|
PIUS PP. XII
EPISTULA
AD E.MOS PP. DD. AUGUSTUM TIT. S. MARIAE DE PACE
S.R.E. PRESBYTERUM CARD. HLOND, ARCHIEPISCOPUM GNESNENSEM ET VARSAVIENSEM,
ADAMUM STEPHANUM TIT. S. MARIAE NOVAE S.R.E. PRESBYTERUM CARD. SAPIEHA, ARCHIEPISCOPUM CRACOVIENSEM CETEROSQUE POLONIAE ARCHIEPISCOPOS, EPISCOPOS
LOCORUMQUE ORDINARIOS: OFFICIOSIS LITTERIS RESPONDET EX EPISCOPALI COETU
CZESTOCHOVIENSI DATIS.*
Dilecti Filii Nostri ac Venerabiles Fratres, salutem et
Apostolicam Benedictionem
Flagranti semper animi Nostri commotione et sollicitudine
haurimus notitias, quae Nobis afferuntur ex tam selecta portione gregis
universi, Apostolicis curis Nostris divinitus traditi, quae quidem est Polonia
fidelis. Praeclara enim eiusmodi natio in decursu tot saeculorum, inter alternas
laetarum tristiumque rerum vicissitudines, actuosae vitae suae et renovatae
pluries post interitum resurrectionis fundamentum posuit constanter in fide
intrepida inque indissolubili cum Apostolica hac Sede coniunctione.
Non miramur
itaque, Dilecti Filii Nostri et Venerabiles Fratres, quae vos, haud ita pridem
ad sacrarium Mariale Czestochoviense una simul collecti, Nobis referenda
perhumaniter censuistis. Namque apud celeberrimum hoc templum, caelesti Poloniae
Reginae dicatum, vos profecto singulis fere annis convenitis, ut benigna Mater
vobis lumina et consilia suumque praesidium nunquam deficiens praebeat tempore
opportuno. Sed postremus hic coetus episcopalis incidit in primam anniversariam
diem, ex quo universa Polonorum natio Cordi Immaculato Mariae est consecrata,
adeo ut hodie necessitas quaedam exinde percipiendi robur in eoque refugium
inveniendi instantior plane videatur. Ipsa quidem superna Mater non modo sicut
stella matutina mite refulget, verum etiam est illa Mulier fortis, quae in
tuendis Filii sui divini iuribus haud raro exstitit in Ecclesia « terribilis ut
castrorum acies ordinata » (Cant. 6, 3). Praeterea, dum studia inter vos
conferebatis ad bonum animarum tantopere dilectarum omni ope servandum
fovendumque, providistis quoque ut fideles ipsi ad pedes Mariae pie
peregrinantes accederent. Ita sane fervidae eorum supplicationes cum vestris
apte coniunctae effecerunt, ut salutaria vobis divini Paracleti munera ac
praesidia validius satiusque impetrarent.
Laetati pariter sumus, quum audivimus
quo studio, quanta pietate fidelium agmina ad suum sanctuarium confluxerint, ut
preces ac poenitentias, tamquam propitiationis et impetrationis holocaustum, Deo
suppliciter offerrent, veluti exemplum secuti priscorum Christi discipulorum,
qui in Ecclesiae primordiis, ad proelia Domini se exacuentes, « erant . . .
perseverantes in doctrina Apostolorum et communicatione fractionis panis et
orationis » (Act. 2, 42). Etenim, si in patria vestra non desunt iustae
laetitiae et consolationis causae, plures tamen passim densantur nubes, quae
lumen e Czestochova longe lateque effulgens inumbrare et obfuscare minantur.
Itaque Ecclesia in praesens, non secus atque in praeteritis aetatibus, arcano
Dei consilio, secunda et adversa alterna vice experitur, « miscens gaudia
fletibus » (Hymn. in festo S. Ioseph).
At vero estne opus vobis significare,
Nosmet ipsos, quibus Ecclesiae regimen divinitus traditum est, ut eandem
moderemur et persequamur in omni natione, « quae sub caelo est » (Act. 2, 5),
ibique praesertim ubi ipsa frequentiores triumphos retulit, vobiscum intime
condolere vestrisque anxietatibus in crastinum vehementer premi? Namque, vobis
testibus, dum anteactis temporibus totius fere Polonicae gentis firmas de
religione persuasiones veriti sunt omnes et nemo praescripta catholicae fidei
publice oppugnare est ausus, nunc vero ludibrio palam habentur. Itaque in uberi
agro curis vestris demandato inimicus homo conatur seminare zizania et boni
germina suffocare contendit. Quod quidem bonum non est caducum, non potest
substitui, idemque cunctis rebus mortalibus longe antecellit, de quo dixit
divinus Magister :« Quid prodest homini, si mundum universum lucretur, animae
vero suae detrimentum patiatur? » (Matth. 16, 26).
Attamen scripta quaedam typis
impressa, favore immodicae libertatis vel potius merae licentiae, ipsas
veritates, quae religionis vestrae exstant fundamenta, revocant in dubium, quod
quidem ut pestiferum virus in corpus sociale insinuatur, quin immo interdum
fidei dogmata vel pia christianae vitae exercitia pro deridiculo aperte ducit.
Curnam haec ausa patrantur, nisi ut, penitus exstincta, si fieri possit, flamma
fidei illius, quam infantes Poloniae hactenus paene cum lacte materno suxisse
videbantur, quolibet supernaturali ordine subverso, solius rationis inventis seu
potius deliramentis aditus pateat, qui omnis generis cupiditatibus laxet
habenas? Principiis catholicae fidei a nonnullis impugnatis et reiectis, a
domiciliis quoque et asylis puerorum, plerumque orphanorum, apud vestrates ipsum
Dei nomen, ut vos memorastis, et quodcumque aliud religionis signum exulare
coguntur.
Haec sunt sane tristia duriorum in dies temporum indicia; si enim ipsa
ethnicorum sapientia docuit :« maxima debetur puero reverentia (Iuven. 14, 47),
quid dicendum de hodierna hominum societate, quae auspice et adiutrice
christiana religione tantum civilis cultus progressionem est consecuta? Eodem
tempore imminet periculum, ne religionis in scholis traditio coarctetur, ita ut
ea perficere nequeat alumnorum educationem, quam ipsi domi perceperint. Haec
rerum condicio, ut vos animadvertitis, gravior quotidie efficitur ex eo, quod
datur utique licentia fidei patrimonium avitum doctrinamque de moribus
catholicam oppugnandi, dum contra non eadem libertas conceditur utramque
defendendi, adeo ut negetur veritatis tuitioni illud ius, quod erroris
propagationi ultro tribuitur. Sunt profecto istae publicarum rerum inclinationes
et pericula, quae vos atque animum Nostrum afficiunt moestitia temperantque
illa gaudia, quae ex celebrationibus Czestochoviensibus profecta sunt.
At vero
pro certo habemus, temporum iniquitates non infirmare, sed exacuere spiritus
vestros, quum probe noveritis, Ecclesiam frequenter, historia teste, post
contentiones et certamina adversus tenebrarum potestates triumphos egisse, et
Sacras Litteras aperte docere : « militia est vita hominis super terram
» (Iob 7, 1),
pariterque : « qui certat in agone, non coronatur, nisi legitime certaverit » (2
Tim. 2, 5).
Manifesta equidem sunt Nobis vestra proposita, vestrae
sollicitudines vestrique labores. Ipsi enim decrevistis descendere in certamen
contra impietatis iniurias ac minas fidelesque opportune admonere, ut sedulo
caveant ab erroribus fallacem veritatis speciem praeseferentibus et a bonorum
fluxorum illecebris atque irritamentis. Neque vero desunt nonnullae
acatholicorum sectae, ut Nobis significastis, quae, nactae opportunitatem tot in
re oeconomica difficultatum, quibus tenuiores infandi belli causa vexantur,
eosdem blanda spe cuittsdam lucri temporalis ad se allicere conantur. Quapropter
vos potissimum exhortamur, ut veritas fidelibus omni ope studioque illustretur,
ut adversariorum artes et calumniae detegantur, quibus ipsi detrahere de
Ecclesia eiusque magisterio deque ministris nituntur. Insignita sane est huius
saeculi nota, verum quoquo modo deformare et errorem fucato splendore
adulterare, ita ut mentem subeat illa Apostoli admonitio :« Ipse enim Satanas
transfigurat se in Angelum lucis » (2 Cor. 11, 14).
Fideles autem referent
gratiam vobis pastoribus, quod ipsi servaverint aut vindicaverint sibi
libertatem, qua Christus nos donavit, et verba sacri auctoris repetere quisque
poterit: « Liberasti me . . . a lingua coinquinata et a verbo mendacii » (Eccli. 51,
4, 7). At vestrae sollicitudini vestroque indefesso apostolatui oportet peraucto
studio alacrique animo omnes fideles respondeant. Officium eorum est instrui,
ut parati evadant atque expediti ad infringendas adversariorum difficultates, ut
testitmonium perhibeant de lumine ac veritate, quae a Christo diffunditur; neque
solum verbis, sed praecipue bonis operibus, adeo ut christiani nominis inimicus
nihil de iis mali queat dicere. Sint ergo adsidui in legibus divinis
observandis, generosi in sui abnegatione, irreprehensibiles in iustitia et
caritate erga proximos exercenda.
Quo autem melius satiusque fideles catholicae
religionis veritatibus doceantur simulque ut debitum Deo cultum referant,
sollemnis dies memoretur singulis hebdomadis celebrandus, quem Ipse usque ab
antiquae Legis tempore voluit sibi reservare: « Quia sanctus dies Domini est » (2
Esdr. 8, 10). Profanatio itaque huius diei caelestes benedictiones e populis
avertit eademque obstat ipsi huius vitae prosperitati.
Antequam vero hisce
litteris finem faciamus vobis, Dilecti Filii Nostri et Venerabiles Fratres,
gratulationes ex animo declaramus de omnibus iis, quae concordi consiliorum
voluntate peregistis, ut peculiaribus subveniretur necessitatibus, in re
praesertim religiosa et sociali, earum gentium, quae ex orientalibus regionibus
istuc miserandum in modum commigravere. Hoc profecto caritatis est maximi pretii
opus et sacerdotes illi, qui fratribus derelictis praesto fuerunt vel sunt, pro
certo habeant apud Patrem, qui omnia corda scrutatur, egregiam meritorum coronam
sibi ipsos comparasse. Nos interea non desistemus iisdem pro viribus auxiliari,
iit praesentes eorum angustiae quodammodo mitigentur. Denique ex corde ominati,
ut familiarum consecratio divino Cordi Iesu, a vobis in annum vertentem indicta,
« per Mariam ad Iesum » feliciter perficiatur auspiciumque exstet sollemnioris
illius consecrationis totius Poloniae nationis, quam in animo habetis aliquando
peragere, Apostolicam Benedictionem vobis, Dilecti Filii Nostri et Venerabiles
Fratres, cunctisque vestris gregibus effusa in Domino caritate impertimus.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, die XVIII mensis Ianuarii, in Cathedra S.
Petri Apostoli, anno MDCCCCXXXXVIII, Pontificatus Nostri nono.
PIUS PP. XII
*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, X,
Decimo anno di Pontificato, 2 marzo 1948 - 1° marzo 1949, pp. 430-434
Tipografia Poliglotta Vaticana
|