|
PIUS PP. XII
EPISTULA AD EMUM P.D.
VALERIUM S.R.E. PRESB. CARDINALEM VALERI, PRAEFECTUM S. CONSILII
RELIGIOSIS ORDINIBUS AC SODALITATIBUS PRAEPOSITUM: DE APTIORE RATIONE
AD IUVENTUTEM A SODALIBUS RELIGIOSIS RITE INSTITUENDAM.*
DILECTE FILI NOSTER, SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM
Procuratores Generales octo Religiosarum Sodalitatum laicalium,
quibus est ex peculiari instituto cuiusque suo iuventutem rite instituere atque
educare, postquam superiore anno Lutetiae Parisiorum annuum ex Galliae Natione
conventum celebratum fuit, officiosas ad Nos dedere litteras, quibus et de rebus
actis agendisque Nos certiores fecerunt, et a Nobis demisso observantique animo
petiere, ut paternam ipsis mentem aperiremus Nostram, eaque indicaremus, quae ad
auctiora in dies ac salubriora assequenda incrementa pertinere viderentur.
Id presse breviterque per has Litteras facimus libentes;
imprimisque gratulamur admodum quod hos sodales novimus in illud studiosa
actuosaque voluntate incumbere sibi creditum munus, quod Ecclesiam, domesticum
convictum, ipsamque civilem societatem iuvare potest quam maxime. Res enim magni
momenti agitur. Iuvenes nempe florida futuri aevi spes sunt; ex iisque
praesertim, qui humanioribus litteris omneque genus disciplinis instruuntur ut
non modo privata, sed publica etiam munia aliquando suscipere queant, procul
dubio pendet advenientis aetatis cursus. Si eorum mens Evangelii luce
illustretur, si eorum animus christianis informetur praeceptis, eorumque
voluntas divina roboretur gratia, tum sperare licet fore ut nova succrescat
iuventus, quae difficultates, discrimina perturbationesque, quibus in praesens
angimur, feliciter superare queat, et quae doctrina, virtute exemploque suo
possit meliorem aliquando sanioremque componere societatem. In id religiosae
quoque Sodalitates laicales, ut magno cum solacio novimus, allaborant,
sapientibus illis ductae normis, quas Conditores cuiusque sui sacra quasi
hereditate impertiere. Hoc cupimus agant non modo sollertia, diligentia ac
sedulitate summa, sed superno etiam eo spiritu animatae, quo humanae res
florescere salutaresque edere fructus possunt. Ac nominatim contendant optamus
ut sibi crediti adulescentes doctrina imbuantur non tantum sincera et a
quibusvis erroribus immuni, sed peculiaribus etiam artibus ac rationibus illis
aperta et consona, quas in singulas disciplinas hodierna induxit aetas.
Quod autem praecipuum est, ex religiosa, quam iidem debent
impensissime vivere, vita supernaturales vires hauriant, quibus discipulos suis
demandatos curis ad christianam virtutem conforment, quemadmodum munus ab
Ecclesia ipsis concreditum omnino postulat. Hac enim virtute posthabita vel
reiecta, nihil litterae, nihil humanae disciplinae valent ad rectam vitam
instituendam; quin immo eadem fieri possunt, praesertim in cerea hac aetate,
quae facile in vitium vertitur (cfr. Hor. Art. Poėt.
163), callida pravitatis atque adeo infelicitatis instrumenta.
Invigilent igitur iuvenum animis; eorum indolem, secretas eorum
impulsiones, eorumque intimos motus, interdum inquietos ac sollicitos,
intellegant penitus sapienterque moderentur; ac pro viribus accurent ut
fallaciae, quae virtuti insidientur, quam primum et quam diligentissime
propulsentur, ut quaevis pericula, quae animi candorem fuscare possint,
removeantur, utque omnia circa eos ita succedant, ut, dum mens veritate
collustratur, voluntas quoque recte fortiterque temperetur et ad omne bonum
amplectendum permoveatur.
Noscunt profecto Religiosi hi Sodales adolescentium educationem
artem esse artium et scientiam scientiarum (cfr. S. Greg. Naz. orat. II;
Mligne P. G. XXXV, 426), sed noscunt etiam se ex impetrato divino auxilio omnia
posse, secundum illud Apostoli gentium: « Omnia possum in eo, qui me confortat »
(Phil. 4, 13). Pietatem igitur colant quam maxime, ut eos addecet, qui
quamvis « Religioni clericali » addicti non sint, sunt tamen in Religiosam
Sodalitatem laicalem legitime adsciti (cfr. C. I. C. can. 488). Quae
quidem Religiosa Sodalitas, quamvis fere unice ex iis constet, qui, peculiari
Dei vocatione, sacerdotii dignitate iisque solaciis, quae ex eo oriuntur,
renuntient, magno tamen apud Ecclesiam in honore est, ac sacros ipsos
administros in christiana iuventutis conformatione summopere adiuvat. Siquidem,
ut occasione data iam animadvertimus « status religiosus nullo modo reservatur
ad unam vel alteram duarum partium, quae ex iure divino in Ecclesia exstant, cum
tum clerici, tum laici itidem Religiosi esse queant » (Alloc. conventui generali
ex universis Religiosis Ordinibus . . . Romae habito; A. A. S. 1951, p. 28).
Quodsi Ecclesia laicos etiam hac dignitate et hoc munere donavit, id profecto
luculentissime omnibus significat utramque sacram militiam posse, magna sane cum
utilitate, et ad suam et ad ceterorum salutem peculiaribus illis canonicis
rationibus ac normis, quibus unaquaeque regitur, allaborare.
Quare nemo illarum Sodalitatum socios, eo quod ad sacerdotium
non ascendant, itemque eorumdem apostolatus fecunditatem minoris aestimet. Nobis
praeterea in comperto est eosdem ita adolescentes suae ipsorum curae commissos
instituere atque educare, ut ex iisdem plurimi, qui videantur superno quodam
afflatu vocari, ad sacerdotium suscipiendum feliciter adducantur. Neque defuere
in horum discipulorum agminibus, qui et in sacrorum Antistitum et in Patrum
etiam Cardinalium numerum summa cum laude adsciscerentur. Quamobrem hac etiam de
causa, dum Religiosae id genus Sodalitates Nostram totiusque Ecclesiae debitam
merentur laudem, sacrorum etiain Antistitum ceterique cleri gratam sibi
conciliant voluntatem; quandoquidem adiutricem iisdem validamque navant operam
non modo in recta adolescentium institutione procuranda, sed in novis etiam
sacrorum Ordinum candidatis divina opitulante gratia excitandis.
Pergant igitur illam, quam institerunt, viam actuosiore in dies
alacritate tenere; unaque cum ceteris Religiosis Ordinibus ac Sodalitatibus,
quibus haec eadem causa credita est, in iuventutis institutionem educationemque
concordi ac volenti animo incumbant.
Nos, ut supplici prece divinum eis impetramus auxilium, ita
huius auspicem peculiarisque benevolentiae Nostrae testem, cum tibi, Dilecte
Fili Noster, tum singulis universis harum Sodalitatum moderatoribus,
assectatoribus et alumnis Apostolicam Benedictionem amantissime impertimus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XXXI mensis Martii,
anno MDCCCCLIV, Pontificatus Nostri sexto decimo.
PIUS PP. XII
*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santitą Pio XII, XVI,
Sedicesimo
anno di Pontificato, 2 marzo 1954 - 1° marzo 1955, pp. 455 - 457
Tipografia Poliglotta Vaticana
A.A.S., vol. XXXXVI (1954), n.
6-7,
pp. 202 - 205.
|