PONTIFICIA COMMISSIO BIBLICA
CIRCA CITATIONES
IMPLICITAS
IN S. SCRIPTURA CONTENTAS
Cum ad normam directivam habendam pro studiosis Sacrae Scripturae
proposita fuerit Commissioni Pontificiae de re biblica sequens quaestio,
videlicet:
Utrum ad enodandas difficultates quae occurrunt in nonnullis S.
Scripturae textibus, qui facta historica referre videntur, liceat Exegetae
catholico asserere agi in his de citatione tacita vel implicita documenti ab
auctore non inspirato conscripti, cuius adserta omnia auctor inspiratus
minime adprobare aut sua facere intendit, quaeque ideo ab errore immunia
haberi non possunt?
Praedicta Commissio respondendum censuit:
Negative, excepto casu in quo, salvis sensu ac iudicio Ecclesiae,
solidis argumentis probetur:
1° Hagiographum alterius dicta vel documenta revera citare;
et 2° Eadem nec probare, nec sua facere, ita ut iure censeatur non
proprio nomine loqui.
Die autem 13 Februarii anni 1905 Sanctissimus, referente me
infrascripto Consultore ab Actis, praedictum Responsum adprobavit atque
publici iuris fieri mandavit.
Fr. David Fleming, O.F.M.
Consultor ab Actis