 |
ALLOCUTIO
SS.MI D. N. PII PP. XII AD
SODALES GENERALIS CAPITULI
ORDINIS FRATRUM MINORUM*
Die V mensis Iunii, anno Domini MCMXXXIX
Generalis Capituli comitiis Assisii gestis, antequam vestras, dilectissimi
filii, repetatis domos, quae multis vestrum longo terrarum marisque interiecto
tractu bene dissitae sunt, a Venerabili Fratre Nostro Angelo Maria Dolci,
Cardinali Protectore Ordinis vestri meritissimo et amplissimo interprete vestro
ducti, Nos invisere voluistis Nobisque praeclaram vestram obtestari pietatem.
Ore vultuque vestro delectamur, studio vestro gaudemus; officio vestro
perfruimur. Hoc vero nominatim gratulamur vobis vehementer, quod in recens actis
coetibus religiosae familiae vestrae salutaria inivistis consilia ac rursus
generalem Ministrum Ordinis vestri Leonardum Mariam Bello delegistis, virum
egregie cordatum ac religions laudibus spectandum, cui ex animo faustissima a
Deo adprecamur, ut commissi sibi muneris partes suaviter et fortiter explens
gratia plurimum valeat, meritis ditescat, solaciis abundet: novimus ceterum ei
praeesse nihil aliud esse, sicut addecet, quam prodesse. At in vobis salutare
cupimus totum Franciscalium Minorum Ordinem, cuius ipsi estis robur et flos,
lectissimi ductores, eximii consulares. Aperte hodie palamque profitemur magnam
in Ordine vestro Nostram niti fiduciam, magnam spem; siquidem exitialibus morbis,
quibus hoc durum depravatur aevum, aptas valent afferre medelas generosus
beatissimi Francisci spiritus eiusque undique perfectae forma et norma vitae.
Habet quidem aliquam cum nostra aetate similitudinem saeculum tertium decimum,
cum legifer Pater vester veluti splendidissimum sidus exorsus est, cuius mira
gesta caelesti lingua potius quam humana decantanda sunt. Tunc enim humana ratio
plus aequo aestimata hic illic pericula fidei congerere incipiebat, auri fames
mentes exagitabat, malesuadus amor sui et furiosae cupiditates intestina bella
incendebant fraterna caede terras cruentantia ac saevarum opinionum errores, qui
deleto potestatis fundamento et proprietatis concusso iure omnia permixta
faciebant, rem sacram civilemque evertere conabantur. In praeceps autem ruenti
humano generi ope Sanctorum Francisci et Dominici et sacrarum utriusque
militiarum benignus occurrit et succurrit Deus, ac, in Romanam Ecclesiam
reverentia excitata, poenitentiae studio, paupertatis praestantia, evangelica
suavitate summo in amore habitis et in honore collocatis, populorum mores fide
et humanitate necopino prodigio enituerunt, et quasi aspera abacta hieme, late
venusti flores in terra nostra apparuerunt.
Alget etiam nunc, glacie obstringitur, frigoribus perit infesta virtutibus
aetas ; misere diminuta est caritas, quae, inenarrabile Christi munus, firmis
vinculis animos sociat eosdemque intimae pacis placat divitiis; despicatui
ducitur a multis divina lex, quae illimis fons vitae una parit salutem; nimias
edit ruinas difformiter tumens superbia.
Per vos, dilectissimi filii, ad terrigenas redeat beatissimus Franciscus,
angelus habens signum Dei vivi (cfr. Apoc., VII, 2), Iesu Crucifixi
stigmatibus insignitus, qui tam ingenti in Deum et in hommes caritate aestuavit.
Siquidem homines nostra aetate, sescentis illecebrarum insidiis magnam partem
a Deo abalienati et in rebus religionis, sicut et in vita sociali corrupti,
apostolis indigent instar beati Francisci; apostolis, inquimus, qui plene et
absolute soli Deo adhaereant; apostolis, qui vitam simplicem ac vere pauperem
degentes, et non quae sua, sed quae Iesu Christi et animarum sunt quaerentes,
omnibus in exemplum praeluceant, praesertim vero pauperes et male affectos ad se
alliciant; apostolis erga infirmos patientia inexhausta imbutis; apostolis
denique, qui in omnes cantate illa purissima incensi sint, quam S. Paulus in
cantico caritatis praestantissime describit et extollit (I Cor., XIII).
Quod ut auspicato eveniat, excelsa sunto ea quae ipsi persequimini proposita.
« Non est vestrum — discipuli cuiusdam S. Bernardi hortatu utimur — circa communia
praecepta languere neque hoc solum attendere quid praecipiat Deus; sed quid
velit, probantes quae sit voluntas Dei bona, et bene placens et perfecta.
Aliorum est enim Deo servire, vestrum adhaerere » (Guigonis Epistula seu
tractatus ad Fratres de Monte Dei, c. II, Migne, P. L., t. 184, col.
311).
Haec volumus, haec cupimus vobis sodalibusque vestris, iis etiam qui in
tertium poenitentiae Ordinem cooptati sunt, atque paterno caritatis affectu
universis benedicimus, qui ad vestram franciscalem familiam pertinent eiusdemque
inceptis, impensiore autem studio in infidelium terris ad sacras expeditiones
incumbentibus, ut christiani nominis amplificentur fines et Christi Crux novas
nationes salutifera obtegat umbra. Pax et bonum sit vobis omnibus abunde
perpetuoque.
*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, I, Primo
anno di Pontificato, 2 marzo 1939 - 1° marzo 1940, pp.159-161 Tipografia Poliglotta Vaticana
|