 |
NUNTII RADIOPHONICI SANCTISSIMI DOMINI
NOSTRI PII PP. XII AD CLERUM POPULUMQUE
IAPONIAE, IN DIE PASCHATIS RESURRECTIONIS D.N. IESU CHRISTI*
Die XIII Aprilis, A.D. MCMLII
Dum sollemni hoc die Romae ac toto terrarum orbe aera sacra
Christum e sepulcro resurgentem annuntiant, horum concentuum comes, vox Nostra,
Japoni, radiophonice vos alloquitur. Ad vosmet affandum vocati, libenter hisce
concedimus votis, quia diu optavimus palam facere et declarare, quinam erga vos
alte repositi sincerique caritatis animo. Nostro sensus inhaereant. Tanto
terrarum spatio et pelagi tractu hinc seiunctis, paschale gaudium adprecantes,
benedicimus vobis, Sacri Pastores, sacerdotes, missionales, omnesque Ecclesiae
filii ; itemque fausta, salutaria ac bona cuncta percupimus ceteris universis,
qui ex Japonica inclita estis gentes. Fatemur vestra Nos trepida amantique
voluntate prosequi ; ac, quemadmodum ob tristia quae istic accidunt, Nos moeste,
ita ob laeta, quae vobis eveniunt, iucundissime tangi. Siquidem voluntatis
Nostrae in vos inclinatio effecit, ut omnia, quae vos commovent, quasi
reciprocantes undae, in animi Nostri affectus recidant. Magni enim pendimus
Japonicam gentem eiusque prisca decora et egregias laudes. Magni pendimus eius
comitate conditam gravitatem, firmam in agendo et patiendo constantiam,
officiorum et communis utilitatis retinentissima studia, ad ingenuas artes miram
propensionem, solidum suavemque familiae cultum, cui proh dolor, nunc afferuntur
haud parva pericula et damna. Aliud addimus, quod tacere non possumus.
Gratulamur siquidem Evangelium — quod quidem vobis primum a Sancto Francisco
Xaverio invectum est, ac nunc a tot strenuis missionalibus renuntiatur — maiorem
apud vos aestimationem, benevolentiam, oblectationem parere. Cum persuasum Nobis
sit Evangelii gloriam et lumen, veritatis et caritatis plenitudinem, omnium
bonorum, quae a Deo proficiscuntur, summum esse fastigium, atque Christi gratiam
naturam perficere, quid salutarius, quid praestantius percupere vobis valemus et
volumus, quam ut albescens lux augescat istic in meridiem? Benignissimus
Redemptor, intuitus nondum exorsam saeculorum fugam, vaticinatus est multos ex
Oriente convivio caelestis Regni assessuros (cfr. Luc. 13, 29). Utinam id
optabile contingat dilectae Nobis Japoniae, pro cuius prosperis et secundis
eventibus una cum his universis qui catholico nomine censentur, adsiduas Dei
Numini admovemus preces: « O Rex gentium et desideratus earum... O Oriens,
splendor lucis aeternae et sol iustitiae » (Antiphonae Maiores ad Magnificat)
propitius annue Japonis, quos diligis quosque Nos etiam in Te vero diligimus.
Paschalia sollemnia, quae hodie celebrantur, hoc in memoriam
suavissime reducunt : Divinum nempe Redemptorem, postquam iniquitate hominum,
quos ad veritatem virtutesque assequendas vocaverat et allexerat, crucis fuerat
patibulo affixus, ex triumphata morte surrexisse. Id christianos imprimis, at
omnes etiam quotquot per terrestre hoc exsilium peregrinantur, ad vitae
renovationem invitat; ad vitae renovationem dicimus, qua vitia funditus
eradicentur, peccata restincta moriantur, recte componantur mores, ac quasi ver
novum omnium in animis efflorescat.
Hoc, quod sacri Paschatis ritus significant, Jesus Christus,
mortis victor, suo praelucente lumine suaque afflante gratia mortalibus omnibus
concedat ; sitque penitus redintegratae confirmataeque veri nominis pacis ac
prosperitatis cotidie auctioris auspicium optatissimum. Id vobis peculiari modo,
carissima Japonorum gens, quos si praeclara facinora per saeculorum decursum
tantopere nobilitarunt, recens tamen tot luctus, tot ruinae funestarunt, id
vobis peculiari modo ominamur ac supplici efflagitamus prece ; ita quidem ut
quam primum e perturbatarum rerum fluctibus eventuumque trepido discrimine
feliciora tempora Deo favente emergant.
*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, XIV,
Quattordicesimo anno di Pontificato, 2 marzo 1952 - 1° marzo 1953, pp.
67 - 68 Tipografia Poliglotta Vaticana
A.A.S., vol. XXXXIV (1952), n. 7 - 8, pp.
378-379.
|