PIUS PP. XII
EPISTULA ENCYCLICA
AUSPICIA QUAEDAM*
AD VENERABILES FRATRES PATRIARCHAS,
PRIMATES, ARCHIEPISCOPOS, ALIOSQUE LOCORUM ORDINARIOS PACEM ET
COMMUNIONEM CUM APOSTOLICA SEDE HABENTES: DE PUBLICIS SUPPLICATIONIBUS PER
MENSEM MAIUM HABENDIS.
Venerabiles Fratres salutem et Apostolicam Benedictionem.
Auspicia quaedam in praesens affulgere videntur, e quibus clare portenditur
universam hominum communitatem post tot excidia vastationesque, quae immane
diuturnumque peperit bellum, vehementer velle salutiferae ingredi itinera pacis
atque iis, qui perditas fortunas reficere, qui discordias componere, quique ex
ingentibus, quas lamentamur, ruinis ad novum procedere prosperitatis ordinem
enitantur, secundas dare aures exoptare, potius quam iis, qui ad mutuas
acerbasque contentiones, qui ad odia simultatesque compellant, ex quibus procul
dubio nihil aliud oriri possit, nisi nova ac graviora populis detrimenta.
Nihilo
secius etsi non leves habentur causae, e quibus Nos ac christiana plebs solacia
hauriamus, atque in spem erigamur meliorum temporum, non desunt tamen res atque
eventus, quae paternum sollicitent et angant animum Nostrum. Quamvis enim fere
ubique debellatum sit, nihilominus alma pax non omnium mentes serenavit hominum
; atque adhuc videre est caelum gravibus infuscari nubibus.
Nos autem, non modo
quidquid possumus efficere contendimus, ut ingruentia calamitatum discrimina ab
humana familia prohiberi queant, sed cum terrenae opes impares esse videantur,
tum ad Deum potissimum supplicando confugimus; eosque etiam, quos ubique gentium
habemus in Christo filios, adhortamur, ut caelestia auxilia instantibus
precibus una Nobiscum impetrare velint.
Quamobrem, ut superioribus annis suave
Nobis fuit enixe omnes commonere, puerulos praesertim Nobis sane carissimos, ut
frequentes per mensem Maium ad Magnae Dei Parentis aram accederent, finem
saevientis belli comprecaturi, ita nunc quoque iterum eos iterumque per has
litteras excitamus, ut pium eiusmodi morem ne intermittant; utque suis
supplicationibus christianae integritatem vitae ac sanctae paenitentiae opera
adiungant.
Gratias agant in primis Virgini Deiparae ac benignissimae Matri
nostrae, quod, potenti apud Deum deprecatione sua, bellica conflagratio
restingui potuit, itemque ob alia divinitus impertita beneficia gratum quisque
suum profiteantur animum: sed una simul ab eadem iteratis precibus contendant,
ut quae nondum affulsit mutua, fraterna ac plena gentibus ac civium ordinibus
concordia, ea tandem aliquando, quasi e caelo data, illucescat.
Cessent discidia,
quae nemini prosunt; componantur iustis rationibus discordiae, quae novarum sunt
miseriarum semina: publicae ac privatae inter Nationes necessitudines opportune
confirmentur; fruatur Religio, virtutum omniunt altrix, debita sibi libertate;
ac pacificus hominum labor, iustitia auspice atque afflante caritate, uberrimos
in communem utilitatem fructus edat.
Nostis autem, Venerabiles Fratres, tum
praesertim Sanctissimae Virgini nostras esse preces acceptas, cum non caducae
atque inanes voces sint, sed animos referant necessariis virtutibus ornatos.
Agite igitur, pro apostolico studio vestro, ut communibus hisce supplicationibus,
quae per mensem Maium habentur, redintegrata respondeat ac reflorescens
christianis moribus vita. Ex iisdem enim solummodo sperare licet fore ut
privatus ac publicus rerum eventuumque cursus recto ordine dirigatur, ac non
tantum terrenam homines prosperitatem assequi, Deo donante, valeant, sed
caelestis etiam felicitatis perpetuoque mansurae, superna aspirante gratia,
potiri queant.
Aliquid praeterea est, quod peculiari modo sollicitum et anxium
in praesens tenet animum Nostrum. Compertum siquidem omnibus est iam diu sacra
Palaestinae loca luctuosis turbari eventibus; ac fere cotidianis caedibus
ruinisque vastari. Iamvero, si aliqua regio habetur, quae cuilibet exculto animo
carissima esse debeat, illa profecto est, ex qua tanta gentibus omnibus
veritatis lux inde ab obscura antiquitate est orta; in qua Dei Verbum, caro
factum, per angelicos concentus pacem universis annuntiavit hominibus; et in qua
denique Christus e cruce pendens salutem humano generi peperit, atque apertis
brachiis quasi omnes populos ad fraternum amplexum invitans, suum caritatis
mandatum effuso cruore consecravit.
Cupimus igitur, Venerabiles Fratres, ut
eiusmodi supplicationibus id nominatim a sanctissima Virgine imploretur, ut,
rebus tandem in Palaestina aequitate compositis, inibi etiam concordia et pax
feliciter redintegretur.
Multum Nos potentissimo Caelestis Matris nostrae
patrocinio confidimus, quod per mensem eidem dicatum innocentes praesertim
parvuli, sacra facta quasi precum contentione, conciliare enitentur. Vestrum
autem erit studiose eos adhortari ac quasi compellere; unaque cum eis patres
matresque familias, qui hac etiam in re iisdem in exemplum turmatim praeeant.
Ac
plane noscentes numquam Nos apostolicum, quo flagratis, studium inaniter
excitavisse, iam quasi oculis cernimus immensas puerorum, hominum ac mulierum
turmas sacras Deiparae Virginis stipare aedes, atque uberrimam ab ea supernorum
munerum copiam impetrare.
Faxit utinam Beatissima Virgo, ex qua nobis Iesus est
ortus, ut ad eum quotquot ex recto aberraverint itinere, paenitentes
regrediantur; faxit benignissima Mater nostra, quae in periculosis quibusvis
rerum adiunctis validum auxilium ac divinorum munerum conciliatrix semper
exstitit, ut necessario etiam hoc tempore gravia, quae omnes angunt, componantur
discrimina, ac secura et libera tranquillitas Ecclesiae cunctisque Nationibus
arrideat.
Paucis abhinc annis, ut omnes norunt, recenti adhuc saeviente bello,
Nos — cum ingenti eiusmodi restinguendae conflagrationi humanae opes non pares
neque idoneae viderentur — ad miserentissimum Redemptorem nostrum supplices
confugimus, potenti interposito patrocinio intaminati Cordis Mariae Virginis. Et
quemadmodum Decessor Noster imm. rec. Leo XIII, sub vicesimi saeculi exordium,
universam hominum communitatem Sacratissimo Cordi Iesu consecratum voluit, ita
Nos pariter, quasi humanae familiae divinitus redemptae personam gerentes, eam
voluimus Immaculato etiam Sanctissimae Virginis Cordi sollemniter dedicare.
Id
agant optamus omnes, quotiescumque opportunitas suadeat, non modo in singulis
dioecesibus atque paroeciis, sed in domestico etiam uniuscuiusque convictu; ita
enim futurum speramus, ut ex hac privata ac publica consecratione uberiora
oriantur beneficia ac caelestia munera.
Quorum quidem caelestium munerum sit
auspex paternaeque benevolentiae Nostrae testis Apostolica Benedictio, quam
vobis singulis universis, Venerabiles Fratres, iisque omnibus qui hortativis
hisce litteris volenti libentique respondebunt animo, ac praesertim carissimorum
Nobis puerorum cohortibus, peramanter in Domino impertimus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die I mensis Maii, anno MDCCCCXXXXVIII,
Pontificatus Nostri decimo.
*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, X, Decimo
anno di Pontificato, 2 marzo 1948 - 1° marzo 1949, pp. 401- 404
Tipografia Poliglotta Vaticana
|