|
PIUS PP. XII
MOTU PROPRIO DATAE
APOSTOLICO HISPANIARUM*
DE ROTA NUNTIATURAE APOSTOLICAE IN
HISPANIA DENUO CONSTITUENDA.
Apostolico Hispaniarum Nuntio constat iam a saeculo XVI a Summis Pontificibus
singulare privilegium collatum fuisse ecclesiasticas causas cognoscendi et
terminandi. Quod pervetustum tribunal per Apostolicam Constitutionem
Administrandae Iustitiae, die 26 martii 1771 a Clemente Pp. XIV latam, novam
ordinationem et nomen nactum est Rotae Nuntiaturae.
Quae Rota Apostolicae Nuntiaturae, a civitate plene recognita ac sustentata,
iudicibus ex variis catholicae nationis hispanicae provinciis aeque delectis,
quorum plures magnam assecuti sunt famam, diu viguit et floruit.
Lamentabilis autem rerum publicarum perturbatio, qua paucis abhinc annis et
solemnis cum Sancta Sede conventio abrupta est, et sacramentalis natura
matrimonii denegata, et sacra quaeque pessumdata, fecit ut ipsa Rota sub
verteretur. Quare decessor Noster Pius Pp. XI fel. rec, die 21 iunii 1932, Rotam
Nuntiaturae Apostolicae in Hispania iure suppressit.
Nunc vero, cum eiusmodi incommoda remota sint atque sacramentalis matrimonii
natura iterum agnita, complurium Hispaniae Antistitum nec non publicae rei
Moderatorum votis obsecundare cupientes, denuo constituendam censuimus Rotam
Nuntiaturae Apostolicae, tribunal mere ecclesiasticum pro causis ecclesiasticis
ad tramitem iuris canonici agendis, eamque praesentibus litteris constituimus
atque sequentes normas vim legis habituras eidem tribuimus, nostri temporis
condicionibus opportune accommodatas:
NORMAE A ROTA NUNTIATURAE APOSTOLICAE
IN HISPANIA SERVANDAE
CAPUT I
De constitutione tribunalis
Art. 1. - Rota Nuntiaturae Apostolicae, Matriti constituta, est tribunal
collegiale, ordinarium, praesertim ad recipiendas appellationes contra
sententias ecclesiasticas in Hispaniae dicione latas.
Art. 2. - Rota constat ex septem Auditoribus, quibus praeest eorumdem
Decanus, primus inter pares. Iidem vix ac attigerint septuagesimum secundum
aetatis annum emeriti evadunt et a munere cessant.
Art. 3. - Auditores Sacerdotes sint oportet, civitate hispani, ex legitimo
matrimonio nati, maturae aetatis, laurea doctorali saltem in iure canonico
praediti, honestate vitae, prudentia et iuris peritia praeclari.
Art. 4. - Auditores post Decanum ordine sedent ratione antiquioris
nominationis, et in pari nominatione ratione antiquioris ordinationis ad
sacerdotium, nisi iunior ordinatus sit a Romano Pontifice, et in pari
nominatione et ordinatione presbyterali, ratione aetatis (can. 106, 3°).
Art. 5. - Vacante decanatu, in officium Decani ipso iure succedit „ qui
primam sedem post decanum obtinet.
Art. 6. - 1.° Auditores libere eliguntur a Romano Pontifice, perspecto indice
candidatorum, quos conventus Metropolitanorum, collatis consiliis cum suis
Suffraganeis, idoneos iudicaverit.
2.° Praeses conventus Metropolitanorum indicem et Nuntio Apostolico et Status
Moderatori simul mittet, ut hic, si quas habeat politicas generalioris ordinis
difficultates adversus quempiam candidatorum, exponere queat. Cum vero Nuntius
Apostolicus Gubernii responsionem acceperit aut cum, triginta diebus ab misso
indice praeteritis, nulla ei responsio significata sit, indicem Apostolicae Sedi
transferendum curabit.
3.° Auditoris nominatio a Summo Pontifice facta Hispaniae Moderatori
significabitur, qui, eadem nominationis die, decretum feret quo novus Auditor
uti Status magistratus agnoscitur eique propria tribuuntur civilia iura.
4.° Nominatio eodem tempore promulgabitur ab Apostolica Sede et ab hispanico
Gubernio.
Art. 7. - Auditores sunt praelati domestici Sanctitatis Suae, eisque
competunt omnia iura et privilegia huius gradus propria.
Art. 8. - Sunt praeterea Nuntio Apostolico adiuvando Auditor-Adsessor atque
Abbreviator, qui eidem praesto erunt prout ipsi opus fuerit. Hi duo Officiales,
civitate hispani, libere ab Apostolica Sede deligentur iisdemque iuribus ac
officiis fungentur quae hactenus exercuerunt.
Art. 9. - Sunt quoque in Rota Promotor iustitiae pro tuendo bono publico et
Defensor vinculi matrimonii et sacrae ordinationis; eisque dari possunt
substituti, qui, sub eorum ductu, bonum publicum vel sacrum vinculum tueantur.
Art. 10. - Promotor iustitiae et Defensor vinculi, eorumque substituti,
oportet sint sacerdotes, civitate hispanica gaudentes, laurea saltem in iure
canonico insigniti, maturae aetatis, bonis moribus, prudentia ac iuris peritia
praestantes.
Art. 11. - Promotor iustitiae et vinculi Defensor, nec non eorum substituti,
eliguntur a Summo Pontifice, prae oculis habito indice candidatorum quem
conventus Metropolitanorum, collatis consiliis cum suis Suffraganeis, per
Nuntium Apostolicum exhibuerit.
Art. 12. - Ad conficienda et custodienda acta iudicialia sunt quoque notarii,
seu cancellarii, itemque scriptores ad eadem exscribenda; omnes sacerdotio
aucti, civitate hispanica gaudentes, et laurea doctorali aut saltem licentia in
iure canonico praediti; eisque a Decano committuntur quoque cura archivi et
bibliothecae nec non officia arcarii et ratiocinatoris.
Art. 13. - Notarii seu cancellarii et scriptores eliguntur a Nuntio
Apostolico, spectato elencho candidatorum a Collegio Rotali exhibito.
Art. 14. - Expedit ut omnes Auditores, officiales et ministri tribunalis
consecuti sint diploma advocati rotalis, quo melius cognoscant stilum Sacrae
Romanae Rotae et cum illo se conformare studeant.
Art. 15. - Duo laici, hispani, maturae aetatis et probatae vitae, officia
cursorum et apparitorum praestant; iidemque in cura atque custodia habent sedem
et aulam tribunalis.
CAPUT II
De officio Auditorum, officialium et ministrorum tribunalis
Art. 16. - Rota posita est sub auctoritate Nuntii Apostolici; quare, nisi
aliud caveatur, ad Nuntium Apostolicum spectat eam potestatem in Rotam exercere,
quam Episcopi exercent in sua tribunalia.
Art. 17. - Auditores, Promotor iustitiae'et vinculi Defensor, itemque
ministri Rotae iura et officia habent, quae iudicibus, officialibus et ministris
tribunalium ecclesiasticorum competunt, nisi aliter cautum sit.
Art. 18. - Singuli Auditores, post nominationem, antequam iudicis officium
suscipiant, coram Nuntio Apostolico, adstante Collegio Rotali, et notario in
actis referente, iusiurandum praestant de munere rite et fideliter implendo et
de secreto servando. Idem iusiurandum praestant Promotor iustitiae, Defensor
vinculi eorumque substituti, notarii et scriptores, coram Collegio, nec non
cursores seu apparitores coram Decano, in scriptis pariter referente notario.
Art. 19. - Decanus, salva auctoritate Nuntii Apostolici, universum» tribunal
moderatur; ideoque curat ut omnes officiales et ministri tribunalis suum munus
diligenter adimpleant.
Art. 20. - Impedito Decano, eius vicem supplet Auditor antiquior qui non sit
impeditus.
Art. 21. - Rota iudicat per turnos trium Auditorum, ex quocumque numero
constiterit tribunal quod in praecedenti instantia iudicaverit.
Art. 22. - Cum causa aliqua legitime ad Rotam pervenit, Decanus turnum
statuit, iuxta ordinem temporis quo causae delatae sunt tribunali; itemque
Ponentem designat eum qui in turno primam sedem occupat.
Art. 23. - In prima Rotali instantia turni eo ordine procedunt, ut primus
constet ex Decano et Auditoribus secundo et tertio, alter ex secundo, tertio et
quarto; tertius ex tertio, quarto et quinto; et ita deinceps ea lege ut turnus
subsequens constituatur ab altero ex Auditoribus praecedentis turni et duobus
subsequentibus Auditoribus, iterum incluso Decano Cum duobus postremis
Auditoribus, vel cum ultimo ex iisdem Auditoribus et secundo.
Art. 24. - Si agatur de appellatione a sententia rotali, turnus ad quem est
ille qui constat ex Auditoribus immediate antecedentibus eos quibus turnus a quo
constabat.
Art. 25. - Si quis Auditor infirmitate aut alia iusta causa impediatur
quominus partem habeat in turno, Decanus Nuntium Apostolicum rogat ut alium
Auditorem non impeditum substituat.
Art. 26. - Si Ponens a Decano designatus iustam causam habeat munus
declinandi, idem munus a Decano alii ex Auditoribus de turno committi potest,
edito decreto, omnibus, quorum interest, notificando.
Art. 27. - Ad Nuntium Apostolicum spectat decernere an in causis
contentiosis, ad bonum publicum tuendum, Promotor iustitiae debeat intervenire,
nisi iam intervenerit in praecedenti instantia aut eius interventus ex natura
rei appareat necessarius, ut in causis impedimenti ad matrimonium contrahendum,
separationis inter coniuges, piae fundationis quoad eius exsistentiam, iuris
patronatus pro tuenda Ecclesiae libertate, vel ubi agitur de lege processuali
tutanda.
Art. 28. - Si exceptio suspicionis proponatur contra unum vel alterum
Auditorem, aut contra Promotorem iustitiae vel vinculi Defensorem, de eadem
iudicat ipsa Rota per turnum a Nuntio Apostolico statutum; si contra maiorem
Auditorum partem aut integrum Collegium, de exceptione iudicat Sancta Sedes.
Art. 29. - Si unus vel alter Auditor, aut Promotor iustitiae vel vinculi
Defensor, ad normam can. 1613 §§ 1-2, abstinere teneantur, vel declarati sint
suspecti, Nuntius Apostolicus alios non suspectos substituit. Si vero maior
Auditorum pars aut integrum Collegium teneantur abstinere vel suspecta declarata
fuerint, causa cognoscenda devolvitur ad Sanctam Sedem.
Art. 30. - Omnes officiales et ministri tribunalis debent absentium
collegarum partes mutua vice supplere, atque alter alteri adiumento esse, prout
Decanus aequum iudicaverit.
Art. 31. - Kalendarium iudiciarium, quo indicantur dies et horae quibus
tribunal vacat causis agendis, et Auditores audientiam concedunt, decreto Nuntii
Apostolici statuitur.
Art. 32. - Omnes qui tribunal Rotae constituunt eiusdemque officiales et
ministri certis stipendiis sustentantur et, firmo praescripto art. 2, a munere
cessant iuxta normas iam antea in Hispania legitime probatas; iidem gravi de
causa a competenti ecclesiastica auctoritate removeri possunt.
Art. 33. - Auditores, Promotor iustitiae, vinculi Defensor eorumque
substituti, necnon omnes ministri tribunalis Rotae, prohibentur munera advocati
et procuratoris exercere, sive per se sive per interpositam personam, apud
quodcumque tribunal; iidemque districte vetantur ne quavis ratione se ingerant
in causas ecclesiasticas ad suum munus non pertinentes.
Art. 34. - Auditores qui secretum violaverint aut dolo vel gravi negligentia
litigantibus detrimentum attulerint, tenentur de damnis et a Nuntio Apostolico
puniri possunt vel deferri ad Sedem Apostolicam iudicandi ad normam can. 1625 §§
1-2. Promotor iustitiae, vinculi Defensor eorumque substituti, necnon omnes
ministri tribunalis qui officia sua violaverint, pariter tenentur de damnis et
possunt puniri a Rotali Collegio ad normam can. 1625 § 3.
CAPUT III
De competentia
Art. 35. - Ob primatum Romani Pontifici quilibet fidelis in quovis iudicii
gradu vel litis stadio potest quamlibet causam ad Sanctam Sedem deferre vel apud
eam introducere; recursus autem ad Sedem Apostolicam interpositus non suspendit,
excepto casu appellationis, iurisdictionem in iudice qui causam iam cognoscere
coeperit (can. 1569 §§ 1-2).
Art. 36. - Causae reservatae Romano Pontifici aut tribunalibus Sedis
Apostolicae et causae maiores a competentia Rotae Nuntiaturae Apostolicae
excluduntur (can. 1557 §§ 1-3,1600).
Art. 37. - Contra Ordinariorum decreta non datur appellatio ad Rotam; sed de
recursibus exclusive cognoscunt Sacrae Congregationes (can. 1601).
Art. 38. - 1. Rota Nuntiaturae Apostolicae iudicat:
a) in secunda instantia causas quae iudicatae fuerint in prima
instantia a quibusvis Hispaniae tribunalibus metropolitanis vel immediate
Apostolicae Sedi subiectis, sublatis tribunalibus semel pro semper designatis ad
recipiendas appellationes (can. 1594 § 2);
b) in tertia instantia, quatenus necessaria sit, causas quae a
tribunalibus metropolitani» dicionis Hispaniae vel ab ipsa Rota iudicatae
fuerint in secunda instantia;
c) in ulteriore instantia causas quae iudicatae fuerint ab ipsa Rota,
quatenus ulterior propositio requiratur.
2. Hoc tribunal iudicat etiam in prima instantia causas quas Nuntius
Apostolicus, ad petitionem alicuius Episcopi in Hispania competentis, ob graves
rationes eidem tribunali commiserit.
3. Ob graves pariter et probatas rationes, utraque parte petente et
consentiente Metropolita, poterit Nuntius Apostolicus, pro suo prudenti arbitrio
et conscientia, causas circa matrimonii nullitatem a quibuslibet Hispaniae
tribunalibus suffraganeis in primo gradu iudicatas, Rotae Nuntiaturae
Apostolicae in secunda instantia iudicandas mandare.
Art. 39. - Semper integrum erit partibus in hoc mutuo convenientibus causas
directe ad Sacram Romanam Rotam per legitimam appellationem deferre, quae a
quorumvis Ordinariorum tribunalibus in primo gradu diiudicatae fuerint (can.
1599 § 1, 1°).
Art. 40. - Querela nullitatis proponitur ad normam can. 1893 et 1895;
restitutio in integrum vero ad normam can. 1906.
Art. 41. - Si ob ulteriorem causae propositionem, vel querelam nullitatis,
vel restitutionem in integrum, nova instantia requiratur et Rotae Nuntiaturae
Apostolicae, quavis ex causa, desint iudices necessarii ad turnum efformandum,
causa devolvitur ad Sanctam Sedem.
CAPUT IV
De Procuratoribus et Advocatis
Art. 42. - Munera procuratoris et advocati apud Rotam Nuntiaturae Apostolicae
exercere possunt:
1.° Advocati consistoriales, Procuratores SS. PP. AA., Advocati S. Romanae
Rotae, si sint hispani;
2.° Ii omnes qui a Nuntio Apostolico ad eiusmodi munera gerenda admissi sunt.
Art. 43. - 1. Advocati et procuratores Rotae oportet sint catholici atque
honestate et religionis fama praestantes. Acatholici non admittuntur nisi per
exceptionem et ex necessitate, ad normam can. 1657 § 1.
2. Ut quis habituali advocati vel procuratoris munere fungi ac in proprium
eorum album referri possit, hispanica civitate pollere debet. Exceptiones huic
normae ab Apostolico Nuntio, pro suo prudenti arbitrio et conscientia, admitti
poterunt in aliqua tantum peculiari causa.
3. Omnes advocati et procuratores lauream doctoralem saltem in iure canonico
consecuti sint oportet atque, post tirocinium apud Sacram Romanam Rotam vel apud
Rotam Nuntiaturae Apostolicae laudabiliter absolutum, peculiari periculo
satisfecerint. Iidem praeterea obligatione tenentur iusiurandum praestandi de
munere rite et fideliter implendo.
Art. 44. - Album procuratorum et advocatorum Rotae a Nuntio Apostolico
evulgatur.
Art. 45. - Procurator, nisi ob peculiaria rerum adiuncta Nuntius Apostolicus
aliter indulgeat, Matriti residere debet.
Art. 46. - Procuratores et advocati Rotae Nuntiaturae Apostolicae tenentur
praestare pauperibus gratuitum patrocinium et observare leges canonicas tum
communes tum proprias eiusdem sacri tribunalis.
Art. 47. - Procuratores et advocati qui ofiicio suo defuerint, possunt a
Rotali Collegio reprehensionis nota inuri, poena pecuniaria mulctari vel etiam,
cum adprobatione Nuntii Apostolici, suspendi ab officio et ab Albo expungi.
Art. 48. - Procuratorum et advocatorum emolumenta non alia admittuntur quam
quae fuerint a Nuntio Apostolico probata.
CAPUT V
De ordine iudiciario
Art. 49. - Apud Rotam Nuntiaturae Apostolicae nullus alius ordo iudiciarius
admittitur quam qui iure canonico statuitur, sive in Codice sive in aliis normis
ecclesiasticis editis vel edendis, praesertim vero, quod attinet causas
matrimoniales, in Instructione Sacrae Congregationis de disciplina Sacramentorum
diei 15 augusti 1936, confirmata Pii Pp. XI m. pr. Qua cura, diei 8 decembris
1938.
Art. 50. - Cum causa apud Rotam proponitur, petitio vel appellatio dirigitur
ad Nuntium Apostolicum, qui Rotae causam committit.
Art. 51. - Cum locus est citationi per edictum, Nuntius Apostolicus decernit
per quae diaria vel periodica, praeter affixionem ad fores Curiae, decretum
citationis edendum sit.
Art. 52. - Si causa ad Rotam delata instructione indigeat, Ponens
instructionem peragit, sed potest etiam alii Auditori de turno committere, nisi
agatur de causa criminali, quo in casu officium instructoris a Decano alii
Auditori turno extraneo demandatur.
Art. 53. - Contra decreta Ponentis vel iudicis instructoris datur recursus ad
turnum a quo causa iudicanda est.
Art. 54. - Ad Episcopum domicilii coniugum spectat iudicium ferre de
exsistentia condicionum de quibus in art. 38 §§ 2 et 39 b) Instructionis Sacrae
Congregationis de disciplina Sacramentorum diei 15 augusti 1936.
Art. 55. - Ad Ordinarium coniugis pertinet tutorem vel curatorem admittere
vel designare ad normam art. 78 Instructionis Sacrae Congregationis de
disciplina Sacramentorum diei 15 augusti 1936.
Art. 56. - Scriptae iudicum conclusiones, de quibus in can. 1871 § 2, et
sententiae redigendae sunt lingua latina, nisi iusta causa aliud suadeat.
Art. 57. - Res iudicata efficitur ad normam can. 1902, l°-3°; et pro causis
quae non transeunt in rem iudicatam ulterior causae propositio non admittitur
nisi ad normam can. 1903, 1987 et 1989.
Art. 58. - Index taxarum et expensarum iudicialium, nec non emolumentorum pro
advocatis et procuratoribus, a Nuntio Apostolico decreto sancitur.
Art. 59. - Rota Nuntiaturae Apostolicae quotannis tenetur referre de sua
activitate Sacrae Congregationi de disciplina Sacramentorum iuxta litteras
eiusdem Sacrae Congregationis diei 1 iulii 1932 et m. pr. Qua cura Pii Pp. XI
diei 8 decembris 1938, n. V.
Quae omnia motu proprio, certa scientia ac matura deliberatione Nostris,
praesentium Litterarum Apostolicarum tenore plenissime adprobamus, eisdemque
supremum Apostolicae Nostrae auctoritatis robur adiicimus. Haec statuimus,
decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare
ac permanere suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere,
eidemque tribunali Rotae Nuntiaturae Apostolicae plenissime suffragari; sicque
rite iudicandum esse ac definiendum, irritumque ex nunc atque inane fieri si
quidquam secus super his a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive
ignoranter, attentari contigerit. Contrariis non obstantibus quibuslibet.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die VII mensis Aprilis anno MCMXXXXVII,
Pontificatus Nostri nono.
PIUS PP. XII
*A.A.S. vol. XXXIX (1947), n. 5, pp. 156-163
|