 |
PIUS PP. XII
MOTU PROPRIO
CUM NOBIS*
OB PONTIFICIO OPERE VOCATIONUM
SACERDOTALIUM
APUD SACRAM CONGREGATIONEM SEMINARIIS ET STUDIORUM
UNIVERSITATIBUS PRAEPOSITAM
CONSTITUENDO
Cum Nobis Sacra Congregatio Seminariis et
Studiorum Universitatibus praeposita peropportunum fore renuntiaverit Opus
primarium Sacerdotalium Vocationum condere, quod sibi proponat in
Christifidelibus — omni sane consilio, sed potissimum per diversa in singulis
Dioecesibus
constituta id genus Opera — voluntatem excitare fovendi, tuendi iuyandique
Ecclesiasticas Vocationes, rectam de dignitate ac necessitate Catholici
Sacerdotii notitiam pervulgare, itemque fideles ex omnibus orbis partibus in
communionem precum ac piorum exercitiorum vocare; Nos, motu proprio ac de
Apostolicae plenitudine potestatis, Opus, quod Pontificium nominamus,
Vocationum
Sacerdotalium apud eamdem Sacram Congregationem constitutum volumus ac
decernimus, addita facultate aggregandi Opera ac personas, quae id postulaverint,
simulque omnes
Indulgentias et favores spirituales, concessos vel concedendos, ad universos
adscriptos extendendi.
Quod quidem ratum firmumque sit ac permaneat, contrariis quibuslibet non
obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die IV mensis Novembris, in festo S. Caroli Borromaei, anno MCMXXXXI, Pontificatus
Nostri tertio.
PIUS PP. XII
*A.A.S.,
vol. XXXIII (1941), n.
13, p. 479. |