|
PIUS PP. XII
EPISTULA AD E.MUM P. D.
ALOYSIUM S.R.E. PRESB. CARD.MAGLIONE, A PUBLICIS ECCLESIAE NEGOTIIS:
SUPPLICATIONES ITERUM INDICUNTUR AD POPULORUM PACEM CONCILIANDA.*
Dilecte Fili Noster, salutem et Apostolicam Benedictionem. — Quocumque oculos
animumque convertimus, internecivum fraternumque hoc bellum nihil aliud Nos
cernere iubet, nisi angores, clades immanesque ruinas. Eiusmodi Nos
tristissimarum rerum simultatisque turbinem, qui ipsa humanae consortionis
fundamenta concutere ac diruere nititur, quemadmodum olim adventantem instando
supplicandoque deprecati sumus, ita postea gliscentem cotidie formidolosius
alloquio et opera mitigare ac refrenare pro facultate contendimus; sed, quamvis
quae non pauca suscepimus caritatis opera multorum aerumnas doloresque
leniverint, summo tamen cum maerore fatemur impares Nos esse miseriarum
magnitudini, quibus mederi cupimus, atque interdum, proh dolor, hominum
voluntatem sollicitae impensaeque voluntati Nostrae actuosam non respondere.
Quamobrem « ad Patrem misericordiarum » (cfr. 2 Cor. I, 3) fidentes
preces admovemus; optamusque vehementer ut omnes una Nobiscum instantes
perseverantesque ad eum supplicationes adhibeant, qui unus potest almo suo
lumine ac flexanimae gratiae suae muneribus non modo mulcere dolores, eosque ad
superna convertens, tolerabiliores salutaresque efficere, sed eorum etiam
mentes, quorum e consilio res pendet, ita collustrare, pacare ac dirigere, ut
caritati quam primum odium concedat, ac violentiae, cladi rerumque omnium
dissolutioni ius, concordia rectusque ordo sufficiantur. Quando sit optatissima
haec hora e turbolentis hisce procellis emersura feliciter, mortalibus oculis
prospicere non licet; novimus tamen omnia e sempiterni Numinis pendere nutu;
atque adeo universos, quos habemus in Christo filios, etiam atque etiam
adhortamur ut avitam fidem renovent, redintegrent, adaugeant; ut in piae
paenitentiae opera necessario hoc tempore volentes incumbant; utque ita animati
pacem illam fatigato ac trepido humano generi a Caelesti Patre impetrent, quae
iustitiae sceptro temperetur ac divino vigeat christianae religionis afflatu. Et
quandoquidem iam Maius approperat mensis, Deiparae Virgini sacer, hoc etiam anno
ad sacram precum contentionem excitamus omnes, ac novellam praesertim aetatem,
quae sicut animi candore renidet, ita Redemptori nostro eiusque benignissimae
Matri acceptior est atque gratior. Curent patres matresque familias, curent
sacrorum administri, curent denique omnes, quibus christianae verique nominis
pax in votis est, ut per proximum mensem ad Mariae Virginis aram insontes pueri
ac puellae secum una constipentur, flores, preces, piaeque deferentes
paenitentiae opera. Quodsi nondum tot supplicationibus ac votis pax optatissima
arrisit, non est idcirco nec animo nec spe decidendum; sed oportet potius
christiana illa perseverantia instent ac contendant omnes, quae tantopere a Iesu
Christo commendatur. Quoniam vero immane hoc bellum ad almam hanc Urbem iam
prope accessit, atque eius afflictissimae res condicionesque trepidum pulsant
animum Nostrum, temperare Nobis non possumus quin dilectissimam hanc Dominici
gregis partem paterno pectore amplexantes, eam peculiari modo compellemus, ut
quemadmodum per superioris aetatis decursum, quotiescumque Romana plebs publicis
fuit perculsa ac perterrita calamitatibus, ad illius aram supplicando confugit,
quae « Salus populi Romani » appellatur, eiusque praesentissimum patrocinium
saepenumero experta est, ita fidens in praesens quoque sanctissimam Dei Matrem
adeat, christianorum morum redintegrationem volenti firmoque animo polliceatur,
ac non modo pacem, tranquillitatem prosperitatemque precando paenitendoque
imploret, sed id etiam obsecrando obtestandoque ab ea contendat, ut nempe ab hac
principe catholici nominis urbe, quae tot gloriis memoriisque refulget, ingruens
prohibeatur malorum procella, ut novi ne addantur suis civibus luctus, neve
praeclaris hisce artis religionisque monumentis, quae ad quamlibet excultam
gentem quodammodo pertinent, indignae inferantur ruinae. Tuum autem officium
erit, Dilecte Fili Noster, haec hortamenta ac vota, quae ex paterno Nostro
maerentique oriuntur animo, cum sacrorum Antistibus et cum cetero clero
populoque, aptiore quo duxeris modo, communicare, ac pro certo habemus fore
omnes optatis hisce Nostris ultro libenterque responsuros.
Interea vero caelestium munerum auspicem Nostraeque benevolentiae testem, cum
tibi, Dilecte Fili Noster, tum iis omnibus, pueris nominatim, qui hortationi
huic Nostrae pia respondebunt voluntate, Apostolicam Benedictionem amantissime
in Domino impertimus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XXIV mensis Aprilis, anno
MDCCCCXXXXIV, Pontificatus Nostri sexto.
PIUS PP. XII
*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, VI,
Sesto anno di Pontificato, 2 marzo 1944 - 1° marzo 1945, pp. 355-357
Tipografia Poliglotta Vaticana
|