|
PIUS PP. XII
EPISTULA AD R.P.D.
ILDEBRANDUM VANNUCCI, EPISCOPUM TIT. SEBASTENUM IN CILICIA, EUNDEMQUE
ABBATEM ORDINARIUM S. PAULI EXTRA MOENIA, ATQUE AD R. P. EDMUNDUM
BERNARDINI, SACRI ORDINIS CISTERCIENSIS ABBATEM GENERALEM: SAECULO OCTAVO
EXEUNTE A BEATI EUGENII PP. III ELECTIONE AD CATHEDRAM SANCTI PETRI EIUSDEMQUE
EPISCOPALI CONSECRATIONE.*
Venerabilis Frater ac dilecte fili, salutem et Apostolicam Benedictionem.—Ex
communiter datis a vobis litteris libenter accepimus eventum mox celebratum iri,
quod sicut tristia. non minus quam nostra, tempora refert, ita in praesentibus
rerum angustiis ad spem in Deo ponendam et ad christianam refovendam augendamque
virtutem omnium videtur commonere animos. Octavum nempe saeculum revolutum est,
ex quo Decessor Noster B. Eugenius III, Cisterciensis Ordinis non modo, sed «
Ecclesiae decus, Pater iustitiae, amator religionis et patronus » (cfr. Card.
Hug. Ost. Epistola ad Capitulum Cisterciens [1141] in PL 182 col. 695),
vixdum legitimis suffragiis Pontifex Maximus delectus est, ob subornatae plebis
tumultus Roma discedere coactus, Farfense coenobium peregrinus Apostolicus
petiit, ibique reverentissime a Benedictini Ordinis sodalibus exceptus, ea fuit
Episcopali dignitate auctus quam initum Petrianae navis gubernandae munus
postulabat. Paene tota huius Pontificis vita, ob turbolentissimas civium
factiones ac discordias, in exilio fuit per Italiae Galliaeque regiones
traducta. Ac per asperas illius tempestatis vicissitudines eius fides
integerrima et adversus haereticos evigilans, invicta eius fortitudo in tuendis
Ecclesiae et Apostolicae Sedis iuribus, ac summa in sedandis conciliandisque
animis prudentia maximopere enituere; nec minus in exemplum praeluxerunt demissa
eius benignitas, flagrantissima eius erga miseros tenuioresque caritas, ac
denique probata illa morum sanctitudo, qua plusquam Pontificali diademate
refulsit. Siquidem quae sanctissimus Claravallensis Doctor ei venerabundus, sed
libere praecepta scripserat, non modo intento meditatus est animo, sed in suae
vitae actionem sollerter, laboriose actuoseque deduxit. « Non tu de illis es —
ita Bernardus — qui dignitates virtutes putant. Tibi ante experta virtus, quam
dignitas fuit » (De Consid. lib. II c. 7 — PL 182 col. 751). Quapropter
haec iure meritoque de hoc Pontifice asseverari poterant :« Mirantur omnes in
tanta altitudine humilitatem immobilem, et in tam excellenti culmine propositi
sancti permanere virtutem, ut altitudini sociata humilitas pro officio externo
splendeat, et pro virtute nequaquam interius inanescat. Adhaerebat carni eius
lanea tunica, et diebus ac noctibus cuculla vestitus sic ibat et sic cubabat:
intus monachi habitum retinens, extra se Pontificem et moribus et vestibus
exhibebat . . . » (Ernaldus Vita S. Bernardi in Watterich, Pontificum
Romanorum . . . a saec. XI usque ad finem saec. XIII Vitae t. II p. 304).
Ita igitur animatus, ac Deo unice fidens, a cuius Numine suum munus acceperat,
non curis, non laboribus pepercit, ut Ecclesiae navem tot inter aestuantes
procellas recto itinere dirigeret, ut Principes ad concordiam ad mutuamque pacem
compelleret, ut haereses detegeret celebratisque Synodis apostolica auctoritate
reprobaret, utque christifideles omnes ad se, communem Patrem, et ad aeternae
vitae pascua reduceret. Ei praeterea hoc peculiari laudi ducitur, quod, cum in
Palaestinae regionibus res christiana periclitaretur, alterum sacrum bellum
indixit, quo factum est ut — Claravallensi Coenobiarcha suasore conciliatoreque
— ingentes congregarentur opes, utque exercitus florentissimus, qui opus
exsequeretur, ad asianas transmitteretur oras. Ac tandem, tot laboribus, tot
itineribus aerumnisque fractus, « immaculatus migravit ad Christum » (Card. Hug.
Ost. Epistola ad Capitulum Cisterciense 11141 — PL 182 col. 695) ab eoque
illud navitatis suae praemium assecutus est, quod turbolentissima tempora
hominumque non dedere discordiae.
Multa profecto admonet, Venerabilis Frater ac dilecte fili, Beati huius
Pontificis vita, quam Nos presse scribendo attigimus: admonet imprimis Ecclesiam
Dei oppugnari posse, vinci non posse; atque inane consilium esse sanctissima
Apostolicae Sedis iura proculcare, cuius quidem pacificae certissimaeque
adversus succedentes hostes victoriae sponsor est Christus, et cuius
perennitatis ad saeculorum usque occasum historia est testis. Admonet praeterea
in adversis rebus, ingruentibus undique calamitatibus, ac tum etiam cum omnia
circumquaque labare videantur, non esse concidendum animo, sed Deo potius esse
magis magisque fidendum; agendumque pro viribus esse, ut errores veritati, ut
vitia virtutibus, ut discordia et odium tandem aliquando concordiae caritatique
cedant. Optimum igitur inivistis consilium Beati huius caelitis renovandi
memoriam, renovandi Iaudes; quod quidem consilium atque inceptum Nos, qui
peculiari titulo peculiarique pietatis studio B. Eugenium III recolimus ac
veneramur, libenter per has litteras participare volumus. Ac quandoquidem, ut
Beatus hic Decessor Noster, ita Nos, ita Ecclesia, ita populi fere omnes
tristissimis angimur temporibus, eum supplices rogamus benigne velit a
miserentissimo impetrare Deo, ut pacatis odiis sedatisque animis fraterna
revigescat caritas, ut immanes ruinae, quas bellum peperit, nedum in immensum
adhuc adaugeantur, pacificis potius restitutionis renovationisque operibus
redintegrentur, utque divina Tesu Christi Sponsa libere ubique queat suis
iuribus uti, universamque hominum familiam, veritatis, iustitiae supernique
amoris vinculis coagmentatam, ad aeternum possit beatitatis portum feliciter
reducere.
Caelestium interea munerum auspicem, paternaeque benevolentiae Nostrae
testem, tum vobis, Venerabilis Frater ac dilecte fili, vestrique cuiusque
Ordinis sodalibus, tum Cisterciensibus etiam Reformatis, ac peculiari modo
Coenobii Ss. Vincentii et Anastasii ad Aquas Salvias Monachis — quod quidem
coenobium, ut memoriae traditur, Beatus Eugenius per aliquot annos Abbas
gubernandum suscepit — Apostolicam Benedictionem amantissime in Domino
impertimus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XV mensis Ianuarii, anno
MDCCCCXXXXV, Pontificatus Nostri sexto.
PIUS PP. XII
*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, VI,
Sesto anno di Pontificato, 2 marzo 1944 - 1° marzo 1945, pp. 365-368
Tipografia Poliglotta Vaticana
|