PIUS PP. XII
LITTERAE ENCYCLICAE
SACRA VIRGINITAS*
AD VENERABILES FRATRES PATRIARCHAS,
PRIMATES, ARCHIEPISCOPOS,
EPISCOPOS ALIOSQUE LOCORUM ORDINARIOS,
PACEM ET COMMUNIONEM CUM APOSTOLICA SEDE HABENTES:
DE SACRA VIRGINITATE.
VENERABILES FRATRES
SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM
Sacra virginitas et perfecta illa castitas, quae divino est consecrata
famulatui, in pretiosissimis procul dubio annumerantur thesauris, quos
Ecclesiae Auctor ab se conditae societati quasi hereditate reliquit.
Hoc profecto in causa fuit cur Sancti Patres asseverarent virginitatem
perpetuam excelsum esse munus a christiana religione invectum. Ac iure meritoque
animadvertunt antiquitatis ethnicos Vestalibus hanc morum condicionem non nisi
ad certum imperavisse tempus (1); et cum in Vetere Testamento virginitas servanda
ac tuenda praecipiatur, id iuberi tantum ut praevium matrimonii postulatum (2); ac
praeterea — quod scribit Ambrosius (3) — « etiam tempio Hierosolymis fuisse
legimus virgines. Sed quid dicit
Apostolus ? “ Haec autem omnia in figura contingebant illis ” (4), ut essent
indicia futurorum ».
Siquidem inde ab Apostolorum aetate haec virtus in Ecclesiae viridario viget
ac florescit. Quod in Apostolorum Actis (5) scribitur quattuor Philippi diaconi
filias fuisse virgines, id profecto potius quam iuventutem, earum significat
vitae statum. Ac non multum post telnporis spatium Ignatius Antiochenus virgines
salutando commemorat (6), quae iam, una cum viduis, Smyrnensis christianorum
communitatis haud mediocris pars erant. Secundo autem saeculo — ut S. Iustinus
testatur — « multi quidem et multae, annos sexaginta et septuaginta nati, a
pueris Christi disciplina imbuti, incorrupti perseverant » (7). Pedetemptim,
virorum mulierumque numerus, qui suam castitatem Deo devoverant, succrevit;
parique modo eorum muneris, quo in Ecclesia fungebantur, momentum haud parum
invaluit, ut fusius in Nostra Constitutione Apostolica Sponsa Christi exposuimus
(8).
Ac praeterea Sancti Patres — ut Cyprianus, Athanasius, Ambrosius, Ioannes
Chrysostomus, Hieronymus, Augustinus aliique non pauci — de virginitate
scribendo, eam summis extulerunt laudibus. Haec autem Sanctorum Patrum
doctrina, ab Ecclesiae Doctoribus et a christianae asceseos Magistris decursu
saeculorum aucta, multum profecto confert ad firmum in utriusque sexus
christianis vel excitandum, vel iam conceptum confirmandum propositum perfecta
se Deo devovendi castitate atque in ea ad mortem usque perseverandi.
Maior
est, quam ut dinumerari possit multitudo eorum qui, ab Ecclesiae initiis ad
nostra usque tempora, suam castitatem Deo obtulerunt, alii quidem illibatam suam
virginitatem conservando, alii vero, coniuge defuncto, perpetuam viduitatem
eidem consecrando, alii denique, suorum peccatorum paenitentes, vitam omnino
castam eligendo; omnes autem eodem concordi proposito praestantes, nempe in perpetuum a carnis
delectationibus propter Deum abstinendi. Quod igitur Sancti Patres de virginitatis gloria et merito praedicarunt, his omnibus invitatio, firmamentum ac
robur sit, ut immobiliter in sacrificio oblato perseverent, neu quidquam vel
minimum, super Dei altare positi holocausti partem tollant sibique vindicent.
Dum autem in hac perfecta castitate unum ex tribus votis innititur, quibus
religiosus status constat (9), atque eadem ab Ecclesiae latinae clericis in
maioribus ordinibus constitutis requiritur (10) et ab Institutorum Saecularium
sodalibus exigitur (11), ipsa nihilo secius etiam a.pud non paucos floret, qui ad
laicorum ordinem omnino pertinent; viri enim et mulieres habentur, qui in statu
publico perfectionis non constituuntur, et tamen a matrimonio delectationibusque
carnis ex proposito vel voto privato se omnino abstinent, ut liberius proximis
inserviant et ut facilius arctiusque cum Deo animum coniungant suum.
Ad hos
singulos universos dilectissimos filios ac filias, qui corpus animum que suum
quomodocumque Deo consecrarunt, Nos paternum convertimus animum, eosdemque ut
propositum sancte susceptum confirmare diligenterque efficere velint adhortamur
quam maxime.
Cum autem nonnulli hodie habeantur, qui a recto itinere hac in re declinantes
matrimonium adeo extollant, ut illud reapse virginitati praeponant, ideoque Deo
dicatam castitatem et ecclesiasticum coelibatum detrectent, Nos doctrinam de
excelso virginitatis munere in praesens potissimum declarare ac tueri apostolici
ofpicii conscientia postulat, ut veritatem catholicam adversus hos errores
defendamus.
I
Imprimisque animadvertenduln putamus id ex ipsius Divini Sponsi
labiis Ecclesiam deprompsisse, quod de virginitatis doctrina praecipuum est. Cum enim discipulis
gravissima viderentur matrimonii vincula et incommoda, quae eorum Magister
loquendo fecerat manifesta, cumque eidem dixissent: « Si ita est causa hominis
cum uxore, non expedit nubere » (12), Iesus Christus respondit non omnes capere
verbum istud, sed quibus datum esset; quosdani enim naturae defectu, alios
hominum violentia et pravitate a matrimonio impediri, alios vero sponte ac
propria voluntate ab eo abstinere, idque « propter regnum caelorum »; atque
hisce verbis concludit: « Qui potest capere, capiat » (13).
Hac igitur sententia divinus Magister, non de corporeis agit ad matrimonium
ineundum impedimentis, sed de spirituali liberae voluntatis proposito se
perpetuo a nuptiis et a corporis delectationibus abstinendi. Eos enim, qui
iisdem, sua sponte se fore renuntiaturos decrevere, cum eis comparando, qui vel
natura, vel hominum vi ad eandem renuntiationem coguntur, nonne Divinus
Redemptor illud nos docet, castitatem nempe, ut perfecta reapse sit, oportere
perpetuam fore?
Huc accedit — quod Sancti Patres Ecclesiaeque Doctores
praeclare docuere — virginitatem non esse christianam virtutem, nisi eam «
propter regnum caelorum »(14) amplectamur; hoc est, nisi eiusmodi vitae institutum
idcirco suscipiamus, quo facilius divinis rebus vacare possimus, quo tutius
aeternam aliquando assequamur beatitatem, quo expeditius denique ceteros etiam
ad caelorum regnum, sollerti data opera, conducere possimus.
Non ii igitur christianorum christianarumve virginum honorem sibi vindicare
queunt, qui vel ob nimium sui ipsorum studium matrimonio abstineant, vel ea de
causa ut ab eius oneribus refugiant, uti Augustinus admonet (15), vel etiam ut,
phariseorum more, suorum corporum integritatem superbe ostentent, quod quidem
Gangrense iam Concilium improbat, ne virgo vel continens a matrimonio tamquam
abominando recedat et non propter ipsam virginitatis pulchritudinem et
sanctitatem (16).
Ac praeterea gentium Apostolus, caelesti instinctu afflatus, haec
animadvertit: « Qui sine uxore est, sollicitus est quae Domini sunt, quomodo
placeat Deo... Et mulier innupta et virgo cogitat quae Domini sunt, ut sit
sancta corpore et spiritu » (17). Hoc igitur primarium propositum est, haec
praecipua christianae virginitatis ratio: ad divina nempe unice contendere ac
mentem animumque convertere; Deo in omnibus piacere velle; eum impense
recogitare; eidemque corpus ac spiritum omnino consecrare.
Hoc modo Iesu Christi sententiam et Apostoli gentium doctrinam Sancti Patres
nullo non tempore interpretati sunt: etenim inde a prisca Ecclesiae aetate
virginitatem reputarunt corporis animique consecrationem Deo delatam. Itaque S.
Cyprianus a virginibus requirit « ut quae se Christo dicaverint, a carnali
concupiscentia recedentes, tam carne, quam mente se Deo voverint..., nec ornari
iam aut piacere cuiquam nisi Domino suo studeant » (18). Ulterius autem procedens
Hipponensis Episcopus haec asseverat: « Neque et ipsa, quia virginitas est, sed
quia Deo dicata est honoratur. Nec nos hoc in virginibus praedicamus quod
virgines sunt, sed quod Deo dicatae pia continentia virgines » (19). Sacrae vero
theologiae principes, S. Thomas Aquinas (20) ac S. Bonaventura (21), Augustini
auctoritate innixi, virginitatem edocent virtutis firmitate non pollere, nisi a
suscepto voto oriatur eam illibatam perpetuo servandi. Et sane Christi
sententiam de perpetua abstinentia a matrimonio ii maxime perfectissimeque ad
effectum deducunt, qui voto perpetuo eam servandi se obligant; neque iure
asseverari potest eorum propositum, qui sibi quandam ab eo resiliendi apertam
viam reservare velint, melius esse atque perfectius.
Quod quidem perfectae
castitatis vinculum Sancti Patres habuerunt veluti quoddam spiritualis
matrimonii genus, quo animus cum Christo coniungitur; ideoque eo usque nonnulli
processere, ut datam fidem, si hac in re violaretur, cum adulterio
compararent (22). Itaque S. Athanasius scribit Catholicam Ecclesiam solitam esse
eas appellare sponsas Christi, quae virginitatis virtute polleant (23). Et S.
Ambrosius, presse de sacra virgine scribendo, haec habet : « Virgo est, quae Deo
nubit » (24). Immo, ut ex eiusdem Mediolanensis Doctoris scriptis patet
(25); iam a quarto saeculo consecrationis virginum ritus, valde illi similis
erat, quo Ecclesia in matrimonii benedictione nostris hisce temporibus utitur
(26).
Eadem de causa Sancti Patres virgines adhortantur ut suum ipsarum divinum
Sponsum vehementius adament, quam eum diligerent, cum quo fuissent matrimonio
coniunctae; eiusque voluntati nullo non tempore cogitando agendoque obtemperent
(27). Haec siquidem iisdem Augustinus scribit : « Toto corde amate speciosum forma
prae filiis hominum: vacat vobis, liberum est cor a coniugalibus vinculis. ...
Si ergo magnum amorem coniugibus deberetis, eum propter quem coniuges habere
noluistis, quantum amare debetis ? Toto vobis figatur in corde qui pro vobis est
fixus in cruce » (28). Quod ceteroquin iis sensibus propositisque respondet, quae
Ecclesia ipsa a virginibus eo die postulat, quo Deo rite consecrantur, eas
invitans ut haec verba prof erant: « Regnum mundi et omne ornamentum saeculi
contempsi propter amorem Domini Nostri Iesu Christi, quem vidi, quem amavi, in
quem credidi, quem dilexi » (29). Nihil aliud igitur est, quod virginem suaviter
compellit ad corpus animumque suum Divino Redemptori omnino consecrandum, nisi
ipsius amor, quemadmodum S. Methodius, Olympi Episcopus, pulcherrima
haec verba eam loquentem induca: « Omnia ipse tu, Christe, mihi es. Tibi me
servo castam et, splendentem tenens lampadem, tibi, Sponse, occurro » (30). Christi
amor utique est, qui virgini suadet ut intra monasterii saepta confugiat, ibique
perpetuo maneat, ad expeditius ac facilius caelestem Sponsum contemplandum et
diligendum; et qui eam impense excitat ad misericordiarum opera proximorum causa
ad mortem usque viribus omnibus suscipienda.
De iis vero viris, « qui cum mulieribus non sunt coinquinati, virgines enim
sunt » (31), Apostolus Ioannes asseverat: « Hi sequuntur Agnum quocumque ierit »
(32). Quod igitur iis omnibus adhortamentum S. Augustinus impertit, meditemur: «
Sequimini Agnum, quia et Agni caro utique virgo... Merito eum sequimini
virginitate cordis et carnis quocumque ierit. Quid est enim segui nisi imitari?
Quia Christus pro nobis passus est relinquens nobis exemplum, sicut ait
Apostolus Petrus, “ ut sequamur vestigia eius ” (33) ». Siquidem hi omnes
discipuli sponsaeque Christi virginitatis institutum amplexi sunt, ut ait S.
Bonaventura, « propter conformitatem ad Christum sponsum, ad quem virgines
conformes facit » (34). Eorum enim incensae erga Christum caritati haud satis esse
poterai animi vinculis una cum eo coniungi, sed necesse omnino erat ut haec
eadem caritas eius virtutum imitatione comprobaretur, peculiarique modo eius
conformitate vitae, quae omnis fuit in bonum, in salutemque humani generis acta.
Si sacerdotes, si religiosi viri mulieresque, si ii denique omnes, qui quavis
ratione divino se devoverunt famulatui, perfectam castitatem colunt, idcirco
hoc profecto evenit, quod Divinus eorum Magister virgo fuit ad suae usque vitae
obitum. Ita exclamat S. Fulgentius: « Hic est autem Unigenitus Dei Filius,
unigenitus etiam Virginis filius, unus omnium sacrarum virginum sponsus, sanctae
virginitatis fructus, decus et munus, quem corporaliter sancta virginitas
peperit, cui spiritualiter sancta virginitas nubit, a quo sancta virginitas
fecundatur ut perseveret intacta, a quo decoratur ut permaneat pulchra, a quo
coronatur ut regnet perenniter gloriosa » (35).
Heic autem opportunum ducimus, Venerabiles Fratres, enucleare magis ac
declarare diligentius qua de causa Christi amor generosos commoveat animos ad
matrimonio abstinendum; et quae arcana intercedant vincula virginitatem inter et
christianae caritatis perfectionem. Iam ex ea, quam supra rettulimus, Iesu
Christi sententia innuitur perfectam eiusmodi a matrimonio abstinentiam homines
exonerare gravibus eius muneribus atque officiis. Divino autem affiante Spiritu
gentium Apostolus liberationis huius causam hisce verbis proponit: « Volo autem
vos sine sollicitudine esse... Qui autem cum uxore est, sollicitus est quae
mundi sunt, quomodo placeat uxori, et divisus est » (36). Quam ad rem tamen
animadvertendum est Apostolum non idcirco improbare viros quod de suis uxoribus
solliciti sint, neque uxores reprehendere quod suis coniugibus placere
enitantur; sed asseverare potius eorum animos divisos esse inter coniugis amorem
et Dei dilectionem, atque acribus distringi curis, quibus ob finiti connubii
officia haud facile possint divinarum rerum meditationi vacare. Siquidem
coniugii officium, quo tenentur, Ilare imperai: « Erunt duo in carne una » (37).
Namque coniuges, cum in tristibus, tum in laetis rerum adiunctis, mutuis
vinculis colligantur (38). Facile igitur intellegitur cur ii, qui se divino famulatui mancipare cupiant, virginalis vitae institutum veluti quandam
liberationem amplectantur, hoc est ut plenius queant Deo servire et ad
proximorum viribus omnibus conferre bonum. Quomodo enim poterat — ut exempla
proponamus — mirabilis ille evangelicae veritatis praeco, S. Franciscus
Xaverius, quomodo poterat misericors ille pater pauperum, S. Vincentius a
Paulo, studiosissimusque ille iuventutis educator, S. Ioannes Bosco, ac indefessa illa « mater emigrantium », S.
Francisca Xaveria Cabrini, ingentia exantlare incommoda laboresque, si suae
cuiusque subolis suique coniugis debuissent corporis animique necessitatibus
consulere?
Aliud praeterea in causa est, cur ii omnes, qui se Deo proximorumque
saluti omnino devovere percupiant, virginitatis institutum amplectantur. Illud
siquidem est, quod Sancti Patres asseverarunt, de utilitatibus edisserentes,
quas ii assequi possunt, qui idcirco eiusmodi corporis delectationibus omnino
abstinent, ut aptius spiritualis vitae elationibus delectentur. Procul dubio —
quod ipsi quoque palam animadverterunt — huius generis voluptas, quae ex
matrimonio legitime oritur, haud improbanda in se est; quin immo castum
connubium peculiari sacramento nobilitatur ac consecratur. Verumtamen est pari
modo concedendum inferiores humanae naturae facultates, post miserum Adae casum,
rectae rationi obsistere atque interdum etiam ad inhonesta facienda hominem
compellere. Ut enim scribit Doctor Angelicus, usus matrimonii « retrahit animum
ne totaliter feratur in Dei servitium » (39).
Quam quidem spiritualem corporis animique libertatem ut sacrorum administri
adipiscantur, utque terrenis negotiis ne implicentur, Latina Ecclesia ab iisdem
postulat ut volentes libentesque perfectae castitatis obligationi pareant (40).
« Quodsi eiusmodi lex — ut a Decessore Nostro imm. mem. Pio XI assertum est —
Orientalis Ecclesiae administros non omnino tenet, iisdem tamen etiam
ecclesiasticus coelibatus honori ducitur; atque interdum — cum praesertim de
summis agitur hierarchiae gradibus — necessario requiritur atque praecipitur »
(41).
Considerandum praeterea est sacrorum administros, non idcirco solummodo quod
apostolico munere funguntur, sed idcirco etiam quod altari inserviunt,
matrimonio omnino abstinere. Etenim, si iam Veteris Testamenti sacerdotes, dum
tempii servitio fungebantur,
ab usu matrimonii abstinebant, ne a Lege, sicut et ceteri homines, immundi
declararentur (42), quanto magis opportunum est Iesu Christi administros, qui
cotidie Eucharisticum offerunt Sacrificium, perpetua castitate pollere? Ad
perfectam hanc sacerdotum continentiam quod attinet, S. Petrus Damiani haec
interrogando admonet: « Si igitur Redemptor Noster tantopere dilexit floridi
pudoris integritatem, ut non modo de virgineo utero nasceretur, sed etiam a
nutritio virgine tractaretur, et hoc, cum adhuc parvulus vagiret in cunis, a
quibus nunc, obsecro, trattari vult corpus suum cum iam immensus regnat in
caelis ? » (43).
Hac de causa imprimis asseverandum est — quod luculenter Ecclesia
docet — sanctam virginitatem excellentia sua matrimonio praestare. Id iam
Divinus Redemptor utpote perfectioris vitae consilium discipulis suaserat (44); ac
Paulus Apostolus, postquam de patre, qui filiam suam matrimonio iungit, dixit:
« Bene facit », haec continuo adicit: « Et qui non iungit, melius facit » (45).
Qui quidem Apostolus nuptias cum virginitate comparando, sententiam suam non
semel, at praesertim verbis hisce aperit: « Volo enim omnes vos esse sicut
meipsum... Dico autem non nuptis et viduis: bonum est illis, si sic permaneant,
sicut et ego » (46). Si igitur virginitas, ut scripsimus, matrimonio praestat, id
potissimum procul dubio ex eo evenit, quod ad excellentiorem assequendum finem
spectat (47); ac praeterea quod etiam efficacitate summa confert ad sese omnino
divino servitio mancipandum; dum contra illius animus, qui coniugii vinculis
negotiisque implicatur, plus minusve « divisus » (48) est.
Quodsi fructuum copiam consideramus, qui ex ea oriuntur, tum procul dubio eius excellentia maiore in luce ponitur: « siquidem ex fructu arbor agnoscitur »
(49).
Cum ad innumerabilem illam
virginum apostolorumque phalangem mentem convertimus, qui a prima Ecclesiae
aetate ad nostra usque tempora nuptiis abstinuere, ut facilius pleniusque in
proximorum salutem amore Christi incumberent, atque ita miranda prorsus
religionis caritatisque incepta provexere, tum facere non possumus quin summa
suavissimaque afficiamur laetitia. Nam, etsi nolumus, ut aequum est, aliquid ex
eorum meritis, ex eorumque apostolatus fructibus detrahere, qui in Actionis
Catholicae agminibus militantes, eos etiam salutari navitate sua attingere
possunt, quos haud raro nequeunt sacerdotes et religiosi viri mulieresque;
nihilominus postremis hisce maiore ex parte novimus eiusmodi caritatis opera
procul dubio esse tribuenda. Hi enim hominum vitam, quavis aetate et quavis
rerum condicione, generoso animo comitantur ac regunt; et quotiescumque
fatigati vel infirmi decidunt, sacrum eiusmodi munus aliis persequendum quasi
hereditate committunt. Itaque haud raro fit ut, vixdum natus, infans
virginalibus excipiatur manibus, eique nihil desit, quod deinde ipsa mater
impensiore amore impertire possit; item, grandiculus factus ac ratiocinationis
compos, illis educandus concreditur qui eius mentem christianae doctrinae
praeceptis instruant, eius animum opportunis disciplinis excolant, eiusque
ingenium et indolem recte conforment; si quis aegritudine laborat vel implicatur morbis, ei praesto sunt qui, caritate Christi compulsi, eius valetudinem
sollicitis curis consentaneisque remediis confirmare enituntur; si parentibus
orbatur, si rerum angustiis animique miseriis exagitatur, si in vincula
coniectus est, non destituitur solaciis auxiliisque, sed sacrorum administri,
religiosi viri, sacraeque virgines eum veluti aegrotans mystici Iesu Christi
corporis membrum miserabundi respicientes, haec Divini ipsius Redemptoris
verba in memoriam revocabunt: « Esurivi enim, et dedistis mihi manducare;
sitivi, et dedistis mihi bibere; hospes eram, et collegistis me; nudus, et
cooperuistis me; infirmus, et visitastis me;
in carcere eram, et venistis ad me... Amen dico vobis, quamdiu fecistis uni ex
his fratribus meis minimis, mihi fecistis » (50). Quid vero dilaudando dicamus de
divini verbi praeconibus, qui longe a patria sua infidelium multitudines,
gravissimos exantlando labores, ad christianam fidem convertunt? quid de
sacris Christi sponsis, quae eis adiutricem navant operam pretiosissimam? Eis
singulis universis haec verba, quae in. Apostolica Adhortatione Menti Nostrae scripsimus, libenter tribuenda repetimus : « ... Coelibatus lege, potius
quam paterni muneris officium ,omnino amittat Sacerdos, in immensum revera
adauget, quandoquidem non terenae huic ac caducae vitae subolem parit, sed
caelesti perpetuoque mansurae » (51).
Virginitas praeterea non ob externa solummodo incepta et opera, quibus ii
facilius ac plenius se devovere possunt, quicumque eam amplectuntur, fecunda
est, sed ob perfectae etiam erga proximos caritatis formas, hoc est ob adhibitas
eorum causa incensas supplicationes, et ob gravia incommoda hac eadem de causa
sponte libenterque tolerata; quibus quidem Dei famuli ac Iesú Christi sponsae —
ii praesertim atque illae, qui íntra coenobii saepta aetatem traducunt — totam
suam consecrarunt vitam.
Ac denique ipsa Christo consecrata virginitas talem per se testatur fidem ad
caelorum regnum quod attinet, talem praebet erga Divinum Redemptorem amorem, ut
haud mirum sit eam uberes edere sanctitatis fructus. Virgines siquidem iique
omnes, qui apostolatui se dedunt, perfectaeque se devovent castitati, excelsa
suae vitae sanctimonia Ecclesiam decorant paene innumeri. Virginitas enim
eiusmodi spiritualem vim in animos inserit, quae ad martyrium etiam, si opus
sit, compellere queat; idque luculentissime historia docet, quae tot virginum
agmina omnium admirationi proponit, ab Agnete Romana ad Mariam Goretti.
Nec sine causa virginitas virtus angelica dicitur; quod quidem S. Cyprianus
virginibus scribens iure meritoque asseverat: « Quod futuri sumus, iam vos esse
coepistis. Vos resurrectionis gloriam in isto saeculo iam tenetis, per saeculum
sine saeculi contagione transitis. Cum castae perseveratis et virgines, Angelis
Dei estis aequales » (52). Animo purissimae vitae sitienti ac desiderio flagranti
assequendi regni caelorum, virgin.itas praebetur « sicut pretiosa margarita »,
propter quam aliquis « vendidit omnia quae habuit et emit eam » (53). Ii vero, qui
matrimonio iuncti sunt ac vel ipsi, qui in vitiorum caeno pervolutantur, cum
virgines suspiciunt, candidae earum puritatis splendorem haud raro admirantur,
seseque permoveri sentiunt ad aliquid assequendum quod sensuum delectationes
exsuperet. Quod Aquinas asseverai, haec scribens: « virginitati... attribuitur
excellentissima pulchritudo » (54), id procul dubio in causa est cur virgines suo
exemplo omnes alliciant. Ac praeterea hi omnes viri ac mulieres, per suam
perfectam castitatem, nonne patefaciunt quam maxime, hoc animi imperium in
corporis motus esse divini auxilii effectum atque validae virtutis signum ?
Hoc autem peculiari modo considerare placet, quod suavissimus est
virginitatis fructus: sacras nempe virgines manifestam ac quasi ante oculos
ponere perfectam ipsius Ecclesiae matris virginitatem, suaeque ipsarum cum
Christo arctissimae coniunctionis sanctitudinem. Quibus verbis Pontifex utitur
sacrandarum virginum ritus peragens ac Deum suppliciter adprecans, ea
sapientissime hac praesertim de causa scripta fuere: « ut exsisterent
sublimiores animae, quae in viri ac mulieris copula fastidirent connubium,
concupiscerent sacramentum, nec imitarentur quod nuptiis agitur, sed diligerent
quod nuptiis praenotatur » (55).
Quod virgines imagines viventes sunt perfectae illius integritatis, qua
Ecclesia cum Divino suo Sponso coniungitur, id procul dubio summae iisdem
gloriae vertitur; quod vero eaedem mirabile signum praebent florentis
sanctitatis spiritualisque illius fecunditatis, qua societas praestat a Iesu
Christo condita, id profecto huic eidem societati gaudium affert tam vehemens,
quam quod maxime. Hac de re optime Cyprianus scribit: «Flos est ille
ecclesiastici germinis, decus atque ornamentum gratiae spiritalis, laeta
indoles, laudis et honoris opus integrum atque incorruptum, Dei imago respondens
ad sanctimoniam Domini, illustrior portio gregis Christi. Gaudet per illas atque
in illis largiter floret Ecclesiae matris gloriosa fecunditas : quantoque plus
copiosa virginitas numero suo addit, tanto plus gaudium matris augescit » (56).
II
Haec doctrina, qua statuitur virginitatem et
coelibatum omnino excellere ac matrimonio praestare, iam a Divino Redemptore et
a gentium Apostolo, ut diximus, patefacta fuit; itemque in sacrosancta
Tridentina synodo (57)sollemniter fuit ut divinae fidei dogma definita, et a
Sanctis Patribus Ecclesiaeque Doctoribus concordi semper sententia declarata.
Praeterea ut Decessores Nostri, ita Nosmet ipsi, quotiescumque occasio data est,
eam etiam atque etiam explanavimus ac valde commendavimus. Verumtamen, cum
recens non defuerint qui hanc eandem doctrinam a maioribus Ecclesiae traditam
impugnarent non sine gravi christifidelium periculo ac detrimento, Nos pro
officii Nostri consci.entia opportunum duximus rem iterum per Encyclicas has
Litteras resumere, et eiusmodi errores, qui saepenumero sub fucata veri specie
proponuntur, detegere ac reprobare. Imprimisque a communi probatorum hominum
sensu, quem quidem Ecclesia semper in honore habuit, ii procul dubio aberrant,
qui naturalem sexus instinctum considerant quasi potiorem maioremque humanae
compagis propensionem et exinde concludunt hominem non posse per totius vitae
cursum huiusmodi appetitum coercere sine gravi periculo eius corporis vitalia potissimumque nervos perturbandi, ideoque humanae personae
aequilibritati detrimentum inferendi.
Ut autem S. Thomas iure meritoque animadvertit, quae nostro in animo altius
insidet propensio, reapse ad sui ipsius conservationem spectat, inclinatio
vero, quae e sexus facultatibus oritur, secundum obtinet locum. Ac praeterea ad
humanae rationis impulsum ac regimen pertinet, quae singulare est naturae
nostrae privilegium, intimos huius generis moderari stimulos atque instinctus,
eosdemque recto dominio suo efficere nobiliores (58).
Utique, proh dolor, post primum Adae peccatum, perturbatae corporis
facultates cupidinesque non solum in sensus, sed in animos etiam dominari
contendunt, tenebras offundendo mentibus ac debilitando voluntates. At Iesu
Christi gratia idcirco nobis per sacramenta potissimum impertitur, ut spiritu
viventes corpus in servitutem redigamus (59). Castitatis virtus non a nobis
postulat ut concupiscentiae stimulum ne sentiamus, sed ut rectae potius
subiciamus rationi et legi gratiae ad id pro viribus contendendo, quod in humana
christia.naque vita nobilius est.
Ad hoc autem animi imperium in corporis sensus perfecte acquirendum, non
satis est ab actibus solummodo, qui directe castitati sint contrarii, sese
abstinere, sed omnino necesse est libenter generoseque ea omnia deserere, quae
huius virtutis actibus plus minusve remote adversentur: tunc enim animus in
corpore piene regnat et spiritualem suam vitam pace ac libertate exercere
potest. Quis igitur, inter eos qui catholicae religionis principiis innituntur,
non videat perfectam castitatem virginitatemque, nedum naturali virorum ac
mulierum incremento naturalique progressioni officiat, id augere ac nobilitare
quam maxime?
Recentius autem eorum sententiam maerenti animo reprobavimus, qui eo usque
procedunt ut coniugium asseverent unum esse, quod naturale
personae humanae incrementum debitamque perfectionem tueri possit (60). Nonnulli
enim affirmant divinam gratiam, a matrimonii sacramento ex opere operato
impertitam, ita coniugii usum sanctum reddere, ut instrumentum evadat ad
singulos animos cum Deo coniungendos efficacius quam virginitas ipsa,
quandoquidem matrimonium christianum, non autem virginitas, sacramentunl est.
Quam quidem doctrinam utpote falsam ac detrimentosam denuntiamus. Utique enim
hoc sacramentum divinam sponsis impertit gratiam ad coniugalem officium sancte
obeundum; utique mutui amoris nexus confirmat, quibus iidem una invicem
continentur; verumtamen non ad id institutum est ut coniugii usum veluti
instrumentum reddat per se magis aptum ad sponsorum animos caritatis vinculo
cum Deo ipso coniungendos (61). Nonne potius Apostolus Paulus coniugibus ius
agnoscit a matrimonii usu se abstinendi ad tempus, ut vacent orationi (62),
idcirco quia eiusmodi abstinentia liberiorem reddit animum, qui velit
caelestibus rebus Deique supplicationibus se dedere ?
Denique asseverari non potest — ut quidam faciunt — « mutuum adiutorium »
(63),
quod sponsi in christianis nuptiis quaerunt, opem esse perfectiorem quam
solitudinem, ut aiunt, cordis virginum et coelibum, ad propriam sanctitatem
assequendam. Nam, quamquam ii omnes, qui perfectae castitatis institutum amplexi
sunt, humano huiusmodi amore se abdicaverunt, nihilo secius hac de causa
affirmari non potest eos ob hanc eandem privationem suam reddidisse humanam
personam quasi imminutam ac despoliatam. Ii enim a caelestium ipso munerum
Datore spirituale aliquid accipiunt, quod quidem illud in immensum exsuperat «
mutuum adiutorium », a coniugibus sibi invicem impertitum. Cum siquidem ei
omnino se devoveant, qui suum principium est, quique divinam cum ipsis
participat vitam, semet ipsos non minuunt, sed quam maxime adaugent.
Quisnam enim verius potest, quam virgines, mirabilem illam Pauli Apostoli
sententiam sibi tribuere: « Vivo autem iam non ego, vivit vero in me Christus »?
(64).
Hac de causa Ecclesia sapientissime ducit sacerdotum coelibatum tuendum
esse; novit enim illum esse ac fore spiritualium gratia.rum fontem, quibus
iidem arctius usque cum Deo coniungantur. Opportunum praeterea putamus breviter
heic aliquid de eorum errore attingere, qui quidem ut iuvenes a sacris
Seminariis, puellas vero a religiosis Institutis avertant, eorum mentibus
inculcare enitantur Ecclesiam hodie illorum auxilio illorumque christianae
virtutis professione magis indigere, qui matrimonio coniuncti communem cum
ceteris in saeculo vitam traducant, quam sacerdotum sacrarumque virginum, qui ob
nuncupatum castitatis votum quasi ab humana societate abstrahantur. Quod quidem
commentum, Venerabiles Fratres, falsum omnino esse ac perněciosissimum nemo est
qui non videat.
Equidem mens Nobis haud est infitiari catholicos coniuges, ob eorum
christianae vitae exempla, in quibusvis locis commorentur et in quibusvis
versentur rerum adiunctis, uberes posse eorum virtutis testimonio salutaresque
edere fructus. Verumtamen qui hac de causa suadet magis optandum esse in
matrimonio vivere, quam se Deo omnino consecrare, is rectum rerum ordinem procul
dubio invertit ac miscet. Vehementer utique cupimus, Venerabiles Fratres, ut qui
iam confecerint nuptias, vel in matrimonium ire exoptent, opportune edoceantur
se gravi teneri officio non modo quam habeant aut habituri sint subolem rette
diligenterque educandi, sed etiam suae fidei testimonio virtutisque exemplo
ceteros pro facultate iuvandi. Attamen qui adulescentes ab ingrediendo
Seminario vel a Religiosis Ordinibus ac Sodalitatibus a sacrisque nuncupandis
votis avertere contendant, iisdem suadendo se posse, si matrimonio coniungantur,
utpote patres matresve familias, christianae suae vitae professione omnibus
aperta ac publica, maius assequi spirituale bonum, eos quidem omnes, ut officii
Nostri conscientia postulat, facere non possumus quin omnino reprobemus. Aptius
profecto rectiusque ii egerint, si innumeros eos, qui in coniugio vivunt, quam
studiosissime possint, adhortentur ad apostolatus opera in laicorum ordine
adiutrice navitate sua provehenda, quam si eos iuvenes, hodie non multos, proh
dolor, qui se divino famulatui dedere cupiant, a virginitate abstrahere
contenderint. Quam ad rem opportune scribit Ambrosius: « Semper spectavit ad
gratiam sacerdotum iacere semina integritatis, et virginitatis studia provocare
» (65).
Ac praeterea monendum putamus, omnino faisum esse asseverare, qui se
perfectae castitati devoverint, eos ab hominum communitate quasi extraneos
abesse. Sacrae enim virgines, quae vitam suam pauperum infirmorumque servitio
dedunt, nullo habito stirpis, socialis ordinis, religionisve discrimine, nonne
eorum miseriis eorumque doloribus intime coniunguntur, iisdemque suavissime
afficiuntur, ac si reapse essent eorum matres? Itemque sacerdos nonne exemplo
divini Magistri sui permotus, boni pastoris munere fungitur, qui oves suas
cognoscit ac nominatim vocat? (66). Iamvero ex perfetta, quam colunt, castitate hi
sacerdotes ac religiosi viri religiosaeque mulieres habent, cur sese omnibus
addicant, omnesque adament amore Christi. Atque ii etiam, qui vitam
contemplativam ducunt, idcirco quod non modo suas preces supplicationesque, sed
suam ipsorum quoque immolationem Deo offerunt pro ceterorum salute, multum
profecto conferunt ad Ecclesiae bonum; quin immo, cum in praesentibus rerum
adiunctis apostolatus et caritatis ,operibus se dedant ad normas, quas per
Apostolicas Litteras Sponsa Christi (67) impertivimus, hac etiam ratione maxime
probandi sunt; neque ab hominum consortione alieni dici queunt cum potius ad
spiritualem eorum profectum duplici hac de causa adlaborent.
III
Iam ad ea deveniamus, Venerabiles Fratres, quae ex hac Ecclesiae doctrina
de virginitatis excellentia, in vitae usum deduci queant.
Hoc imprimis aperte declarandum est: idcirco quod věrginitas aliquid
perfectius est quam coniugium existimanda, non inde consegui eam esse
necessariam ad christianam perfectionem attingendam. Vitae sanctimonia, etiam
sine castitate Deo dicata, reapse haberi potest; quod quidem frequentes
testantur sancti viri sanctaeque mulieres, qui ab Ecclesia publico honorantur
cultu, quique fideles fuerunt coniuges excellentesque patres matresve familias
in exemplum enituere; immo haud rarum est coniuges etiam agnoscere, qui ad
christianam perfectionem studiosissime contendant.
Animadvertendum praeterea est Deum non christianos omnes ad virginitatem
iubendo compellere, quemadmodum hisce verbis Paulus docet Apostolus: « De
virginibus autem praeceptum Domini non habeo, consilium autem do » (68). Ad
perfectam igitur castitatem amplectendam consilio tantum movemur, utpote
quae eos, « quibus datum est » (69), tutius atque expeditius ad evangelicam
perfectionem, ad quam aspirent, et ad regnum caelorum assequendum conducere
queat; quamobrem ea, ut recte animadvertit Ambrosius, « non imponitur, sed proponitur
» (70).
Hac de causa perfecta castitas hinc liberam a christianis optionem postulat
antequam iidem se omnino Deo offerant ac dedant, illinc vero a Deo ipso supernum
munus postulat supernamque gratiam (71). Iam Divinus ipse Redemptor hac de re
hisce verbis nos admonuit: « Non omnes capiunt verbum istud, sed quibus datum
est... Qui potest capere, capiat » (72). Quam sacram Iesu Christi sententiam
Hieronymus intento reputans animo, omnes adhortatur « ut unusquisque consideret
vires suas, utrum possit virginalia et pudicitiae implere praecepta. Per se enim
castitas blanda est et quemlibet ad se alliciens. Sed considerandae sunt
vires, ut qui potest capere capiat. Quasi hortantis vox Domini est, et milites
suos ad pudicitiae praemium concitantis. Qui potest capere, capiat: qui potest
pugnare, pugnet, superet ac triumphet » (73).
Virginitas enim ardua virtus est : ut quis eam amplecti valeat, non modo
requiritur ut firmum et expressum habeat propositum a legitimis oblectationibus,
quae ex matrimonio oriuntur, omnino perpetuoque abstinendi, sed etiam ut
rebellantes corporis animique motus constanter vigilando eluctandoque coérceat
ac sedet, ut a mundi sollicitationibus refugiat, utque daemonis certamina
evincat. Quam verum igitur est illud Chrysostomi: Et radix et fructus virginitatis vita crucifixa est »
(74). Virginitas enim,
secundum Ambrosium, veluti sacrificium est, et virgo ipsa pudoris hostia, victima castitatis »
(75). Immo S. Methodius Olympi episcopus
martyribus comparat virgines (76) et S. Gregorius Magnus docet castitatem
perfectam supplere martyrium: « Nam, quamvis occasio persecutionis desit, habet tamen pax nostra martyrium
suum, quia, etsi carnis colla ferro non subdimus, spiritali tamen gladio
carnalia desideria in mente trucidamus » (77). Quapropter castitas Deo dicata
fortes nobilesque animos postulat, qui ad suum certamen certandum ac vincendum
parati sint « propter regnum coelorum » (78).
Antequam igitur arctissimum eiusmodi iter ingrediantur, omnes, qui experiundo
noverint se hac in re animi nimia debilitate laborare, hanc Pauli Apostoli
monitionem mente demissa audiant: « Quod si non se continent, nubant. Melius
est enim pubere, quam uri » (79). Multis enim continentiae perpetuae onus procul dubio gravius est, quam quod iisdem suaderi
possit. Parique modo, qui sacerdotes gravi tenentur officio eos adulescentes
suo consilio iuvandi, qui ad sacerdotium capessendum vel ad religiosam ineundam
vitam, quadam animi inclinatione, se excitatos dicant, ad rem diligenter
considerandam eos adhortentur, ne viam ingrediantur, quam eos firmiter
feliciterque ad finem usque obituros sperari non possit. Eiusmodi idoneitatem
prudenter perpendant, audita etiam peritorum sententia, quoties consentaneum
fuerit; tunc vero, si serium dubium supersit praesertim ex anteactae vitae
experientia, suam auctoritatem interponant, ut candidati a statu perfectae
castitatis capessendo desistant, neve iidem ad sacros ordines vel religiosam
professionem admittantur.
Verumtamen, etsi Deo dicata castitas ardua virtus
est, eam nihilo secius ii fideliter perfecteque servare possunt, qui Iesu
Christi invitationi, re diligenter considerata, generoso respondeant animo, et
quidquid possunt ad hanc rem assequendam efficiant. Nam, cum eiusmodi
virginitatis vel coelibatus statum capessierint, idcirco hoc donum gratiae a Deo
accipient, quo adiuti suum propositum exsequi possint. Quapropter, si forte
habeantur, « qui non sentiunt se castitatis (etiamsi eam voverint) habere donum
» (80), ne ipsi contendant exinde suis obligationibus hac in re satisfacere non
posse: « Nam “ Deus impossibilia non iubet, sed iubendo monet, et facere quod
possis, et petere quod non possis (81)” et adiuvat ut possis » (82). Hanc, solatio
plenam veritatem eorum quoque in memoriam revocamus, quorum voluntas ob nervorum
perturbationes infirmata est, et quibus nonnulli medici, interdum etiam
catholici, nimia, facilitate suadent — speciosam interponentes causam, se nempe
non posse sine mentis aequilibritatis detrimento castitatem servare — ut
eiusmodi obligatione eximantur. Quam utilius opportuniusque est huius generis
infirmos adiuvare ad suam solidandam voluntatem, eosdemque admonere ne ipsis
quidem castitatem impossibilem esse, secundum
Apostoli sententiam: « Fidelis autem Deus est, qui non patietur vos tentari
supra id quod potestis, sed faciet etiam cum tentatione proventum ut possitis
sustinere » (83). Haec auteln sunt, quae Divinus ipse Redemptor nobis commendavit adiumenta, quibus virtutem nostram efficaciter tueamur: sedula nempe
adsiduaque vigilantia, qua quidquid in nostra facultate est diligenter
efficiamus; ac praeterea constans precatio, qua id a Deo petamus, quod nos pro
infirmitate nostra assequi non possimus : « Vigilate et orate, ut non intretis
in tentationem; spiritus quidem promptus est, caro autem infirma » (84).
Eiusmodi vigilantia, quae ad quaelibet pertineat nostrae vitae momenta et
ad quaevis etiam rerum adiuncta, nobis omnino necessaria est: « Caro enim
concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem » (85). Si quis
vero aliquid, etsi parum, corporis illecebris concesserit, facile is ad ea «
opera carnis », quae Apostolus enumerat (86), et quae turpiora ac foediora sunt
hominum vitia, se prolabi sentiet.
Hac de causa imprimis invigilemus oportet cupidinum sensuumque motibus,
eosdemque voluntaria etiam asperitate vitae corporisque castigatione ita
coérceamus, ut rectae efficiamus rationi Deique legi subiectos: « Qui autem
sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis » (87). Ipse
gentium Apostolus de semet ipso confitetur: « Castigo corpus meum et in
servitutem redigo, ne forte, cum aliis praedicaverim, ipse reprobus efficiar
» (88). Omnes sancti viri sanctaeque mulieres suorum sensuum cupidinumque
motibus impense invigilarunt eosque interdum acerrime cohibuerunt, secundum
verba ipsius Divini Magistri docentis: « Ego autem dico vobis, quia omnis qui
viderit mulierem ad concupiscendum eam, iam moechatus est eam in corde suo. Quod si oculus tuus
dexter scandalizat te, erue eum et proice abs te: expedit enim tibi ut pereat
unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum mittatur in gehennam » (89). Qua
admonitione, ut luculenter patet, id a nobis imprimis Redemptor noster postulat
ut nempe, ne mente quidem, peccato umquam concedamus, itemque ut ea omnia a
nobis firma voluntate arceamus, quae pulcherrimam eiusmodi virtutem vel
levissimo modo commaculare queant. Hac in re nulla nimia diligentia, nulla
severitas nimia haberi potest. Si infirma valetudo aliaeve causae alicui
graviores corporis austeritates non permittant, nunquam tamen eum ex vigilantia et interna sui ipsius refrenatione eximunt.
Quam ad rem animadvertendum praeterea, est — quod ceteroquin Sancti Patres
(90) Ecclesiaeque Doctores (91) docent — facilius nos posse peccati blan.dimenta
cupidinumque illecebras eluctando compescere, si non recta adversus ea
repugnemus, sed potius si ab iisdem pro viribus refugiamus. Ad tuendam
castimoniam, secundum Hieronymi sententiam, fuga magis valet quam apertum
certamen: « Ideo fugio, ne vincar » (92). Quae quidem fuga ita intellegenda est,
ut non modo peccandi occasiones diligenter arceamus, sed praesertim ut in
huius generis certaminibus mentem animumque ad divina erigamus, in eo potissimum
defixi, cui virginitatem nostram devovimus. « Inspicite pulchritudinem
Amatoris vestri » (93), ut Augustinus admonet.
Iamvero eiusmodi fugam ac sedulam vigilantiam, quibus nos a peccandi
occasionibus diligentissime removeamus oportet, sancti viri sanctaeque mulieres
nullo non tempore habuerunt utpote aptiorem eluctandi hoc in genere rationem;
verumtamen hodie non idem omnes sentire videntur. Nonnulli siquidem autumant
christianos omnes, ac praesertim sacrorum administros, non ut superioribus aetatibus esse a mundo segregandos, ut aiunt, sed
mundo praesentes esse oportere, et ideo necesse esse eos aleam subire atque
eorum castitatem in discrimen adducere, ut inde dare pateat utrum habeant, an
non, validam obsistendi facultatem: omnia igitur videant iuvenes clerici, ita
ut omnia cernere aequo animo assuescant, atque adeo quibusvis perturbationibus
se immunes reddant. Hac de causa facile concedunt eos posse, nulla habita
verecundia, in quidquid obversetur libere oculos convertere; cinematographica
spectacula frequentare, ac vel illa etiam, quae ab ecclesiasticis censoribus
prohibita fuerint; quoslibet commentarios, etsi obscenos, pervolutare, atque eas
etiam amatorias fabulas legere, quae in Indice scriptorum prohibitorum
annumerentur, vel ipso vetentur naturali iure. Idque idcirco concedunt, quod
censent eiusmodi spectaculis editisque scriptionibus hodie hominum multitudinem
pasci, quorum quidem cogitandi sentiendique modum intellegere debeant qui eos
iuvare velint. Atqui facile cernitur falsam hanc esse ac detrimentosam cleri
educandi rationem eiusdemque ad crediti muneris assequendam sanctitatem
conformandi. Etenim « qui amat periculum, in illo peribit » (94); atque in hanc
rem opportuna cadit haec Sancti Augustini admonitio: « Ne dicatis vos habere
animos pudicos si habeatis oculos impudicos, quia impudicus oculus impudici
cordis est nuntius » (95).
Procul dubio haec funesta agendi ratio in gravi ratiocinandi confusione
innititur. Siquidem Christus Dominus de Apostolis utique asseveravit: « Ego
misi eos in mundum » (96); sed antea tamen de iisdem dixerat: « De mundo non
sunt, sicut et ego non sum de mundo » (97), ac divinum Patrem suum hisce verbis
precatus est: « Non rogo ut tollas eos de mundo, sed ut serves eos a malo » (98).
Ab Ecclesia autem, quae iisdem permovetur principiis, ut sacerdotes a malis
incitamentis arceantur, quae facile illos omnes attingere queant, qui in mediis
mundi rebus versentur, opportunae sapientesque editae sunt normae (99), quibus eorum
vitae sanctimonia longe satis a laicorum hominum curis et oblectamentis in tuto
ponatur.
Iamvero maiore profecto de causa iuvenis clerus, idcirco quod ad vitam
spiritualem ad perfectionemque sacerdotalem vel religiosam educandus est,
oportet a mundi tumultu segregatus sit, priusquam ad suum certandum certamen
prodeat, et in sacrum Seminarium vel in scholasticorum sodalium domum per
diuturnum temporis spatium excipiatur, ubi edoceatur diligenter seduloque
conformetur ad eas quaestiones sensim prudenterque attingendas cognoscendasque,
quae praesens induxit aetas, secundum normas quas Nosmet ipsi per Apostolicam
Adhortationem Menti nostrae impertivimus (100). Quisnam enim
viridarii cultor virgulta, electa quidem sed adhuc tenuia, procellosis
tempestatibus idcirco obiciat, ut suae, qua nondum polleant, firmitudinis
experimentum praebeant? Atqui sacri Seminarii alumni ac scholastici sodales
instar iuvenum debiliumque arbustorum certo habendi sunt, quos adhuc in tutto
ponere ac pedetemptim ad resistendum certandumque comparare necesse est.
Rectius profecto utiliusque fecerint sacrae iuventutis educatores, si
adulescentium mentibus christianae pudicitiae praecepta inculcaverint, quae
quidem tantopere valet ad virginitatis incolumitatem servandam et quae
castitatis prudentia revera dici potest. Pudicitia enim et ingruens periculum
prospicit, et vetat ne quis se discrimini prodat, et ea etiam rerum adiuncta
vitare iubet, a quibus aliquis minus prudens non refugit. Verba turpia minusve
honesta non amat, et ab immodestia vel levissima abhorret, atque a suspecta
familiaritate cum alterius sexus personis diligenter cavet, cum animo suadeat
debitam corpori praestare reverentiam, quod membrum Christi sit (101) ac Spiritus
Sancti templum (102). Qui christiana verecundia ornatus est, quodlibet
abominatur impuritatis peccatum, ab eoque illico se abstrahit, quotiescumque
eius illecebris allicitur.
Pudicitia praeterea parentibus atque educatoribus opportuna verba suggerit ac
praebet, quibus oporteat iuvenum conscientiam, ad castimoniam quod attinet,
conformare. « Quocirca — ut in allocutione haud ita multo ante habita
animadvertimus — huiusmodi verecundia non ita accipienda est ut hac super causa
perpetuo aequiparetur silentio, utque in impertienda disciplina morum ne sobrius
quidem cautusque sermo de iis umquam fiat » (103). Verumtamen, nostris hisce
temporibus, nonnulli institutores educatoresque nimio saepius sibi officium esse
ducunt innocentes pueros puellasque tali modo arcanis humanae generationis
initiandi rebus, qui eorum pudorem offendat. Atqui iusta hac in re agendi
temperatio ac moderatio adhibenda est, quae a christiana pudicitia requiritur.
Haec autem pudica verecundia Dei timore alitur, eo videlicet filiorum timore,
profundae humilitatis christianae virtute innixo, quo summa cura a peccato
cuiusvis generis abhorremus, ut Decessor Noster S. Clemens I hisce verbis
asseverai: « Qui carne castus est, ne glorietur, cum sciai ali um esse qui
continentiae donum ipsi tribuat » (104). Quanti autem momenti christiana humilitas
sit ad virginitatem custodiendam, nemo fortasse clarius quam Augustinus docuit:
« Quia perpetua continentia, maximeque virginitas, magnum bonum est in sanctis
Dei, vigilantissime cavendum est ne superbia corrumpatur. Quod bonum quanto
magnum video, tanto ei, ne pereat, furem superbiam pertimesco. Non ergo custodii
bonum virginale, nisi Deus ipse qui dedit: et “ Deus est charitas ” (105).
Custos ergo virginitatis charitas ; locus autem huius custodis humilitas »
(106).
Aliud praeterea intento perpendendum est anim: ad illibatam nempe
conservandam castimoniam neque vigilantiam, neque verecundiam valere satis. Adiumentis etiam utendum
est, quae naturae vires omnino excedunt: hoc est precatione ad Deum adhibita,
Paenitentiae et Eucharistiae sacramentis, incensaque pietate erga Sanctissimam
Dei Matrem.
Numquam obliviscendum est perfectam castitatem excelsum donum esse a Deo
datum. Quam ad rem haec presse animadvertit Hieronymus: « His datum est (1079,
qui petierunt, qui voluerunt, qui ut acciperent laboraverunt. Omni enim petenti
dabitur, et quaerens inveniet, et pulsanti aperietur » (108). A sancta precatione
pendei, Ambrosius addit, constans virginum fidelitas erga Divinum Sponsum (109).
Et S. Alphonsus a Liguori ea, qua praestabat, flagrantissima pietate docet
nullam esse magis necessariam et securam opem ad tentationes vincendas adversus
pulchram eiusmodi castitatis virtutem, quam statim ad Deum precando confugere
(110).
Ad preces tamen accedat oportet Paenitentiae Sacramentum, quod frequenter
studioseque adhibitum, utpote spirituale medicamentum, nos expiat ac sanat;
itemque Eucharistiae pabulum, quod quidem, ut Decessor Noster imm. mem. Leo XIII
asseverat, optimum est « remedium contra libidinem » (111). Quo purior et castior
est animus, eo magis hunc panem esurit, ex quo fortitudinem haurit ad
obsistendum quibuslibet impuri peccati illecebris, et quo arctius cum Divino
Sponso coniungitur: « Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, in me
manet et ego in illo » (112).
Insignis sane et per saeculorum decursum iterum iterumque experimento probata
ratio, qua intemerata perfectaque castitas custodiatur ac foveatur, solida est
atque incensissima erga Deiparam Virginem pietas. Hac enim pietate quodam modo
cetera omnia adiumenta continentur; quandoquidem qui ea sincere impenseque
animatur, is procul dubio ad sedulam vigilantiam, ad effundendas
preces, atque ad accedendum ad paenitentiae tribunal et ad sacram mensam
salutariter excitatur. Quamobrem sacerdotes omnes ac religiosos sodales
sacrasque virgines paterno adhortamur animo, ut in peculiarem tutelam se
recipiant almae Dei Matris, quae virginum Virgo est atque « virginitatis
magistra », ut asseverat Ambrosius (113), et quae potentissima Mater est
praesertim eorum omnium, qui se divino servitio manciparunt ac consecrarunt.
Per eam autem esse virginitatem ortam iam animadvertit Athanasius (114), atque
hisce verbis clare docet Augustinus: « Coepit dignitas virginalis a Matre
Domini » (115). Atque eiusdem Athanasii (116) vestigia premens Ambrosius Mariae
Virginis vitam
virginibus tamquam exemplar proponit: « Hanc imitamini, filiae... (117) Sit
igitur vobis tamquam in imagine descripta virginitas vita Mariae, de qua,
velut speculo, refulgeat species ca, stitatis et forma virtutis. Hinc sumatis
licet exempla vivendi, ubi tamquam in exemplari magisteria expressa probitatis,
quid corrigere, quid effingere, quid tenere debeatis, ostendunt... Haec est
imago virginitatis. Talis enim fuit Maria, ut eius unius vita omnium sit
disciplina... (118) Ergo sancta Maria disciplinam vitae informet » (119). « Cuius
tanta gratia ut, non solum in se virginitatis gratiam reservaret, sed etiam
his, quos viseret, integritatis insigne conferret » (120). Quam verum igitur est
illud eiusdem Ambrosii etfatum: « O divitias Marianae Virginitatis! » (121). Ob
quas quidem divitias hodiernis etiam sacris virginibus religiosisque viris et
sacerdotibus summopere prodest virginitatem Mariae contemplari, ut fidelius ac
perfectius castitatem proprii status exerceant.
Sed non satis vobis sit, dilectissimi filii et filiae, de Beatae Mariae
Virginis virtutibus meditari: ad ipsam impensissima etiam cum fiducia confugite, consilio obsequentes
S. Bernardi hortantis: « Quaeramus gratiam, et per Mariam quaeramus » (122). Ac
peculiari modo per Marianum qui volvitur annum in ipsa vestrae spiritualis vitae
ac perfectionis curam reponite, exemplum imitantes Hieronymi, qui asseverabat:
« Mihi virginitas in Maria dedicatur et Christo » (123).
IV
In gravibus difficultatibus, quas hodie Ecclesia eluctari debet, Noster
Supremi Pastoris animus magno solacio afficitur, Venerabiles Fratres, cum
cernimus virginitatem, quae ubique terrarum floret, nostra quoque ut
superioribus aetatibus, magna in aestimatione magnoque in honore esse,
quamvis, ut diximus, erroribus impugnetur, quos tamen, ut evanidos, quam primum
dilapsuros confidimus.
Haud diffitemur nihilo secius hoc gaudium Nostrum aliqua obumbrari maestitia,
cum noscamus in non paucis regionibus eorum numerum in dies imminui, qui divino
quodam afllatu vocati amplectendum suscipiant virginalis vitae institutum.
Quibus praesertim de causis id eveniat, iam supra diximus; non est igitur cur
rem iterum attingamus. Confidimus potius fore ut ii iuvenum educatores, qui hac
super re in errores prolapsi fuerint, eos quam primum detegant ac repudient,
ideoque sibi cordi habeant et iisdem mederi, et quidquid possunt efficere, ut
qui ad sacerdotalia munia capessenda vel ad amplectendum religiosae vitae
institutum superno quodam instinctu vocatos se sentiant, suisque ipsorum curis
concrediti fuerint, ii omni ope adiuventur, ut excelsam eiusmodi metam attingere
queant. Atque utinam feliciter contingat ut nova frequentioraque sacerdotum,
religiosorum sodalium sacrarumque virginum agmina, praesentibus Ecclesiae
necessitatibus numero virtuteque paria, ad Dominicam excolendam věneam quam
primum prodeant.
Hortamur praeterea — ut
Apostolici officii Nostri conscientia postulat — patres matresque familias, ut
libenter velint eos divino famulatui offerre, quos filios habeant ad illum suscipiendum vocatos. Quodsi hoc iisdem afferat aliquid oneris, maestitiae,
aegritudinis, haec verba intento meditentur animo, quibus Ambrosius
Mediolanenses admonebat matres: « Plerasque virgines cognovi velle et
prohiberi etiam prodire amatribus... Si hominem vellent amare filiae vestrae,
per leges possent eligere quem vellent. Quibus igitur hominem eligere licet,
Deum non licet ? » (124).
Considerent parentes quanto sibi honori sit suum filium cernere sacerdotio
augeri, vel filiam suam Divino Sponso virginitatem devovere suam. Ad sacras
virgines quod attinet idem Mediolanensis Episcopus haec habet: « Audistis,
parentes... Virgo Dei donum est, munus parentis, sacerdotium castitatis. Virgo
matris hostia est, cuius cotidiano sacrificio vis divina placatur » (125).
Nunc vero, antequanl Encyclicis hisce Litteris finem faci mus, cupimus,
Venerabiles Fratres, mentem animumque Nostrum ad eos ad easque peculiari modo
convertere, qui divino famulatui mancipati, in non paucis regionibus acres
funestasque insectationes patiuntur. Sibi exemplum sumant ad imitandum ab illis
primaevae Ecclesiae aetatis sacris virginibus, quae suae ipsarum virginitatis
causa strenuo invictoque animo martyrium subiere (126).
Ii omnes quod sacrosanctum inierunt propositum serviendi Christo, in eo «
usque ad mortem » (127) forti animo perseverent; ac prae oculis habeant suos
angores suasque aerumnas et precationes magni esse pretii coram Deo ad eius
regnum in suis regionibus in universaque Ecclesia instaurandum; itemque sibi
certissimum habeant eos, qui « sequuntur Agnum quocumque ierit » (128),
sempiternum in aevum « canticum novum » (129), edituros esse, quod nemo alius
canere possit.
Nos autem erga eos, sive sacerdotes religiososque
sodales, sive sacras virgines, qui quidem ad martyrium usque suam fidem
strenue profitentur, paterno miserantique commovemur animo; ac non modo pro eis,
sed pro iis etiam omnibus, qui in qualibet terrarum orbis parte divino servitio
se omnino dedunt ac consecrant, supplices ad Deum admovemus preces, ut eos
confirmet, roboret, consoletur; ac vos singulos universos, Venerabiles Fratres,
vestrosque greges vehementer adhortamur ut, una Nobiscum comprecan do,
necessaria iis omnibus impetretis divina solacia divinaque munera et auxilia.
Quorum divinorum munerum conciliatrix esto, peculiarisque benevolentiae
testis Apostolica Benedictio, quam vobis, Venerabiles Fratres, ceteris sacrorum
administris ac sacris virginibus, iis imprimis, « qui persecutionem patiuntur
propter iustitiam » (130), ac cunctis e gregibus vestris christifidelibus
amantissime in Domino impertimus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die XXV mensis Martii, in festo
Annuntiationis B. Mariae Virginis, anno MDCCCCLIV, Pontificatus Nostri sexto
decimo.
PIUS PP. XII
*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santitŕ Pio XII, XVI,
Sedicesimo anno di Pontificato, 2 marzo 1954 - 1 marzo 1955, pp. 371 - 398
Tipografia Poliglotta Vaticana
(1) Cfr. S. AMBROS., De virginibus, lib. I, c. 4, n. 15; De
virginitate, e. 3, n. 13; P. L. XVI, 193, 269.
(2) Cfr. Ex. XXII, 16-17; Deut. XXII, 23-29; Eccli. XLII, 9.
(3) S. AMBROS., De virginibus, lib. I, e. 3, n. 12; P. L. XVI, 192.
(4) I Cor. X, 11.
(5) Act. XXI, 9.
(6) Cfr. S. IGNAT. ANTIOCH., Ep. ad Smyrn., c. 13; ed. Funk-Diekamp, Patres
Apostolici, vol. I, p. 286.
(7) S. IUSTIN., Apol. I pro christ., c. 15; P. G. VI, 349.
(8) Cfr. Const. Apost. Sponsa Christi; A. A. S. XLIII, 1951, pp. 5-8.
(9) Cfr. C. I. C., can. 487.
(10) Cfr. C. I. C., can. 132 § 1.
(11) Cfr. Const. Apost. Provida Mater, art. III, § 2; A. A. S. XXXIX, 1947, p.
121.
(12) MATTH. XIX, 10.
(l3) Ibid., XIX, 11-12.
(14) Ibid., XIX, 12.
(15) S. AUGUSTIN., De sancta virginitate, c. 22; P. L. XL, 407.
(16) Cfr. can. 9; MANSI, Coll. concil., II, 1096.
(17) I Cor. VII, 32, 34.
(18) S. CYPR., De habitu virginum, 4; P. L. IV, 443.
(19) S. AUGUSTIN., De sancta virginitate, cc. 8, 11; P. L. XL, 400, 401.
(20) S. THOM., Summa Th., II-II, q. 152, a. 3, ad 4.
(21) S. BONAV., De perfectione evangelica, q. 3, a 3, sol. 5.
(22) Cfr. S. CYPR„ De habitu virginum, e. 20; P. L. IV, 459.
(23) Cfr. S. ATHANAS., Apol. ad Constant., 33; P. G. XXV, 640.
(24) S. AMBROS., De virginibus, lib. I, c. 8; n. 52; P. L. XVI, 202.
(25) Cfr. Ibid., lib. III, cc. 1-3, nn. 1-14; De institutione virginis,
c. 17,
nn. 104-114; P. L. XVI, 219-224, 333-336.
(26) Cfr. Sacramentarium Leonianum, XXX; P. L. LV, 129; Pontificale Romanum: De
benedictione et consecratione virginum.
(27) Cfr. S. CYPR, De habitu virginum, 4 et 22; P. L. IV, 443-444 et 462; S.
AMBROS., De virginibus, lib. I, e. 7, n. 37; P. L. XVI, 199.
(28) S. AUGUSTIN., De sancta virginitate, cc. 54-55; P. L. XL, 428.
(29) Pontificale Romanum: De benedictione et consecratione virginum.
(30) S. METHODIUS OLYMPI, Convivium decem virginum, orat. XI, c. 2;
P. G. XVIII, 209.
(31) Apoc. XIV, 4.
(32) Ibid.
(33) I Petr. II, 21; S. AUGUSTIN., De sancta virginitate, c. 27;
P. L. XI.,
411.
(34) S. BONAV., De perfectione evangelica, q. 3, a. 3.
(35) S. FULGENT., Epist. 3, c. 4, n. 6; P. L. LXV, 326.
(36) I Cor. VII, 32-33.
(37) Gen. II, 24; Cfr. MATTH. XIX, 5.
(38) Cfr. I Cor., VII, 39.
(39) S. THOM., Summa Th., II-II, q. 186, a. 4.
(40) Cfr. C. I. C., can. 132, § 1.
(41) Cfr. Litt. Enc. Ad catholici sacerdotii fastigium, A. A. S. XXVIII, 1936,
pp. 24-25.
(42) Cfr. Lev. XV, 16-17; XXII, 4; I Sam. XXI, 5-7; cfr. S. Slitte.
PAPA, Ep. ad Himer. 7; P. L. LVI, 558-559.
(43) S. PETRUS DAM., De coelibatu sacerdotum, c. 3; P. L. CXLV, 384.
(44) Cfr. MATTH. XIX, 10-11.
(45) I Cor., VII, 38.
(46) Ibid., VII, 7-8; cfr. 1 et 26.
(47) Cfr. S. THOM., Summa Th., II-II, q. 152, aa. 3-4.
(48) Cfr. I Cor., VII, 33.
(49) MATTH. X II, 33.
(50) MATTH. XXV, 35-36, 40.
(51) A. A. S. XLII, 1950, p. 663.
(52) S. CYPR., De habitu virginum, 22; P. L. IV, 462; cfr. S.
AMBROS., De virginibus, lib. I, c. 8, n. 52; P. L. XVI, 202.
(53) MATTH. XIII, 46.
(54) S. THOM., Summa Th., II-II, q. 152, a. 5.
(55) Pontificale Romanum: De benedictione et consecratione virginum.
(56) S. CYPR., De habitu virginum, 3; P. L. IV, 443.
(57) Sess. XXIV, can. 10.
(58) Cfr. S. THOM., Summa Th., I-II, q. 94, a. 2.
(59) Cfr. Gal. V, 25; I Cor. IX, 27.
(60) Cfr. Allocutio ad Moderatrices supremas Ordinum et Institutorum
Religiosarum, d. 15 septembris 1952; A. A. S. XLIV, 1952, p. 824.
(61) Cfr. Decretum S. Officii, De matrimonii finibus, d. 1 aprilis 1944; A. A.
S. XXXVI, 1944, p. 103.
(62) Cfr. I Cor. VII, 5.
(63) Cfr. C. I. C., can. 1013 § 1.
(64) Gal. II, 20.
(65) S. AMBROS., De virginitate, c. 5, n. 26; P. L. XVI, 272.
(66) Cfr. Io. X, 14; X, 3.
(67) Cfr. A. A. S., XLIII, 1951, p. 20.
(68) I Cor. VII, 25.
(69) MATTH. XIX, 11.
(70) S. AMBROS., De viduis, co. 12, n. 72; P. L. XVI, 256; cfr. S. CYPR., De
habilu virginum, o. 23; P. L. IV, 463.
(71) Cfr. I Cor. VII, 7.
(72) MATTH. XIX, 11, 12.
(73) S. HIERONYM. Comment. in Matth., XIX, 12; P. L. XXVI, 136.
(74) S. IOANN. CHRYSOST., De virginitate, 80; P. G. XLVIII, 592.
(75) S. AMBROS., De virginibus, lib. I, e. 11, n. 65; P. L. XVI, 206.
(76) Cfr. S. METHODIUS OLYMPI, Convivium decem virginum, Orat. VII, e. 3;
P. G.
XVIII, 128-129.
(77) S. GREGOR. MAGNUS, Hom. in Evang., lib. I, hom. 3, n. 4; P. L.
LXXVI,
1089.
(78) MATTH. XIX, 12.
(79) I Cor. VII, 9.
(80) Cfr. Conc. Trid., sess. XXIV, can. 9.
(81) Cfr. S. AUGUSTIN., De natura et gratia, c. 43, n. 50; P. L. XLIV, 271.
(82) Conc. Trid., sess. VI, o. 11.
(83) I Cor. X, 13.
(84) MATTH. XXVI, 41.
(85) Gal. V, 17.
(86) Cfr. Ibid. 19-21.
(87) Ibid. 24.
(88) I Cor. IX, 27.
(89) MATTH. V, 28-29.
(90) Cfr. S. CAESAR. ARELAT., Sermo 41; ed. G. Morin, Maredsous, 1937, vol. I,
p. 172.
(91) Cfr. S. THOMAS, In Ep. I ad Cor. VI, lect. 3; S. FRANCISCUS SALES.
Introduction ŕ la vie dévote, part. IV, o. 7; S. ALPHONSUS A LIGUORI, La vera
sposa di Gesů Cristo, c. 1, n. 16; o. 15, n. 10.
(92) S. HIERONYM. Contra Vigilant., 16; P. L. XXIII, 352.
(93) S. AuGUSTIN., De sancta virginitate, c. 54; P. L. XL, 428.
(94) Eccli., III, 27.
(95) S. AUGUSTIN., Epist. 211, n. 10; P. L. XXXIII, 961.
(96) Io. XVII, 18.
(97) Ibid. 16.
(98) Ibid. 15.
(99) Cfr. C. I. C., can. 124-142. Cfr. B. Pius PP. X, Exhort. ad cler. cath.
Haerent animo, A. S. S., XLI, 1908, pp. 565-573; Pius PP. XI, Litt. enc.
Ad
catholici sacerdotii fastigium, A. A. S., XXVIII, 1936, pp. 23-30; Pius XII,
Adhort. apost. Menti Nostrae, A. A. S., XLII, 1950, pp. 692-694.
(100) Cfr. A. A. S. XLII, 1950, pp. 690-691.
(101) Cfr. I Cor. VI, 15.
(102) Ibid. 19.
(103) Alloc. Magis quam mentis, d. 23 Sept., a. 1951; A. A. S.
XLIII, 1951, p. 736.
(104) S. CLEMENS ROM., Ad Corinthios, XXXVIII, 2; ed. Funk-Diekamp,
Patres Apostolici, vol. I, p. 148.
(105) I IOANN., IV, 8.
(106) S. AUGUSTIN., De sancta virginitate, cc. 33, 51; P. L. XL, 415, 426; cfr.
cc. 31- 32. 38; 412-415, 419.
(107) Cfr. MATTH. XIX, 11.
(108) Cfr. Ibid. VII, 8; S. HIERONYM., Comm. in Matth. XIX, 11;
P. L. XXVI,
135.
(109) Cfr. S. AMBROS., De virginibus, lib. III, o. 4, nn. 18-20; P. L. XVI,
225.
(110) Cfr. S. ALPHONSUS A LIGUORI, Pratica di amar Gesů Cristo, c. 17, nn.
7-16.
(111) LEO XIII, Enc. Mirae caritatis, d. 28 Maii, a. 1902; A. L. XXII, pp.
1902-1903.
(112) Io. VI, 57.
(113) S. AMBROS., De institutione virginis, c. 6, n. 46; P. L. XVI, 320.
(114) Cfr. S. ATHANAS., De virginitate, ed. Th. Lefort, Muséon, XLII, 1929, p.
247.
(115) S. AUGUSTIN., Serm. 51, c. 16, n. 26; P. L. XXXVIII, 348.
(116) Cfr. S. ATHANAS, Ibid., p. 244.
(117) S. AMBROS., De institutione virginis, c. 14, n. 87; P. L. XVI, 328.
(118) S. AMBROS., De virginibus, lib. II, e. 2, n. 6, 15; P. L. XVI, 208, 210.
(119) Ibid., c. 3, n. 19; P. L. XVI, 211.
(120) S. AMBROS., De institut. virginis, c. 7, n. 50; P. L. XVI, 319.
(121) Ibid., c. 13, n. 81; P. L. XVI, 339.
(122) S. BERNARD., In nativitate B. Mariae Virginis, Sermo de aquaeductu, n. 8;
P. L. 183, 441-442.
(123) S. HIERONYM., Epist. 22, n. 18; P. L. XXII, 405.
(124) S. AMBR.., De virginibus lib. I, c. 10, n. 58; P. L. XVI, 205.
(125) Ibid., c. 7, n. 32; P. L. XVI, 198.
(126) Cfr. S. AMBROS., De virginibus, lib. II, c. 4, n. 32; P. L. XVI, 215-216.
(127) Phil., II, 8.
(128) Apoc. XIV, 4.
(129) Ibid., 3.
(130) MATTH. V, 10.