|
PIUS PP. XII
AD EXC.MOS PP. DD. MARIUM
TOCCABELLI, ARCHIEPISCOPUM SENENSEM, CAROLUM CONFALONIERI, ARCHIEPISCOPUM AQUILANUM, FAUSTINUM BALDINI, EPISCOPUM MASSAE VETERNENSIS ET POPULONIAE:
QUINTO EXEUNTE SAECULO AB OBITU SANCTI BERNARDINI SENENSIS.*
VENERABILES FRATRES SALUTEM ET
APOSTOLICAM BENEDICTIONEM
Cum quintum proxime expleatur saeculum, ex quo Bernardinus Senensis,
praeclarum Franciscalis Familiae decus, post tot in Dei gloriam animarumque
salutem exantlatos labores, « laeto vultu quasi ridens, gloriosum emisit
spiritum » (Acta Sanctorum, tom. 5, Antuerpiae 1685, p. 300 col. I litt.
A), non modo qui ex inclito eius Ordine sunt, sed Massae etiam Veternensis, unde
ortum duxisse traditur, Senaeque cives, quae veluti altera ei patria fuit, una
cum Aquilana civitate, quae sacras eius exuvias religiose adservat studioseque
colit, privatis publicisque christianae pietatis significationibus hoc eventum
celebrare apparant. Quod quidem, ut confidimus, non sine ubere spirituali fructu
evadet. Si enim huius caelitis vita, si eius virtus eiusque ardens apostolatus
studium, sacris habitis per has celebrationes ad populum concionibus,
opportunisque editis scriptis, ante omnium oculos refulgeant, fore sperandum
omnino est, ut qui in hoc supernae lucis iubar intueantur, iidem, arcana ea vi
permoti, quae sanctitudine manat, ad salutaria eius imitanda exempla vehementer
excitentur. Etenim « magna vis est in virtutibus; easque excitare, si forte
dormiunt » (cfr. Cic. Tusc. 3, c. 17), tum videtur facilius, cum nos
recollegendo meditandoque, in eos mentem animumque convertimus, qui fulgidis
earum luminibus renideant. Horum in numero Noster profecto est, qui inde a
puerili aetate angelicam potiusquam terrenam vitam agere visus est; atque
abdicatis rebus omnibus, quibus ex parentum hereditate abunde affluebat, se
totum divino servitio mancipavit. Franciscalem paupertatem animique demissionem
ultro libenterque amplexus, sensuum cupidines compescere, coėrcere ac frangere,
corpus voluntaria castigatione domare, mentem ad caelestia perpetuo erigere,
voluntatemque ad evangelicae perfectionis facinora, nullis parcendo laboribus,
convertere in deliciis habuit.
Atque ita superna gratia roboratus et auctus,
divinique verbi praeco delectus, per Italiae urbes, oppida, pagos alacer
concursare coepit, cum aberrantes omnes ad rectam semitam et ad catholicam
reducens veritatem, tum ingurgitatos in vitiorum volutabrum homines ad
paenitentiam sanctam morumque integritatem revocans, tum denique civitates non
paucas, discordia simultateque tumultuantes, ad serenam pacem et ad fraternam
concordiam, studiosissima data opera, componens. Quibus in apostolatus laboribus
suscipiendis exsequendisque, non ad res politicas agitandas, quae facillime
dividunt animos, sed ad catholicam religionem. ad evangelicam veritatem, ad
divinamque excitandam caritatem unice spectabat. Doctrinae, praeceptis
hortationibusque Ecclesiae summa consensione adhaerescere, velle nolle nihil,
nihil aggredi, nisi Dei Numine explorato, nihil aliud denique agendo quaerere,
nisi eius gloriae incrementa, sollemnis haec fuit eius vitae norma ac ratio.
Quapropter haud mirum est si tot uberes fructus apostolicus hic agricola
messuit; mirum non est si populorum multitudines, e longinquis etiam regionibus
affluentes, eum vel in sacris aedibus, vel saepenumero sub diu concionantem
stipabant, intentisque oculis, auribus, animis edisserentem hortantemque
audiebant. Cum praesertim sacratissimi Iesu Christi nominis laudes praedicabat,
in quo oportet omnes homines salvos fieri (cfr. Acta Apost. IV, 12), angelicus
eius vultus superna quadam luce radiari videbatur, atque ad Divinum Amantem
impense redamandum, ad eiusque praeceptis suos cuiusque mores conformandos
alliciebat rapiebatque omnes. Redeat igitur, Venerabiles Fratres, redeat
quodammodo inter suo hic sanctissimus veritatis caritatisque praeco; eos iterum
suavissima sua voce admoneat, praeclarisque exemplis salutariter commoveat. Ad
exilem eius speciem, voluntaria maceratione, paenitentia laboribusque quasi
consumptam fide tamen caritateque vividam ac veluti micantem, si mentes hodie
quoque converterint homines, facere profecto non poterunt quin ex terrenis
caducisque rebus ad caelestia peritura numquam erigantur hona, ad eaque, utpote
potiora imprimisque persequenda, vehementer excitentur. Quemadmodum olim, quinto
ac decimo vertente saeculo, hic evangelicae sanctitatis athleta homines suadenti
voce sua ab erroribus ad veritatem, ex admissis ad paenitentiam, ex vitiisque ad
virtutem revocabat, ita proxima sollemnia vestra, eius praeceptis eiusque
egregie factis opportune in sua luce coalocatis, eosdem referat salutares
fructus. Id non modo ad religiosae, sed ad civilis etiam rei profectum et
incrementum summopere conferet. Nihil enim magis valet ad veri nominis
instaurandam augendamque prosperitatem et ad pacem tranquillitatemque recto
ordine redintegrandam, quam catholica religio, quae reapse norma sit ac ratio
cogitandi agendique omnibus. Si christiani spiritus afflatus privatos
permeaverit publicosque mores, tum aequiorem licebit rectioremque ordinationem
rerum componere, ac feliciora sperare tempora, quibus tandem aliquando, pacatis
animis positisque armis, omnes fraternc foedere iungantur homines, ac per
terrestre exsilium — veritate, iustitia ducibus, caritateque altrice — fidentes
ad caelestem patriam una simul contendant. Harum interea laetissimarum rerum
auspex Nostraeque benevolentiae pignus, Apostolica sit Benedictio, quam vobis,
Venerabiles Fratres, gregi unicuique vestrum concredito, ac Franciscalis Ordinis
sodalibus singulis universis peramanter in Dominio impertimus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XXV mensis Martii anno MDCCCCXXXXIII
Pontificatus Nostri quinto.
PIUS PP. XII
*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santitą Pio XII, V,
Quinto anno di Pontificato, 2 marzo 1943 - 1° marzo 1944, pp. 407-409
Tipografia Poliglotta Vaticana
|