 |
SACRUM CONSISTORIUM
CONSISTORIUM SEMIPUBLICUM DE
ASSUMPTIONE CORPOREA BEATISSIMAE VIRGINIS MARIAE TAMQUAM DOGMATE DEFINIENDA
ALLOCUTIO SANCTISSIMI DOMINI
NOSTRI PII PP. XII*
In Aula supra porticum Basilicae Vaticanae - Die XXX m.
Octobris, A.D. MCML
Venerabiles Fratres,
Nostis profecto qua de causa in hoc Sacrum Consistorium vos hodie convocaverimus.
Res agitur, quae Nos, quae vos, quae catholicum orbem universum summa procul
dubio laetitia afficiet. Calendis enim Novembribus, in Festo Sanctorum omnium
Caelitum, eorum Reginae almaeque Dei Matris gemmea frons novo fulgore nitescet;
quandoquidem corpoream eius in Caelum Assumptionem, Divino aspirante faventeque
Numine, sollemniter pronuntiaturi ac decreturi sumus.
Quod inde a remotis temporibus pie ab Ecclesia creditur accolitur, quod, per
saeculorum decursum, Sanctorum Patrum, Doctorum ac Theologorum opera, in
clariore cotidie luce positum est, quod denique ex omni terrarum orbis parte et
a cuius vis ordinis viris, paene innumeris datis litteris, efflagitatum fuit, id
Nos auctoritate illa, quam Divinus Redemptor Apostolorum Principi eiusque
successoribus commisit, in animo habemus rite sancire ac decernere: hoc est
Deiparam Virginem Mariam fuisse anima et corpore ad caelestem gloriam evectam.
Antequam vero hanc amplecteremur sententiam, opportunum duximus, ut vobis in
comperto est, causam doctissimis viris pervestigandam ac perpendendam concredere.
Ii quidem, ex iussu Nostro, postulationes omnes, quae hac de re ad Apostolicam
hanc Sedem pervenerant, et in ordinem redegere, et diligentissime explorarunt,
ut luculentius inde pateret quid Sacrum Magisterium, quid omnis Ecclesia
Catholica de hoc doctrinae capite credendum retinerent. Itemque ex iussu Nostro
communis fidei Ecclesiae testimonia, indicia atque vestigia circa corpoream
Beatissimae Virginis in Caelum Assumptionem diligentissimo studio perscrutati
sunt tum in concordi eiusdem sacri Magisterii institutione, tum in Divinis
Litteris et in antiquissimo Ecclesiae cultu, tum denique in Patrum ac
Theologorum documentis in ceterarumque revelatarum veritatum concentu.
Ac praeterea ad omnes sacrorum Antistites Nostras dedimus Litteras, quibus
rogabamus, non modo ut suam sententiam hac super re Nobis aperire vellent, sed
ut etiam quid clerus, quid populus sibi creditus censerent, quid haberent in
votis, Nobis significarent.
Postquam vero undique terrarum prope unanimo ac mirabili quodam concentu
sacrorum Pastorum ac christiani populi voces ad Nos pervenerunt, quae eamdem
fidem profitebantur idemque, utpote rem omnibus optatissimam, postulabant, nihil
cunctan dum esse putavimus; atque adeo ad sollemnem huius dogmatis definitionem
deveniendum statuimus.
Si enim Catholica Ecclesia universa neque fallere, neque falli potest, cum
divinus ipse eius Conditor, qui veritas est (cfr. Io. 14, 6), Apostolis
edixerit: « Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem
saeculi » (Matth. 28, 20); inde omnino consequitur hanc veritatem, quam
sacrorum Antistites eorumque populi firmissima mente credunt, divinitus esse
revelatam, ac suprema auctoritate Nostra definiri posse.
Quod autem hoc faustum eventum in Annum Sacrum incidit, qui ad exitum
felicissime vergit, id profecto non sine Providentis Dei consilio contigisse
putandum est. Videtur enim Beata Virgo Maria, e caelesti sua sede quasi nova
luce refulgens, hominibus universis, iis praesertim, qui undique terrarum hanc
almam pe tiere Urbem, ut suas animi labes eluerent suamque christianis moribus
renovarent vitam, materna brachia pandere, omnesque etiam atque etiam invitare
ad illum animose ascendendum vir tutis verticem, ex quo, post terrestre hoc
exsilium, beatitate sum ma fruituri caelestem poterunt contingere patriam.
Quas innumeras multitudines per elapsos menses magno cum animi solacio vidimus
non modo communis Patris aulas, non modo amplissimam Vaticanam Basilicam, sed
Petrianum etiam stipare Forum confluentesque vias, ac vividam suam testari fidem, flagrantique fervescere pietate, eas omnes Magna Dei Parens velit
praesentissimo tutari patrocinio suo, iisdemque caele stia illa impetrare lumina
ac munera, quibus collustrati atque adiuti ad christianam cotidie alacrius
pergant assequendam per fectionem.
Ac valde etiam confidimus fore ut alma Dei Genetrix, nova in terris redimita
gloria, eos quoque amantissime cernat potenter que ad se alliciat, qui vel
spirituali inertia languescant, vel vitiorum illecebris deleniti iaceant, vel e
recto veritatis itinere de vii suam ipsius non agnoscant excelsam dignitatem,
cum qua quidem privilegium corporeae in Caelum Assumptionis coniungitur quam
maxime.
Velit benignissima Mater nostra, ad caelestem gloriam eve cta, mundum universum,
multis locis errorum adhuc tenebris involutum, gravibus excruciatum
calamitatibus gravibusque pe riculis anxium, ad supernam illam adducere lucem,
quae e Caelo panditur; atque eidem superna illa impertire solacia, quae ho minum
animos, etsi acerrimis doloribus affectos, recreant et ad excelsa relevant.
Ac velit etiam a Divino Filio suo impetrare ut Nationibus ac gentibus, quae in
praesens, communi cum omnium detrimento, invicem disiunguntur, pax illa tandem
aliquando affulgeat, quae recti ordinis tranquillitate firmiter constabilita,
quae iustitia civibus ac populis attributa, quae debita libertate dignitateque
omnibus concessa, veluti tutissimo fundamento innitatur.
Imprimisque Catholicam Ecclesiam velit, quae in non paucis terrarum orbis
partibus vel parum cognoscitur, vel falsis crimi nationibus ac calumniis
laeditur, vel iniustis denique opprimitur insectationibus, potentissimo
patrocinio suo tueri; ad eiusque unitatem aberrantes omnes ac via deceptos
feliciter reducere.
Haec vos, Venerabiles Fratres, unaque vobiscum christianus populus universus a
caelesti omnium Matre flagrantioribus usque precibus impetrare contendatis.
In praesens autem, quamvis, ut diximus, hac super gravissima causa sacrorum
Antistitum responsa ex universo terrarum orbe ad Nos pervenerint, cupimus tamen
ut hoc etiam in frequentissimo et augusto consessu mentem vestram Nobis aperire
velitis.
Placet igitur vobis, Venerabiles Fratres, ut corpoream Beatae Virginis Mariae
in Caelum Assumptionem ut divinitus re velatum dogma sollemniter pronuntiemus ac
definiamus?
Habitis adstantium suffragiis per verba « Placet », vel « Non placet », Augustus
Pontifex haec adiecit:
Summopere quidem laetamur una vos mente ac voce in eo consentire, quod idem
Nobismet ipsis placet et in votis est. Ex hac enim mirabili Purpuratorum Patrum
atque Episcoporum cum Romano Pontifice consensione luculentius usque patet quid
hac de re Ecclesia credat, quid doceat, quid in optatis habeat.
Ne gravemini tamen haud intermissis precibus a Deo exposcere ut, ipso favente
atque aspirante, id, quod omnes impensis sime praestolamur, feliciter eveniat;
et ad divini nominis honorem, ad christianae religionis incrementum, ad gloriam
Deiparae Virginis, ad omniumque erga eam pietatis studium excitandum conferat.
* * *
[...] In sollemni dogmatica definitione Beatae Mariae Virginis corporeae in
caelum Assumptioni, die prima Novembris mensis, in festo Sanctorum omnium, anno
sacro MCML, in petriano foro ante Basilicam Vaticanam habita.
Non sine Aeterni Numinis consilio sollemnis haec hora advenit. Quod iam diu
Catholica Ecclesia communibus exoptat votis vehemtenterque praestolatur, quod
dignitas ipsa magnae Dei Matris postulat, ut ea nempe animato corpore una cum
Filio suo in caelesti beatitate triumphet, id iam in eo est ut rite a Nobis
pronuntietur ac definiatur. Cupimus tamen non ante hac de gravissima causa
sententiam edere Nostram, quam imploratum ab omnibus, quotquot adestis, Sancti
Spiritus iubar luculentius usque menti Nostra affulgeat.
*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, XII, Dodicesimo
anno di Pontificato, 2 marzo 1950 - 1° marzo 1951, pp. 273 - 276 Tipografia Poliglotta Vaticana
A.A.S., vol. XXXXII (1950), n. 16, pp. 774 - 820.
|