 |
PIUS PP. XII
MOTU PROPRIO
VALDE SOLLICITI*
DE S.R.E. PATRUM CARDINALIUM HABITU
Valde solliciti
ob peculiares nostrorum temporum condiciones, quas laboriosa experimenta ac
periclitationes graviores cotidie difficilioresque reddunt, quasque summa
consideratione summaque cura dignas ea vota efficiunt, ad quae assequenda
multi hodie nobili quadam anxietudine contendunt, semper Nos opportunum
Nostraeque conscientiae officio consentaneum duximus illis respondere monitis,
quae inde oriuntur : ut omnes nempe, peculiarique modo e sacro ordine viri, ad
vivendi rationem magis sobriam, moderatam atque austeram compellantur.
Hac de
causa, ad Nos etiam quod pertinet, exemplum hisce in rebus praebere placuit:
placuit videlicet exteriores ritus aliquantulum temperare, qui ad explendum
pertinent Apostolici officii Nostri munus, hoc est sacras caerimonias ad
simpliciorem brevioremque formam redigere; atque imprimis idcirco laetitia
afficimur, quod cernimus omnes cordatos homines, cum in singulorum agendi
consuetudine, tum in publicae vitae actionibus, ad clerum etiam quod attinet,
magis quam fastum, impensam admirari sollicitudinem erga humanae consortionis
necessitates.
Nobis igitur in animo est nonnullas edere normas ad Patrum
Cardinalium vestes quod pertinet, qui quidem, et sunt Nobis carissimi, et Nobis
tantopere adsunt in universa gubernanda Ecclesia. Novimus siquidem eos non ad
admirantium curiositatem spectare, sed ad praeclaram suam ipsorum dignitatem et
auctoritatem in sua luce ponendam, ac pari modo Nobis perspectum est non tantum
eos ab inani luxu abhorrere, sed ea potius, quae ecclesiasticum
patrimonium, christifidelium pietas atque interdum quoque familiares opes eis
attribuerunt, in beneficentiae incepta liberaliter impendere, cum sibi plane
persuasum habeant, Evangelicae sapientiae praeceptis illud respondere, ut qui
supersunt proventus, ii etiam qui a moderatiore vivendi vestiendique usu
oriuntur, in divini cultus, in caritatis, in iuventutis educationis et in
apostolatus operibus collocent.
Quapropter, dum eos debito honestamus praeconio,
putamus Nos eorum laudabilia consilia christianaque proposita faciliora efficere
per has, quas Motu Proprio statuimus, normas, ad Patrum Cardinalium habitum
pertinentes:
I. De Patrum Cardinalium talari veste, sive rubri sive violacei
coloris syrma seu cauda demenda est.
II. Eorum cappae syrma seu cauda, quae
neque in Summi Pontificis Cappellis, neque in Sacris Consistoriis evolvenda
erit, ad dimidiam est circiter partem redigenda, eius magnitudine perspecta,
quae hodie in usu est.
III. Eorum vestimenta violacei coloris (talaris vestis,
mantelleta, mozeta) lanea sunto ; attamen Patres Cardinales, qui serica
huisrnodi vestimenta violacei coloris iam antea habuerint, iisdem indui statis
temporibus pergere poterunt.
IV. Caerimoniarum normae in Romana Curia
redintegrentur, ad habitum pertinentes eorum Patrum Cardinalium, qui vel ex
Canonicis Regularibus, vel ex Clericis Regularibus, vel ex Religiosis
Congregationibus in Sacrum Collegium cooptantur.
V. Quas decrevimus normas,
eaedem a Calendis Ianuarii proximi anni mcmun vigere incipiant.
Datum Romae,
apud S. Petrum, die XXX mensis Novembris, sacri Adventus Dominica prima, anno
MCMLII, Pontificatus Nostri quarto decimo.
PIUS PP. XII
*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, XIV,
Quattordicesimo anno di Pontificato, 2 marzo 1952 - 1° marzo 1953, pp.
529 - 530 Tipografia Poliglotta Vaticana
A.A.S.,
vol. XXXXIV (1952), n.
17, pp. 849 - 850.
|