 |
ALLOCUTIO SANCTISSIMI
DOMINI NOSTRI PII PP. XII AD DOCENTES EX ORDINE FRATRUM CARMELITARUM
DISCALCEATORUM*
Die XXIII m. Septembris, A.D. MCMLI
Magis quam ineuntis autumni mane vos, dilecti filii, qui visum
Nos huc venistis, lumen animo Nostro affertis laetitiae. Collucetis enim vos,
lectorum virorum corona, Decalceatorum Carmelitarum flos, religionis studio,
pietatis decore, bene agendi industria voluntate; collucetis etiam iubare quod
incliti Ordinis vestri peculiare et proprium est. Quis mirabundis oculis non
suspiciat Sanctam Teresiam a Iesu et Sanctum Ioannem a Cruce, fulgentissima
astra, atque alios viros et feminas in ascetica et mystica vita in exemplum
enitentes, quibus religiosa familia vestra per aetatum decursum a legiferis
parentibus usque ad Teresiam ab Infante Iesu fuit dives? Tantum doctrinae
thesaurum, quem Spiritus Sanctus eorum ope universae Ecclesiae comparavit, vos
portantes atque hinc ductricis sapientiae splendorem haurientes, praesentem ex
omnibus provinciis vestris celebratis Conventum, qui eo spectat, ut, collatis
una simul propositis et consiliis, Ordinis vestri tironibus instituendis et
educandis quam optime prospiciatur, cum viginti quinque fauste revoluti
explentur anni, ex quo Internationale Collegium Decalceatorum Carmelitarum in
Urbe conditum fuit. Maxima enim cura spesque vestrae in iisdemque versantur, ut,
novis inde conceptis viribus, religiosum Institutum istud, mutati aevi
necessitatibus accommodatum, donante Dei misericordia, apostolicum munus suum
quam efficientissime exerceat.
Cum totum istud inceptum magni facimus, tum aliqua, quae vobis
tractanda sumpsistis, maxime dilaudamus. Paedagogicae doctrinae et artis
accuratior nunc est indagatio, qua ratione scilicet et via hominis animus
constans sibi fiat et, virtutis et boni tenax, quicumque eius est status,
perseveret. Quomodo oriatur et perstet in homine plurimi aestimanda haec
firmitas, quomodo virtutes, ut aiunt, naturales, nascantur et vigescant, intento
studio vultis perpendere.
Hoc Nobis videmini salutari vos egisse consilio. Nimirum, si
verum est — quod quidem verissimum est — supernaturali gratia perfici, non
deleri naturam, evangelicae perfectionis aedificium excitandum est in ipsis
naturae virtutibus. Priusquam iuvenis religiosus sodalis praeclari exempli
evadat, studeat in ordinariis et cotidianis rebus perfectus homo fieri: nequit
scandere cacumina montium, nisi valeat expedito gressu in plano ambulare.
Discat igitur et moribus suis demonstret, qui sit humanae
naturae et consortioni congruens decor : vultum habitumque suum decenter
disponat, sit fidus et verax, servet promissa, suos actus suumque regat eloquium,
vereatur omnes, aliena iura ne turbet, sit malorum patiens, comis et, quod
potissimum est, legibus obtemperet Dei. Ut probe nostis, naturalium, quas vocant,
virtutum complexio et instructus ad supernaturalis vitae dignitatem provehuntur,
maxime cum eas ideo aliquis exercet et colit, ut bonus christianus aut ut
idoneus Christi praeco et administer exstet. Idque aliud quoque suadet.
Religiosa domus idem non est ac familiae convictus et tectum : talis non est
neque esse contendit, siquidem intra eius saepta se devovendi et se abnegandi,
ob Christi amorem, studium et severi poenitentiae mores secum afferant plus
minusve iniucunda et aspera. Attamen, quantum fieri potest, certet ea, ut
singulis religiosis sodalibus fiat familiae arriabile limen. Quod indubie
facilius contigerit, si in honore omnium fuerit naturalium virtutum substructa
compago, quae quidem saepe magnum supernaturalem vigorem et nitorem demonstrant
et exigunt.
Placeat nunc vobis ex ore. Nostro percipere aliqua, quae ad
religiosa nuncupanda vota et ad tirones vestros rite instituendos attinent. In
tractandarum rerum ordine hoc legimus propositum argumentum : « Institutio ad
oboediantiam religiosam : exercitium auctoritatis ac reverentia erga personam
subditi ». Certe summopere oportet, supernaturalis oboedientia, in Deum
caritatis ignibus alita, arcte et adsidue volentique animo ad statutarum legum
normas in religiosis domibus excolatur et vigeat. Nonne religiosae disciplinae et
vitae solida hic insidet fultura? Nonne magna incepta, quae religiosi sodales
perfecerunt et perficient, tantum oboedientia coalescentibus viribus, felices
nacta sunt et nanciscentur exitus? Salutare igitur agnoscite et veneramini et
libenter accipite, quasi pondus fortium, oboedientiae iugum! Verumtamen hoc
tempore, quo machinae ubivis tenent imperium, quo technica moderatio omnia
invadit, combibit, ad suam imaginem fingit, moderatores curent, ne eos qui nutui
suo obtemperent, veluti merces aut machinamentorum partes tractent, sed semper
in iis humanam vereantur personam.
Quid vero dicamus de castitate? Plurimum edisserendum esset de
quaestionibus quae eam spectant, magni quidem ponderis graviorisque momenti.
Quodsi ex iis non omnes, saltem aliquas aequum est Nos leviter et breviter
attingere. Antiqui Graeci et Romani ut sermone indicarent quae ad castitatem
pertinent, singulari utebantur nomine : « aidòia — verenda » ea appellabant,
siquidem de rebus agitur, quae reverenti modo rationeque tractari debent.
Quocirca huiusmodi verecundia non ita accipienda est, ut hac super causa
perpetuo aequiparetur silentio utque in impertienda disciplina morum ne sobrius
quidem cautusque sermo de iis umquam fiat. His super rebus adulescentes
consiliis idoneis instruantur eisque liceat aperire animum, sine haesitatione
quaerere, responsum accipere, quod securum, perspicuum, satis explicatum ipsis
lumen et fiduciam iniciat.
Neve qui virginitatem servandam sibi delegit, parvipendat
spernatque coniugium. Bonum est matrimonium, melior autem virginitas;
honorabilis est causa conubii; celsior, ipso Evangelio teste, est causa
virginitatis, quam quis ob Christi amorem amplectitur, et caritatis fructu
fecundat. Est praesertim perpetua virginitas hostia Dei munda, victima sancta,
Ecclesiae autem flos honoris et gaudii, magnum receptaculum virium, quod nequit
ipsa Ecclesia missum facere ac neglegere.
Cum vero de virginitate edisserendum et instituendum est, id iam
initio ab omnibus certissimum habeatur castitatem universe acceptam, coniugalem
quoque, sine Dei gratiae auxilio constanter servari non posse; idque caeleste
adiutorium multo magis necessarium esse, cum de castimonia agitur usque ad
extremum vitae halitum retinenda; et hanc ob causam eum qui lilialem
integritatem Deo devovit, precibus et paenitentiae studio, quemadmodum Iacob cum
Angelo, colluctari debere, ut se supernum victorem efficiat.
Nunc de evangelica paupertate aliquid dicendum. Haec, ad vitam
sive singulorum sive communitatis quod attinet, ad vestri Instituti sancitas
regulas sancte nullo non tempore servetur. Multigena vero opera apostolatus,
veluti animorum curatio, templorum cultus, scholarum apta constructio et
temperatio, sacrae expeditiones, doctrinarum profectus, necnon debita famulis
iustarum solutio mercedum, quandam liberalitatem, novis temporibus omnino
congruentem ac laudabilem, exquirunt. Attamen aequiparentur operibus opes neve
haec immoderate appetantur: quodsi supersint, defluant ad succurrendum fraterna
certatione omne genus inopiis: non humani provisus incertum, sed in Dei
misericordia auxilioque fiducia et, huius comes, effusa bonitas dabunt iis
eorumque inceptis veri nominis incrementa parabuntque socialem apud homines
honorem.
Quantopere id Nos delectat quod ipsi vultis tirones vestros
humanioribus litteris liberalius imbuere! Haec ad surgentia ingenia conformanda
aptissima sunt, ut tum in cogitando et loquendo sit lucidus ordo et vana vitetur
profluentia verborum, tum ut aliae praeclarae parentur bene cordati viri laudes.
Hisce in studiis querimus quiddam contingere triste. Proh dolor, Latina lingua,
gloria sacerdotum, nunc languidiores usque et pauciores habet cultores. Quid
digne celebret hunc imperialem sermonem — basilikè glòssa Graecis
appellabatur — quae vera non enuntiat sed sculpit, quae in edictis et sententiis
peculiari splendet gravitate, quae in Latina Ecclesia liturgico fruitur usu,
quae denique Catholicae Ecclesiae est magni pretii vinculum? Nullus sit sacerdos,
qui eam nesciat facile et expedite legere et Ioqui! Praeter haec utinam oriantur
inter vos haud parvi et pauci qui etiam presso et eleganti dicendi genere eam
scribere valeant!
Enimvero Latina lingua, itemque et Graeca, cui tot ecclesiastica
scripta, iam a prisco christiano aevo, commissa sunt, thesaurus est
incomparandae praestantiae; quare sacrorum administer qui eam ignorat,
reputandus est lamentabili mentis laborare squalore.
Haud paulum denique laudamus propositum, quod tenetis ita
moderandi philosophica et theologica studia vestra, ut recens a Nobis
promulgatae Encyclicae Litterae « Humani generis » sint vobis veluti rectum
indicantes iter signatae sagittae.
Haud sine maesti animi admiratione percepimus aliquos huiusmodi
Documentum satis graviter tulisse, quasi Nos ita voluissemus indagationes, quas
doctrinarum profectus poscit, coërcere et peculiares opinationes, quae in
philosophicis et theologicis scholis adhuc sine fidei periculo libera fuerunt in
disceptatione, prohibere. Isti falluntur aut fallunt. Mentis Nostrae consilium
non fuit quae libera sunt compescere. Quod profecto pro Apostolico Nostro munere
voluimus hoc est, hodiernae aetatis aliquas aberrantes et immoderatas doctrinas
a catholica secernere veritate, qualis fuit et erit, commune Ecclesiae
patrimonium, tectum sartumque servandum, quod quidem omnes aetates et civilis
humanitatis et cultus omnes formas exsuperat.
Agitedum, dilecti Filii, cum gaudio magno (cfr. Luc. 24,
52) in labores, in disceptationes, in consilia capienda incumbite: nec erit
inane istud opus, ad quos absolvendum iamdudum vosmet parastis.
Id strenue molimini, Dei providentia et gratia freti. Nos autem,
paternae moti caritatis affectu, vos vestraque celsae Patronae, Deiparae a Monte
Carmelo, atque caelitibus, quod Institutum istud multos et magnos protulit,
sursum elatis manibus, suppliciter commendamus, dum, superni auxilii pignus,
Apostolicam Benedictionem vobis heic adstantibus, studiosae iuventuti, in qua
tanta expectatio vestra considet, et universae religiosae familiae vestrae
amantissima voluntate impertimus. Nostra auspice Benedictione, Carmeli gloria
vigeat novis et relucentibus fructibus honestatis doctrinae et omnigenae
virtutis, qui turbulenta hac tempestate Ecclesiae fiduciam roburque suffulciant.
Quae nunc est spes, fiat res. Amen.
*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, XIII,
Tredicesimo anno di Pontificato, 2 marzo 1951 - 1° marzo 1952, pp. 255 -
259 Tipografia Poliglotta Vaticana
|