PIUS PP. XII
LITTERAE ENCYCLICAE
DIVINO AFFLANTE SPIRITU*
AD VENERABILES FRATRES PATRIARCHAS,
PRIMATES, ARCHIEPISCOPOS,EPISCOPOS ALIOSQUE LOCORUM ORDINARIOS PACEM ET COMMUNIONEM CUM APOSTOLICA SEDE HABENTES ITEMQUE AD UNIVERSUM CLERUM ET
CHRISTIFIDELES CATHOLICI ORBIS: DE SACRORUM BIBLIORUM STUDIIS OPPORTUNE
PROVEHENDIS
VENERABILES FRATRES, DILECTI FILII SALUTEM ET
APOSTOLICAM BENEDICTIONEM
Divino afflante Spiritu, illos Sacri Scriptores exararunt libros, quos Deus,
pro sua erga hominum genus paterna caritate, dilargiri voluit « ad docendum, ad
arguendum, ad corripiendum, ad erudiendum in iustitia, ut perfectus sit homo
Dei, ad omne opus bonum instructus » (2 Tim. 3, 16 s.). Nihil igitur mirum, si
Sancta Ecclesia hunc e caelo datum thesaurum, quem doctrinae de fide et moribus
pretiosissimum habet fontem divinamque normam, ut ex Apostolorum manibus
illibatum accepit, ita omni cum cura custodivit, a quavis falsa et perversa
interpretatione defendit, et ad munus supernam impertiendi animis salutem
sollicite adhibuit, quemadmodum paene innumera cuiusvis aetatis documenta
luculenter testantur. Recentioribus autem temporibus, Sacras Litteras, cum
divina earum origo et recta earumdem explanatio peculiari ratione in discrimen
vocarentur, maiore etiam alacritate et studio tutandas ac protegendas suscepit
Ecclesia. Itaque iam sacrosancta Tridentina Synodus « libros integros cum
omnibus suis partibus, prout in Ecclesia catholica legi consueverunt et in
veteri vulgata latina editione habentur, pro sacris et canonicis » esse
agnoscendos sollemni edixit decreto (Sessio IV decr. I; Ench. Bibl. n. 45). Ac
nostra aetate Concilium Vaticanum, ut falsas de inspiratione doctrinas
reprobaret, hos eosdem libros, « pro sacris et canonicis » ab Ecclesia habendos
esse declaravit « non ideo quod sola humana industria concinnati, sua deinde
auctoritate sint approbati, nec ideo dumtaxat, quod revelationem sine errore
contineant, sed propterea, quod Spiritu Sancto inspirante conscripti Deum habent
auctorem, atque ut tales ipsi Ecclesiae traditi sunt » (Sessio III cap. 2; Ench.
Bibl. n. 62). Deinceps vero, cum contra sollemnem hanc catholicae doctrinae
definitionem, qua libris « integris cum omnibus suis partibus » divina eiusmodi
vindicatur auctoritas, quae cuiusvis erroris immunitate fruatur, catholici
quidam scriptores ausi essent Scripturae Sacrae veritatem ad res tantum fidei
morumque coarctare, cetera autem, sive physici sive historici generis, ceu «
obiter dicta » et cum fide — prout ipsi contenderunt — minime conexa reputare,
Decessor Noster imm. mem. Leo XIII Encyclicis Litteris Providentissimus Deus,
die XVIII mensis Novembris anno MDCCCLXXXXIII datis, et illos errores iure
meritoque confodit, et Divinorum Librorum studia praeceptis normisque munivit
sapientissimis.
Quandoquidem vero quinquagesimum exeuntem annum recolere
addecet, cum Encyclicae hae Litterae, quae princeps studiorum biblicorum
habentur lex, editae sunt, Nos quidem, pro ea, quam inde a Summi Pontificatus
exordiis de sacris disciplinis curam professi sumus (Sermo ad alumnos
Seminariorum . . . in Urbe, die 24 Iunii 1939: A. A. S. XXXI [19391 pp. 245-251), illud opportunissime factum iri censuimus, si et ea, quae Decessor Noster
sapienter statuit eiusque successores ad opus stabiliendum perficiendumque
contulerunt, confirmemus et inculcemus, et quae in praesens tempora postulare
videantur decernamus, ut omnes Ecclesiae filios, qui hisce studiis se dedunt, ad
rem tam necessariam tamque laudabilem magis magisque incitemus.
I
Haec prima ac summa Leonis XIII cura fuit, ut doctrinam de Sacrorum Voluminum
veritate exponeret et ab impugnationibus vindicaret. Gravibus igitur verbis
edixit nullum omnino haberi errorem cum hagiographus de rebus physicis loquens,
« ea secutus sit quae sensibiliter appareant », ut ait Angelicus (cfr. IŖ q. 70 art.
I ad 3),
verba faciendo « aut quodam translationis modo, aut sicut communis sermo per ea
ferebat tempora, hodieque de multis fert rebus in cotidiana vita, ipsos inter
homines scientissimos ». Ipsos enim « scriptores sacros, seu verius — verba
sunt Augustini — (De Gen. ad litt. 2, 9, 20 — Migne PL 34 col. 270 s. ; CSEL 28,
3, 2 p. 46) Spiritum Dei, qui per ipsos loquebatur, noluisse ista — videlicet
intimam adspectabilium rerum constitutionem — dicere homines nulli saluti
profutura » (Leonis XIII Acta XIII p. 355; Ench. Bibl. n. 106); quod quidem « ad
cognatas disciplinas, ad historiam praesertim, iuvabit transferri », nimirum
«haud dissimili ratione adversariorum fallacias » refellendo et « historicam
Sacrae Scripturae fidem ab eorum impugnationibus » tuendo (cfr. Benedictus XV
Enc. Spiritus Paraclitus : A. A. S. XII [1920] p. 396; Ench. Bibl. n. 471).
Neque Sacro Scriptori errorem imputandum esse, ubi « quaedam librariis in
codicibus describendis minus recte exciderint » aut « germana alicuius loci
sententia permaneat anceps ». Denique nefas omnino esse « aut inspirationem ad
aliquas tantum Sacrae Scripturae partes coangustare, aut concedere sacrum ipsum
errasse scriptorem », cum divina inspiratio « per se ipsa non modo errorem
excludat omnem, sed tam necessario excludat et respuat, quam necessarium est
Deum, summam Veritatem, nullius omnino erroris auctorem esse. Haec est antiqua
et constans fides Ecclesiae » (Leonis XIII Acta XIII p. 357 s.; Ench. Bibl. n.
109 s.).
Hanc igitur, quam Decessor Noster Leo XIII tanta cum gravitate
doctrinam exposuit, Nos quoque auctoritate Nostro proponimus et, ut ab omnibus
religiose teneatur, inculcamus. Nec minus sollerter iisdem vel hodie obsequendum
esse statuimus consiliis et incitamentis, quae ille, pro suo tempore,
sapientissime adiunxit. Nam cum novae nec leves surgerent difficultates et
quaestiones, tum ex prae iudicatis rationalismi usque quaque grassantis
opinionibus tum maxime ex antiquissimis monumentis passim in orientalibus
regionibus effossis et exploratis, idem Decessor Noster sollicitudine muneris
apostolici impulsus, non modo ut praeclarus eiusmodi catholicae revelationis
fons tutiu, atque uberius ad utilitatem dominici gregis pateret, verun etiam ut
eumdem ne pateretur ulla in parte violari, optavi et cupiit, « ut plures
patrocinium Divinarum Litterarun rite susciperent tenerentque constanter; utque
illi potissi me, quos divina gratia in sacrum ordinem vocavit, maio rem in dies
diligentiam industriamque iisdem legendis, me ditandis, explanandis, quod
aequissimum est, impenderent » (cfr. Leonis XIII Acta XIII, p. 328; Ench. Bibl.
n. 67 s).
Quapropter idem Pontifex, ut iam pridem Scholam studiis Bibliorum
Sacrorum colendis Hierosolymae ad Sancti Stephani, cura quidem Magistri Generalis
Sacri Praedicatorum Ordinis conditam, laudaverat et comprobaverat, ex qua, ut
ipsemet ait, « ipsa res biblica non levia cepit incrementa maioraque
exspectat »(Litt. Apost. Hierosolymae in coenobio d. d. 17 Sept. 1892: Leonis
XIII Acta XIl pp. 239-241, V. p. 240); ita postremo suae vitae anno novam
etiam adiecit rationem, qua haec studia, per Encyclicas Litteras
Providentissimus Deus tantopere commendata, cotidie magis perficerentur
et quam tutissime proveherentur. Litteris enim Apostolicis Vigilantiae, die 30
octobris anno 1902 datis, Consilium, seu Commissionem, quam vocant, gravium
virorum constituit, « qui eam sibi haberent provinciam, omni ope curare et
efficere, ut divina eloquia et exquisitiorem illam, quam tempora postulant,
tractationem passim apud nostros inveniant, et incolumia sint non modo a quovis
errorum afflatu, sed etiam ab omni opinionum temeritate » (cfr. Leonis XIII Acta
XXII p. 232 ss.; Ench Bibl. nn. 130-141, v. nn. 130, 132); quod quidem Consilium
Nos quoque, Decessorum Nostrorum exemplum secuti, re ipsa firmavimus et auximus,
illius ministerio, ut pluries antea, usi, ut Sacrorum Librorum interpretes ad
sanas illas catholicae exegeseos leges revocaremus, quas Sancti Patres et
Ecclesiae Doctores et Summi ipsi Pontifices tradiderunt (Pontificiae
Commissionis de Re biblica Litterae ad Excmos PP. DD. Archiepiscopos et
Episcopos Italiae d. d. 20 Aug. 1941: A. A. S. XXXIII [1941] pp. 465-472).
Heic
autem haud abs re alienum videtur grate recolere, quae Nostri subinde Decessores
in eumdem finem praecipua et utiliora contulerunt, quaeque felicis incepti
Leoniani dixerimus sive complementa sive fructus. Ac primo quidem Pius X, volens
« certam suppeditare rationem, unde bona paretur copia magistrorum, qui
gravitate et sinceritate doctrinae commendati, in scholis catholicis Divinos
interpretentur Libros, . . . academicos prolytae et doctoris in Sacrae Scripturae
disciplina gradus. . . a Commissione Biblica conferendos » instituit (Litt. Apost.
Scripturae Sanctae d. d. 23 Febr. 1904: Pii X Acta I pp. 176-179;
Ench. Bibl.
nn. 142-150, v. nn. 143-144); deinde legem tulit « de ratione studiorum S.
Scripturae in Seminariis Clericorum servanda » eo nempe spectans, ut sacrorum
alumni « non modo vim rationemque et doctrinam Bibliorum haberent ipsi perceptam
et cognitam, sed etiam scite probeque possent et in divini verbi ministerio
versari, et conscriptos Deo afflante libros ab oppugnationibus . . . defendere »
(cfr. Litt. Apost. Quoniam in re biblica d. d. 2 7 Mart. 1906 : Pii X Acta III
pp. 72-76; Ench. Bibl. nn. 155-173, V. n. 155); denique, « ut in Urbe Roma
altiorum studiorum ad Libros Sacros pertinentium haberetur centrum, quod
efficaciore, quo liceret, modo doctrinam biblicam et studia omnia eidem
adiuncta, sensu Ecclesiae catholicae promoveret », Pontificium Institutum
Biblicum condidit, quod, inclitae Societatis curis concreditum, «
altioribus magisteriis omnique instrumento eruditionis biblicae ornatum »
voluit, eiusque leges ac disciplinam praescripsit, hac in re « salutare ac
frugiferum propositum » Leonis XIII sese exsequi professus (Litt. Apost. Vinea
electa d. d. 7 Maii 1909: A. A. S. I [1909] pp. 447-449; Ench. Bibl. nn. 293-306,
V. nn. 296 et 294).
Haec denique omnia proximus Decessor Noster fel. rec. Pius XI perfecit, inter alia decernens, ne ullus esset « Sacrarum
Litterarum disciplinae in Seminariis tradendae doctor, nisi, confecto peculiari
eiusdem disciplinae curriculo, gradus academicos apud Commissionem Biblicam vel
Institutum Biblicum adeptus legitime esset ». Quos quidem gradus eadem iura
eosdemque effectus parere voluit, ac gradus in Sacra Theologia vel in Iure
canonico rite collatos; itemque statuit ne ulli conferretur « beneficium, in quo
canonice inesset onus Sacrae Scripturae populo explanandae, nisi, praeter alia,
is esset licentia aut laurea in re biblica potitus ». Atque una simul exhortatus
tam summos Ordinum regularium Sodalitatumque religiosarum Moderatores, quam
catholici orbis Episcopos, ut ex alumnis suis aptiores ad Scholas Instituti
Biblici celebrandas et ad gradus academicos ibi adipiscendos mitterent,
hortationes eiusmodi suo exemplo confirmavit, annuis, in id ipsum efficiendum,
ex largitate sua reditibus constitutis (cfr. Motu proprio Bibliorum scientiam d.
d. 27 Apr. 1924: A. A. S. XVI [1924] pp. 180-182; Ench. Bibl. nn. 518-525).
Idemque Pontifex, postquam fuit, Pio X rel. rec. favente et approbante, anno
MCMVII « delatum Sodalibus Benedictinis munus pervestigationum studiorumque
apparandorum, quibus innitatur editio Conversionis Latinae Scripturarum, quae
Vulgatae nomen inverti » (Epistula ad Revmum D. Aidanum Gasquet d. d. 3 Dec.
1907: Pii X Acta IV pp. 117-119; Ench. Bibl. n. 285 s.), hoc idem, quod
diuturnum tempus magnosque sumptus postulat, «operosum et arduum facinus »,
cuius permagnam utilitatem egregia ostenderant volumina iam in lucem edita,
firmius securiusque constabilire volens, Urbanum S. Hieronymi Coenobium, quod in
illud opus unice incumberet, a fundamentis exstruxit, et bibliotheca ceterisque
investigationis subsidiis uberrime ditavit (Const. Apost. Inter praecipuas d. d.
15 Iun. 1933: A. A. S. XXVI [1934] pp. 85-87).
Nec silentio heic praetereundum esse videtur, quantopere iidem Decessores
Nostri, datis occasionibus, Sacrarum Scripturarum sive studium, sive
praedicationem, sive piam denique lectionem ac meditationem commendaverint.
Etenim Pius X sodalitatem a S. Hieronymo, quae consuetudinem, sane laudabilem,
legendi meditandique sacrosancta Evangelia christifidelibus suadere studet,
idque pro viribus facilius reddere, vehementer probavit; et ut alacriter in
incepto persisteret hortatus est, edicens « eam esse omnium utilissimam rem quae
tempori magis respondeat », quippe quae haud parum conferat ad « abolendam
opinionem Scripturis Sacris vernacula lingua legendis repugnare Ecclesiam aut
impedimenti quidpiam interponere » (Epist. ad Emum Card. Cassetta Qui piam d. d.
21 Ian. 1907: Pii X Acta IV pp. 23-25). Benedictus autem XV, revoluto decimo ac
quinto saeculo, ex quo Maximus in Sacris Litteris exponendis Doctor e vita
excessit, postquam tum eiusdem Doctoris praecepta et exempla, tum principia ac
normas a Leone XIII et ab Se datas religiosissime inculcavit, atque alia hoc in
rerum genere maxime opportuna neque unquam oblivioni tradenda commendavit,
hortatus est « filios Ecclesiae universos, clericos potissimum, ad Sacrae
Scripturae reverentiam, cum pia lectione assiduaque meditatione coniunctam »:
monuitque « in his paginis cibum quaerendum esse, unde vita spiritus ad
perfectionem alatur », ac « praecipuum Scripturae usum ad divini verbi
ministerium pertinere sancte fructuoseque exercendum »; itemque iterum
dilaudavit operam Societatis ab eodem S. Hieronymo nuncupatae, cuius cura
Evangelia et Acta Apostolorum quam latissime pervulgantur, « ita ut nulla iam
sit christiana familia quae iis careat, omnesque cotidiana eorum lectione et
meditatione assuescant » (Litt. Encycl. Spiritus Paraclitus d. d. 15 Sept. 1920:
A. A. S. XII [1920] pp. 385-422; Ench. Bibl. nn. 457-508, V. nn. 457. 495. 497.
491).
Non modo autem hisce Decessorum Nostrorum institutis, praeceptis,
incitamentis, sed eorum etiam omnium, qui diligenter iisdem obsecundarunt,
operibus ac laboribus, cum in meditando, in pervestigando, in scribendoque, tum
in docendo, in concionando, in Sacrisque Libris vertendis ac propagandis
exantlatis, aequum ac gratum est profiteri Sacrarum Scripturarum scientiam et
usum inter catholicos haud parum profecisse. Permulti enim e scholis, in quibus altiores de re theologica et biblica disciplinae traduntur, ac praecipue e
Nostro Pontificio Instituto Biblico, iam prodierunt et in dies prodeunt
Scripturae Sanctae cultores, qui incenso studio erga Sacra Volumina animati, hoc
eodem impenso studio adulescentem clerum imbuunt, eamque, quam hauserunt,
doctrinam eidem sedulo impertiunt. Eorum non pauci scriptis quoque rem biblicam
multifariam provexerunt et provehunt; sive cum sacros textus ad criticae artis
normas concinnatos edunt, eosque explicant, illustrant, in vulgatas linguas
vertunt, sive cum fidelibus ad piam eorumdem lectionem et meditationem
proponunt, sive denique cum profanas disciplinas ad Scripturam explanandam
utiles excolunt atque adsciscunt. Ex hisce igitur aliisque inceptis, quae in
dies latius propagantur et invalescunt, ut, exempli gratia, de re biblica
consociationibus, congressibus, coetibus per hebdomadam habitis, bibliothecis,
sodalitatibusque meditandis evangeliis, spem concipimus haud dubiam fore, ut in
posterum et reverentia et usus et scientia Sacrarum Litterarum etiam atque etiam
ad animorum bonum ubique proficiant, dummodo studiorum biblicorum rationem a Leo
XIII praescriptam, ab eius Successoribus luculentius perfectiusque declaratam, a
Nobis vero confirmatam et auctam — quae quidem unice tuta est atque experimento
comprobata — firmius, alacrius, fidentiusque retineant omnes, illis haudquaquam
impediti difficultatibus, quae, ut in humanis rebus assolet, huic quoque
praeclaro operi numquam deerunt.
II
Biblicae disciplinae, ceterarumque quae
eidem utilitati sunt, condiciones, his quinquaginta annis valde mutatas esse
nemo est, quin facile possit animadvertere. Nam, ut alia praetereamus, quo
tempore Decessor Noster Encyclicas Litteras Providentissimus Deus edidit, vix
unus vel alter in Palaestina locus effossionibus ad eiusmodi res pertinentibus
coeperat explorari. Nunc vero id genus investigationes et numero auctae sunt
plurimum, et severiore ratione atque arte ipso usu expolita, multo plura ac
certiora nos docent. Quantum porro lucis ex illis investigationibus ad Sacros
Libros rectius pleniusque intellegendos eliciatur, norunt periti omnes, norunt
quotquot his studiis dant operam. Augetur autem harum explorationum momentum
repertis identidem monumentis scriptis, quae ad cognitionem linguarum,
litterarum, eventuum, modum ac cultuum antiquissimorum multum conferunt. Atque
haud minoris momenti est inventio et inquisitio, adeo frequens aetate hac
nostra, papyrorum, quae ad cognoscendas litteras, institutionesque publicas et
privatas, temporis praesertim Servatoris Nostri, tantopere valuere. Ac praeterea
vetusti Sacrorum Librorum codices inventi et sollerti data opera editi sunt;
exegesis Ecclesiae Patrum latius pleniusque pervestigata est; antiquorum denique
modus loquendi, narrandi, scribendique innumeris exemplis illustratur. Haec
omnia, quae, non sine providentis Dei consilio, aetas haec nostra consecuta est,
Sacrarum Litterarum interpretes quodammodo invitant atque admonent, ut ad Divina
Eloquia penitius perscrutanda, illustranda clarius, lucidiusque proponenda,
tanta hac luce data alacriter utantur. Quodsi, summo cum animi solacio, cernimus
eosdem interpretes invitationi huic naviter iam obsecutos esse, atque adhuc
obsequi, id non postremus profecto, nec minimus fructus est Encyclicarum
Litterarum Providentissimus Deus, quibus Decessor Noster Leo XIII, hunc novum
disciplinae biblicae florem quasi animo praesagiens, exegetas catholicos et ad
laborem advocavit, et iisdem quae esset laboris via ac ratio sapienter
definivit. Ut autem labor non modo constanter perseveret, sed in dies etiam
perficiatur ac reddatur fecundior, Nos quoque Encyclicis his Litteris consequi
cupimus, in id maxime intenti ut omnibus ostendamus, quae agenda restent, et qua
mente exsegetae catholico tantum ac tam excelsum munus hodie adgrediendum sit,
utque operariis, in vinea Domini sedulo laborantibus, novos stimulos novumque
animum addamus.
Catholico interpreti, qui ad Sacras Scripturas intellegendas explanandasque
accederet, iam Ecclesiae Patres, imprimisque Augustinus, veterum linguarum
studium et ad textus primigenios recursum magnopere commendabant (cfr. ex. gr.
S. Hieron. Praef. in IV Evang. ad Damasum — Migne PL 29 col. 526-527 a
6-5 a 7; S. Aug. De doct. christ. 2, 16 — Migne PL 34 col. 42-43).
Verumtamen ita tunc temporis ferebant litterarum condiciones, ut non multi,
iidemque imperfecte tantum, hebraicam linguam noscerent. Media vero aetate, cum
Scholastica Theologia maxime florebat, graeci etiam sermonis cognitio apud
Occidentales adeo iam dudum imminuta erat, ut ipsi summi illorum temporum
Doctores, in Divinis Libris explicandis, sola niterentur latina conversione,
quam Vulgatam vocant. Ex contrario nostris hisce temporibus non graeca
tantummodo lingua, quae inde a renatis humanioribus litteris ad novam quodammodo
vitam revocata est, omnibus paene antiquitatis et litterarum cultoribus est
familiaris, sed hebraicae quoque aliarumque orientalium linguarum cognitio inter
litteratos viros late propagata est. Tanta porro nunc suppetit subsidiorum copia
ad eos sermones addiscendos, ut Bibliorum interpres qui, illis neglectis, ad
textus primigenios praecluserit sibi aditum, levitatis et socordiae notam
effugere minime possit. Exegetae enim est etiam minima quaeque, quae Divino
Flamine inspirante, ex hagiographi calamo prodiere, summa cum cura ac
veneratione quasi arripere, quo penitius pleniusque mentem eius intellegat.
Quare diligenter id agat, ut linguarum biblicarum ac ceterorum quoque
orientalium sermonum in dies maiorem sibi comparet peritiam, suamque
interpretationem omnibus illis fulciat adiumentis, quae a cuiusvis generis
philologia repetantur. Id quidem divus Hieronymus, pro suae aetatis
cognitionibus, sollicite consequi studuit; idque etiam haud pauci ex magnis
saeculi XVI et XVII exegetis, quamquam multo minor tum fuit quam hodie linguarum
scientia, indefesso studio ac fructu non mediocri appetivere. Eadem igitur
ratione primigenium illum textum explanari oportet, qui ab ipso sacro auctore
conscriptus maiorem auctoritatem maiusque pondus habet, quam quaelibet, utut
optima, sive antiqua sive recentior conversio; quod facilius profecto utiliusque
fieri potest, si cum cognitione linguarum etiam solida criticae artis peritia,
ad eumdem textum quod attinet, coniungitur.
Quantum momentum in eiusmodi critice sit collocandum, scite monuit
Augustinus, cum inter praecepta Sacrorum Librorum studioso inculcanda curam
emendati textus habendi primo loco posuit. « Codicibus emendandis — ita ille ait
clarissimus Ecclesiae Doctor — primitus debet invigilare sollertia eorum qui
Scripturas Divinas nosse desiderant, ut emendatis non emendati cedant » (De
doct. christ. 2, 21 — Migne PL 34 col. 46). Hodie vero haec ars, quae
critices textualis nomine venit et in edendis profanis scriptionibus magna
cum laude et fructu adhibetur, in Libris quoque Sacris, ob ipsam reverentiam
divino eloquio debitam, iure optimo exercetur. Id enim ex instituto suo
praestat, ut textum sacrum, quantum fieri potest, quam perfectissime restituat,
a depravationibus infirmitate amanuensium illatis eum expurget, eumque a glossis
et lacunis, a verborum inversionibus ac repetitionibus ab aliisque omne genus
mendis, quae in litteras per multa saecula traditas irrepere solent, pro viribus
liberet. Ac vix opus est animadvertere istiusmodi criticen, quam abhinc aliquot
decenniis non pauci arbitrio plane suo adhibuerunt, atque ita non raro, ut quis
dixerit eosdem ad inferendas in sacrum textum praeiudicatas suas opiniones id
fecisse, hodie eam legum stabilitatem et securitatem attigisse, ut insigne facta
sit instrumentum ad divinum eloquium purius accuratiusque edendum, et ut
quilibet abusus facile detegi possit. Neque oportet hoc loco in memoriam
revocare — quippe quod omnibus Sacrae Scripturae cultoribus notum ac perspicuum
sit — quando videlicet Ecclesia, inde a primis saeculis ad aetatem usque hanc
nostram, haec criticae artis studia in honore habuerit. Hodie igitur, postquam
huius artis disciplina ad tantam pervenit perfectionem, rei biblicae studiosorum
munus est honorificum, etsi non semper facile, omni ope curare, ut quam primum a
catholicis opportune apparentur tam Sacrorum Librorum, quam antiquarum
conversionum editiones ad has normas redactae, quae nempe cum summa sacri textus
reverentia accuratam coniungant omnium legum criticarum observationem. Atque
omnes probe sciant diuturnum hunc laborem non solum esse necessarium ad scripta
divino instinctu data recte perspicienda, sed vehementer etiam ex pietate illa
postulari, qua providentissimo Deo, qui hos libros veluti paternas litteras e
maiestatis suae sede propriis filiis misit, gratos nos esse summopere decet.
Neque arbitretur quisquam hunc primorum textuum usum; ad critices rationem
habitum, praescriptis illis quae de Vulgata I.atina Concilium Tridentinum
sapienter statuit (Decr. de editione et usu Sacrorum Librorum; Conc.
Trid. ed. Soc. Goerres t. 5 p. 91 s.), ullo modo officere. Constat enim e
litterarum monumentis Concilii Praesidibus fuisse creditum, ut ipsius Sacrae
Synodi nomine Summum Pontificem rogarent - quod illi quidem fecerunt - ut Latina
prima editio, dein vero et Graeca et Hebraica, quoad fieri posset, corrigerentur
(Ib. t. 10 p. 471; cfr. t. 5 pp. 29, 59, 65; t. 10 p. 446 s.), in
Ecclesiae Sanctae Dei utilitatem tandem aliquando vulgandae. Cui voto, si tunc
propter temporum difficultates aliaque impedimenta non plene responderi potuit,
in praesens, ut fore confidimus, doctorum catholicorum collatis viribus
perfectius ampliusque satisfieri potest. Quod autem Vulgatam Tridentina Synodus
esse voluit latinam conversionem, « qua omnes pro authentica uterentur », id
quidem, ut omnes norunt, latinam solummodo respicit Ecclesiam, eiusdemque
publicum Scripturae usum, ac nequaquam, procul dubio, primigeniorum textuum
auctoritatem et vim minuit. Neque enim de primigeniis textibus tunc agebatur,
sed de latinis, quae illa aetate circumferebantur conversionibus, inter quas
idem Concilium illam iure praeferendam edixit, quae «longo tot saeculorum usu in
ipsa Ecclesia probata est ». Haec igitur praecellens Vulgatae auctoritas seu, ut
aiunt, authentia non ob criticas praesertim rationes a Concilio statuta
est, sed ob illius potius legitimum in Ecclesiis usum, per tot saeculorum
decursum habitum ; quo quidem usu demonstratur eamdem, prout intellexit et
intellegit Ecclesia, in rebus fidei ac morum ab omni prorsus esse errore
immunem; ita ut, ipsa Ecclesia testante et confirmante, in disputationibus,
lectionibus concionibusque tuto ac sine errandi periculo, proferri possit; atque
adeo eiusmodi authentia non primario nomine critica, sed iuridica potius
vocatur. Quapropter haec Vulgatae in rebus doctrinae auctoritas minime vetat —
immo id hodie fere postulat quominus eadem haec doctrina ex primigeniis etiam
textibus comprobetur et confirmetur, atque etiam quominus passim in auxilium
iidem textus vocentur, quibus recta Sacrarum Litterarum significatio ubique
magis in dies patefiat atque explanetur. Ac ne id quidem Tridentini Concilii
decreto prohibetur, quominus nempe ad christifidelium usum et bonum et ad
faciliorem divini eloquii intellegentiam, conversiones in vulgatas linguas
conficiantur, eaeque etiam ex ipsis primigeniis textibus, ut iam multis in
regionibus, approbante Ecclesiae auctoritate, laudabiliter factum esse novimus.
Linguarum antiquarum cognitione et criticae artis subsidiis egregie
instructus, exegeta catholicus ad illud accedat munus, quod ex omnibus ei
impositis summum est, ut nempe germanam ipsam Sacrorum Librorum sententiam
reperiat atque exponat. Quo in opere exsequendo ante oculos habeant interpretes
sibi illud omnium maximum curandum esse, ut clare dispiciant ac definiant, quis
sit verborum biblicorum sensus, quem litteralem vocant. Hanc
litteralem verborum significationem omni cum diligentia per linguarum
cognitionem iidem eruant, ope adhibita contextus, comparationisque cum
assimilibus locis; quae quidem omnia in profanorum quoque scriptorum
interpretatione in auxilium vocari solent, ut auctoris mens luculenter patescat.
Sacrarum autem Litterarum exegetae, memores de verbo divinitus inspirato heic
agi, cuius custodia et interpretatio ab ipso Deo Ecclesiae commissa est, non
minus diligenter rationem habeant explanationum et declarationum magisterii
Ecclesiae, itemque explicationis a Sanctis Patribus datae, atque etiam «
analogiae fidei », ut Leo XIII in Encyclicis Litteris Providentissimus Deus
sapientissime animadvertit (Leonis XIII Acta XIII pp. 345-346; Ench.
Bibl. nn. 94-96). Singulari vero studio id agant, ut non tantum — id quod in
quibusdam commentariis fieri dolemus — eas res exponant quae ad historiam,
archaeologiam, philologiam ad aliasque huiusmodi disciplinas spectent; sed,
illis quidem opportune allatis, quantum ad exegesin conferre possint, ostendant
potissimum quae sit singulorum librorum vel textuum theologica doctrina de rebus
fidei et morum, ita ut haec eorum explanatio non modo theologos doctores adiuvet
ad fidei dogmata proponenda confirmandaque, sed sacerdotibus etiam adiumento sit
ad doctrinam christianam corarn populo enucleandam, ac fidelibus denique omnibus
ad vitam sanctam homineque christiano dignam agendam adserviat.
Talem cum dederint interpretationem, imprimis, ut diximus, theologicam,
efficaciter illos ad silentium redigent, qui, asseverantes se vix quidquam in
biblicis commentariis invenire, quod mentem ad Deum extollat, animum enutriat,
interiorem vitam promoveat, ad spiritualem quamdam et mysticam, ut aiunt,
interpretationem confugiendum esse dictitant. Quod quam parum recte
profiteantur, ipsa multorum experientia docet, qui verbum Dei iterum atque
iterum considerantes ac meditantes, suum animum perfecerunt, et erga Deum sunt
vehementi amore permoti; idemque perpetua Ecclesiae institutio ac summorum
Doctorum monita lucide ostendunt. Non omnis sane spiritualis sensus a Sacra
Scriptura excluditur. Quae enim in Vetere Testamento dicta vel facta sunt, ita a
Deo sapientissime sunt ordinata atque disposita, ut praeterita spirituali modo
ea praesignificarent, quae in novo gratiae foedere essent futura. Quare exegeta,
sicut litteralem, ut aiunt, verborum significationem, quam hagiographus
intenderit atque expresserit, reperire atque exponere debet, ita spiritualem
etiam, dummodo rite constet illam a Deo fuisse datam. Deus enim solummodo
spiritualem hanc significationem et novisse potuit, et nobis revelare. Tamvero
eiusmodi sensum in Sanctis Evangeliis nobis indicat, nosque edocet divinus ipse
Servator; hunc etiam, Magistri exemplum imitati, Apostoli loquendo scribendoque
profitentur; hunc perpetuo tradita ab Ecclesia doctrina ostendit; hunc denique
antiquissimus liturgiae usus declarat, ubicumque rite adhiberi potest notum
illud pronuntiatum : Lex precandi lex credendi est. Hunc igitur spiritualem
sensum, a Deo ipso intentum et ordinatum, exegetae catholici ea diligentia
patefaciant ac proponant, quam divini verbi dignitas exposcit; alias autem
translatas rerum significationes ne tamquam genuinum Sacrae Scripturae sensum
proferant, religiose caveant. Nam etsi, in concionatoris praesertim obeundo
munere, amplior quidam Sacri Textus usus translata verborum ratione habitus, ad
res fidei et morum illustrandas et commendandas utilis esse potest, dummodo
moderate ac sobrie fiat, nunquam tamen obliviscendum est hunc verborum Sacrae
Scripturae usum eidem esse quasi externum et adiectum; eumdemque hodie
potissimum non carere periculo, cum christifideles, ii nominatim qui tam sacris
quam profanis disciplinis instructi sint, quaerant quid ipse Deus in Sacris
Litteris nobis significet, potius quam quid facundus orator vel scriptor,
Bibliorum verbis dexteritate quadam adhibitis, exponat. Nec « vivus sermo Dei et
efficax et penetrabilior omni gladio ancipiti et pertingens usque ad divisionem
animae ac spiritus, compagum quoque ac medullarum, et discretor cogitationum et
intentionum cordis » (Hebr. 4, 12), calamistris indiget, vel humana
accommodatione, ut animos moveat ac percellat; ipsae enim Sacrae Paginae, Dei
afflante Spiritu exaratae, per se nativo abundant sensu; divina virtute ditatae,
per se valent; superno decore ornatae, per se lucent ac splendent, dummodo ab
interprete tam integre et accurate explicentur, ut omnes thesauri sapientiae et
prudentiae, quae in eis latent, in lucem proferantur.
Qua in re praestanda catholicus exegeta egregie iuvari poterit sollerti
illorum operum studio, quibus Sancti Patres, Ecclesiae Dooctores, illustresque
superiorum temporum interpretes Sacras Litteras explanarunt. Illi enim, etsi
interdum eruditione profana et linguarum scientia minus instructi erant, quam
nostrae aetatis interpretes, pro eo tamen, quod Deus in Ecclesia eis attribuit
munere, suavi quadam eminent caelestium rerum perspicientia miroque mentis
acumine, quibus divini eloquii profunda intime penetrant, et in lucem afferunt
quidquid ad doctrinam Christi illustrandam sanctitatemque vitae promovendam
conducere potest. Dolendum sane est pretiosos huiusmodi christianae antiquitatis
thesauros non paucis e nostrorum temporum scriptoribus parum esse cognitos,
neque historiae exegeseos cultores iam ea omnia peregisse, quae ad rem tanti
momenti rite pervestigandam recteque aestimandam necessaria videantur. Utinam
multi exsistant, qui catholicae Scripturarum interpretationis auctores et opera
studiose perquirentes, ab iisdemque paene immensas congestas opes quasi
exhaurientes, valide ad id conferant, ut et in dies magis appareat, quantopere
divinam Sacrorum Librorum doctrinam perspexerint atque illustraverint, et
hodierni quoque interpretes inde exemplum sumant opportunaque repetant
argumenta. Sic enim tandem aliquando fiet et veterum doctrinae spiritualisque
dicendi suavitatis, et recentiorum maioris eruditionis adultiorisque artis felix
et fecunda coniunctio, novos utique fructus allatura in Divinarum Litterarum
campo, nunquam satis exculto, nunquam exhausto.
Ac praeterea nostra quoque tempora ad Sacras Litteras penitius et accuratius
interpretandas aliquid conferre posse iure meritoque sperare licet. Non enim
pauca, inter ea praesertim quae ad historiam spectant, aut vix, aut non satis
explicata sunt a superiorum saeculorum explanatoribus, quippe quibus fere omnes
notitiae deessent ad illa magis illustranda necessariae. Quam difficilia ipsis
quoque Patribus et quasi impervia quaedam fuerint, illis ostenditur, ut alia
mittamus, conatibus, quos multi ex iisdem iterarunt ut prima interpretarentur
Geneseos capita; itemque ex repetitis illis a S. Hieronymo tentaminibus ita
vertendi Psalmos, ut litteralis, seu ex verbis ipsis expressus, eorum
sensus clare patefieret. Alii denique habentur libri vel sacri textus, quorum
difficultates recens demum detexit aetas, postquam ex altiore rerum antiquarum
cognitione novae sunt obortae quaestiones, quibus aptius in causam
introspiciatur. Perperam igitur quidam, scientiae biblicae condiciones haud
recte perspicientes, nihil iam catholico nostrae aetatis exegetae dictitant ad
ea addendum superesse, quae christiana antiquitas protulerit; cum, ex contrario,
nostra haec tempora adeo multa proposuerint, quae nova investigatione novoque
examine indigeant, et actuosum hodierni interpretis studium non parum
exstimulent.
Nostra siquidem aetas, ut novas aggerit quaestiones novasque difficultates,
ita, favente Deo, nova etiam praebet exegeseos subsidia et adiumenta. Inter haec
illud videtur peculiari mentione dignum, quod catholici theologi, Sanctorum
Patrum ac potissimum Angelici Communisque Doctoris doctrinam secuti,
inspirationis biblicae naturam et effectus aptius perfectiusque explorarunt ac
proposuere, quam praeteritis saeculis fieri assoleret. Ex eo enim edisserendo
profecti, quod hagiographus in sacro conficiendo libro est Spiritus Sancti
"organon" seu instrumentum, idque
vivum ac ratione praeditum, recte animadvertunt illum, divina motione actum, ita
suis uti facultatibus et viribus, ut propriam uniuscuiusque indolem et veluti
singulares notas ac lineamenta » (cfr. Benedictus XV Enc. Spiritus Paraclitus:
A. A. S. XII [1920] p. 390; Ench. Bibl. n. 461) ex libro, eius opera
orto, facile possint omnes colligere. Interpres igitur omni cum cura, ac nulla
quam recentiores pervestigationes attulerint luce neglecta, dispicere enitatur,
quae propria fuerit sacri scriptoris indoles ac vitae condicio, qua floruerit
aetate, quos fontes adhibuerit sive scriptos sive ore traditos, quibusque sit
usus formis dicendi. Sic enim satius cognoscere poterit quis hagiographus
fuerit, quidque scribendo significare voluerit. Neque enim quemquam latet summam
interpretandi normam eam esse, qua perspiciatur et definiatur, quid scriptor
dicere intenderit, ut egregie Sanctus Athanasius monet :« Hic, ut in omnibus
aliis divinae Scripturae locis agere convenit, observandum, est, qua occasione
locutus sit Apostolus, quae sit persona, quae res cuius gratia scripsit,
accurate et fideliter attendendum est, ne quis illa ignorans, aut aliud praeter
ea intellegens, a vera aberret sententia » (Contra Arianos I, 54 — Migne
PG 26 col. 123).
Quisnam autem sit litteralis sensus, in veterum Orientalium auctorum
verbis et scriptis saepenumero non ita in aperto est, ut apud nostrae aetatis
scriptores. Nam quid illi verbis significare voluerint, non solis grammaticae;
vel philologiae legibus, nec solo sermonis contextu determinatur; omnino oportet
mente quasi redeat interpres ad remota illa Orientis saecula, ut subsidiis
historiae, archaeologiae, ethnologiae aliarumque disciplinarum rite adiutus,
discernat atque perspiciat, quaenam litteraria, ut aiunt, genera vetustae illius
aetatis scriptores adhibere voluerint, ac reapse adhibuerint. Veteres enim
Orientales, ut quod in mente haberent exprimerent, non semper iisdem formis
iisdemque dicendi modis utebantur, quibus nos hodie, sed illis potius, qui apud
suorum temporum et locorum homines usu erant recepti. Hi quinam fuerint, exegeta
non quasi in antecessum statuere potest, sed accurata tantummodo antiquarum
Orientis litterarum pervestigatione. Haec porro, postremis hisce decenniis
maiore, quam antea, cura et diligentia peracta, clarius manifestavit, quaenam
dicendi formae antiquis illis temporibus adhibitae sint, sive in rebus poėtice
describendis, sive in vitae normis et legibus proponendis, sive denique in
enarrandis historiae factis atque eventibus. Haec eadem pervestigatio id quoque
iam lucide comprobavit, israėliticum populum
inter ceteras Orientis veteres nationes in historia rite scribenda, tam ob
antiquitatem, quam ob fidelem rerum gestarum relationem singulariter
praestitisse; quod quidem ex divinae inspirationis charismate atque ex peculiari
historiae biblicae fine, qui ad religionem pertinet, profecto eruitur.
Nihilominus etiam apud Sacros Scriptores, sicut apud ceteros antiquos, certas
quasdam inveniri exponendi narrandique artes, certos quosdam idiotismos, linguis
praesertim semiticis proprios, approximationes quae dicuntur, ac certos
loquendi modos hyperbolicos, immo interdum etiam paradoxa, quibus res menti
firmius imprimantur, nemo sane miretur, qui de inspiratione biblica recte
sentiat. A Libris enim Sacris nulla aliena est illarum loquendi rationum, quibus
apud veteres gentes, praesertim apud Orientales, humanus sermo ad sententiam
exprimendam uti solebat, ea tamen condicione, ut adhibitum dicendi genus Dei
sanctitati et veritati haud quaquam repugnet, quemadmodum, pro sagacitate sua,
iam ipse Angelicus Doctor hisce verbis animadvertit :« In Scriptura divina
traduntur nobis per modum, quo homines solent uti » (Comment. ad Hebr.
cap.I, lectio 4). Sicut enim substantiale Dei Verbum hominibus simile r'actum
est quoad omnia « absque peccato » (Hebr. 4, 15), ita etiam Dei verba,
humanis linguis expressa, quoad omnia humano sermoni assimilia facta sunt,
excepto errore; quod quidem utpote providentis dei "συγκατάβασιν"
seu « condescensionem », iam Sanctus Ioannes Chrysostomus summis laudibus
extulit, et in Sacris Libris haberi iterum iterumque asseveravit (cfr. v. g.
In Gen. I, 4 [Migne PG 53 col. 34-35]; In Gen. 2, 21 [ib. col.
121]; In Gen. 3, 8 [ib. col. 135]; Hom. 15 in Io. ad
I, 18 [Migne PG 59 col. 97 s.]).
Quapropter catholicus exegeta, ut hodiernis rei biblicae necessitatibus rite
satisfaciat, in exponenda Scriptura Sacra, in eademque ab omni errore immuni
ostendenda et comprobanda, eo quoque prudenter subsidio utatur, ut perquirat
quid dicendi forma seu litterarum genus, ab hagiographo adhibitum, ad veram et
genuinam conferat interpretationem; ac sibi persuadeat hanc officii sui partem
sine magno catholicae exegeseos detrimento neglegi non posse. Non raro enim — ut
hoc solummodo attingamus — cum Sacros Auctores ab historiae fide aberrasse, aut
res minus accurate rettulisse abiurgando nonnulli iactant, nulla alia de re agi
comperitur, nisi de suetis illis nativis antiquorum dicendi narrandique modis,
qui in mutuo hominum inter se commercio passim adhiberi solebant, ac reapse
licito communique more adhibebantur. Iusta igitur mentis aequitas postulat, ut
haec, cum in divino eloquio, quod pro hominibus verbis humanis exprimitur,
inveniantur, non magis erroris arguantur, quam cum eadem in cotidiano vitae usu
habeantur. Cognitis igitur accurateque aestimatis antiquorum loquendi
scribendique modis et artibus, multa dissolvi poterunt, quae contra Divinarum
Litterarum veritatem fidemque historicam opponuntur; neque minus apte eiusmodi
studium ad Sacri Auctoris mentem plenius illustriusque perspiciendam conducet.
Nostri igitur rerum biblicarum cultores in hanc quoque rem animum debita
diligentia intendant, neque quidquam omittant, quod novitatis attulerint, cum
archaeologia, tum antiqua rerum gestarum historia priscarumque litterarum
scientia, quodque aptum sit, quo melius veterum scriptorum mens, eorumque
ratiocinandi, narrandi scribendique modus, forma et ars cognoscatur. Qua in
causa laicorum etiam ordinis catholici viri animadvertant se non tantum ad
profanae doctrinae utilitatem conferre, sed de re quoque christiana optime
mereri, si omni, qua par est, sedulitate ac studio rebus antiquis explorandis et
investigandis se dedant, et ad quaestiones id genus, hucusque minus claras et
perspicuas, enodandas pro viribus adiuvent. Omnis enim humana cognitio, etiamsi
non sacra, ut suam habet quasi insitam dignitatem et excellentiam — quippe quae
sit quaedam finita participatio infinitae cognitionis Dei — ita novam
altioremque dignitatem et quasi consecrationem assequitur, cum ad res ipsas
divinas clariore luce collustrandas adhibetur.
Per provectam illam, de qua supra diximus, orientaliuin rerum antiquarum
explorationem, per ipsius primigenii textus accuratiorem investigationem,
itemque per ampliorem diligentioremque tum linguarum biblicarum, tum earum
quoque omnium, quae ad Orientem pertinent, cognitionem, feliciter, suffragante
Deo, contigit, ut non paucae ex quaestionibus illis, quas Decessoris Nostri imm.
rec. Leonis XIII aetate, contra Sacrorum Librorum authentiam,
antiquitatem, integritatem, fidemque historicam critici ab Ecclesia alieni, vel
eidem etiam adversantes habuere, hodie iam expeditae ac solutae sint. Exegetae
enim catholici, iisdem doctrinae armis recte usi, quibus adversarii non raro
abutebantur, illas protulerunt interpretationes, quae et catholicae institutioni
genuinaeque a maioribus traditae sententiae congruae sunt, et una simul pares
evasisse videntur difficultatibus, quas sive novae explorationes novaque inventa
attulerint, sive antiquitas nostris temporibus enodandas reliquerit. Inde autem
evenit, ut Bibliorum auctoritatis et veritatis historicae fiducia, tot
impugnationibus apud quosdam aliquatenus labefactata, hodie apud catholicos in
integrum restituta sit; quin immo scriptores non desunt etiam non catholici, qui
inquisitionibus sobrio et aequo animo institutis, ad id adducti sint, ut.
relictis recentiorum placitis, ad antiquiores sententias, saltem hic illic,
redierint. Quae rerum mutatio magna ex parte indefesso illi debetur labori, quo
catholici Sacrarum Litterarum explanatores, difficultatibus omnisque generis
obstaculis minime perterriti, totis viribus contenderunt, ut iis, quae hodierna
eruditorum hominum pervestigatio, sive in archaeologiae, sive in historiae ac
philologiae rebus ad novas quaestiones solvendas attulisset, debito modo
uterentur.
Nemo tamen miretur non omnes adhuc esse difficultates expeditas atque
evictas, sed graves etiam hodie quaestiones catholicorum exegetarum mentes non
parum agitare. Quam ad rem non est profecto concidendum animo; neque est
obliviscendum, in humanis disciplinis rem non aliter se habere atque in rerum
natura : videlicet incepta paulatim crescere, ac non posse nisi post multos
labores colligi fructus. Ita factum est, ut quaedam, quae elapsis temporibus non
solutae ac suspensae haberentur disputationes, nostra demum aetate,
progredientibus studiis, feliciter enodatae sint. Quamobrem fore spes est, ut
illae etiam, quae nunc maxime implicatae maximeque arduae videantur, constanti
conamine tandem aliquando plena luce pateant. Quodsi optata enodatio diu tardet,
nec nobis arrideat, sed forte posteris assequendus rerum felix relinquatur
exitus, nemo idcirco succenseat, cum id ad nos quoque pertinere sit aequum, quod
Patres, ac potissimum Augustinus (cfr. S. Aug. Epist. 149 ad Paulinum
n. 34 [Migne PL 33 col. 644] ; De diversis quaestionibus q. 53 n. 2 [ib.
40 col. 36]; Enarr. in Ps. 146, n. 12 [ib. 37 col.1907]), suo
tempore monuere : Deum nempe Sacros, quos ipse inspiravit, Libros consulto
difficultatibus adspersisse, ut et intentius ad eos evolvendos et perscrutandos
excitaremur, et salubriter mentis nostrae limites experti, debita animi
demissione exerceremur. Nihil igitur mirum, si unius alteriusve quaestionis
nullum unquam habebitur responsum plane perfectum, cum interdum agatur de rebus
obscuris et a nostris temporibus nostraque experientia nimis longe remotis; et
cum etiam exegesis, sicut ceterae graviores disciplina , sua habere possit
secreta, quae mentibus nostris impervia, quibusvis conatibus aperiri nequeant.
Hac tamen in rerum condicione catholicus interpres, actuoso fortique suae
disciplinae amore actus, ac Sanctae Matri Ecclesiae sincere devotus, neutiquam
retineri debet, quominus difficiles quaestiones, hucusque nondum enodatas,
iterum atque iterum aggrediatur, non modo ut, quae ab adversariis opponantur,
propulset, sed ut solidam etiam explicationem reperire enitatur, quae et cum
Ecclesiae doctrina, cum iisque nominatim, quae de Sacra Scriptura ab omni errore
immuni tradita sunt, fideliter concordet, et certis quoque profanarum
disciplinarum conclusionibus debito modo satisfaciat. Horum autem strenuorum in
vinea Domini operariorum conatus non solummodo aequo iustoque animo, sed summa
etiam cum caritate iudicandos esse ceteri omnes Ecclesiae filii meminerint; qui
quidem ab illo haud satis prudenti studio abhorrere debent, quo quidquid novum
est, ob hoc ipsum censetur esse impugnandum, aut in suspicionem adducendum.
Illud enim imprimis ante oculos habeant, in normis ac legibus ab Ecclesia datis,
de fidei morumque doctrina agi; atque inter multa illa, quae in Sacris Libris,
legalibus, historicis, sapientialibus et propheticis proponuntur, pauca tantum
esse quorum sensus ab Ecclesiae auctoritate declaratus sit, neque plura ea esse,
de quibus unanimis Sanctorum Patrum sit sententia. Multa igitur remanent, eaque
gravissima, in quibus edisserendis et explanandis catholicorum interpretum
acumen et ingenium libere exerceri potest ac debet, ut ad omnium utilitatem, ad
maiorem in dies doctrinae sacrae profectum, et ad Ecclesiae defensionem et
honorem ex suo quisque viritim conferat. Haec vera filiorum Dei libertas, quae
et Ecclesiae doctrinam fideliter teneat, et quaecumque profana attulerit
cognitio, tamquam Dei donum grato accipiat animo et adhibeat, studio utique
omnium elata ac sustentata, omnis sinceri fructus omnisque in scientia catholica
solidi profectus condicio est et fons, ut praeclare admonet Decessor Noster fel.
rec. Leo XIII cum dicit :« Nisi salva consensione animorum collocatisque in tuto
principiis, non licebit ex variis multorum studiis magnos exspectare huius
disciplinae progressus » (Litt. Apost. Vigilantiae : Leonis XIII Acta
XXII q. 327; Ench. Bibl. n. 136).
Qui ingentes illos consideraverit labores, quos exegesis catholica per duo
fere annorum milia suscepit, ut verbum Dei, per Sacras Litteras hominibus
impertitum, penitius cotidie perfectiusque intellegatur, vehementiusque
adametur, facile is sibi persuaserit christifidelibus, ac praesertim
sacerdotibus, grave eiusmodi officium esse, ut thesauro illo a summis ingeniis
por tot saecula congesto, copiose et sancte utantur. Sacros enim Libros Deus
hominibus non ideo concessit, ut eorum satisfaceret curiositati, vel ut studendi
investigandique praeberet argumentum, sed quemadmodum animadv,ertit Apostolus,
ut divina haec eloquia nos possent « instruere ad salutem per fidem quae est in
Christo Iesu » et « ut perfectus esset homo Dei ad omne opus bonum instructus »
(cfr. 2 Tim. 3, 15. 17). Sacerdotes igitur, quibus aeternae fidelium
salutis procuratio commissa est, postquam sacras paginas diligenti studio ipsi
perquisierint, suasque precando meditandoque effecerint, supernas divini verbi
opes sermonibus, homiliis, exhortationibus sedulo promant; iidemque christianam
doctrinam sententiis ex Sacris Libris haustis confirment, praeclaris exemplis e
sacra historia, ac nominatim e Christi Domini Evangelio illustrent, atque haec
omnia — accommodationibus illis, privato arbitrio inductis et ex rebus longe
alienis expetitis, quae quidem divini sermonis non usus sed abusus sunt,
studiose diligenterque vitatis -- adeo eloquenter, adeo dilucide clareque
proponant, ut fideles non solum ad vitam recte conformandam moveantur et
incendantur, sed summam etiam animo concipiant Scripturae Sacrae venerationem.
Hanc porro venerationem sacri Antistites in fidelibus sibi commissis satius in
dies augere et perficere studeant, provectis omnibus inceptis illis, quibus
viri, apostolico studio repleti, Sacrorum Librorum inter catholicos cognitionem
et amorem excitare ac fovere laudabiliter nituntur. Faveant igitur atque
auxilium praestent piis illis consociationibus, quibus propositum sit Sacrarum
Litterarum, Evangeliorum potissimum, edita exemplaria inter fideles diffundere,
eorumque cotidiana lectio studiosissime curare ut in christianis familiis rite
sancteque fiat; Sacram Scripturam, in vulgatas hodie linguas probante Ecclesiae
auctoritate conversam, et alloquio et usu, ubi per liturgiae leges licet,
efficaciter commendent; ac publicas de rebus biblicis dissertationes, seu
acroases, aut ipsi habeant, aut ab aliis apprime peritis sacris oratoribus
habendas curent. Commentarios vero, qui tanta cum laude tantoque cum fructu in
variis terrarum orbis partibus statis temporibus eduntur, sive ad quaestiones ex
scientiae ratione tractandas et exponendas, sive ad huiusmodi investigationum
fructus, vel ministerio sacro, vel fidelium utilitati accommodandos, omnes
sacrorum administri pro viribus sustentent et inter varios gregis sui coetus et
ordines apposite divulgent. Qui quidem sacrorum administri haec omnia, et
quaecumque id genus alia apostolicum studium ac sincerus divini verbi amor ad
excelsum hoc propositum apta invenerit, efficax sibi in animorum cura auxilium
esse futurum persuasum habeant.
Neminem autem fugit haec omnia a sacerdotibus rite perfici non posse, nisi
ipsimet, dum in Seminariis commorati sunt, Sacrae Scripturae actuosum ac
perennem imbiberint amorem. Quare sacrorum Antistites, quibus Seminariorum
suorum paterna incumbit cura, diligenter vigilent, ut in hac quoque re nihil
omittatur, quod ad eiusmodi finem assequendum iuvare possit. Sacrae autem
Scripturae magistri totam de re biblica institutionem in Seminariis ita
perficiant, ut adulescentes ad sacerdotium atque ad divini verbi ministerium
efformandos ea Sacrarum Litterarum cognitione instruant, eoque erga illas
imbuant amore, sine quibus uberes apostolatus fructus haberi nequeunt. Quare
exegetica explanatio ad rationem potissimum theologicam spectet, supervacaneis
vitatis disputationibus, atque iis praetermissis, quae curiositatem potius
nutriant, quam veram foveant doctrinam solidamque pietatem; sensum litteralem,
quem vocant, ac praesertim theologicum, ita solide proponant, ita scite
explicent, ita ardenter inculcent, ut id quodammodo eorum alumnis contingat,
quod Iesu Christi discipulis evenit Emmaus euntibus, qui, auditis Magistri
verbis exclamarunt :« Nonne cor nostrum ardens erat in nobis, dum aperiret nobis
Scripturas? » (Luc. 24, 32). Sic Divinae Litterae futuris Ecclesiae
sacerdotibus fiant et propriae cuiusque vitae spiritualis fons purus atque
perennis, et sacri concionandi muneris, quod suscepturi sunt, alimentum ac
robur. Quod quidem si gravissimae huius disciplinae in Seminariis magistri
assecuti fuerint, se ad animorum salutem, ad rei catholicae profectum, ad Dei
honorem et gloriam summopere contulisse, seseque opus perfecisse apostolico
officio coniunctissimum, laeti sibi persuadeant.
Haec, quae diximus, Venerabiles Fratres ac dilecti filii, si omni aetate
necessaria sunt, multo magis profecto nostris urgent luctuosis temporibus, dum
populi ac nationes fere omnes calamitatum pelago merguntur, dum immane bellum
ruinis ruinas caedesque caedibus accumulat, dumque, acerbissimis populorum
invicem excitatis odiis, in non paucis summo dolore cernimus non modo
christianae animorum moderationis caritatisque, sed ipsius etiam humanitatis
restingui sensum. His autem letiferis humanae consortionis vulneribus quisnam
alius mederi potest, nisi ille, quem Apostolorum Princeps, amore ac fiducia
plenus, his verbis appellat :« Domine, ad quem ibimus? verba vitae aeternae
habes » (Io. 6, 69). Ad hunc igitur oportet miserentissimum Redemptorem
nostrum totis viribus reducere omnes: ipse enim est maerentium consolator
divinus; ipse est, qui docet omnes — sive qui publica auctoritate praestant,
sive qui oboediendi obsequendique tenentur officio — veri nominis probitatem,
integram iustitiam, generosamque caritatem; ipse denique est, ipseque unus, qui
firmum exsistere potest pacis tranquillitatisque fundamentum atque praesidium.
« Fundamentum enim aliud nemo potest ponere
praeter id quod positum est, quod est Christus Iesus » (1 Cor. 3, 11).
Hunc autem salutis auctorem Christum eo plenius cognoscent homines, eo impensius
adamabunt, eo fidelius imitabuntur, quo studiosius ad Sacrarum Litterarum, Novi
praesertim Testamenti, cognitionem meditationemque permoti erunt. Nam, ut
Stridonensis ait: « Ignoratio Scripturarum, ignoratio Christi est »(S. Hieron.
In Isaiam, prologus — Migne PL 24 col. 17), et « si quidquam est, quod in
hac vita sapientem virum teneat, et inter pressuras et turbines mundi aequo
animo manere persuadeat, id esse vel primum reor, meditationem et scientiam
Scripturarum » (Ib. In Ephesios, prologus - Migne PL 26 col. 439). Hinc
enim qui adversis afflictisque rebus fatigantur atque opprimuntur, vera haurient
solacia, divinamque ad patiendum, ad sustinendum virtutem; hinc — ex Sanctis
nempe Evangeliis — omnibus adest Christus, summum atque perfectum iustitiae,
caritatis, misericordiaeque exemplar; ac laniato et trepido humano generi patent
divinae illius gratiae fontes, qua posthabita ac neglecta, populi populorumque
rectores rerum tranquillitatem animorumque concordiam nullam inire, nullam
stabilire poterunt; inde denique omnes discent Christum, « qui est caput omnis
principatus et potestatis »(Col. 2, 10) et « qui factus est nobis
sapientia a Deo et iustitia et sanctificatio et redemptio » (1 Cor. 1,
30).
* * *
His igitur, quae ad Sacrarum Scripturarum studia hodiernis necessitatibus
accommodanda spectant, expositis et commendatis, iam reliquum est, Venerabiles
Fratres ac dilecti filii, ut Bibliorum cultoribus, quotquot devoti sunt
Ecclesiae filii, eiusque doctrinae et normis fideliter obsequuntur, non modo
paterna gratulemur voluntate quod ad munus adeo excelsum delecti et vocati sint,
sed animum etiam addamus, ut opus feliciter susceptum, renovatis in dies
viribus, omni studio, omnique cura exsequi pergant. Excelsum dicimus munus: quid
enim sublimius, quam ipsum verbum Dei, Spiritu Sancto inspirante hominibus datum
perscrutari, explicare, fidelibus proponere, ab infidelibus defendere? Pascitur
hoc spirituali cibo ipse interpretis animus, nutriturque « ad commemorationem
fidei, ad consolationem spei, ad exhortationem caritatis » (cfr. S. Aug.
Contra Faustum 13, 18— Migne PL 42 col. 294; CSEL 25 p. 400). « Inter haec
vivere, ista meditari, nihil aliud nosse, nihil quaerere, nonne vobis videtur
iam hic in terris regni caelestis habitaculum? » ( S. Hieron. Ep. 53, 10
- Migne PL 22 col. 549; CSEL 54 p. 463). Pascantur hoc eodem cibo fidelium
quoque mentes, quae inde Dei cognitionem et amorem, ac proprii cuiusque sui
animi profectum et felicitatem hauriant. Omni igitur mente huic sancto negotio
divini eloquii explanatores se dedant. « Orent ut intellegant » (S. Aug. De
doctr. christ. 3, 56 - Migne PL 34 col. 89); laborent, ut in Sacrarum
Paginarurn secreta altius in dies introspiciant; doceant et concionentur, ut
verbi Dei thesauros aliis etiam reserent. Quae revolutis saeculis praeclari illi
Sacrae Scripturae interpretes magno cum fructu praestitere, id hodierni quoque
pro facultate aemulentur, ita quidem ut, sicut elapsis temporibus, ita etiam in
praesens eximios Ecclesia habeat in Divinis exponendis Litteris doctores; atque
christifideles, eorum opera ac labore, omnem Sacrarum Scripturarum percipiant
lucem, exhortationem, laetitiam. Quo in arduo sane ac gravi munere ipsi quoque «
solatio Sanctos Libros » (1Mach. 12, 9) sibi habeant, ac propositae
mercedis sint memores: quandoquidem qui « docti fuerint, fulgebunt quasi
splendor firmamenti, et qui ad iustitiam erudiunt multos, quasi stellae in
perpetuas aeternitates » (Dan. 12, 3).
Interea vero, dum omnibus Ecclesiae filiis, ac nominatim biblicae disciplinae
praeceptoribus, adulescenti clero sacrisque oratoribus vehementer optamus, ut
eloquia Dei perpetuo meditantes, gustent quam bonus et suavis sit spiritus
Domini (cfr. Sap. 12, 1); caelestium munerum auspicem paternaeque
benevolentiae Nostrae testem, vobis singulis universis, Venerabiles Fratres ac
dilecti filii, Apostolicam Benedicionem peramanter in Domino impertimus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XXX mensis Septembris, in festo S.
Hieronymi, Doctoris in exponendis Sacris Scripturis Maximi, anno MDCCCCXXXXIII,
Pontificatus Nostri quinto.
PIUS PP. XII
*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santitą Pio XII, V, Quinto
anno di Pontificato, 2 marzo 1943 - 1° marzo 1944, pp. 327-353
Tipografia Poliglotta Vaticana
|