![]() |
![]() |
|
CONGREGATIO PRO DOCTRINA FIDEI AGENDI RATIO IN Art.
1. Congregatio pro Doctrina Fidei
munus habet doctrinam de fide ac moribus in universo catholico orbe promovendi
atque tutandi[1].
Quo in fine persequendo, ipsa servitium praebet veritati, cum ius defendat
Populi Dei recipiendi nuntium Evangelii in sua genuinitate et integritate.
Quapropter, ne fides ac mores detrimentum patiantur ob errores quomodocumque
vulgatos, eadem officio quoque adstringitur excutiendi scripta ac sententias,
quae rectae fidei contraria aut insidiosa videantur[2]. Art.
2. Ceterum haec primaria
sollicitudo pastoralis ad omnes Ecclesiae Pastores pertinet, quibus, sive
singulis, sive in Conciliis particularibus vel in Conferentiis Episcopalibus
adunatis, ius et officium est vigilandi, ne detrimentum afferatur rectae fidei
aut moribus fidelium, qui ipsorum curae sunt commissi[3].
Quam ad rem, ipsi uti possunt etiam Commissionibus Doctrinalibus, quae ut
instrumentum consultivum institutae sunt, ut iisdem Conferentiis Episcopalibus
et singulis Episcopis auxilium afferant in eorum pro doctrina fidei
sollicitudine[4]. Restat utcumque firmum
principium, quod Sancta Sedes semper intervenire potest, atque de more
intervenit, cum influxus cuiusdam scripti fines alicuius Conferentiae
Episcopalis egreditur, aut etiam periculum fidei peculiarem induit gravitatem[5].
Quo in casu, Congregatio pro Doctrina Fidei hanc, quae sequitur, agendi
rationem observat: I. Praevium examen Art.
3. Doctrinae aut scripta
significata, utcumque vulgata, ad curam et sollicitudinem Officii competentis
subiciuntur, quod quidem eadem ad Congressus examen submittit. Postquam
quaestionis gravitas perpensa est, Congressus statuit utrum necesse sit necne
studium ab Officio institui. II. Studium
Officio commissum Art.
4. Scriptum, post eius
authenticitatem comprobatam, accurato examini subicitur, uno vel pluribus
Consultoribus cooperantibus, non exceptis aliis rei peritis[6]. Art.
5. Exitus examinis Congressui
praesentatur, qui decernit utrum idem sufficiat ad interveniendum apud loci
Auctoritates, an examen profundius peragi debeat iuxta modos praevisos, qui
sunt: examen ordinarium vel examen peractum urgenti forma procedendi[7]. Art. 6. Normae huius iudicii inducendae sunt ex errorum, qui forte reprehendantur, evidentia, gravitate, divulgatione, influxu et periculo damni, quod fidelibus immineat. Art.
7. Congressus, si studium
peractum iudicaverit sufficiens, potest casum Ordinario[8]
directe committere et per ipsum Auctori notificare quaestiones doctrinales,
quae in eius scripto continentur. Quo in casu, Ordinarius invitatur ut
quaestionem profundius inspiciat et ab Auctore necessarias explicationes
postulet, quae postea iudicio Congregationis sunt subiciendae. III. Examen ordinaria forma peragendum Art.
8. Examen ordinarium adhibetur, cum scriptum aliquos errores doctrinales
graves continere videtur, quorum agnitio attentam discernendi aciem requirit;
eius tamen influxus negativus inter fideles urgere peculiari modo non videtur.
Ipsum duas phases complectitur: phasem internam, quae investigatione praevia
constituitur in Congregationis sede peragenda[9],
et phasem externam, quae contestationem et colloquium praevidet cum Auctore[10]. Art.
9. Congressus duos aut plures peritos designat, qui scripta de quibus agitur
examinent, suam sententiam expriment et decernant, num textus sit cum doctrina
Ecclesia conformis. Art.
10. Idem Congressus «Relatorem
pro Auctore» nominat, qui in spiritu veritatis positivos doctrinae adspectus et merita Auctoris indicet, cooperetur ad sensum genuinum
opinionis interpretandum in contextu theologico generali, et de influxu
opinionum Auctoris iudicium proferat. Quam ad rem, ipse ius habet inspiciendi
omnia acta, quae ad quaestionem pertineant. Art.
11. Relatio Officii, in qua
continentur omnes notitiae etiam praecedentes utiles ad casum examinandum,
peritorum sententiae et praesentatio «Relatoris pro Auctore» Consultorum
Consilio distribuitur. Art.
12. Ad Consultorum Consilium
invitari possunt, praeter Consultores, «Relatorem pro Auctore» et
Ordinarium ipsum, qui tamen substitui nequit et secreto devincitur, etiam
periti qui sententias paraverunt[11].
Discussio initium capit ab expositione «Relatoris pro Auctore», qui summam
quaestionis praesentat. Post eum, Ordinarius Auctoris, periti et unusquisque
Consultor, voce at scripto, suam sententiam proferunt de iis quae in textu
examinato continentur. Deinde «Relator pro Auctore» et periti respondere
poterunt animadversionibus, quae forte fiant, et res ipsas clarius explanare. Art.
13. Peracta disceptatione, soli
Consultores in aula permanent pro generali suffragatione de examinis exitu, ut
decernent utrum in textu errores deprehendantur, an periculosae opiniones, eas
certo demonstrando, prae oculis habitis variis categoriis veritatis, quas
continet «Professio fidei».[12] Art.
14. Tota positio una cum
disputationum perscriptione, Consultorum votis et suffragatione generali,
examini Sessionis Ordinariae subicitur, cuius est decernere, utrum ad
contestationem procedendum sit, an vero, si affirmative, quaenam sint capita
consideranda. Art.
15. Decisiones Sessionis
Ordinariae considerationi Summi Pontificis
submittuntur[13]. Art.
16. Si in phase praecedenti
statutum est ut ad contestationem procederetur, huius rei certior reddendus
est Ordinarius Auctoris aut Ordinarii, quorum interest, nec non competentia
Dicasteria Sanctae Sedis. Art.
17. Index propositionum
erronearum aut pericolosarum, quae contestandae sunt, una cum argumentis
rationibus confirmatis et documentis pro defensione necessariis, reticito
nomine, per Ordinarium transmittitur Auctori eiusque Consiliario, quem ipse
Auctor indicare iure potest, ut sibi assistat, approbante eodem Ordinario.
Auctor intra tres menses utiles responsionem scripto exhibere debet.
Opportunum est, ut Ordinarius, simul cum responsione Auctoris scripta, suam
sententiam ad Congregationem perferendam curet. Art.
18. Praevidetur etiam facultatem
dari posse colloquendi inter Auctorem, ab eius Consiliario adiutum qui partem
activam habeat in dialogo, et quosdam delegatos Congregationis. Quo in casu,
delegati Congregationis, a Congressu nominati, perscriptionem colloquii
redigere debent eamque una cum Auctore eiusque Consiliario subsignare. Art.
19. Si Auctor responsionem
scriptam non miserit, quae semper requiritur, Sessio Ordinaria consilia
opportuna init. Art.
20. Congressus responsionem
Auctoris scriptam examinat, atque etiam colloquii perscriptionem, quod forte
habitum sit. Si ex ipsis doctrinae capita vere nova appareant, quae subtilius
perscrutari oporteat, decernit utrum quaestio Consultorum Consilio iterum
praesentanda sit; quod quidem Consilium ampliari etiam potest aliorum
peritorum insertione, Consiliario auctoris non excepto ad normam art. 17
nominato. Quod nisi evenerit, responsio scripta et
colloquii perscriptio iudicio Sessionis
Ordinariae subiciuntur. Art.
21. Si Sessio Ordinaria putat
modo positivo quaestionem solutam esse et responsionem sufficere, ulterius non
procedatur. Si contra acciderit, tunc congruae cautiones capiantur etiam pro
bono fidelium tutando. Praeterea Sessio decernat, utrum et qua ratione
examinis exitus pervulgetur. Art.
22. Decisiones Sessionis
Ordinariae approbationi Summi Pontificis submittuntur, ac deinde cum Ordinario
Auctoris, cum Conferentia Episcopali et cum Dicasteriis, quorum interest,
communicantur. IV. Examen forma urgenti peragendum Art.
23. Examen procedendi forma
urgenti peragitur, cum scriptum clare et certo errores contineat, simulque ex
eius divulgatione grave damnum fidelibus immineat vel iam adsit. Quo in casu,
statim Ordinarius vel Ordinarii, quorum interest, nec non competentia Sanctae
Sedis Dicasteria certiores fieri debent. Art.
24. Congressus Commissionem
nominat, cui speciale munus committit propositiones erroneas vel periculosas
quam primum determinandi. Art.
25. Propositiones, quae a
Commissione indicatae sunt, una cum documentis quae ad rem pertinent,
subiciuntur Sessioni Ordinariae, quae examini quaestionis praecedentiam
concedet. Art.
26. Quae propositiones, si a
Sessione Ordinaria reapse erroneae ac periculosae iudicatae sunt, post Romani
Pontificis approbationem, per Ordinarium transmittuntur Auctori, qui ad eas
corrigendas intra tres menses utiles invitatur. Art.
27. Si Ordinarius, audito Auctore,
necessarium esse putat, ut ab eo explicatio quoque scripta requiratur, haec ad
Congregationem transmittenda est, una cum Ordinarii ipsius sententia. Quae
explicatio postea traditur Sessioni Ordinariae, ut opportunae decisiones
capiantur. V. Sanctiones Art.
28. Si Auctor significatos
errores non correxerit modo debito et adaequata divulgatione, atque Sessio Ordinaria
concluserit ipsum incurrisse in delictum haeresiae, apostasiae aut schismatis[14],
tunc Congregatio procedit ad
declarandas poenas latae sententiae
ab eodem contractas[15]:
adversus hanc declarationem
recursus non admittitur. Art.
29. Si Sessio Ordinaria pro
comperto habet errores doctrinales exstare, contra quos poenae latae sententiae non praevidentur[16],
Congregatio procedit ad normam iuris sive communis[17]
sive proprii[18]. Summus Pontifex Ioannes Paulus II, in Audientia
infrascripto Cardinali Praefecto die 30 maii 1997 concessa, has normas ratas habuit atque
confirmavit in Sessione Ordinaria huius Congregationis statutas, simul art.
28-29 in forma specifica approbando,
contrariis quibuslibet non obstantibus, easque publici iuris fieri iussit. Romae,
a Sede Congregationis pro Doctrina Fidei, die 29 Junii 1997, in Sollemnitate
S.S. Apostolorum Petri et Pauli. +
JOSEPH Card. RATZINGER +
Tarsicius Bertone, S.D.B. [1]
Cf. Const. Ap. Pastor bonus,
art. 48: AAS 80 (1988) 873. [2]
Cf. Ibid. , art. 51, 2° et Regolamento
proprio della Congregazione per la Dottrina della Fede, art. 4b. [3]
Cf. CJC, can. 823 §§ 1-2; CCEO, can. 652 § 2. [4]
CONGREGATIO PRO DOCTRINA FIDEI, Lettera
sulle Commissioni Dottrinali, die 23 novembris 1990, n. 3. [5]
Cf. Const. Ap. Pastor bonus,
art. 48: AAS 80 (1998) 873. [6]
Cf. Regolamento proprio della
Congregazione per la Dottrina della Fede, art. 74. [7]
Cf. Ibid., art. 66 § 2. [8]
Cf. CJC, cann. 134 §§ 1 e 2; 295 § 1; CCEO, can. 984 §§ 1-3. [9]
Cf. nn. 8-15. [10]
Cf. nn. 16-22. [11]
Cf. Const. Ap. Pastor bonus,
art. 12: AAS 80 (1988) 855. [12]
Cf. CONGREGATIO PRO DOCTRINA FIDEI, Professio
Fidei et iusiurandum fidelitatis in suscipiendo officio nomine Ecclesiae
exercendo, ASS 81 (1989) 104s. [13]
Cf. Regolamento proprio della
Congregazione per la Dottrina della Fede, art. 16 § 2 e art. 77. [14]
Cf. CJC, can. 751. [15]
Cf. CJC, can. 1364 §1; CCEO, can. 1436 § 1 e 1437. [16]
Cf. CJC, can. 752; CCEO, can. 599. [17]
Cf. CJC, can. 1371 n. 1; CCEO, can. 1436 § 2. [18]
Cf. Const. Ap. Pastor bonus,
art. 52: AAS 80 (1988) 874.
|
|