![]() |
![]() |
|
CONGREGATIO DE INSTITUTIONE CATHOLICA CONGREGATIO PRO CLERICIS RATIO FUNDAMENTALIS INSTITUTIONIS DIRECTORIUM PRO MINISTERIO ET VITA LIBRERIA EDITRICE VATICANA CONGREGATIO DE INSTITUTIONE CATHOLICA CONGREGATIO PRO CLERICIS DECLARATIO CONIUNCTA DECLARATIO CONIUNCTA Diaconatus permanens, a Concilio Vaticano II restitutus apteque conveniens cum universa et continua Traditione necnon cum peculiaribus votis Concilii Oecumenici Tridentini, his decenniis proxime praeteritis valida impulsione est promotus et fructus tulit spem bonam afferentes; quod quidem magno emolumento fuit urgenti operi missionali, quod ad novam evangelizationem spectat. Apostolica Sedes et haud pauci Episcopatus non omiserunt normas praebere atque elementa ad vitam et ad formationem diaconalem pertinentia impertire. Haec profuerunt experientiae ecclesiali, quae ad incrementum suum nunc indiget uniformitate normarum, ulterioribus elementis illuminantibus et, in rebus agendis stimulis et accuratis explicationibus pastoralibus. Tota veritas diaconalis (visio doctrinalis fundamentalis, consequens discretio in vocationibus aestimandis, praeparatio, vita, ministerium, spiritualitas et formatio permanens) nunc facultatem postulat iter usque adhuc emensum recognoscendi, ut omnia in uno lumine illustrante poni possint; quae res pernecessaria est ut hic gradus Ordinis sacri nova impulsione, consequenter votis ac propositis Concilii Oecumenici Vaticani II provehatur. Congregationes de Institutione Catholica ac pro Clericis, postquam Ratio fundamentalis institutionis sacerdotalis, ad formationem ad sacerdotium spectans et Directorium pro presbyterorum ministerio et vita edita sunt, necessarium putaverunt peculiares curas in argumentum diaconatus intendere, etiam ad complendum tractatum eorum, quae ad priores duos gradus Ordinis sacri attinent et ad earum competentiam pertinent. Consequenter, postquam Episcopatum universalem et permultos peritos illae sunt percontatae, utraque Congregatio hoc argumentum mense novembre anno 1995 Coetui Plenario suo proposuit. In iis, quae sunt audita et in permultis experientiis quae sunt allatae, Em.mi et Exc.mi Sodales acre studium collocaverunt. Exinde utraque Congregatio compositionem finalem Rationis fundamentalis institutionis diaconorum permanentium ac Directorii ministerii et vitae diaconorum permanentium confecit, quae fideliter exprimit postulationes, suasiones ac propositiones ex omnibus regionibus orbis terrae allatas et a coetibus tam illustribus propositas. Labores utriusque Coetus Plenarii effecerunt, ut multa elementa eodem spectantia et necessitas illa, aetate nostra magis magisque percepta, consensionis comparatae patefierent; quibus iuvetur uniformitas formationis et pastoralis efficacia sacri ministerii, instante Tertio Millennio, iam proximo, cum postulationibus eius. Quapropter Patres ipsi petierunt ut ambae Congregationes compositionem suorum documentorum simul curarent simulque ea ederent, quibus, una tantum Introductio praeponeretur, elementa fundamentalia complectens. Ratio fundamentalis institutionis diaconorum permanentium a Congregatione de Institutione Catholica apparata, non solum quaedam principia dirigentia praebet circa formationem diaconorum permanentium, sed etiam quasdam exhibet normas quarum rationem Episcoporum conferentiae debent habere in conficiendis Rationibus nationalibus. Congregationi fuit propositum hoc subsidium suppeditare, simile « Rationi fundamentali institutionis sacerdotalis » ut eas modo aequo adiuvaret ad servandas praescriptiones can. 236 C.I.C. et ut in Ecclesia in tuto collocarentur unitas, gravitas et integritas formationis diaconorum permanentium. Quod vero ad Directorium ministerii et vitae diaconorum permanentium attinet, id non solum est exhortativum, sed, ut ante dictum documentum de presbyteris, vim habet iuridice obligantem, ubi eius normae « ad pares normas disciplinares Codicis Canonici revocantur, aut modos statuunt exequendi leges universales Ecclesiae, magis definitas earum rationes doctrinales exponunt earumque executionem inculcant aut incitant ad accuratam observationem.(1) In iis casibus, id existimandum est verum decretum generale executorium (cf. can. 32) ». Duo documenta, quae nunc eduntur, utrumque auctoritate Dicasterii, ad quod pertinet, quamvis utrumque identitatem sibi propriam et peculiarem vim iuridicam servat ad se vicissim revocant et sese complent propter logicam eorum continuationem. Exoptatur vehementer, ut ubique in tota sua integritate exhibeantur, accipiantur et in vitae usum traducantur. Introductio, quo se referat oportet et unde inspirationem haurit totus normarum complexus qui hic coniunctim vulgatur, modo indissolubili cum singulis documentis conectitur. Introductio aspectus historicos et pastorales diaconatus permanentis respicit, speciatim se referens ad rationem practicam formationis et ministerii. Elementa doctrinalia, quibus argumentationes fulciuntur, sunt eadem quae expressa sunt in documentis Concilii Vaticani II et subsequentis Magisterii Pontificii. Documenta necessitati a permultis perceptae respondent, ut explicetur et ad regulam dirigatur diversitas experimentorum usque adhuc susceptorum, sive quod ad discretionem et ad praeparationem sive ad exequendum ministerium et formationem permanentem attinet. Hoc modo in tuto collocari poterit illa stabilitas itinerariorum, quae legitimae multiplicitati pernecessariam unitatem conferet una cum fecunditate illius ministerii quod iam bonos fructus edidit atque validum incrementum promittit novae evangelizationi, in limine Tertii Millennii. Normae in utroque documento contentae diaconos permanentes dioecesani cleri respiciunt, etiamsi plures earum, opportune accommodatae, etiam a diaconis permanentibus, Institutorum vitae consecratae et Societatum vitae apostolicae sodalibus, prae oculis haberi debent. INTRODUCTIO(2) I. De ministerio ordinato 1. « Christus Dominus, ad Populum Dei pascendum semperque augendum, in Ecclesia sua varia ministeria instituit, quae ad bonum totius corporis tendunt. Ministri, enim, qui sacra potestate pollent, fratribus suis inserviunt ut omnes qui de Populo Dei sunt, ideoque vera dignitate gaudent, ad eundem finem libere et ordinatim conspirantes, ad salutem perveniant ».(3) Sacramentum Ordinis « ordinandum Christo per gratiam Spiritus Sancti configurat specialem, ut sit instrumentum Christi pro Eius Ecclesia. Per ordinationem recipitur capacitas agendi tamquam Christi legatus, Capitis Ecclesiae, in Eius triplici munere sacerdotis, prophetae et regis ».(4) Vi sacramenti Ordinis, missio a Christo Apostolis suis concredita, permanenter in Ecclesia exercetur usque ad temporum finem; ipsa est sacramentum ministerii apostolici.(5)Actus sacramentalis ordinationis ultra progreditur, quam simplex electio, designatio, delegatio aut institutio communitatis operari potest, quia confert Spiritus Sancti donum, quod sinit ut potestas sacra exerceatur, quae tantummodo a Christo per Ecclesiam suam proficisci potest.(6) « Missus a Domino non auctoritate propria loquitur et agit, sed virtute auctoritatis Christi; non tamquam communitatis membrum, sed eidem nomine Christi loquens. Nemo potest sibi ipsi conferre gratiam, haec debet donari et offerri. Hoc supponit ministros gratiae, auctoritate et aptitudine a Christo ornatos ».(7) Sacramentum ministerii apostolici tres infert gradus. Etenim « ministerium ecclesiasticum divinitus diversis ordinibus exercetur ab illis qui iam ab antiquo Episcopi, Presbyteri, Diaconi vocantur ».(8) Una cum presbyteris et diaconis qui suum auxilium praestant, Episcopi receperunt ministerium pastorale communitatis et loco Dei praesident gregi, cuius sunt pastores, et doctrinae magistri, sacri cultus sacerdotes et gubernationis ministri.(9) Natura sacramentalis ministerii ecclesialis efficit ut eidem intrinsece coniuncta sit « indoles servitii. Ministri etenim, prorsus dependentes a Christo qui missionem praebet et auctoritatem, vere sunt "servi Christi" (cf. Rom 1, 1) ad imaginem Christi qui libere propter nos "formam servi" (Phil 2, 7) accepit. »(10)Sacro ministerio inest praeterea nota collegialis(11) et nota personalis,(12) quarum vi « ministerium sacramentale in Ecclesia est igitur servitium in nomine Christi exercitum. Hoc indolem habet personalem et formam collegialem ».(13) II. Ordo diaconatus 2. Ministerium diaconorum in Ecclesia inde a temporibus apostolicis documentis comprobatur. Secundum firmam Traditionem cuius testis est Sanctus Irenaeus, quaeque in liturgiam ordinationis est recepta, initium diaconatus in eventu ponitur institutionis « septem virorum », de quibus in Actis 6, 1-6 agitur. Itaque in primo sacrae hierarchiae initio diaconi sunt constituti, quorum ministerium in Ecclesia magno in honore est habitum.(14) Sanctus Paulus eos et una cum iis Episcopos salutat in Epistula ad Philippenses (cf. Phil 1, 1), et in prima Epistula ad Timotheum qualitates et virtutes exponit, quibus ornentur oportet ut ministerio suo digne fungantur (cf. 1 Tim 3, 8-13).(15) In scriptis Patrum Ecclesiae inde a primordiis haec compages hierarchica et ministerialis Ecclesiae, etiam diaconatum continens, asseritur. Secundum Sanctum Ignatium Antiochenum(16) Ecclesia particularis sine Episcopo, presbytero et diacono ne cogitari quidem posse videtur. Ipse affirmat ministerium diaconi aliud non esse quam « ministerium Iesu Christi, qui ante saecula erat apud Patrem et apparuit in consummatione saeculorum ». « Non enim in cibo et potu sunt ministri, sed ministri Ecclesiae Dei ». Didascalia Apostolorum(17) ac Patres saeculis subsequentibus necnon varia Concilia(18) et praxis ecclesiastica(19) continuitatem et progressum huis rei revelatae testantur. Institutio diaconalis in Ecclesia occidentali usque ad V saeculum floruit, exinde variis de causis paulatim declinavit donec facta est tantum interiectio quaedam intermedia pro candidatis ad sacerdotium. Concilium Tridentinum statuit ut diaconatus permanens in pristinum restitueretur sicut temporibus antiquis, secundum propriam naturam, scilicet ut originarium ministerium in Ecclesia.(20) Sed huiusmodi praescriptio in praxim reapse non fuit deducta. Concilio Vaticano II tribuendum est ut diaconatus possit « in futurum tamquam proprius ac permanens gradus hierarchiae restitui... (et) viris maturioris aetatis etiam in matrimonio viventibus conferre poterit, necnon iuvenibus idoneis, pro quibus tamen lex coelibatus firma remanere debet » iuxta constantem traditionem.(21) Tres sunt causae praecipuae quae ad hoc constituendum induxerunt: a) desiderium Ecclesiam muneribus ministerii diaconalis locupletandi, quae aliter, multis in regionibus difficile exerceri possent; b) voluntas gratia ordinationis diaconalis eos roborandi, qui iam muneribus diaconalibus fungebantur; c) sollicitudo eo pertinens ut regionibus penuria cleri laborantibus, per sacros ministros prospiceretur. Hae causae in luce ponunt quomodo restauratio diaconatus permanentis minime imminuere velit significationem, momentum et prosperitatem sacerdotii ministerialis, quae semper generoso animo enitenda est, etiam eo quod ei nihil substitui potest. Paulus VI, ut Concilii praeceptiones ad effectum adduceret, per Epistulam apostolicam Sacrum diaconatus ordinem (18 iunii 1967)(22) regulas generales ad restitutionem diaconatus permanentis in Ecclesia latina spectantes sanxit. Postero anno, per constitutionem apostolicam Pontificalis romani recognitio (18 iunii 1968)(23) novum ritum conferendi sacros ordines Episcopatus presbyteratus ac diaconatus approbavit atque etiam materiam et formam earundem ordinationum definivit; denique per Epistulam apostolicam Ad pascendum (15 augusti 1972)(24) condiciones circumscripsit, quibus candidati ad diaconatum rite admitterentur et ordinarentur. Elementa essentialia harum legum inter praescriptiones Codicis Iuris Canonici sunt recepta a Ioanne Paulo II promulgati (25 ianuarii 1983).(25) Multae Episcoporum conferentiae, ad exemplum legislationae universalis respicientes, approbatione a Sede Apostolica accepta, ad diaconatum permanentem in propriis nationibus institue endum atque ad normas complementares redigendas processerunt et adhuc procedunt. III. Diaconatus permanens Plurium saeculorum experientia Ecclesiae normam suggessit, secundum quam ordo presbyteratus non confertur nisi ei qui primum diaconatum receperit illudque opportune exercuerit.(26) Attamen ordo diaconatus « non tamquam merus gradus ad sacerdotium existimandus est ».(27) « Unum ex Concilii Vaticani II fructibus fuit voluntas diaconatum tamquam proprium et permanentem gradum hierarchiae restituendi ».(28) Etenim in fundamento « rationum in circumstantiis historicis et in pastoralibus prospectibus innixorum necnon a Concilii Patribus receptorum, revera Spiritus Sanctus occulte operabat, vitae Ecclesiae artifex, ad novam integrae compagis hierarchicae restaurationem incitando, compositae translaticio more ex episcopis, sacerdotibus et diaconis. Hoc modo christianae communitates promovebantur nova vitali vi augendae atque illis magis conformandae, quae ex Apostolorum manibus prodierunt et primis saeculis florebant semper sub Paracliti impulsu, sicuti Acta testantur ».(29) Diaconatus permanens incrementum magni momenti affert missioni Ecclesiae.(30) Cum munera diaconis competentia ad vitam Ecclesiae sint necessaria,(31) convenit et iuvat praesertim in regionibus missionis(32) viros qui ad ministerium vere diaconale vocati sunt sive in vita liturgica vel pastorali, sive in operibus socialibus vel caritativis, « per impositionem manuum inde ab Apostolis traditam corroborari et altari arctius coniungi, ut ministerium suum per gratiam sacramentalem diaconatus efficacius expleant ».(33) E Civitate Vaticana, die 22 februarii, anno 1998, in festo Cathedrae S. Petri, Apostoli. Congregatio de Institutione Catholica + Josephus Saraiva Martins Congregatio pro Clericis + Csaba Ternyák (1) Cf. Pontificium Consilium de Legum Testibus Interpretandis, « Chiarimenti circa il valore vincolante dell'art. 66 del Direttorio per il ministero e la vita dei presbiteri » (22 octobris 1994), in Ephemeride « Sacrum Ministerium » 295, p. 263. (2) Haec introductoria pars est « Rationi » et « Directorio » communis. In casu duorum documentorum editionum separatarum ea ipsis utcumque praemittenda est. (3) Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. Lumen gentium, 18. (4) Catechismus Catholicae Ecclesiae, n. 1581. (5) Ibid., n. 1536. (6) Ibid., n. 1538. (7) Ibid., n. 875. (8) Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. Lumen gentium, 28. (9) Ibid., 20; C.I.C., can. 373, § 1. (10) Catechismus Catholicae Ecclesiae, n. 876. (11) Cf. ibid., n. 879. (12) Ibid., n. 878. (13) Ibid., n. 879. (14) Cf. Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. Lumen gentium, 29; Paulus VI, Litt. ap. Ad pascendum (15 augusti 1972): AAS 64 (1972), 534. (15) Praeterea, inter 60 operis socios qui in eius epistulis nominantur quidam ut diaconi memorantur: Timotheus (1 Tes 3, 2), Epaphra (Col 1, 7), Tychicus (Col 4, 7; Ef 6, 2). (16) Cf. Epist. Ad Philadelphenses, 4; Epist. Ad Smyrnaeos, 12.2; Epist. Ad Magnesios, 6.1: J. A. Fischer (ed.), Darmstadt 1986. (17) Cf. III: A. Vööbus (ed.) C.S.C.O. 402.29-30; XI: A. Vööbus (ed.) C.S.C.O. 408.120. (18) Cf. Concilii Illiberitani (3003), cann. 32-33; Concilii Arelatensis I (314), can. 5; Concilii Nicaeni (325), can. 18. (19) Prioribus temporibus christianitatis unaquaeque Ecclesia localis suos habebat diaconos numero accommodato membris Ecclesiae, ut possint unumquemque cognoscere et adiuvare (cf. Didascalia XII Apostolorum, 16). Fabianus, Papa romanus, Urbem in septem regiones divisit, quae postmodo « diaconiae » appellabantur, quarum singulis diaconus « regionarius » nuncupatus, praeerat ad promovendam caritatem et auxilia indigentibus ferenda. Similis temperatio « diaconalis » in urbibus orientalibus et occidentalibus saeculis III et IV inveniebatur. (20) Concilium Tridentinum, Sessio XXIII, Decretum de reformatione can. 17. (21) Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. Lumen gentium, 29. (22) AAS 59 (1967) 697-704. (23) Ibid., 60 (1968) 369-373. (24) Ibid., 64 (1973) 534-540. (25) Canones in quibus explicite de diaconis permanentibus agitur, sunt circiter decem: 236; 276, § 2, 3o; 281, § 3; 288; 1031, § 2-3; 1035, § 1; 1037; 1042, 1o; 1050, 3o. (26) Cf. C.I.C., can. 1031, § 1. (27) Paulus VI, Litt. Apost. Sacrum diaconatus ordinem (18 iunii 1969): AAS 59 (1967), p. 698. (28) Cf. Conc. Oecum. Vat. II, Const. Dogm. Lumen gentium, 29; Decr. Ad gentes, 16; Decr. Orientalium Ecclesiarum, 17; Ioannes Paulus II, Allocutio (16 martii 1985), n.1: Insegnamenti, VIII, 1 (1985), p. 648. (29) Ioannes Paulus II, Catechesis in audientia generali habita (6 octobris 1993), n. 5: Insegnamenti, XVI, 2 (1993), p. 954. (30) « Cum restitutio diaconatus permanentis decerneretur, peculiari modo necesse esse sentiebatur et sentitur ut ministri Ecclesiae variis sedibus familiaris convictus, laboris, scholarum hisque similibus praesentes adessent praeterquam in constitutis structuris pastoralibus » (Ioannes Paulus II, Catechesis in audientia generali habita [6 octobris 1993], n. 6, Insegnamenti, XVI, 2 [1993], p. 954). (31) Cf. Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. Lumen gentium, 29b. (32) Cf. Conc. Oecum. Vat. II, Decr. Ad gentes, 16. (33) Ibid.; cf. Catechismus Catholicae Ecclesiae, n. 1571. CONGREGATIO DE INSTITUTIONE CATHOLICA RATIO FUNDAMENTALIS PROOEMIUM 1. De itinerariis institutionis 1. Institutio diaconorum permanentium imprimis adumbrata est in Litteris apostolicis, quae incipiunt Sacrum diaconatus ordinem.(1) Quae prima praescripta postea recepta et accuratius definita sunt in Litteris Come è a conoscenza, a Congregatione de Institutione Catholica die 16 Iulii anno 1969 emanatis, quibus « variae institutionis formae » proponuntur adhibendae, secundum « varias formas diaconatus », (pro hominibus status caelibis vel matrimonialis, « destinatis ad obeunda munera in terra missionis et inter gentes ad altiorem progressionis gradum aspirantes, vel in nationibus magis evolutis et cultu civili satis elevato signatis »). Ad doctrinalem institutionem vero quod attinet, necessitas declarata est eam ita excolendi ut communis catechistae praeparationem exuperet atque sacerdotali formationi quodammodo assimiletur. Deinde disciplinae enumerantur in curricula studiorum includendae.(2) In subsequentibus Litteris apostolicis Ad pascendum distincte declaratur: « Quod spectat ad theologicorum studiorum cursum, ordinationi Diaconorum permanentium praeponendum, Episcoporum Conferentiae, attentis locorum adiunctis, congruas normas tradant easque Sacrae Congregationi pro Institutione Catholica approbationi subiciant ».(3) Novus Codex Iuris Canonici horum praeceptorum elementa praecipua in canone 236 exhibet. 2. Elapsis circiter triginta annis a primis praescriptionibus emanatis, opportunum visum est, etiam in luce experientiarum habitarum, hanc praesentem Rationem fundamentalem institutionis diaconorum permanentium apparare eo fine, ut idoneum instrumentum evadat ad ordinandas atque harmonice componendas, legitimis differentiis servatis, rationes institutionis a Conferentiis Episcopalibus vel a dioecesibus concinnatas, interdum autem inter se valde diversas. 2. Certae theologiae diaconatus necessitudo 3. Institutionis diaconorum permanentium efficientia magna ex parte pendet ex doctrina de diaconatu, cui est innixa. Etenim haec lineas directrices praebet ad institutionis iter definiendum et regendum atque simul finem praestituendum ad quem tendere debet. Cum diaconatus permanens in Ecclesia occidentali per spatium plus quam mille annorum in desuetudinem cecidisset, germana huius ministerii natura haud dubie difficilior intellectu evasit. Attamen propterea minime affirmari potest doctrinam de diaconatu firmo fundamento carere atque libero diversarum sententiarum theologicarum arbitrio traditam esse. De doctrinalibus elementis hac in re enimvero constat et quidem clarissime, etiamsi ulterioribus enucleationibus et studiis opus est. Hic subsequenter quaedam eorum, quae maioris momenti esse videntur, in memoriam revocantur sine ambitione argumentum istud plene exhauriendi. 4. Diaconatum imprimis considerare oportet prout quodlibet aliud institutum intrinsecum Ecclesiae, contemplatae tamquam mysterium communionis trinitariae ad missionem protensae. Hoc enim est indicium ad cuiusque ministri ordinati identitatem definiendam necessarium quidem licet non primarium, quia ad eius plenam veritatem pertinet esse participatio specifica et repraesentatio ministerii Christi.(4) Quo pacto intellegitur cur diacono manus imponantur atque peculiaris gratia sacramentalis conferatur, qua sacramento ordinis inseritur.(5) 5. Diaconatus confertur per peculiarem effusionem Spiritus (ordinatio), quae in recipientis persona specificam efficit configurationem cum Christo, Domino et Servo omnium. In constitutione Lumen gentium (n. 29) explicatur, textu Constitutionum Ecclesiae Aegyptiacae allato, quod manuum impositio diacono non est « ad sacerdotium sed ad ministerium »,(6) id est non ad celebrationem eucharisticam sed ad servitium. Quae animadversio una cum monitu Sancti Polycarpi in constitutione Lumen gentium (n. 29) pariter commemorato,(7) specificam diaconi identitatem exhibet: is enim, prout unici ministerii ecclesiastici particeps, est in Ecclesia specificum signum sacramentale Christi servi. Vi sui muneris debet esse « interpres necessitatum ac votorum christianarum communitatum » atque « instimulator famulatus seu diaconiae »,(8) quae est pars essentialis missionis Ecclesiae. 6. Materia ordinationis diaconalis est impositio manuum Episcopi; forma in verbis orationis ordinationis consistit, quae tribus momentis, anamnesi nempe, epiclesi et intercessione signatur.(9) Anamnesis (quae historiam salutis recenset in Christo recapitulatam), ad « levitas » se referens, cultum innuit necnon « septem » Actorum Apostolorum viros denotat, ad caritatem revocans. Epiclesis « septem » donorum Spiritus Sancti virtutem invocat, ut ordinandus Christum tamquam « diaconum » imitare valeat. Intercessio vero ad vitam generosam et castam hortatur. Forma essentialis sacramenti est epiclesis quae his in verbis consistit: « Emitte in eum, Domine, quaesumus, Spiritum Sanctum, quo in opus ministerii fideliter exsequendi munere septiformis tuae gratiae roboretur ». Septem dona autem ex Isaiae versu 11, 2 originem suam trahunt, et quidem in ampliata forma a Septuaginta mutuata. Haec sunt dona Spiritus in Messiam effusa, quae ordini initiatis participantur. 7. Prout gradus Ordinis sacri, diaconatus characterem imprimit et specificam gratiam sacramentalem communicat. Character diaconalis est signum configurativum-distinctivum animae modo indelebili impressum, quod sacro ordine auctos configurat Christo, qui diaconus, ideoque servus omnium, factus est.(10) Ipse secum fert specificam gratiam sacramentalem, id est vim, vigorem specialem, donum ad novam condicionem rerum vivendam per sacramentum operatam. « Diaconi vero gratia sacramentali roborati, in diaconia liturgiae, verbi et caritatis Populo Dei, in communione cum Episcopo eiusque presbyterio, inserviunt ».(11) Sicut in omnibus sacramentis characterem imprimentibus, gratia permanentem virtualem vim continet. Eo gradu floret et reflorescit quo in fide accipitur atque iterum iterumque recipi solet. 8. Diaconi, cum ecclesiasticum ministerium in inferiore gradu participent, in sua potestate exercenda necessario ex Episcopis pendent prout plenitudinem sacramenti ordinis habentibus. Praeterea, necessitudinem peculiarem cum presbyteris ineunt, quippe in communione quorum ad populum Dei serviendum sint vocati.(12) Sub disciplinari respectu diaconus ordinatione diaconali incardinatur vel Ecclesiae particulari vel Praelaturae personali ad cuius servitium admissus est, vel tamquam clericus alicui Instituto religioso vitae consecratae vel Societati clericali vitae apostolicae.(13) Incardinationis institutum non est plus minusve secundarii momenti habendum in quantum characterem vinculi constantis servitii induit pro determinata portione populi Dei. Quod quidem ecclesialem adhaesionem implicat sub respectu iuridico, affectivo et spirituali atque obligationem servitium ministeriale praestandi. 3. Ministerium diaconi in variis pastoralibus contextibus 9. Ministerium diaconale distinctum est exercitio trium munerum, ministerio ordinato propriorum, in specifica luce diaconiae. Ad munus docendi quod attinet, diaconus deputatus est ad proclamandam Scripturam atque ad populum instruendum et exhortandum.(14) Quod quidem elucet ex libri Evangelii traditione, in ipso ordinationis ritu praescripta.(15) Diaconi munus sanctificandi impletur orationi assidue insistendo, baptisma sollemniter administrando, matrimonio adsistendo idemque benedicendo, Eucharistiam servando et distribuendo, ritui funeris et sepulturae praesidendo necnon sacramentalia dispensando.(16) Quo pacto apparet, quomodo ministerium diaconale ex Eucharistia procedat ad eandemque redeat, nec in mero servitio sociali exhauriri possit. Munus regendi denique exercetur per deditionem operibus caritatis, per auxilia ferenda,(17) per religiosam vitam in communitate vel in particularibus eius coetibus fovendam, peculiari respectu habito ad caritatem, quae praeeminentem diaconalis ministerii notam constituit. 10. Lineamenta genuini ministerii diaconatus, sicuti ex antiqua diaconali praxi et ex conciliorum statutis evincitur, sunt ergo clarissime definita. Attamen, si hoc ministerii genus sua natura unum est, nihilominus diversas sui exercitii formas concretas induit, quae pro peculiaritate casuum a diversis circumstantiis pastoralibus singularum Ecclesiarum subinde suggerendae erunt. Quae indicia certo ignorari non licet in itinerario formationis definiendo. 4. Spiritualitas diaconalis 11. Ex identitate theologica diaconi lineamenta spiritualitatis propriae perspicue efflorescunt, quae quidem ut spiritualitas servitii potissimum exhibetur. Spiritualis vitae exemplar propter excellentiam est Christus servus qui suam vitam totus in servitium Dei et in bonum hominum impendit. Ille in servo primi cantus Libri Isaiae (cf. Lc 4, 18-19) se agnoscens, navitatem suam expresse diaconiam appellavit (cf. Mt 20, 28; Lc 22, 27; Io 13, 1-17; Phil 2, 7-8; 1 Pt 2, 21-25) necnon discipulis suis commendavit ut tantumdem facerent (cf. Io 13, 34-35; Lc 12, 37). Spiritualis forma servitii spiritualitas est totius Ecclesiae, quippe quae tota instar Mariae « ancillae Domini » (Lc 1, 28) sit in servitium pro mundi salute. Ea autem ratione ut hanc servitii spiritualitatem tota Ecclesia melius vivere possit, Dominus semetipsum tamquam vivum et personale servi signum ei donat. Quapropter haec spiritualis vitae forma ad diaconum particulari modo pertinet, eumque sacra ordinatione « iconam » viventem Christi servi in Ecclesia constituit. Linea directrix eius spiritualis vitae igitur servitium erit; sanctitas eius autem expostulabit ut servus magnanimus et fidelis Dei et hominum, pauperrimorum praesertim et dolore afflictorum, evadat; ipsius ascetici nisus ideo ad illas virtutes acquirendas tendent, quae ad eiusdem ministerium exercendum requiruntur. 12. Talis spiritualis vitae forma, sicuti patet, deinde harmonice componenda erit cum spiritualitate statui vitae consona. Ideoque ea ipsa spiritualitas diaconalis diversas notas acquiret secundum quod ab homine matrimonio coniuncto, caelibi, religioso vel in mundo consecrato in praxim deducenda sit. Oportet igitur ut formationis itinerarium hos diversos modos prae oculis habeat atque spiritualia tirocinia praescribat secundum peculiare candidatorum genus qualitate distincta. 5. Officium Conferentiarum Episcopalium 13. « Est officium legitimorum Episcopalium Coetuum seu Conferentiarum, Summo Pontifice assentiente, deliberare, utrum et ubinam diaconatus, tamquam proprius ac permanens Hierarchiae gradus, in fidelium bonum sit instituendus, necne ».(18) Conferentiis Episcopalibus Codex Iuris Canonici competentiam etiam attribuit addititiis normis definiendi disciplinam ad Liturgiae Horas persolvendas,(19) ad aetatem requisitam pro admissione (20) et formatione, de qua in can. 236, spectantem. Quo canone statuitur ad Conferentias Episcopales pertinere opportunas, secundum circumstantias loci, leges ferre eo fine, ut candidati ad diaconatum permanentem sive iuvenes sive grandioris aetatis, sive caelibes sive uxorati « ad vitam spiritualem alendam informentur atque ad officia eidem ordini propria rite adimplenda instruantur ». 14. Ad Conferentias Episcopales in itinerariis institutoriis apparandis adiuvandas ita ut, dum ad particularia locorum adiuncta respiciant, cum universali Ecclesiae linea tamen concordent, Congregatio de Institutione Catholica hanc praesentem Rationem fundamentalem institutionis diaconorum permanentium redigendam curavit, qua firma iudicii elementa praebeantur ad criteria pro vocationibus et variis formationis aspectibus definienda. Quae Ratio prout ex sua ipsius natura liquet nonnisi quaedam fundamentalia lineamenta indolis generalis statuit regulam exhibentia, ad quam Conferentiis Episcopalibus se referre oportet in suis propriis rationibus nationalibus elaborandis vel, si casus ferat, perficiendis. Illa igitur, particularium Ecclesiarum ingenium et novitatis studium non cohibens, fundamentum praebet quo diaconorum permanentium institutio innixa, tuto praestitui et cum aliarum Ecclesiarum programmatibus concinne componi queat. 15. Modo analogo relative ad praescripta ab ipso Concilio Vaticano II pro rationibus institutionis sacerdotalis (21) statuta, hoc praesenti documento a Conferentiis Episcopalibus, quae diaconatum permanentem restauraverunt, requiritur ut suas proprias rationes institutionis diaconorum permanentium Sanctae Sedi examinanda submittant ad approbationem obtinendam. Quae quidem approbationem concedet primum ad experimentum, ita ut periodica documentorum recognitio locum habere possit. 6. Officia Episcoporum 16. Diaconatus permanentis in aliqua natione restauratio non implicat ipsius restaurationem in omnibus dioecesibus. Etenim ad Episcopum dioecesanum spectabit, audita prudenter sententia Consilii presbyteralis et Consilii pastoralis, si existat, hac in re procedere vel non, consideratis necessitatibus concretis simul cum specifica condicione rerum suae Ecclesiae particularis. Quodsi pro diaconatus permanentis restauratione optionem fecerit, opportunam catechesim promovendam hac de re curabit sive inter laicos sive inter sacerdotes et religiosos, ita ut ministerium diaconale integre et penitus intellegatur. Providebit insuper de erigendis structuris necessariis pro formationis opera atque de idoneis cooperatoribus nominandis, qui eum qua directi institutionis moderatores adiuvent vel, secundum circumstantias, recurret ad aliarum dioecesium paedagogicas structuras aut ad regionalia vel nationalia instituta. Deinde Episcopus sollicitas curas geret ut, Ratione nationali et propriis experientiis rite consideratis, congruae Regulae dioecesanae redigantur et certis temporis intervallis recognoscantur. 7. Diaconatus permanens in Institutis vitae consecratae et in Societatibus vitae apostolicae 17. Institutio diaconatus permanentis inter membra Institutorum vitae consecratae et Societatum vitae apostolicae regitur normis Litterarum Apostolicarum Sacrum diaconatus ordinem. Ibi statuitur quod « diaconatum permanentem constituere apud religiosos ius proprium Sanctae Sedis est, ad quam unice pertinet Capitulorum Generalium hac de re vota expendere atque probare ».(22) Quae iuxta praefatum documentum etiam « de sodalibus ceterorum institutorum, evangelica consilia profitentium, sunt pariter intellegenda ».(23) Quodlibet Institutum vel quaelibet Societas quae obtinuerit ius in suo sinu diaconatum permanentem restaurandi officium assumit suorum candidatorum formationem humanam, spiritualem, intellectualem et pastoralem in tuto collocandi. Quapropter huiusmodi Institutum vel Societas impensam operam navabit ad proprium formationis programma apparandum, quod Instituti vel Societatis nativum charisma et peculiarem spiritualitatem recipiat et simul cum praesenti Ratione fundamentali concordet, praesertim in materia ad intellectualem et pastoralem institutionem pertinenti. Programmata uniuscuiusque Instituti vel Societatis examinanda et approbanda subicientur Congregationi pro Institutis vitae consecratae et Societatibus vitae apostolicae, vel Congregationi pro Gentium Evangelizatione et Congregationi pro Ecclesiis Orientalibus secundum territoria earum competentiae. Congregatio competens eadem approbabit, audita Congregatione de Institutione Catholica in materia intellectualem formationem respicienti, primum ad experimentum et postea ad definitum temporis spatium, ita ut periodicae recognitiones institui possint. I INSTITUTIONIS DIACONORUM 1. Ecclesia et Episcopus 18. Institutio diaconorum, sicuti et ceterorum ministrorum et omnium baptizatorum, est officium universam Ecclesiam implicans. Ipsa ab apostolo Paulo « Ierusalem superna » et « nostra mater » (Gal 4, 26) appellata, ad Mariae similitudinem, « praedicatione enim ac baptismo filios, de Spiritu sancto conceptos et ex Deo natos, ad vitam novam et immortalem generat ».(24) Nec tamen satis: maternitatem enim Mariae imitans, filios suos materno prosequitur amore et providet ut omnes ad plenitudinem suae vocationis perveniant. Ecclesiae cura de suis filiis in Verbi et sacramentorum celebratione, in amore et mutuo auxilio, in oratione et in variorum ministrorum sollicitudine manifestatur. Attamen in hac visibili, ut ita dicatur, cura praesens fit cura Spiritus Christi. Etenim « socialis compago Ecclesiae Spiritui Christi, eam vivificanti, ad augmentum corporis inservit » (25) sive totaliter sumpti sive in eius singulis membris. In sollicitudine Ecclesiae de suis filiis primus actor est ergo Spiritus Christi. Ille est, qui eos convocat, comitatur atque corda eorum plasmat, ut eius gratiam agnoscere eique magno animo respondere valeant. Ecclesia conscia sit oportet istius ponderis, quod gratiae oeconomia in sua opera paedagogica habet. 19. In diaconorum permanentium institutione primum signum et instrumentum Spiritus Christi est Episcopus proprius (vel Superior maior competens).(26) Ille enim eis discernendis et formandis praeest.(27) Etiamsi officium istud per cooperatores a se electos plerumque exercet, diligenter tamen studebit omnes ad diaconatum se praeparantes in persona pro posse cognoscere. 2. Ad operam institutoriam deputati 20. Personae, quae dependenter ab Episcopo (vel a Superiore maiore competenti) et in arcta cooperatione cum communitate diaconali peculiare munus in candidatis ad diaconatum permanentem formandis exercent, sunt: rector institutionis, tutor (ubi numerus id exigat), moderator spiritus et parochus (vel minister, cui candidatus commissus est ad tirocinium diaconale explendum). 21. Rectoris institutionis ab Episcopo (vel a Superiore maiore competenti) nominati est varias personas institutioni addictas coordinare, integrae educationis operae praeesse eamque in singulis aspectibus suis animare, cum familiis aspirantium et candidatorum uxoratorum eorumque communitatibus amicalem consuetudinem fovere. Praeterea, officium ei incumbit Episcopo (vel Superiori maiori competenti) iudicium exprimendi, audita sententia ceterorum formatorum,(28) moderatore spiritus excluso, de idoneitate aspirantium ad admissionem inter candidatos et candidatorum promovendorum ad diaconatus ordinem. Propter sua haud facilia et magni momenti onera, rector institutionis summa cura eligendus est. Oportet sit homo vivae fidei et fortis sensus Ecclesiae, ampla experientia pastorali ornatus, necnon per prudentiam, aequum animum et communionis capacitatem probatus; solida insuper scientia theologica et paedagogica pollere debet. Presbyter aut diaconus esse poterit, at desiderandum est ne apud diaconos ordinatos auctoritatem exerceat. Immo exoptandum esset ut hoc officium in formatione aspirantium et candidatorum distinctum remaneat. 22. Tutor, designatus a rectore institutionis inter diaconos vel presbyteros experientiae probatae et nominatus ab Episcopo (vel a Superiore maiore competenti), est uniuscuiusque aspirantis et candidati maxime proximus comes. Eius est cuiusque itinerario propius adesse atque suum auxilium et consilium praestare ad obvenientes, si quae sint, difficultates solvendas necnon ad varia formationis momenta personali nisu intimius sibi adsciscenda. Requiritur etiam ut cum institutionis rectore cooperet in diversis paedagogicis inceptis praedisponendis atque in iudicio de idoneitate efformando et exhibendo Episcopo (vel Superiori maiori competenti). Secundum circumstantias officium ei tradetur pro una sola persona aut pro parvo coetu curam gerendi. 23. Moderator spiritus ab unoquoque aspiranti vel candidato eligitur atque ab Episcopo vel Superiore maiore approbandus est. Eius est operam interiorem quam Spiritus in anima vocatorum efficit discernere, simulque continuae conversioni assistere eamque fovere; praeterea suggestiones proponere debet idoneas ad genuinae spiritualitatis diaconalis maiorem maturationem obtinendam atque incitamenta efficacia dare ad virtutes acquirendas cum eadem conexas. Hac de causa, aspirantes et candidati invitentur ut spirituali directioni se committant nonnisi sacerdotum probatae virtutis, optima theologica scientia, profunda experientia spirituali, exquisito sensu paedagogico, necnon fervido animo in ministerium intento ornatorum. 24. Parochus (vel alius minister) a rectore institutionis eligitur communi consilio coetus educatorum atque prae oculis habitis diversis loci et vitae adiunctis, in quibus candidati versantur. Eius est candidatum sibi commissum in vivam ministerii communionem assumere atque, sub suo personali ductu, actionibus pastoralibus initiare, quae sibi aptiores visae fuerint; operam insuper dabit labori expleto periodice una cum ipso candidato expendendo atque curabit rectori de progressione formationis in tirocinio notitias referre. 3. Professores 25. Professores ad futuros diaconos efformandos maxime conferunt. Illi enim, sacrum depositum ab Ecclesia custoditum tradentes, fidem candidatorum nutriunt eosque ad officium magistrorum populi Dei idoneos reddunt. Quam ob rem ipsi solliciti esse debent non solum necessariam competentiam scientificam et sufficientem artem paedagogicam sibi acquirere, sed etiam veritatem quam docent per testimonium vitae confirmare. Ut eorum specifica opera cum ceteris formationis dimensionibus harmonice componi possit, haud parum interest ut parati sint, secundum circumstantias, cum aliis personis formationi addictis cooperare et communes omnium nisus collegialiter expendere. Quo pacto efficient ut candidatis formatio ad unitatem redacta tradatur et eos efficaciter adiuvent in necessaria synthesi sibi comparanda. 4. Communitas institutionis diaconorum permanentium 26. Aspirantes et candidati ad diaconatum permanentem singularem ambitum necessario constituunt: specificam nempe communitatem ecclesialem, quae stimulatricem vim formationis funditus afficit. Personae ad formationem deputatae eniti debent ut communitas genuina spirituali vita, sensu mutuae adhaesionis, spiritu servitii et missionali fervore emineat atque programma praestitutum possideat periodicarum occursationum et orationis. Quo modo communitas institutionis diaconorum permanentium aspirantibus et candidatis ad diaconatum pretioso auxilio esse poterit in eorum vocatione discernenda, in maturitate humana promovenda, in introductione in spiritualem vitam, in studio theologiae et in praxi pastorali. 5. Communitas originis 27. Communitates, e quibus aspirantes et candidati ad diaconatum proveniunt, in eorum formationem vim haud mediocrem exercere possunt. Aspirantibus et candidatis iunioribus familiae magni pretii auxilium praestare debent. Ipsae hortandae sunt, ut « formationis itinerarium orationibus, debito respectu, recto virtutum domesticarum exemplo, spirituali et materiali auxilio, praesertim in difficilioribus adiunctis persequi » sciant. Immo etiam « si forte genitores et familiares indifferentes sese ostendant vel adversos vocationis delectui, comparatio quaedam clara et serena cum eorum positione et consequentes stimuli magno auxilio esse possunt, ut ... vocatio consultius ac firmius maturet ».(29) Ad aspirantes et candidatos uxoratos quod attinet, maxime enitendum erit ut coniugalis vitae communio efficaciter conferat ad eorum formationis itinerarium versus diaconatus metam corroborandum. A communitate paroeciali exspectatur, ut itinerarium cuiusque sui membri ad diaconatum orationis auxilio et congruo catechesis tirocinio prosequatur quod, dum fidelium mentes erga ministerium istud aperit, candidato validum auxilium ad vocationem suam discernendam praestat. Etiam illae aggregationes ecclesiales, e quibus aspirantes et candidati ad diaconatum proveniunt, continuatim iisdem fons esse poterunt auxilii, praesidii, lucis et humanitatis. Pariter tamen ministerialem suorum membrorum vocationem magni aestimare debent, ita ut maturationem spiritualitatis et operosae alacritatis specifice diaconalis in iis nedum impediant, eam efficaciter iuvent. 6. Aspirans et candidatus 28. Postremo prae oculis habendum est quemlibet ad diaconatum se praeparantem « primum auctorem esse dicendum adeo necessarium, ut suffici omnino nequeat in suapte formatione ducenda: nam quodcumque educandi opus... est, denique, sui ipsius educatio ».(30) Quae sui ipsius formatio minime tamen separationem, segregationem vel inconsultam libertatem significat, sed potius officii conscientiam et promptam alacritatem ad divinam vocationem generose sequendam, maximo momento tributo personarum dotibus atque mediis a Providentia suppeditatis. Quod formationis genus radicitus consistit in firma voluntate in vita secundum Spiritum proficiendi modo congruo vocationi susceptae, alimentum suum trahens ex animo humili et proclivo ad suos proprios limites suasque proprias dotes agnoscenda. II CANDIDATORUM AD DIACONATUM 29. « Historia cuiusvis vocationis presbyteralis, sicut ceterum cuiusvis fere vocationis christianae, historia est ineffabilis dialogi inter Deum et hominem, inter amorem Dei vocantis et libertatem hominis Deo respondentis ».(31) Sed una cum appellatione Dei et responsione hominis aliud elementum constitutivum vocationis et praesertim vocationis ministerialis habetur: publica nempe appellatio Ecclesiae. « Vocari a Deo dicuntur qui a legitimis Ecclesiae ministris vocantur ».(32) Qui terminus intelligi debet non sensu stricte iuridico, quasi auctoritas appellans sola vocationem efficeret, sed sensu sacramentali, quo auctoritas appellationem enuntians signum et instrumentum personalis interventus Dei consideratur, qui per manuum impositionem completur. Re ita considerata, quaecumque electio regularis inspirationem innuit atque electionem Dei repraesentat. Ecclesiae sententia de vocatione ultimum iudicium constituit in vocatione eligenda; et hoc eo vel magis, cum de ecclesiali momento agatur in electione vocationis ad ministerium ordinatum. Huiusmodi vocationis discernendae opera criteriis obiectivis fulciri debet, quae Ecclesiae traditionem magni habeant atque ad hodiernas necessitates pastorales respiciant. In vocationibus ad diaconatum permanentem discernendis requisita quaedam prae oculis habenda sunt indolis generalis et alia quae peculiari vocatorum statui vitae respondeant. 1. Requisita indolis generalis 30. Prima figura diaconi in Prima Epistola sancti Pauli ad Timotheum prostat: « Diaconos similiter pudicos, non bilingues, non multo vino deditos, non turpe lucrum sectantes, habentes mysterium fidei in conscientia pura. Et hi autem probentur primum, deinde ministrent nullum crimen habentes... Diaconi sint unius uxoris viri, qui filiis suis bene praesint et suis domibus; qui enim bene ministraverint, gradum sibi bonum acquirent et multam fiduciam in fide, quae est in Christo Iesu » (1 Tim 3, 8-10.12-13). Qualitates a Paulo enumeratae potissimum humanae sunt, quasi ut ita dicatur diaconi munere suo fungi non possi nisi exemplar etiam sub respectu humano existimatum sese exhibeant. Pauli doctrinae resonantia in aliis Patrum Apostolicorum scriptis, praesertim in Didachè et apud Sanctum Polycarpum reperitur. Didachè hortatur: « Constituite igitur vobis episcopos et diaconos dignos domino, viros mansuetos et argenti non cupidos et veraces et probatos »; (33) Sanctus Polycarpus vero admonet: « Similiter diaconi in conspectu iustitiae eius inculpati esse debent, sicut ministri Dei et Christi, non hominum; ne calumniatores sint, ne bilingues, nec avari; sed continentes in omnibus, misericordes, seduli, incedentes secundum veritatem Domini, qui omnium minister factus est ».(34) 31. Postea traditio Ecclesiae ulterius complevit atque definivit requisita, quae vocationis ad diaconatum authenticam naturam suffragantur. Ea in primis sunt quae ordines in genere respiciunt: « Ad ordines ii soli promoveantur qui... integram habent fidem, recta moventur intentione, debita pollent scientia, bona gaudent existimatione, integris moribus probatisque virtutibus atque aliis qualitatibus physicis et psychicis ordini recipiendo congruentibus sunt praediti ».(35) 32. Candidatorum figura deinde completur quibusdam specificis qualitatibus humanis et virtutibus evangelicis a diaconia postulatis. Inter qualitates humanas nominandae sunt: maturitas psychica, facultas dialogi et communicationis, conscientia officii, industria, animi aequilibrium et prudentia. Inter virtutes evangelicas peculiaris momenti sunt: oratio, pietas eucharistica et mariana, sensus Ecclesiae humilis et conspicuus, amor Ecclesiae eiusque missionis, spiritus paupertatis, facultas oboedientiae et communionis fraternae, alacritas apostolica, animus ad servitium proclivus,(36) caritas erga fratres. 33. Praeterea candidatos ad diaconatum oportet alicui communitati christianae vitaliter esse insertos atque exercuisse iam magna cum cura quaedam apostolatus opera. 34. Candidati ex omnibus societatis coetibus provenire atque quemlibet laborem vel professionem exercere possunt, dummodo non sit, secundum normas Ecclesiae et prudens iudicium Episcopi, statum diaconalem dedecens.(37) Praeterea huiusmodi operositas practice componi debet cum oneribus formationis et exercitii activi ministerii. 35. Quoad aetatem minimam, Codex Iuris Canonici statuit quod « candidatus ad diaconatum permanentem qui non sit uxoratus ad eundem diaconatum ne admittatur, nisi post expletum vigesimum quintum saltem aetatis annum; qui matrimonio coniunctus est, nonnisi post expletum trigesimum quintum saltem aetatis annum, atque de uxoris consensu ».(38) Oportet vero candidatos liberos esse ab irregularitatibus atque ab impedimentis.(39) 2. Requisita candidatorum statui vitae respondentia a) Caelibes 36. « Ex Ecclesiae instituto, ipso Oecumenico Concilio comprobante, ii, qui ad diaconatum iuvenes vocantur, lege caelibatus servandi astringuntur ».(40) Quae lex, quam ii qui hoc charismate donati sunt libere amplectuntur, potissimum cum sacro ministerio congruit. Diaconatus permanens in caelibatu peractus peculiares quasdam notas ministerio imprimit. Etenim identificatio sacramentalis cum Christo in cordis indivisi contextum inseritur, optionis scilicet sponsalis, exclusivae, perennis et integrae unici et summi Amoris; quo pacto servitium Ecclesiae plena deditione perfungi poterit atque proclamatio Regni generoso testimonio vitae confirmabitur eius, qui talis ministerii causa bona etiam maxime cara reliquit. b) Uxorati 37. « Cum de viris matrimonio iunctis agitur, cavendum est, ut ii tantum ad diaconatum provehantur, qui, plures iam annos in matrimonio viventes, se domui suae bene praeesse ostenderint, quippe quibus et uxor et filii sint vitam vere christianam agentes et integra fama praestantes ».(41) Nec solum hoc. Etenim praeter candidati stabilem condicionem vitae familiaris statuitur candidatos uxoratos admitti non posse « nisi constet non solum de uxoris consensu, sed de eiusdem etiam christiana morum probitate illisque dotibus, quae viri ministerium nec impediant nec dedecorent ».(42) c) Vidui 38. « Post ordinem receptum diaconi, grandiore etiam aetate promoti, ex tradita Ecclesiae disciplina ad ineundum matrimonium inhabiles sunt ».(43) Eadem lex etiam pro diaconis valet qui vidui remanserunt.(44) Eorum vocatio consistit in exemplo probitatis humanae et spiritualis in propria condicione vitae exhibendo. Praeterea, ut candidati vidui admitti possint, demonstrare debent de suorum filiorum humana et christiana cura iam providisse aut capaces esse de ea congruo modo providendi. d) Sodales Institutorum vitae consecratae et Societatum vitae apostolicae 39. Diaconi permanentes ad Instituta vitae consecratae vel ad Societates vitae apostolicae pertinentes (45) vocati sunt ad ministerium suum specifico charismate accepto ditandum. Licet enim eorum pastoralis actio sub iurisdictione Ordinarii loci exerceatur,(46) peculiarem tamen notam eorum vitae status religiosi vel consecrati exhibet. Ideo solliciti erunt de religiosa vel consecrata vita cum ministeriali componenda atque de speciali suo tributo ad Ecclesiae missionem praestando. III FORMATIONIS ITINERARIUM 1. Aspirantium praesentatio 40. Voluntatis declaratio itinerarium formationis diaconalis ineundi fieri potest sive motu proprio ipsius aspirantis, sive per explicitam designationem communitatis, cuius aspirans est membrum. Utcumque sit, oportet ut huiusmodi voluntatis declaratio a communitate accepta et rata habeatur. Parochi (vel superioris, si de religiosis agatur) est aspirantem ad diaconatum nomine communitatis Episcopo (seu Superiori maiori competenti) praesentare. Quod ille faciet petitionem commendando illustratione causarum moventium eamque suffragantium, et simul exhibendo aspirantis curriculum vitae personalis et pastoralis. Episcopus (vel Superior maior competens) consultis rectore institutionis et coetu educatorum, decernet utrum petitor in periodum propedeuticam admittendus sit nec ne. 2. Periodus propedeutica 41. Admissione inter aspirantes ad diaconatum incipit periodus propedeutica, quae per congruum tempus protrahetur. Haec periodus est, qua aspirantes theologiae, spirituali vitae et ministerio diaconali profundius cognoscendis initientur atque invitabuntur ad suam vocationem accuratius discernendam. 42. Periodo propedeuticae praeest rector institutionis, qui, secundum circumstantias, aspirantes uni vel pluribus tutoribus committere poterit. Optandum est ut, circumstantiis permittentibus, aspirantes propriam suam communitatem constituant, cum proprio rhythmo occursionum et orationis, qui communia momenta etiam cum communitate candidatorum praestituat. Rector institutionis sciscitari debet utrum unusquisque aspirans directorem spiritus approbatum habeat, atque cum cuiusque parocho (vel alio sacerdote) consultationes statuere ad tirocinii pastoralis programma definiendum. Praeterea, cum familiis aspirantium uxoratorum necessitudinem fovere curabit, ut sibi de earum voluntate constet vocationem sui familiaris acceptandi, participandi et comitandi. 43. Periodi propedeuticae programma praelectiones scholasticas generatim ne praescribat, sed potius orationis conventus, instructiones, meditationis et comparationis personalis momenta proponat, quibus vocatio obiective discerni possit secundum programma praestitutum. Iam in hac periodo curandum est ut, pro posse, etiam aspirantium uxores ad participationem asciscantur. 44. Dotibus ad ministerium diaconale requisitis consideratis, aspirantes invitentur ad suam vocationem plena libertate et rei conscientia discernendam, exclusis suggestionibus commodi personalis vel quibusvis coërcitionibus externis.(47) Sub periodi propedeuticae fine rector institutionis, coetu educatorum consulto et omnibus elementis in sua possessione prae oculis habitis, proprio Episcopo (vel Superiori maiori competenti) litteras testimoniales tradet, quae exhibeant personae aspirantis figuram, necnon iudicium de eius idoneitate si petitum fuerit. Ad Episcopum (vel Superiorem maiorem competentem) quod attinet, inter candidatos ad diaconatum nonnisi eos ascribet, de quorum idoneitate sive per suam experientiam personalem sive per notitias ab educatoribus acceptas, certitudinem moralem assecutus fuerit. 3. Ritus liturgicus admissionis inter candidatos ad ordinem diaconatus 45. Candidatorum ad ordinem diaconatus admissio fit per proprium ritum liturgicum, « quo is, qui ad Diaconatum vel Presbyteratum adspirat, publice manifestat suam voluntatem se Deo et Ecclesiae offerendi, ut sacrum ordinem exerceat; Ecclesia vero, hanc oblationem accipiens, eum eligit et vocat, ut ad sacrum ordinem recipiendum se praeparet, et hac ratione inter candidatos ad Diaconatum et Presbyteratum rite cooptetur ».(48) 46. Superior pro hac acceptione competens est Episcopus proprius vel Superior maior pro sodalibus Institutorum religiosorum clericalium iuris pontificii vel Societatum clericalis vitae apostolicae iuris pontificii.(49) 47. Propter suum characterem publicum et suam significationem ecclesialem, ritus magnae gravitatis existimetur atque die festo potissimum celebretur. Ad eum aspirans recollectione spirituali se praeparet. 48. Ritum liturgicum admissionis inter candidatos petitio praecedat, propria manu ipsius aspirantis exarata ac subscripta necnon scripto accepta a proprio Episcopo vel Superiore maiore ad quem directa est.(50) Inter candidatos ad diaconatum adscriptio non constituit ius ad ordinationem diaconalem necessario obtinendam, sed habenda est tamquam prima agnitio publica positivorum signorum vocationis ad diaconatum, quae subsequentibus formationis annis confirmari debet. 4. Tempus formationis 49. Programma formationis, praeter periodum propedeuticam, saltem tres annos pro omnibus candidatis complecti debet.(51) 50. Codex Iuris Canonici praescribit ut candidati iuvenes suam formationem accipiant « per tres saltem annos in aliqua domo peculiari degentes, nisi graves ob rationes Episcopus dioecesanus aliter statuerit ».(52) Ad huiusmodi institutum erigendum « Episcopi eiusdem regionis, vel, si usus fuerit, plurium quoque regionum eiusdemve nationis, pro variis locorum adiunctis suam consocient operam. Eidem autem moderando praepositos peridoneos eligant, legesque tum de morum disciplina, tum de studiorum ratione accuratissime faciant ».(53) Curandum est ut candidati isti necessitudinem foveant cum diaconis suae propriae dioecesis cui adscripti sunt. 51. Pro candidatis grandioris aetatis, status sive caelibis sive matrimonialis, Codex Iuris Canonici praescribit ut suam formationem percipiant « ratione ad tres annos protracta et ab eadem Conferentia Episcopali definita ».(54) Ubi circumstantiae id permittunt, huiusmodi programma ad effectum deducendum est in contextu vivae participationis in communitate candidatorum, quae suum calendarium conventuum, orationis et formationis habebit atque communia quoque momenta cum communitate aspirantium praestituet. Candidatis istis diversa formationis ordinandae specimina proponi possunt. Onerum laboris et familiae causa, formae communiores in occursionibus instructoriis et scholasticis consistunt, horis vespertinis in hebdomadae fine, tempore vacationum vel secundum alias varias possibilitates dispositis. Ubi condicio admodum difficilem se ostenderit, ad alia specimina recurrendum erit per longius temporis spatium protracta vel recentia communicationis instrumenta adhibentia. 52. Candidatorum ad Instituta vitae consecratae seu ad Societates vitae apostolicae pertinentium formatio fieri debet iuxta rationem, si exstet, proprii Instituti vel propriae Societatis, aut structuris utendo dioecesis, ubi candidati commorantur. 53. In casibus, ubi specimina supra indicata ad effectum deducta non fuerint vel difficilia actu evaserint, « candidatus educandus tradatur spectatissimo sacerdoti, qui de eo curam agat, eumque doceat, deque eius prudentia ac maturitate testimonium afferre valeat. Semper autem ac sedulo cavendum est, ut tantummodo idonei peritique viri in sacrum ordinem ascribantur ».(55) 54. In omni casu, rector institutionis (vel sacerdos ad hoc deputatus) integro formationis tempore certior fieri debet utrum unusquisque candidatus directionem spiritualem percipere pergat a proprio directore spirituali approbato. Praeterea, provideat de cuiusque tirocinio pastorali comitando, expendendo et, si casus ferat, commutando. 55. Institutionis programma, cuius in proximo capite lineamentum quoddam generale proponetur, diversas formationis dimensiones (humanam, spiritualem, theologicam et pastoralem) harmonice componendas curabit; ipsum debet esse theologice bene fundatum, ad specificum pastoralem finem probe ordinatum atque necessitatibus et rationibus pastoralibus loci aptatum. 56. In hoc programma uxores et filii candidatorum uxoratorum sicuti et communitates quibus adhaerent, modis qui magis opportuni visi fuerint,implicentur. Expresse vero etiam de ratione formationis uxorum candidatorum provideatur, qua ad suam futuram missionem praeparentur coniugem suum in ministerio sequendi et coadiuvandi. 5. Collatio ministeriorum Lectoratus et Acolythatus 57. « Antequam quis ad diaconatum sive permanentem sive transeuntem promoveatur, requiritur ut ministeria lectoris et acolythi receperit et per congruum tempus exercuerit » (56) ... « quo melius disponantur ad futura munera Verbi et Altaris ».(57) Ecclesia enim « valde opportunum existimat, ut sacrorum ordinum candidati tum studio tum exercitio, quod gradatim fiat, ministerii Verbi et Altaris, duplicem hunc sacerdotalis muneris aspectum familiari consuetudine perspiciant atque meditentur. Ex quo fit, ut veritas ministerii maxima eniteat efficacitate. Candidati, enim, ad sacros ordines accedant, suae vocationis plene conscii, "spiritu ferventes, Domino servientes... orationi instantes, necessitatibus sanctorum communicantes" (Rom 12, 11-13) ».(58) Horum ministeriorum specifica natura atque momentum pastorale in Litteris apostolicis Motu Proprio datis Ministeria quaedam explanata reperiuntur, ad quas igitur respiciendum erit. 58. Aspirantes ad lectoratum et acolythatum, a rectore institutionis invitati, petitionem admissionis, libere exaratam et subscriptam, Ordinario (Episcopo seu Superiori maiori), penes quem est acceptio, exhibeant.(59) Acceptatione consecuta, Episcopus vel Superior Maior ad ministeriorum collationem procedet, secundum ritum Pontificalis Romani.(60) 59. Inter collationem lectoratus et acolythatus oportet ut certum temporis spatium transcurrat, ita ut candidatus ministerium receptum exercere queat.(61) « Inter acolythatus et diaconatus collationem intervallum intercedat sex saltem mensium ».(62) 6. Ordinatio diaconalis 60. Itinerario formationis expleto, candidatus qui, rectore institutionis annuente, censeat se requisita necessaria ad ordinationem possidere, Episcopo proprio vel Superiori maiori competenti « declarationem tradat propria manu exaratam et subscriptam, qua testificetur se sponte ac libere sacrum ordinem suscepturum atque se ministerio ecclesiastico perpetuo mancipaturum esse, insimul petens ut ad ordinem recipiendum admittatur ».(63) 61. Huic petitioni candidatus adnectere debet testimonium baptismi, confirmationis, ministeriorum receptorum, de quibus in can. 1035, necnon studiorum rite expletorum ad normam can. 1032.(64) Si ordinandus matrimonio coniunctus est, oportet quoque testimonium matrimonii atque consensum uxoris scriptum exhibere.(65) 62. Petitione ordinandi accepta, Episcopus (vel Superior maior competens), idoneitatem eius accurato scrutinio expendet. Peculiariter perpendet testimonium a rectore institutionis sibi exhibendum « de qualitatibus ad ordinem recipiendum requisitis, scilicet de candidati recta doctrina, genuina pietate, bonis moribus, aptitudine ad ministerium exercendum; itemque rite peracta inquisitione, de eius statu valetudinis physicae et psychicae ».(66) Episcopus dioecesanus seu Superior maior « ut scrutinium rite peragatur, potest alia adhibere media quae sibi, pro temporis et loci adiunctis, utilia videantur, uti sunt litterae testimoniales, publicationes vel aliae informationes ».(67) Cum Episcopus vel Superior maior competens idoneitatem candidati probaverit atque certitudinem acquisierit eum novorum onerum suscipiendorum conscium esse,(68) eundem ad ordinem diaconatus promovebit. 63. Ante ordinationem candidatus caelebs obligationem caelibatus publice assumere debet speciali ritu praescripto; (69) qua obligatione tenetur etiam candidatus ad Institutum vitae consecratae vel ad Societatem vitae apostolicae, qui vota perpetua vel alias formas vinculi definitivi emisit in suo Instituto aut Societate.(70) Omnes candidati ante ordinationem fidei professionem et iuramentum fidelitatis personaliter emittere tenentur coram Ordinario loci vel suo delegato, secundum formulam a Sede Apostolica probatam.(71) 64. « Unusquisque ad presbyteratum et ad diaconatum a proprio Episcopo ordinetur aut cum legitimis eiusdem litteris dimissoriis ».(72) Si autem promovendus ad Institutum religiosum clericalem iuris pontificii vel ad Societatem clericalem vitae apostolicae iuris pontificii pertinet, Superiori maiori competit litteras dimissorias ei concedere.(73) 65. Ordinatio, secundum ritum Pontificalis Romani (74) peragenda, intra Missarum sollemnia potissimum die dominico vel festo de praecepto et communiter in Ecclesia cathedrali celebretur.(75) Ad quam ordinandi se praeparent exercitiis spiritualibus « per quinque saltem dies, loco et modo ab Ordinario determinatis ».(76) In ritu celebrando in peculiari luce ponatur participatio uxorum et filiorum ordinandi matrimonio coniuncti. IV DIMENSIONES FORMATIONIS 1. Institutio humana 66. Institutionis humanae finis est personam ministrorum sacrorum ita plasmare, ut in ea « homines non obstaculum sed pontem reperiant quo brevius pervenire valeant ad Christum Iesum, hominis Redemptorem ».(77) Ii igitur formandi sunt ad seriem humanarum qualitatum acquirendam ac perficiendam, quibus possint communitatis fiducia gaudere, onera servitii pastoralis animo sereno assumere atque consuetudinem et dialogum cum proximo facilius fovere. Simili modo ac Adhortatio apostolica Pastores dabo vobis relative ad formationem presbyterorum praescribit, etiam candidati ad diaconatum ita instruantur « ut veritatem ac fidelitatem ament, ut quemvis revereantur, ut iustitiae ductu in omnibus regantur, ut dato verbo fideles perstare noverint, ut compati addiscant, ut sibi ipsis constent seu cohaerentes perstare sciant, ut denique recte de rebus et hominibus iudicent, ut nobilia dumtaxat placita eligere optent ».(78) 67. Diaconis vocatis ut homines communionis et servitii fiant, peculiaris momenti est capacitas relationis cum aliis. Id secum fert ut sint affabiles, hospitales, verbo et corde sinceri, prudentes et moderati, benevoli et ad servitium prompti, capaces suscitandi inter omnes incorruptas et fraternas relationes, indulgentiae, veniae et consolationi faciles.(79) Candidatus, qui nimis sibimetipsi intentum, litigiosum, atque ad solidas et serenas relationes ineundas cum aliis ineptum se ostenderit, profundae conversioni instare deberet, prius quam viam servitii ministerialis amplectatur. 68. Capacitas relationis cum aliis in maturitate affectiva radicatur, quae altum securitatis gradum assequi debet in candidato sive caelibi sive uxorato. Talis maturitas praesupponit utriusque generis candidatos clare perspexisse caritatem et victoriosam luctam contra egoismum quoddammodo humanae exsistentiae centrum habendas esse. Nam, sicuti in encyclicis Litteris Redemptor hominis Summi Pontificis Ioannis Pauli II declaratur, « homo sine amore vivere nequit. Sibimet manet quiddam, quod incomprehensibile est, eiusque vita sensu privatur, nisi amor ei praebetur, nisi invenit amorem, nisi amorem experitur suumque efficit, nisi penitus amorem participat ».(80) Qui amor prout idem Summus Pontifex in Adhortatione apostolica Pastores dabo vobis enucleat omnes dimensiones personae, physicam, psychicam et spiritualem attingit ac proinde plenum sexualitatis dominium exigit, quo illa vere et plene personalis fiat.(81) Candidatis caelibibus amorem vivere idem est ac totum suum esse, totas vires ac sollicitudines suas Christo et Ecclesiae dicare. Agitur de vocatione magnae strenuitatis, quae inclinationibus affectivitatis et instinctus pulsionibus occurrere debet et ideo abnegatione et vigilantia, oratione et fidelitate erga firmam regulam vitae indiget. Magni pretii adiutorium verae amicitiae afferre possunt, quae providentissimum praesidium constituunt in vocatione vivenda.(82) Candidatis autem uxoratis vivere amorem significat seipsos propriis mulieribus tradere in mutua donatione cum vinculo exclusivo, fideli et indissolubili, ad imaginem amoris Christi erga suam Ecclesiam; pariter significat filios acceptare, amare et educare atque communionem familiarem in universam Ecclesiam et societatem transmittere. Haec est vocatio, quae hodie in gravi discrimine versatur propter immanem defectionem quorundam fundamentalium valorum, effrenatam voluptatis cupidinem atque iustae libertatis perversam notionem. Ad suam plenitudinem attingendam, vocatio ad vitam familiarem postulat ut oratione, liturgia et quotidiana sui ipsius oblatione alatur.(83) 69. Condicio ad genuinam maturitatem humanam assequendam est educatio ad libertatem, quae oboedientiae erga proprii « esse » veritatem adaequatur. Hoc sensu igitur libertas intellecta diaconum « ducet ut sui ipsius dominium perpetuo exerceat, paratumque se continuo testetur ad vincenda ea egoismi ac individualismi certamina quae in uniuscuiusque vitam insidias nectunt »; diaconum « brevi, "hominem ad alteros" efficient, deditioni et servitio proximorum totum traditum ».(84) Formatio ad libertatem etiam educationem conscientiae moralis implicat, quae assuefacit vocem Dei in proprii cordis intimis audire et Eius voluntati firmiter adhaerere. 70. Qui multiplices maturitatis humanae aspectus qualitates humanae, capacitas relationis, maturitas affectiva, educatio ad libertatem et educatio conscientiae moralis considerandi sunt prae oculis habita aetate et praecedenti formatione candidati atque praemeditati sint oportet iuxta programmata ad personarum necessitates accommodata. Rector institutionis et tutor operam suam dabunt pro parte cuiusque competentiae; moderator spiritus vero non omittet hos aspectus praesentes tenere atque in colloquiis directionis spiritualis perpendere. Verae utilitatis habendi sunt insuper conventus et collationes, qui revisioni faveant atque quoddam incitamentum ad maturationem afferant. Vita communis in variis formis quibus concipi poterit praecellentes condiciones praestabit ad veritatis rerum inquisitionem atque ad correctionem fraternam efficiendas. In casibus, qui iudicio formatorum necessitatem denotant, ad consultationem psychologicam, candidato consentiente, recurri poterit. 2. Institutio spiritualis 71. Formatio humana incipitur atque completur in formatione spirituali, quae omnis formationis christianae tamquam cor et unitatis centrum habenda est. Tendit ad novam vitam incrementis augendam in Baptismo receptam. Cum candidatus institutionis diaconalis itinerarium ingreditur, generatim quandam experientiam spiritualis vitae iam possidet, v. gr., actionis Spiritus perceptionem, auscultationem et meditationem verbi Dei, orationis saporem, servitio fratrum deditionem, ad sacrificium promptitudinem, sensum Ecclesiae, alacritatem apostolicam. Item, secundum suum proprium statum vitae, quandam spiritualitatem definitam iam profundius excoluit: familiarem, ad consecrationem in mundo aut ad consecrationem in vita religiosa intentam. Itaque futuri diaconi formatio spiritualis hanc experientiam iam acquisitam ignorare non poterit, sed econtra profundius explorare atque corroborare eam debet, ut sibi specifica spiritualitatis diaconalis elementa inserantur. 72. Elementum spiritualitatem diaconalem magis denotans est revelatio et participatio amoris Christi servi, qui venit non ministrari sed ministrare. Candidatus proinde adiuvandus est ut illas aptitudines gradatim adipiscatur quae, etiamsi non exclusive, specifice tamen diaconales censendae sunt, prout simplicitas cordis, sui ipsius donatio tota et proprii commodi immemor; amor humilis et ad servitium fratrum, praesertim pauperrimorum, dolore et egestate afflictorum proclivus, partitionis et paupertatis forma vitae libenter electa. Maria, ancilla Domini, itinerario isti praesideat atque quotidiano Rosario recitando tamquam mater et auxiliatrix invocetur. 73. Huiusmodi novae capacitatis amandi fons est Eucharistia, quae haud fortuito ministerium diaconi peculiari nota obsignat. Pauperum servitio nempe servitium altaris cohaerenter continuatur. Itaque candidatus invitetur ut quotidie, aut frequenter saltem, propriis familiae et professionis oneribus permittentibus, celebrationi eucharisticae intersit atque adiuvetur ut mysterium eius profundius in dies perspiciat. Huius spiritualitatis eucharisticae respectu curandum est, ut sacramento Paenitentiae congruum momentum tribuatur. 74. Aliud elementum specificum spiritualitatis diaconalis est verbum Dei, ad quod diaconus ex officio praedicandum vocatus est et quidem ita, ut quod proclamat credat, doceat quod credit atque vivat quod docet.(85) Ideoque necesse erit ut candidatus verbum Dei semper profundius discat et cognoscat atque inibi suae spiritualis vitae alimentum incessanter quaerat assiduo et ardenti studio necnon quotidiano exercitio lectionis divinae. 75. Neque omittenda erit introductio in orationis Ecclesiae significationem. Etenim oratio nomine Ecclesiae et pro Ecclesia ad ministerium diaconi pertinet. Quod quidem meditationem exigit de christianae orationis propria natura, de sensu Liturgiae Horarum ac praesertim manuductionem ad eius praxim. Quem ad finem maxime interest, ut in omnibus conventibus futurorum diaconorum congruum tempus huic orationi dedicetur. 76. Diaconus demum in sua persona repraesentat charisma servitii prout participatio in ministerio ecclesiastico considerati. Quod spiritualem eius vitam peculiari modo afficit atque postulat ut nota oboedientiae et communionis fraternae signetur. Authentica formatio ad oboedientiam dona per gratiam ordinationis accepta nedum cohibeat, apostolicae operositati ecclesialem auctoritatem confert. Confratrum ordinatorum, presbyterorum et diaconorum communio autem ex parte sua est balsamum quod eos adiuvat atque ad alacritatem exstimulat in ministerio obeundo. Candidatus igitur formandus erit ad adhaesionem suam compagini ministrorum ordinatorum magis persentiendam, necnon ad mutuam cooperationem cum eis atque ad partitionem spiritualem excolendas. 77. Huius formationis subsidia sunt recollectiones mensiles et exercitia spiritualia annua; instructiones, quae praefiniendae sunt secundum programma organicum et progressivum, quod ad varias formationis metas respiciat; spiritualis directio, quae ita disponenda est ut assidua esse possit. Directoris spiritus est candidatum adiuvare in signis vocationis suae discernendis, in dispositione continuae conversionis induenda, in aspectibus diaconali spiritualitati propriis maturandis (ex operibus spiritualitatis classicae et sanctorum exemplis depromendo), in harmonica synthesi inter statum vitae, professionem et ministerium efficienda. 78. Provideatur insuper ut uxores candidatorum matrimonio iunctorum proficiant in intellegentia acquirenda vocationis coniugis et suae propriae missionis ad eius latus. Ideo invitentur ut in congressibus institutionis spiritualis regulariter participent. Etiam filiis opportuna incepta proponantur ut ministerium diaconale profundius agnoscere discant. 3. Institutio doctrinalis 79. Formatio intellectualis est institutionis diaconalis dimensio necessaria, utpote quae diacono validum spiritualis vitae nutrimentum et pretiosum ministerii subsidium praestet. Quae institutio hodiernis praesertim temporibus urget, in hoc difficili millennii transitu nova evangelizatione instimulante. Etenim religionis neglectio, spiritualium valorum obscurata perceptio, rectae conscientiae moralis deperditio atque pluralitas culturae expostulant ut ii qui ministerio ordinato dant operam, seriam et completam formationem possideant. Congregatio de Institutione Catholica circularibus Litteris Come è a conoscenza a. 1969 Conferentias Episcopales invitavit ut candidatorum ad diaconatum permanentem institutionem doctrinalem definiendam curarent, diversis personarum et Ecclesiae circumstantiis spectatis, simulque absolute excluderent « formationem festinanter et parum accurate factam, cum, sicut in Constitutione Lumen gentium (n. 29) et in Motu proprio (n. 22) (86) declaratum est, officia diaconorum tanti momenti sint, ut solidam et efficacem praeparationem exigant ». 80. Criteria, quae in huiusmodi formatione adumbranda adhiberi debent, haec sunt: a) necessitas, ut diaconus capax sit suae fidei rationem reddere atque studeat vivae conscientiae ecclesialis maturitatem fovere; b) attendendum est, ut ad specifica sui ministerii munera formetur; c) multum interest, ut capacitatem acquirat rerum adiuncta recte interpretandi et congruam Evangelii inculturationem curandi; d) magni habeatur utilitas formationis ad addiscendas technicas communicationem et artem conventus animandi respicientes, necnon ad capacitatem publice loquendi atque directionem et consilia impertiendi. 81. Criteriis istis consideratis, argumenta quae seligantur oportet haec sunt: (87) a) introductio in Sacram Scripturam et in rectam interpretationem; theologia Antiqui et Novi Testamenti; mutua relatio inter Scripturam et Traditionem; usus Scripturae in praedicatione, in catechesi et in actione pastorali in genere; b) initiatio studio Patrum Ecclesiae et prima elementa historiae ecclesiasticae; c) theologia fundamentalis complectens explanationem fontium, argumentorum et methodorum theologiae, expositionem quaestionum ad Revelationem atque ad relationes inter fidem et intellectum pertinentium, qua futuri diaconi habiles evadant demonstrare fidem rationis argumentis defendi posse; d) theologia dogmatica cum variis suis tractatibus: Trinitas, creatio, christologia, ecclesiologia et oecumenismus, mariologia, anthropologia christiana, sacramenta (praesertim theologia ministerii ordinati), eschatologia; e) doctrina moralis christiana quoad suas dimensiones personales et sociales, cum peculiari respectu ad doctrinam socialem Ecclesiae; f) theologia spiritualis; g) liturgia; h) ius canonicum. Secundum circumstantias et necessitates, addendae erunt aliae disciplinae ad programma complendum, prout studium aliarum religionum, quaestiones philosophicae selectae, quorundam oeconomicorum et politicorum problematum profundior explanatio.(88) 82. Si possibile, pro theologica formatione recurratur ad instituta scientiarum religiosarum, ubi iam existunt, vel ad alia instituta formationis theologicae. Ubi vero propriae scholae formationis theologicae pro diaconis erigendae sunt, provideatur ne praelectiones et seminaria inferiores sint numero circiter mille horarum per triennii spatium dispositarum. Curricula, saltem illa quae maioris momenti sunt, examine terminentur atque in fine triennii examen finale de universa materia praescribatur. 83. Pro admissione ad hoc programma praevia praeparatio fundamentalis exigatur, quae secundum condiciones culturales regionis determinanda erit. 84. Candidati prompti sint ad formationem etiam post ordinationem prosequendam. Quapropter invitentur ut parvam bibliothecam personalem de re theologica et pastorali sibi comparent atque formationis permanentis programma assidue frequentent. 4. Institutio pastoralis 85. Formatio pastoralis sensu lato eadem est ac institutio spiritualis, cum ad pleniorem identitatem cum diaconia Christi in dies adducat. Quae intentio universae formationis structurae cum variis suis dimensionibus praeponatur oportet, ita ut illae ad unicam visionem finis conspirent institutionis diaconalis, ad cuius naturam pertinet esse sacramentum Christi, servi Patris. Formatio pastoralis sensu stricto specifica disciplina theologica et tirocinio practico absolvitur. 86. Quae disciplina theologica theologia pastoralis vocatur. Illa « docta esse debet consideratio Ecclesiae, prout cotidie per Spiritus vim intra historiam aedificatur; Ecclesiae itaque prout est "universale salutis sacramentum", prout est signum et vivum instrumentum salutis in Christo Iesu, in Verbo, in Sacramento, in Caritatis ministerio ».(89) Finis igitur huius disciplinae est principia, criteria et methodos tradere, quibus Ecclesiae actio apostolica et missionalis in historia explicatur. Theologia pastoralis pro diaconis definienda peculiariter ad provincias eminenter diaconales attendet, prout sunt: a) praxis liturgica: administratio sacramentorum et sacramentalium, ministerium altaris; b) Verbi annuntiatio in variis contextibus servitii ministerialis: kerygma, catechesis, praeparatio ad sacramenta, homilia; c) studium Ecclesiae iustitiam socialem et caritatem promovedi; d) vita communis, praesertim in consociationibus familiaribus, in parvis coetibus et apostolatus inceptis, etc. stimulanda. Verae utilitatis esse poterunt etiam quaedam instructiones indolis technicae, quae candidatos praeparent ad specificas navitates ministeriales, sicut psychologia, paedagogia catechetica, homiletica, cantus sacer, administratio ecclesiastica, informatica, etc.(90) 87. Simul (et, si possibile, coniunctim) cum theologia pastorali tradenda pro unoquoque candidato tirocinium practicum praestituendum erit, quod permittat in adiunctis concretis comprobare ea quae per studium acquisita sunt. Illud peragendum est gradatim et discriminatim pro diversitate personarum et rerum atque continuo expendi debet. In navitatis provinciis eligendis collatio ministeriorum institutorum consideretur atque curandum est ut eadem reapse exerceantur. Provideatur ut candidati dioecesanis pastoralibus inceptis active initientur atque mutuae communicationis experientiarum participes fiant cum diaconis in ministerio penitus implicatis. 88. Sollicitae curae insuper impendantur, ut futuri diaconi in forti missionali sensu maturando progrediantur. Etiam illi nempe similiter ac presbyteri in sacra ordinatione donum spirituale accipiunt, quod eos ad missionem universalem usque ad ultimum terrae (cf. Act 1, 8) (91) praeparat. Adiuventur igitur ut istius suae identitatis missionalis plene conscii fiant atque praeparentur ut officium suscipiant veritatis annuntiandae etiam non christianis, praesertim si ad suum populum pertinent. Nec vero desit missionis ad gentes prospectus, quotiescumque rerum adiuncta id exigant vel admittant. CONCLUSIO 89. Didascalia Apostolorum diaconis primorum saeculorum commendant: « Sicut dicit Dominus Deus in Evangelio: Qui vult esse inter vos maior, sit vester diaconus, et qui vult esse inter vos primus, sit vester servus, sicut filius hominis non venit ministrari, sed ministrare et dare animam suam redemptionem pro multis: ita ergo et vos diaconos oportet facere, ut, si necessitas vos exegerit et animam pro fratre ponere per ministerium vestrum, ponatis ».(92) Quae invitatio etiam hodie ad diaconatum vocatos instanter interpellat, eos incitans ut ad suum futurum ministerium impenso studio se praeparent. 90. Conferentiae Episcopales et Ordinarii totius orbis terrarum quibus hoc documentum tradetur, provideant ut idem una cum suis presbyteris et eorum communitatibus attento animo perpendere velint. Id enim pretiosum orientamentum erit iis Ecclesiis, in quibus diaconatus permanens vitalis et operosus existit; aliis autem efficaci incitamento erit ut istud pretiosum donum Spiritus, quod est ministerium diaconale, renovent. Summus Pontifex Ioannes Paulus II hanc « Rationem fundamentalem institutionis diaconorum permanentium » approbavit atque evulgari iussit. Romae, ex Aedibus Congregationum, d. d. XXII m. Februarii, in festo Cathedrae Sancti Petri, a.D. MCMXCVIII. Pius Card. Laghi + Iosephus Saraiva Martins NOTE (1) Cf. Paulus VI, Litterae apostolicae Sacrum diaconatus ordinem (die 18 Iunii anno 1967): AAS 59 (1967), pp. 697-704. Litterae apostolicae, in cap. II, candidatis iuvenibus dedicato praecipiunt: « 6. Iuvenes, ad munus diaconale instituendi, in peculiare recipiantur Collegium, ubi probentur, ad vitam vere evangelicam vivendam informentur, ad propria et sua officia utiliter exsequenda instruantur. 9. Proprium diaconatus tirocinium per tres saltem annos producatur; disciplinarum autem series ita digeratur, ut candidati ad varia diaconatus munera scite salutariterque obeunda ordinatim et gradatim adducantur. Tota praeterea studiorum ratio ita poterit componi, ut extremo anno praecipua tradatur institutio pro diversis muneribus, quae diaconi potissimum exsequentur. 10. Huc insuper addantur usus atque exercitationes edocendi pueros aliosque fideles christianae religionis elementa, cantum sacrum evulgandi et moderandi, divinos Scripturae libros in fidelium coetibus perlegendi, populum alloquendi et adhortandi, Sacramenta, quae ad diaconos spectant, ministrandi, aegrotos invisendi, eaque in universum implendi ministeria, quae ipsis committi possunt ». Eaedem Litterae apostolicae in capite tertio candidatis grandioris aetatis dedicato praecipiunt: « 14. Optandum est, ut tales etiam diaconi haud mediocri sint ornati doctrina, de qua nn. 8, 9, 10 supra diximus, vel illa saltem polleant scientia, quae Episcopalis Conferentiae iudicio iisdem necessaria erit ad propria et sua munera implenda. Quam ob rem in peculiare Collegium aliquamdiu admittantur, ubi ea omnia addiscant, quae ad munus diaconale digne exsequendum opus erunt. 15. Quodsi forte id fieri nequit, candidatus educandus tradatur spectatissimo sacerdoti, qui de eo curam agat, eumque doceat, deque eius prudentia ac maturitate testimonium afferre valeat ». (2) Litteris circularibus Congregationis commendabatur ut magni haberentur studia Sacrae Scripturae, Theologiae Dogmaticae et Moralis, Iuris canonici et Liturgiae necnon instructio indolis technicae candidatos ad quaedam pastoralia munera praeparantis, prout e.g. psychologia, paedagogia catechetica, ars dicendi, cantus sacer, modus catholica opera moderandi, bonorum ecclesiasticorum administratio, tabularum baptismi, confirmationis, matrimonii et defunctorum tempestiva ac ordinata cura, etc. ». (3) Paulus VI, Litterae apostolicae Ad pascendum (die 15 Augusti anno 1972), VII b): AAS 64 (1972), p. 540. (4) Cf. Ioannes Paulus II, Exhortatio apostolica postsynodalis Pastores dabo vobis (die 25 Martii anno 1992), 12: AAS 84 (1992), pp. 675-676. (5) Cf. Concilium Oecumenicum Vaticanum II, Constitutio dogmatica Lumen gentium, 28; 29. (6) Pontificale Romanum De Ordinatione Episcopi, Presbyterorum et Diaconorum, Editio typica altera, Typis Polyglottis Vaticanis 1990, p. 101, in numero 179 « Praenotandorum » ad ordinationem diaconorum pertinentium locutionem « in ministerio Episcopi ordinantur » exhibet ex Traditione apostolica, 8 (SCh, 11bis, pp. 58-59) excerptam atque a Constitutionibus Ecclesiae Aegyptiacae III, 2 receptam: F. X. Funk (ed.), Didascalia et Constitutiones Apostolorum, II, Paderbornae 1905, p. 103. (7) « Sint continentes in omnibus, misericordes, seduli, incedentes iuxta veritatem Domini, qui omnium minister factus est » (Sanctus Polycarpus, Epistula ad Philippenses, 5, 2: F. X. Funk [ed.], Patres Apostolici, I, Tubingae 1901, pp. 300-302). (8) Paulus VI, Litterae apostolicae Ad pascendum, Prooemium: l. c., pp. 534-538. (9) Cf. Pontificale Romanum De Ordinatione Episcopi, Presbyterorum et Diaconorum, n. 207: ed. cit., pp. 115-122. (10) Cf. Catechismus Ecclesiae Catholicae, n. 1570. (11) Ibidem, n. 1588. (12) Cf. Concilium Oecumenicum Vaticanum II, Decretum Christus Dominus, 15. (13) Cf. C.I.C., can. 266. (14) Cf. Concilium Oecumenicum Vaticanum II, Constitutio dogmatica Lumen gentium, 29. (15) Cf. Pontificale Romanum De Ordinatione Episcopi, Presbyterorum et Diaconorum, n. 210: ed. cit., p. 125. (16) Cf. Concilium Oecumenicum Vaticanum II, Constitutio dogmatica Lumen gentium, 29. (17) Cf. ibidem. (18) Paulus VI, Litterae apostolicae Sacrum diaconatus ordinem, I, 1: l.c., p. 699. (19) Cf. C.I.C., can. 276, § 2, 3o. (20) Cf. ibidem, can. 1031, § 3. (21) Concilium Oecumenicum Vaticanum II, Decretum Optatam totius, 1. (22) Paulus VI, Litterae apostolicae Sacrum diaconatus ordinem, VII, 32: l.c., p. 703. (23) Ibidem, VII, 35: l.c., p. 704. (24) Concilium Oecumenicum Vaticanum II, Constitutio dogmatica Lumen gentium, 64. (25) Ibidem, 8. (26) Episcopo dioecesano merito aequiparantur ii quibus concredita sunt praelatura territorialis, abbatia territorialis, vicariatus apostolicus, praefectura apostolica et administratio apostolica stabiliter erecta (cf. C.I.C., cann. 368; 381, § 2) necnon praelatura personalis (cf. C.I.C., cann. 266, § 1; 295) atque ordinariatus militaris (cf. Ioannes Paulus II, Constitutio apostolica Spirituali militum curae [die 21 Aprilis anno 1986], art. I, § 1; art. II, § 1: AAS 78 [1986], pp. 482; 483). (27) Cf C.I.C., cann. 1025; 1029. (28) Subauditur etiam rector institutionis domus institutoriae propriae, quotiens exstet (cf. C.I.C., can. 236, 1o). (29) Ioannes Paulus II, Exhortatio apostolica postsynodalis Pastores dabo vobis, 68: l.c., pp. 775-776. (30) Ibidem, 69: l.c., p. 778. (31) Ibidem, 36: l.c., pp. 715-716. (32) Catechismus ex decreto Concilii Tridentini ad Parochos, pars II, c. 7, n. 3, Augustae Taurinorum 1914, p. 288. (33) Didachè, 15, 1: F. X. Funk (ed.), Patres Apostolici, I, o.c., pp. 32-35. (34) S. Polycarpus, Epistula ad Philippenses, 5, 1-2: F. X. Funk (ed.), Patres Apostolici, I, o.c., pp. 300-302. (35) C.I.C., can. 1029. Cf. can. 1051, 1o. (36) Cf. Paulus VI, Litterae apostolicae Sacrum diaconatus ordinem, II, 8: l.c., p. 700. (37) Cf. C.I.C., cann. 285, §§ 1-2; 289; Paulus VI, Litterae apostolicae Sacrum diaconatus ordinem, III, 17: l.c., p. 701. (38) C.I.C., can. 1031, § 2. Cf. Paulus VI, Litterae apostolicae Sacrum diaconatus ordinem, II, 5; III, 12: l.c., pp. 699; 700. Canon 1031, § 3 praecipit: « Integrum est Episcoporum conferentiis normam statuere, qua provectior ad presbyteratum et ad diaconatum permanentem requiratur aetas ». (39) Cf. C.I.C., cann. 1040-1042. Irregularitates (seu impedimenta perpetua) a can. 1041 enumeratae hae sunt: 1) aliqua forma amentiae aliusve psychicae infirmitatis, qua, consultis peritis, inhabilis indicatur ad ministerium rite implendum; 2) delicta apostasiae, haeresis aut schismatis; 3) attentatum matrimonium, etiam civile tantum; 4) voluntarium homicidium perpetratum aut abortus procuratus, effectu secuto; 5) graviter mutilare se ipsum vel alium, et sibi vitam adimere tentare; 6) actum ordinis illicite ponere. Impedimenta simplicia a can. 1042 enumerata haec sunt: 1) officium vel administrationem indecoram vel a clericali statu alienam gerere; 2) status neophytae (nisi iudicium Ordinarii aliter sonat). (40) Paulus VI, Litterae apostolicae Sacrum diaconatus ordinem, II, 4: l.c., p. 699. Cf. Concilium Oecumenicum Vaticanum II, Constitutio dogmatica Lumen gentium, 29. (41) Paulus VI, Litterae apostolicae Sacrum diaconatus ordinem, III, 13: l.c., p. 700. (42) Ibidem, III, 11: l.c., p. 700. Cf. C.I.C., cann. 1031, § 2; 1050, 3o. (43) Paulus VI, Litterae apostolicae Sacrum diaconatus ordinem, III, 16: l.c., p. 701; Litterae apostolicae Ad pascendum, VI: l.c., p. 539; C.I.C., can. 1087. (44) Litteris circularibus (Prot. N. 26397) emanatis die 6 Iunii anno 1997 a Congregatione de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum statuitur unam solam e sequentibus causis sufficere ad dispensationem ab impedimento obtinendam, de qua in can. 1087 CIC: magna et probata utilitas ministerii diaconi in dioecesi cui pertinet; praesentia filiorum tenerae aetatis, qui materna cura indigent; praesentia genitorum vel socerorum aetate provectorum et auxiliis indigentium. (45) Cf. Paulus VI, Litterae apostolicae Sacrum diaconatus ordinem, VII; 32-35: l.c., pp. 703-704. (46) Cf. Idem, Litterae apostolicae Ecclesiae sanctae (die 6 Augusti anno 1966), I, 25, § 1: AAS 58 (1966), p. 770. (47) Cf. C.I.C., can. 1026. (48) Paulus VI, Litterae apostolicae Ad pascendum, Prooemium; cf. I a): l.c., pp. 537-538. Cf. C.I.C., can. 1034, § 1. Ritus admissionis inter candidatos ad Ordinem sacrum in Pontificale Romanum De Ordinatione Episcopi, Presbyterorum et Diaconorum, Appendix, II: ed. cit., pp. 232ss. invenitur. (49) Cf. C.I.C., cann. 1016; 1019. (50) Cf. ibidem, can. 1034, § 1; Paulus VI, Litterae apostolicae Ad pascendum, I a): l.c., p. 538. (51) Cf. C.I.C., can. 236 et articuli 41-44 huius Rationis. (52) C.I.C., can. 236, 1o. Cf. Paulus VI, Litterae apostolicae Sacrum diaconatus ordinem, II, 6: l.c., p. 699. (53) Ibidem, II, 7: l.c., p. 699. (54) C.I.C., can. 236, 2o. (55) Paulus VI, Litterae apostolicae Sacrum diaconatus ordinem, III, 15: l.c., p. 701. (56) C.I.C., can. 1035, § 1. (57) Paulus VI, Litterae apostolicae Ad pascendum, II: l.c., p. 539; Litterae apostolicae Ministeria quaedam (die 15 Augusti anno 1972), XI: AAS 64 (1972), p. 533. (58) Idem, Litterae apostolicae Ad pascendum, Prooemium: l.c., p. 538. (59) Cf. Idem, Litterae apostolicae Ministeria quaedam, VIII a): l.c., p. 533. (60) Cf. Pontificale Romanum De Institutione Lectorum et Acolythorum, Editio typica, Typis Polyglottis Vaticanis 1972. (61) Cf. Paulus VI, Litterae apostolicae Ministeria quaedam, X: l.c., p. 533; Litterae apostolicae Ad pascendum, IV: l.c., p. 539. (62) C.I.C., can. 1035, § 2. (63) Ibidem, can. 1036. Cf. Paulus VI, Litterae apostolicae Ad pascendum, V: l.c., p. 539. (64) Cf. C.I.C., can. 1050. (65) Cf. ibidem, cann. 1050, 3o; 1031, § 2. (66) Ibidem, can. 1051, 1o. (67) Ibidem, can. 1051, 2o. (68) Cf. ibidem, can. 1028. De officiis cum diaconatu suscipiendis cf. canones 273-289. Quod ad diaconos uxoratos, addendum est impedimentum novi matrimonii ineundi (cf. can. 1087). (69) Cf. ibidem, can. 1037; Paulus VI, Litterae apostolicae Ad pascendum, VI: l.c., p. 539. (70) Cf. Pontificale Romanum De Ordinatione Episcopi, Presbyterorum et Diaconorum, n. 177: ed. cit., p. 101. (71) Cf. C.I.C., can. 833, 6o; Congregatio pro Doctrina Fidei, Professio fidei et Iusiurandum fidelitatis in suscipiendo officio nomine Ecclesiae exercendo: AAS 81 (1989), pp. 104-106; 1169. (72) C.I.C., can. 1015, § 1. (73) Cf. ibidem, can. 1019. (74) Pontificale Romanum De Ordinatione Episcopi, Presbyterorum et Diaconorum, cap. III, De Ordinatione Diaconorum: ed. cit., pp. 100-142. (75) Cf. C.I.C., cann. 1010-1011. (76) Ibidem, can. 1039. (77) Ioannes Paulus II, Exhortatio apostolica postsynodalis Pastores dabo vobis, 43: l.c., p. 732. (78) Ibidem: l.c., pp. 732-733. (79) Cf. ibidem: l.c., p. 733. (80) Idem, Litterae encyclicae Redemptor hominis (die 4 Martii anno 1979), 10: AAS 71 (1979), p. 274. (81) Cf. Idem, Exhortatio apostolica postsynodalis Pastores dabo vobis, 44: l.c., p. 734. (82) Cf. ibidem: l.c., pp. 734-735. (83) Cf. Idem, Exhortatio apostolica Familiaris consortio (die 22 Novembris anno 1981): AAS 74 (1982), pp. 81-191. (84) Idem, Exhortatio apostolica postsynodalis Pastores dabo vobis, 44: l.c., p. 735. (85) Cf. traditio libri Evangeliorum, in Pontificale Romanum De Ordinatione Episcopi, Presbyterorum et Diaconorum, n. 210: ed. cit., p. 125. (86) Agitur de Litteris apostolicis Pauli VI, Sacrum diaconatus ordinem, n. 22: l.c., pp. 701-702. (87) Cf. Congregatio de Institutione Catholica, Litterae circulares Come è a conoscenza (die 16 Iulii anno 1969), p. 2. (88) Cf. ibidem, p. 3. (89) Ioannes Paulus II, Exhortatio apostolica postsynodalis Pastores dabo vobis, 57: l.c., p. 758. (90) Cf. Congregatio de Institutione Catholica, Litterae circulares Come è a conoscenza, p. 3. (91) Cf. Concilium Oecumenicum Vaticanum II, Decretum Presbyterorum ordinis, 10; Decretum Ad gentes, 20. (92) Didascalia Apostolorum, III, 13 (19), 3: F. X. Funk (ed.), Didascalia et Constitutiones Apostolorum, I, o.c., pp. 214-215. CONGREGATIO PRO CLERICIS DIRECTORIUM PRO MINISTERIO ET VITA 1 DE STATUTO IURIDICO DIACONI Diaconus minister sacer 1. Diaconatus originem suam habet in consecratione et missione Christi, ad quas participandas diaconus vocatur.(1) Per impositionem manuum et consecrationis precem ipse minister sacer et hierarchiae membrum constituitur. Haec condicio ipsius statum theologicum et iuridicum in Ecclesia determinat. Incardinatio 2. Cum ad diaconatum admittuntur, omnes candidati clare exprimere debent suam intentionem scripto datam inserviendi Ecclesiae(2) per totam vitam in determinata circumpscriptione territoriali aut personali, vel in Instituto vitae consecratae, vel in Societate vitae apostolicae, qui habeant facultatem incardinandi.(3) Acceptatio scripta huius petitionis illi reservatur, qui habeat facultatem incardinandi, et derminat quis sit candidati Ordinarius.(4) Incardinatio est vinculum iuridicum quod vim ecclesiologicam et spiritualem habet, quatenus exprimit dedicationem ministerialem diaconi Ecclesiae. 3. Diaconus, iam incardinatus in aliqua circumscriptione ecclesiastica, incardinari potest in alia circumscriptione ad normam iuris.(5) Diaconus qui, iusta de causa, ministerium exercere desiderat in dioecesi diversa a dioecesi incardinationis, licentiam scripto datam ab utroque episcopo obtinere debet. Episcopi suae dioeceseos obsecundent diaconis; qui operam suam praestare cupiant sive definitive sive ad tempus aliis Ecclesiis paucitate cleri laborantibus, atque, peculiari modo, iis qui petant, post specificam et accuratam praeparationem, missioni ad gentes se dedicare. Necessariae relationes inter Episcopos, quorum interest, per idoneam conventionem regulentur.(6) Episcopus obligatione tenetur diaconos suae dioecesis peculiari sollicitudine prosequendi.(7) Ipse, per se vel per sacerdotem a se delegatum, ipsis prospiciat, ac speciali cura iis attendat, qui, ob circumstantias vitae, in peculiaribus difficultatibus versentur. 4. Diaconus Praelaturae personali, vel Instituto vitae consecratae vel Societati vitae apostolicae incardinatus, suum ministerium exercebit sub potestate Episcopi in omnibus rebus, quae ad curam pastoralem, publicum divini cultus exercitium et opera apostolatus pertinent, suis etiam propriis superioribus subiectus remanens secundum ipsorum competentiam atque fideliter observans disciplinam communitatis, cui se refert.(8) In casu translationis ad aliam communitatem diversae dioecesis, Superior diaconum Ordinario loci praesentabit, ut licentiam ad ministerium exercendum ab eo obtineat secundum modum, quem utrique sapienti conventione statuerint. 5. Specifica vocatio diaconi permanentis stabilitatem in hoc ordine supponit. Fortuitus igitur transitus ad presbyteratum diaconorum permanentium, non uxoratorum vel viduorum, rarissima exceptio semper erit, quae admitti non poterit, nisi graves et speciales rationes id suadeant. Decisio admittendi ad Ordinem Presbyteratus pertinet ad proprium Episcopum dioecesanum nisi alia obstent impedimenta Sanctae Sedi reservata.(9) Attamen attento charactere singulari huiusmodi casus, opportunum est ut praevie consulat Congregationem pro Institutione Catholica circa programma praeparationis intellectualis et theologicae candidati, et Congregationem pro Clericis circa programma praeparationis pastoralis necnon idoneitatem diaconis ad ministerium presbyterale. Fraternitas sacramentalis 6. Diaconi, vi ordinis accepti, fraternitate sacramentalis inter se uniti sunt. Omnes pro eadem causa adlaborant: scilicet pro aedificatione Corporis Christi sub auctoritate Episcopi in communione cum Summo Pontifice.(10) Quilibet diaconus se cum confratribus adstrictum sentiat vinculis caritatis, orationis, oboedientiae erga proprium Episcopum, alacritatis ministerialis et cooperationis. Praestat ut diaconi, consentiente Episcopo et ipso Episcopo praesente aut eius delegato, statis temporibus congregentur ad proprii ministerii exercitium expendendum, ad experientias mutuo communicandas, ad formationem prosequendam, et ad sese invicem exstimulandos in fidelitate servanda. Praedicti conventus inter diaconos permanentes constituere possunt exemplum, ad quod etiam candidati ordinis diaconalis se referre poterunt. Ad Episcopum loci spectat inter diaconos in dioecesi operantes spiritum communionis alere, evitando ne ille « corporativismus » efformetur, qui praeteritis saeculis tantopere ad diaconatum permanentem evanescendum influxit. Obligationes et iura 7. Diaconi statutum summam quoque iurium et obligationum propriarum includit, ad normam cann. 273-283 Codicis Iuris Canonici, qui obligationes et iura clericorum complectuntur, cum peculiaritatibus pro diaconis ibi praevisis. 8. Ritus ordinationis diaconis promissionem oboedientiae erga Episcopum praevidet: « Promittis mihi et successoribus meis filialem oboedientiam et reverentiam »?(11) Diaconus, oboedientiam Episcopo promittens, sumit ut exemplum Christum, hominem oboedientem propter excellentiam (cf. Phil 2, 5-11), ad cuius exemplum suam oboedientiam conformabit in auscultatione (Heb 10, 5ss; Io 4, 34) et in disponibilitate absoluta (cf. Lc 9, 54 ss.; 10, 1 ss.). Ipse igitur in primis se obligat coram Deo in plena conformitate cum voluntate Patris agere; et pariter coram Ecclesia, quae personis indiget sibi plene dispositis.(12) In precatione et in spiritu orationis quo imbutus esse debet, diaconus integram sui ipsius donationem quotidie altius excolet, sicut fecit Christus Dominus « usque ad mortem, mortem autem crucis » (Ph 2, 8). Hic oboedientiae prospectus disponit ad acceptationem concretarum determinationum obligationis in ordinatione assumptae, sicut lex Ecclesiae praevidet: « Clerici, nisi legitimo impedimento excusentur, munus, quod ipsis a suo Ordinario commissum fuerit, suscipere ac fideliter adimplere tenetur ».(13) Fundamentum obligationis consistit in ipsa participatione ministerii episcopalis, quae per sacramentum Ordinis et missionem canonicam confertur. Ambitus oboedientiae et disponibilitatis ipso ministerio diaconali determinatur atque iis omnibus rebus, quae cum eo relationem obiectivam, directam et immediatam habent. Episcopus diacono tribuet, in decreto collationis officii, munera quae respondent propriae cuiusque habilitati, condicionibus vitae caelibatariae aut familiaris, formationi, aetati, appetitionibus quae sub aspectu spirituali legitimae agnoscuntur. Definientur quoque ambitus territorii necnon personae, ad quas apostolatus servitium dirigetur; insuper declarabitur utrum suum officium ad tempus vel stabile sit, et quinam presbyter respondeat de cura animarum, quae ad officii ambitum pertineat. 9. Clericis officium incumbit vitam ducendi in vinculo fraternitatis et orationis, cooperationem fovendo inter se et cum Episcopo, agnoscendo et promovendo etiam fidelium laicorum missionem in Ecclesia et in mundo,(14) exprimendo formam vitae sobriam et simplicem, quae pateat ad « cultum donandi » et faveat generosae et fraternae participationi.(15) 10. Diaconi permanentes gerere habitum ecclesiasticum non tenentur, sicut, ex contrario, eum deferre debent diaconi candidati ad presbyteratum,(16) pro quibus eaedem validae sunt normae, quae pro presbyteris vigent.(17) Institutorum vitae consecratae et Societatis vitae apostolicae sodales ea servabunt, quae in Codice Iuris Canonici pro ipsis praescribuntur.(18) 11. Ecclesia in proprio iure canonico diaconorum agnoscit ius inter se consociandi, ut suam vitam spiritualem foveant, opera caritatis et pietatis exerceant aliosque fines prosequantur, qui sint suae consecrationi sacramentali et suae missioni plene conformes.(19) Diaconis, sicut ceteris clericis, prohibitur fundatio, adhaesio et participatio consociationum vel coetuum cuiuslibet generis, etiam civilium, cum statu clericali incompatibilium vel obstantium proprio ministerio diligenter adimplendo. Vitabunt etiam omnes illas consociationes, quae ob suam naturam fines et agendi rationes plenae communioni hierarchicae cum Ecclesia noceant; eas etiam, quae nocumentum afferant identitati diaconali, necnon officiis adimplendis, quae diaconi in servitium populi Dei exercent; eas denique, quae contra Ecclesiam machinantur.(20) Plane incompatibiles cum statu diaconali essent illae consociationes, quae diaconos congregare intendant, sub praetextu eos repraesentandi, in quoddam genere corporationis vel syndacatus vel, utcumque, pressionis coetibus ipsorum sacrum ministerium reapse redigendo ad professionem aut ad artificium assimile navitatibus indolis profanae. Praeterea, incompatibiles essent associationes quae, aliquo modo, naturam depravant relationis directae et immediatae, quam quilibet diaconus cum proprio episcopo habere debet. Eiusmodi consociationes vetantur, quia exercitio sacri ministerii diaconalis noxiae evadunt, quod ita periculum incurrit praestationis ad mercenariam assimilatae atque spiritum introducunt contra sacros pastores, unice habitos velunt datores laboris.(21) Prae oculis habeatur nullam christifidelium consociationem privatam agnosci posse sine praevia recognitione statutorum a competenti auctoritate facta,(22) atque eandem auctoritatem habere ius et officium vigilandi super consociationum vitam et super consecutionem finium, in statutis definitorum.(23) Diaconi ex consociationibus et motibus ecclesialibus provenientes, non priventur spiritualibus talium aggregationum divitiis; in quibus continuatim possunt quaerere auxilium et alimentum pro sua missione in servitium Ecclesiae particularis. 12. Activitas in professione vel in labore a diacono forte exercita, significationem diversam habet ab activitate fidelis laici.(24) Etenim diaconorum permanentium labor ministerio coniunctus semper remanet; ipsi proinde prae oculis tenebunt christifideles laicos, ob suam missionem specificam, peculiariter vocatos esse, ut « praesentem et actuosam reddant Ecclesiam in iis locis et rerum adiunctis, ubi ipsa nonnisi per eos sal terrae evadere potest ».(25) Vigens disciplina Ecclesiae minime prohibet quominus diaconi permanentes professionem suscipiant et exerceant, simul cum exercitio potestatis civilis aut dent operam in administrationem bonorum temporalium, vel officia saecularia exerceant cum obligatione rationis reddendae, derogatis iis quae pro ceteris clericis hac in re praevidentur.(26) Cum huismodi derogatio non opportuna evadere possit, provisum est ut ius particulare aliter determinare queat. In mercatura et in aliis negotiis exercendis,(27) diaconis permissis nisi diversae iuris particularis praescriptiones aliter opportuneque caveant, diaconorum erit bonum testimonium honestatis et integritatis deontologicae exhibere, et quidem etiam in observandis obligationibus iustitiae et legum civilium, quae iuri naturali, magisterio, legibus Ecclesiae eiusque libertati non sint oppositae.(28) Haec derogatio non applicatur diaconis, qui ad Instituta vitae consecratae et ad Societates vitae apostolicae pertinent.(29) Utcumque sit, diaconis permanentibus curae erit omnia prudenter perpendere atque consilium proprii Episcopi quaerere praesertim in circumstantiis et casibus magis implicatis. Quaedam professiones, etsi honestae et communitati utiles, si a diacono permanenti exerceantur, in quibusdam rerum adiunctis, difficulter compatibiles evadere possunt cum officiis pastoralibus sui ministerii propriis. Quapropter auctoritas competens, prae oculis habitis exigentiis communitatis ecclesialis necnon fructibus actionis pastoralis in suum servitium exercitae, singulos casus prudenter perpendat, et hoc etiam cum permutatio professionis locum habeat post ordinationem diaconalem. In casibus conflictus conscientiae, diaconi aliter agere non possunt, etsi cum gravi incommodo, quam congruenter cum doctrina et disciplina Ecclesiae. 13. Diaconi, quatenus ministri sacri, priores partes tribuere debent ministerio et caritati pastorali, atque quam maxime fovere « pacem et concordiam iustitia innixam inter homines servandam ».(30) Activa participatio in factionibus politicis admitti potest in rerum adiunctis peculiaris momenti ad « Ecclesiae iura tuenda aut bonum commune promovendum »,(31) iuxta normas ab Episcoporum conferentiis statutas;(32) in omni casu tamen firmiter prohibita remanet, cooperatio cum factionibus et syndacatus coetibus, qui in ideologiis, pactis et consociationibus innituntur, cum doctrina catholica repugnantibus. 14. Diaconus de more, ut e dioecesi per notabile tempus discedat, iuxta normas a particulari iure determinatas, licentiam proprii Ordinarii vel Superioris maioris habere debet.(33) Sustentatio et praevidentia 15. Diaconi, activitatibus professionalibus addicti, sustentari debent emolumentis, quae ex illis proveniunt.(34) Plane legitimum est eos, qui se plene addicant Deo serviendo in officiorum ecclesiasticorum adimpletione,(35) aeque remunerari, quia « dignus est... operarius mercede sua » (Lc 10, 7) et « Dominus ordinavit his, qui Evangelium annuntiant, de Evangelio vivere » (1 Cor 9, 14). Quod non excludit, ut iam Apostolus Paulus faciebat (cf. 1 Cor 9-12), aliquem huic suo iuri renuntiare posse ac suae sustentationi aliter prospicere. Non est facile normas generales et obligatorias pro omnibus dare, quod ad sustentationem attinet, cum magna diversitas situationum vigeat inter diaconos in diversis Ecclesiis particularibus et in diversis nationibus. Praeterea prae oculis habendae sunt conventiones, quae forte initae sunt a Sancta Sede et ab Episcoporum conferentiis cum nationum moderatoribus. Pro opportunis determinationibus, ergo, remittitur ad ius particulare. 16. Clerici, quatenus modo activo et concreto ministerio ecclesiastico addicti, ius habent ad sustentationem, quae « remunerationem adaequatam »(36) et assistentiam socialem complectitur.(37) Quod ad diaconos uxoratos spectat, Codex Iuris Canonici sic statuit: « Diaconi uxorati qui plene ministerio ecclesiastico sese devovent, remunerationem merentur qua sui suaeque familiae sustentationi providere valeant; qui vero ratione professionis civilis, quam exercent aut exercerunt, remunerationem obtineant, ex perceptis inde reditibus sibi suaeque familiae necessitatibus consulant ».(38) In statuenda remuneratione « adaequata », enuntientur etiam parametra, ad remunerationis mensuram determinandam et aestimandam, prout e.g. condicio personae, natura officii exerciti, circumstantiae loci et temporis, exigentiae vitae ministri (ipsius familia, si uxoratus est, comprehensa), iusta retributio personarum eius servitio forte addictarum. Agitur de criteriis generalibus ad omnes clericos applicandis. Ad consulendum « sustentationi clericorum, qui in favorem dioecesis servitium praestant », in qualibet Ecclesia particulari constituatur speciale institutum, quod ad hunc finem « bona et oblationes colligat ».(39) Assistentia socialis pro clericis, nisi aliter sit provisum, alio apposito instituto committatur.(40) 17. Diaconi caelibes, ministerio ecclesiastico pro dioecesi ad tempus plenum dediti, si alio sustentationis fonte non fruantur, et ipsi ius habent ad remunerationem, secundum principium generale.(41) 18. Diaconi uxorati, ministerio ecclesiastico ad plenum tempus dediti, qui retributionem oeconomicam non percipiant ex alio fonte, remunerari debent modo quo possint suae et familiarium suorum sustentationi prospicere,(42) iuxta praedictum principium generale. 19. Diaconi uxorati, qui plene vel ad tempus ministerio ecclesiastico se addicunt, si pro professione civili remunerationem percipiant, quam exerceant vel exercerunt, prospicere debent suis et familiae suae necessitatibus reditibus, qui e tali remuneratione proveniunt.(43) 20. Ad ius particulare spectat opportunis normis alios huius difficilis materiae aspectus componere, statuendo exempli gratia, ut instituta vel paroeciae, quae ministerio diaconi fruuntur, obligentur expensas vivas refundere in ministerio exercendo ab eo contractas. Ius particulare praeterea determinare potest quale onus dioecesis sibi assumere debeat pro diacono, cui absque sua culpa, contigerit ut labore civili privetur. Pariter opportunum erit determinare fortuitas obligationes oeconomicas dioecesis erga uxorem et filios diaconi defuncti. Ubi fieri potest, opportunum est ut diaconus, ante ordinationem, alicui instituto mutuo adhaereat, quod huiusmodi casus praevideat. Amissio status diaconalis 21. Diaconus vocatur ad ordinem acceptum vivendum cum generosa deditione et semper renovata perseverantia, animatus fiducia in perennem Dei fidelitate. Sacra Ordinatio, semel valide recepta, numquam evanescit. Amissio tamen status clericalis fit iuxta normas iure canonico statutas.(44) 2 MINISTERIUM DIACONI Munera diaconalia 22. Ministerium diaconi summatim perstringitur a Concilio Vaticano II hisce tribus verbis « diaconia liturgiae, verbi et caritatis ».(45) Hoc modo exprimitur participatio diaconalis unici et triplicis muneris Christi in ministerio ordinato. Diaconus « est magister, quatenus proclamat et illustrat Verbum Dei; est sanctificator, quatenus administrat sacramentum baptismi, Eucharistiam et sacramentalia, participat celebrationem S. Missae, ut "minister sanguinis", conservat et distribuit Eucharistiam; est ductor, quatenus est incitator communitatum vel sectorum vitae ecclesialis ».(46) Sic diaconus auxiliatur et inservit episcopis et presbyteris, qui semper praesunt liturgiae, pervigilant super doctrinam et moderantur Populum Dei. Ministerium diaconorum in servitio christifidelium communitati exhibendum, debet « operam praestare aedificationi unitatis christianorum sine praeiudiciis et sine non opportunis inceptis »,(47) excolendo « eas qualitates humanas, quae aliquem reddunt aliis acceptum et credibilem, vigilantem super proprium sermonem et super propriam dialogi capacitatem, ut habilitatem authentice oecumenicam acquirere possit ».(48) Diaconia Verbi 23. Episcopus, inter ordinationem, diacono tradit librum Evangelii cum his verbis: « Accipe Evangelium Christi, cuius praeco effectus es ».(49) Haud secus ac sacerdotes, diaconi omnibus hominibus sese dedicant sive bona disciplina vitae, sive aperta praedicatione ministerii Christi, sive tradendo doctrinam christianam vel incumbendo studio problematum nostri temporis. Munus igitur praecipuum diaconi est cooperare cum Episcopo et presbyteris in exercitio ministerii(50) non suae sapientiae, sed Verbi Dei, omnes ad conversionem et sanctitatem invitando.(51) Ad hanc missionem adimplendam diaconi se praeparare tenentur in primis diligenti studio Sacrae Scripturae, Traditionis, liturgiae et Ecclesiae vitae.(52) Tenentur, praeterea, quod ad sacri depositi interpretationem et applicationem pertinet, sinere se dociliter eorum Magisterio perduci, qui « sunt divinae et catholicae veritatis testes »,(53) Romanus scilicet Pontifex et Episcopi cum eo coniuncti,(54) ita ut « integre et fideliter mysterium Christi »(55) proponere possint. Necessarium denique est, ut artem ediscant fidem modo efficaci et integro proponendi huius temporis hominibus, in variis culturae condicionibus et in diversis statibus vitae.(56) 24. Diaconi proprium officium est Evangelium proclamare et Verbum Dei praedicare.(57) Diaconi facultate fruuntur ubicumque praedicandi, condicionibus a iure praevisis.(58) Quae facultas oritur e sacramento atque exerceri debet de consensu saltem tacito rectoris Ecclesiae, et quidem cum humilitate eius qui est Dei Verbi minister et non dominus. Hanc ob causam semper viva remanet monitio Apostoli: « Ideo habentes administrationem, iuxta quod misericordiam consecuti sumus non deficimus sed abdicamus occulta dedecoris non ambulantes in astutia adulterantes verbum Dei, sed in manifestatione veritatis commendantes nosmetipsos ad omnem conscientiam hominum coram Deo » (2 Cor 4,1-2).(59) 25. In casibus quibus celebrationi liturgicae praesident vel si, iuxta vigentes normas,(60) ad eam celebrandam deputati fuerint, diaconi homiliae magnum momentum tribuant, quatenus est « quasi annuntiatio mirabilium Dei in historia salutis seu mysterio Christi, quod in nobis praesens semper adest et operatur, praesertim in celebrationibus liturgicis ».(61) Sciant, ergo, eam praeparare peculiari cura in oratione, in textuum sacrorum studio, in plena concordia cum Magisterio et recogitando ea quae auditores exspectant. Solerter quoque attendant ad catecheticam christifidelium institutionem in variis christianae vitae statibus, ita ut eos adiuvare possint in fide in Christum cognoscenda, per sacramentorum receptionem roboranda atque in ipsorum vita familiari, professionali et sociali exprimenda.(62) Quae catechetica institutio hodie eo magis urget et eo plenior, fidelior, clarior et a vana sapientia remotior esse debet, quo magis societas ad saeculum se conformat et quo maiores provocationes exsurgunt homini et Evangelio a moderna vita illatae. 26. Huic societati nova evangelizatio destinatur. Ipsa postulat a ministris ordinatis conatum quam maximum. Ad eam promovendam diaconi, oratione et amore Eucharistiae roborati,(63) praeter suam participationem programmatum dioecesanorum vel paroecialium, quae catechesim, evangelizationem, et praeparationem ad sacramenta spectant, Verbum in suum ambitum professionalem transmittere debent et quidem sive explicitis verbis, sive sola praesentia activa in locis ubi opinio publica efformatur vel ubi normae ethicae applicantur (verbi gratia in servitiis socialibus, servitiis pro iuribus familiae, vitae, etc.); deinde etiam magni aestiment amplas possibilitates, quas ministerio Verbi praebent institutio religiosa et moralis in scholis,(64) munus docendi in catholicis universitatibus etiam civilibus(65) et usus adaequatus hodiernorum instrumentorum communicationis socialis.(66) Hi novi aeropagi postulant quidem, praeter necessariam sanam doctrinam, etiam diligentem praeparationem specificam; attamen instrumenta efficacissima consistunt ad Evangelium hominibus nostri temporis et ipsi societati annuntiandum.(67) Denique, diaconi meminerint subicienda esse iudicio Ordinarii, antequam publicentur, scripta quae agunt de fide et moribus,(68) itemque necessariam esse licentiam Ordinarii loci ad scribendum in publicationibus, quae religionem catholicam aut bonos mores impugnare soleant. Ad trasmissiones radio-televisivas quod attinet, normas ab Episcoporum conferentia statutas observabunt.(69) In omni casu, ipsi prae mente semper habeant primariam et firmam exigentiam in exponenda veritate ad nullum umquam compromissum descendendi. 27. Diaconi meminerint Ecclesiam suapte natura missionariam esse,(70) sive quia originem ducit a missione Filii et a missione Spiritus Sancti secundum consilium Patris, sive etiam quia a Domino resuscitato mandatum accepit praedicandi Evangelium omni creaturae et eos baptizandi, qui crediderint (cf. Mc 16, 15-16; Mt 28, 19). Huius Ecclesiae diaconi sunt ministri ac proinde, etsi alicui Ecclesiae particulari incardinati, nullo modo se eximere possunt ex munere missionali Ecclesiae universalis, ac debent ergo etiam ad missionem ad gentes(71) parati semper esse ratione ac mensura, quae eis sinunt obligationes familiares si sint uxorati ac professionales. Ambitus servitii patet, quantum ambitus patet missionarius Ecclesiae; quapropter nisus missionarius diaconi complectitur servitium verbi, liturgiae et caritatis, quod in vita quotidiana continuatur. Missio extenditur ad testimonium Christi etiam in laicali, si exsistat, professione exercenda. Diaconia liturgiae 28. Ritus ordinationis in luce ponit alium aspectum ministerii diaconalis: servitium altaris.(72) Diaconus sacramentum Ordinis recipit, ut qua minister sanctificationi communitatis christianae inserviat, in communione hierarchica cum Episcopo et presbyteris. Ministerio Episcopi et, subordinate, ministerio presbyterorum, diaconus praestat auxilium sacramentale, ac proinde intrinsecum, organicum, a confusione alienum. Constat eius diaconiam apud altare, quatenus a sacramento Ordinis effectam, essentialiter differre a quolibet ministerio liturgico, quod pastores committere possint christifidelibus non ordinatis. Ministerium liturgicum diaconi pariter differt ab ipso ministerio ordinato sacerdotali.(73) Unde fit ut, in oblatione sacrificii eucharistici, diaconus mysterium non valeat complere, sed ex una parte effective Populum fidelem repraesentat eumque adiuvat ad uniendam modo sibi proprio oblationem suae vitae cum oblatione Christi; ex altera vero parte, nomine ipsius Christi, inservit ad Ecclesiam participem reddendam fructuum sacrificii sui. Quoniam vero « liturgia est culmen ad quod actio Ecclesiae tendit et simul fons unde omnis eius virtus emanat »,(74) haec virtus consecrationis diaconalis etiam fons exstat gratiae sacramentalis quae ad fecundum reddendum tendit totum ministerium; cui gratiae respondendum est cum accurata profundaque praeparatione theologica et liturgica, ut digne participari possit in celebratione sacramentorum et sacramentalium. 29. In ministero celebrando diaconus bene sibi conscius erit, quod « omnis liturgica celebratio, utpote opus Christi sacerdotis eiusque Corporis, quod est Ecclesia, est actio sacra praecellenter, cuius efficacitatem eodem titulo eodemque gradu nulla alia actio adaequat ».(75) Liturgia est fons gratiae et sanctificationis. Eius efficacia a Christo Redemptore proficiscitur et nullo modo a ministri sanctitate dependet. Haec certitudo humilem reddet diaconum, qui numquam Christi opus in discrimen adducere poterit, eodemque tempore eum ad vitam sanctam impellet, ut dignus illius minister existat. Actiones igitur liturgicae ad actiones privatas vel sociales minime redigi possunt, quas etiamsi quisque modo suo celebrare potest, eae tamen ad Corpus universale Ecclesiae pertinent.(76) Diaconi observare debent normas sacrorum mysteriorum proprias tali veneratione, ut christifideles secum trahant in consciam participationem, quae eorum fidem roboret, Deo cultum exhibeat et Ecclesiam santificet.(77) 30. Secundum Ecclesiae traditionem et normas iure statutas,(78) ad diaconos spectat auxilium praebere episcopis et presbyteris in celebratione divinorum mysteriorum.(79) Ipsi igitur operam conferent in celebrationibus promovendis, quae totam congregationem implicent, adhibita cura ad interiorem omnium participationem et variorum ministeriorum exercitium.(80) Prae oculis habeant etiam magni momenti dimensionem aestheticam, quae totum hominem sinit experiri pulchritudinem celebrationum. Musica et cantus, etiam tenues et simplices, verba praedicationis, communio christifidelium pacem et reconciliationem Christi viventium, pretiosa bona sunt, quae diaconus pro parte sua ita geret, ut incrementum accipiant. Omnibus, quae in libris liturgicis statuuntur, sint semper obsequentes, neque aliquid sua sponte addant, tollant vel immutent.(81) Liturgiam ex arbitrio immutare idem est ac eam privare divitiis mysterii Christi in ipsa contentis atque significare posset quamdam praesumptionem circa ea, quae sapienter ab Ecclesia statuta sunt. Solum igitur et totum id agant, quod ad eorum competentiam pertinet.(82) Induant digne praescriptas vestes liturgicas.(83) Dalmatica, variis et propriis coloribus liturgicis distincta, quae super albam induitur, cingulum et stola habitum proprium diaconi constituunt.(84) Servitium diaconi extenditur ad praeparationem christifidelium ad sacramenta, et etiam ad eorum curam pastoralem post celebrationem effectam. 31. Diaconus cum episcopo et presbytero, est minister ordinarius baptismi.(85) Ad exercendam huiusmodi facultatem, requiritur aut licentia a parocho concessa, cui modo speciali competit suos paroecianos baptizare,(86) aut casus necessitatis.(87) Peculiaris momenti est ministerium diaconorum in praeparatione ad hoc sacramentum. 32. In celebratione Eucharistiae, diaconus assistit et adiuvat eos qui congregationi praesident et Corpus et Sanguinem Christi consecrant, scilicet episcopum et presbyteros,(88) secundum Institutionis Generalis Missalis Romani praescripta,(89) et ita Christum Salvatorem manifestat: adstat prope sacerdotem eumque adiuvat, peculiariter in celebratione Missae assistit sacerdoti caeco vel alia infirmitate affecto;(90) in altari servitium praestat quod ad calicem et ad librum atti |