|
PIUS PP. XII
EPISTULA AD EXCMUM
P. D. IOSEPHUM TIT. S. MARIAE DE VICTORIA, S. R. E. PRESB. CARDINALEM SIRI,
ARCHIEPISCOPUM GENUENSEM, QUEM LEGATUM MITTIT AD SACRA SOLLEMNIA IN
EXPOSITIONE UNIVERSALI BRUXELLENSI CELEBRANDA.*
Dilecte Fili Noster, salutem et Apostolicam
Benedictionem. — Non fugit Nos, clarisque voluntatis Nostrae indiciis
confirmavimus, quanta opportunitate quantoque cum emolumento oporteret
Apostolicam hanc Sedem in Universali adesse Expositione, Bruxellis exstante.
Nam, cum catholica Ecclesia omnium gentium saluti procurandae maternis curis
advigilet, hanc omnino par est conspicuum locum in huiusmodi magnificentissima
obtinere Expositione, ad quam ex toto terrarum orbe turmatim homines, mira
inventa vel confecta progredienti saeculo admiraturi, confluunt.
Quapropter omni
studio curavimus, ut in hoc amplissimo humani ingenii navitatisque theatro,
Romana veritatis Cathedra non modo suum haberet rei congruens aedificium, in quo
omnia in vulgus exponerentur technicae artis subsidia, quibus Ecclesia ad Dei
regnum dilatandum utitur, vel innumera proponerentur caritatis opera atque
ardentia christianae humanitatis studia, quae ipsa summa fovet contentione; sed
etiam, quod longe pluris est, ut nobile ibidem surgeret templum, in quo Christus
Dei Filius, « per quem omnia facta sunt », eucharistica sub specie lateret, ac
fideles suavi voce invitaret ad salutis fontes hauriendos. Ipse enim, « per quem
divinitati universa adnata et adiuncta fuit humanitas » (S. Greg. Nyss., Or. in
illud : Quando sibi subiecerit omnia..., PG 44, 1314 B), est creatae naturae
artifex, qui hominum universitati eorumque praeclarissimis inventis verum affert
splendorem, eaque in Patris honorem aeterno vertit consilio.
Merito igitur
Apostolicae Sedis aedes, in Bruxellensi Expositione vasto molimine aedificata,
felici appellatione « Civitas Dei » nuncupatur, quae, inter ceteras omnium
gentium ibi exstantes structuras, severa attollitur aeterni Numinis nuntia,
Eiusque hospita domus.
Quodsi ceterae nationes, populorum suorum documenta ibi
exponentes, peculiares indicunt dies, ut decora patriae debito illustrent
splendore, expedit ac decet omnino, ut haec eadem Romana Sedes christifidelibus ex omnibus regionibus
advenientibus ne desit; utque sollemnia sacra, illic peragenda, catholicam notam
natura sua plene absoluteque exprimant atque significent. Quae celebritates, ut
Nobis relatum est, in pervigilio ac festo die B. Mariae Virginis in caelum
receptae splendidiore magnificentia in templo « Civitatis Dei » agentur.
Te
igitur, Dilecte Fili Noster, qui Romana purpura refulgens vetustae moderaris
Genuensi Sedi, pro hisce sollemnibus Legatum Nostrum, ut iam nuntiavimus,
deligimus et constituimus, ut, quasi Nostram gerens personam, sacris praesideas
caerimoniis. Quo autem huiusmodi celebratio uberiorem fructuum copiam christiano
populo pariat, Tibi ultro potestatem tribuimus ut post sacrum pontificali ritu
peractum, astantibus fidelibus nomine Nostro Nostraque auctoritate benedicas, ac
plenam indulgentiam iisdem proponas, ad Ecclesiae normas lucrandam.
Caelestium
interea donorum auspicem et singularis Nostrae caritatis pignus Apostolicam
Benedictionem Tibi, Dilecte Fili Noster, tuisque legationis sociis impertimur.
Datum Roma, apud Sanctum Petrum, die XXIV mensis Iulii, anno MCMLVIII,
Pontificatus Nostri vicesimo.
PIUS PP. XII
*A.A.S., vol. L (1958), n. 12-13,
pp. 561-562.
|