quo maturior thesis parari possit, duorum saltem annorum
intervallo a Prolytatu distare debet.2. Cum nomen suum R.mo Secretario dat, Candidatus simul indicet titulum et
generalem notionem suae theseos doctoralis, netnon linguam qua eam exarare
intendat.
3. Pariter significet: a) librum vel librorum complexum, tum Antiqui tum Novi
Testamenti, quorum exegesim praeparare intendit, iuxta alterum experimentorum
indicem; - b) insuper quamnam linguam orientalem ad experimentum dandum elegerit
et de quibusnam textibus se interrogari cupiat. Concessa autem idiomata sunt:
Syriacum, Assyriacum, Arabicum, Ethiopicum, Copticum et vetus Aegyptiacum.
N.B. - Materia experimenti in linguis debet esse sat ampla, extra textum
biblicum, maiori saltem parte, potius deligenda. Propositio operis penes
Candidatum est, modo sufficientis sit molis et adprobatio R.morum Consultorum
accedat.
4. R.mus Secretarius significabit Candidato utrum theseos argumentum aliasque
propositas materias Commissio comprobaverit, et quasnam forte eadem
animadversiones fecerit aut mutationes suggesserit.
5. Ipse vero Candidatus tempestive mittat suae theseos typice, lithographice aut
mechanice editae quindecim saltem exemplaria, ut, praeter Em.os DD. Cardinales
Pontificiae Commissioni adscriptos, quotquot Rev.mi Consultores defensioni
theseos interesse cupiant, singuli unum accipiant.
6. Postquam thesis examini iudicum subiecta fuerit, maiorique numero suffragia
ferentium probata, Rev.mus Secretarius, auditis R.mis Consultoribus, cum
Candidato constituet de die experimento theseosque defensioni assignando.
ART. II. - DE EXPERIMIENTO DEQUE THESEOS DEFENSIONE
1. Experimentum duplici parte constat: altera praeliminari, altera solemniori.
2. Experimentum praeliminare, technicum quodammodo, in duplex periculum
dividitur. Interrogandus est Candidatus: a) de lingua orientali a se delecta; -
b) de libris Antiqui vel Novi Testamenti a se propositis, necnon de notionibus
ad rem criticam et patristicam spectantibus ad normam adnexi indicis.
Quae omnia experimenta in aula publica habentur ita, ut qui cupierint auditores
eisdem interesse possint.
3. Experimentum solemnius duas pariter complectitur partes: lectionem publicam a
candidato ex tempore habendam, et ipsam theseos defensionem.
a) Lectio publice habenda est de argumento a iudicibus delecto e libris
utriusque Testamenti ab ipso Candidato propositis, vel de quaestionibus rei
criticae aut patristicae in adnexo indice descriptis. Candidato conceditur
spatium unius horae ad hanc lectionem praeparandam. Absoluta lectione, quae
quindecim vel viginti momenta non excedat, iudices candidatum tenent sive de
argumento lectionis, sive de quaestionibus connexis, quin tamen indicis ambitum
excedant.
b) Defensionem theseos praecedit argumenti expositio nitida, expedita et,
quantum potest, plena, quae tamen spatium unius horae numquam excedat. Tres dein
e iudicum collegio thesim ex officio impugnent. Post quos alii quoque Rev.mi
Consultores, quaestiones movere possunt. Spatium utriusque experimenti definitum
non est. Suadendum tamen ut unius diei intervallo inter se distent.
4. Absoluta theseos defensione, iudices conveniunt de admissione Candidati inter
se deliberaturi. Cuius deliberationis exitus a R.mo Secretario die sequenti
Candidato significatur.
ART. III. - DE EXPENSIS A CANDIDATO SOLVENDIS
1. Candidatus ad Lauream ter centum libellas solvere debet, dimidiam scilicet
partem dum thesim doctoralem tradit, alteram antequam eius defensionem suscipiat.
2. Quae tamen altera pars non est solvenda, nisi thesi iam accepta. Quodsi
theseos defensio infelicem habuerit exitum, quinquaginta libellae Candidato
restituentur.
Hanc alteram partem "rationis periclitandae doctrinae Candidatorum ad academicos gradus in Sacra
Scriptura", in audientia Rev.mis DD. Consultoribus ab Actis die 24 Maii 1911 concessa, SS.
D.N. Pius PP. X adprobare dignatus est.
Fulcranus Vigouroux, Pr.S.S.
Laurentius Janssens, O.S.B.
Consultores ab Actis.
|