PIUS PP. XII
LITTERAE ENCYCLICAE
MYSTICI CORPORIS
CHRISTI*
AD VENERABILES FRATRES PATRIARCHAS,
PRIMATES, ARCHIEPISCOPOS, EPISCOPOS ALIOSQUE LOCORUM ORDINARIOS PACEM ET
COMMUNIONEM CUM APOSTOLICA SEDE HABENTES : DE MYSTICO IESU CHRISTI CORPORE
DEQUE NOSTRA IN EO CUM CHRISTO CONIUNCTIONE
VENERABILES FRATRES SALUTEM ET
APOSTOLICAM BENEDICTIONEM
Mystici Corporis Christi, quod est Ecclesia (cfr. Col. 1, 24), ex
ipsius Redemptoris labiis primitus excepta doctrina, ex qua magnum in sua luce
ponitur beneficium, satis numquam elatum laudibus, arctissimae coniunctionis
nostrae cum tam excelso Capite, res eiusmodi profecto est, quae praestantia
dignitateque sua omnes homines, quotquot Divino moventur Spiritu, ad
contemplationem invitat, eorumque mentes collustrando, ad salutifera ea opera,
quae praeceptis hisce consentanea sint, summopere excitat. Nostrarum igitur
esse partium ducimus hac de causa per Encyclicas has Litteras vobiscum colloqui,
ea praesertim enucleando edisserendoque, quae ad militantem pertinent
Ecclesiam. Ad quod quidem faciendum non modo insignis huius doctrinae granditas
Nos permovet, sed praesentes etiam, quibus utimur, rerum condiciones.
Loqui
siquidem in animo est de divitiis in sinu conditis Ecclesiae, quam Christus
acquisivit sanguine suo (Act. 20, 28), et cuius membra spineo serto
redimito gloriantur Capite. Quod quidem perspicuum testimonium est gloriosissima
quaeque atque eximia non nisi ex doloribus nasci, atque adeo communicantibus
nobis cum Christi passionibus esse gaudendum, ut et in revelatione gloriae eius
gaudeamus exultantes (cfr. 1 Petr. 4, 13).
Ac principio animadvertendum
est, quemadmodum humani generis Redemptor ab iisdem fuit, quorum salutem
procurandam susceperat, insectationibus, calumniis cruciatibusque affectus,
ita constitutam ab eo societatem hac quoque in re divino adsimulari Conditori
suo. Etenim, quamquam non infitiamur, immo potius grato erga Deum fatemur
animo, turbulenta etiam aetate hac nostra non paucos esse, qui, etsi a Iesu
Christi grege seiuncti, ad Ecclesiam tamen veluti ad unicum salutis portum
adspiciant, haud ignoramus tamen non modo ab iis, qui, contempto christianae
sapientiae lumine, ad ethnicae vetustatis doctrinas mores institutaque
miserrime regrediantur, Ecclesiam Dei contemni ac superbe hostiliterque
detrectari, sed a pluribus etiam christianis, vel fucata errorum specie
allectis, vel saeculi illecebris corruptelisque delenitis, eam saepenumero
ignorari, neglegi ac quodam etiam taedio fastidioque haberi. Est igitur cur
Nos, Venerabiles Fratres, ex ipsius conscientiae Nostrae officio, ac multorum
obsecundantes votis, Ecclesiae Matris, cui post Deum omnia debemus,
pulchritudinem, laudes, gloriam ante omnium oculos collocando celebremus.
Ac
spes est haec praecepta hortamentaque Nostra uberiores esse, in praesentibus
rerum adiunctis, christifidelibus paritura fructus; quandoquidem novimus tot
procellosae huius aetatis aerumnas doloresque, quibus pene innumeri homines
acerbissime torquentur, si veluti e Dei manibus pacata quiescentique voluntate
excipiantur, eorum animos e terrenis fluxisque rebus ad caelestia aeternumque
mansura naturali quodam impulsu convertere, atque arcanam quandam in eis
commovere spiritualium rerum sitim impensumque desiderium, quo Divino
exstimulante Spiritu, ad Dei Regnum studiosius inquirendum excitentur ac
veluti compellantur. Quod enim magis homines ex huius saeculi vanitatibus et ab
inordinato praesentium rerum amore abstrahuntur, eo aptiores profecto fiunt ad
supernorum mysteriorum lucem perspiciendam. Atqui luculentius fortasse hodie,
quam unquam alias, terrenarum rerum levitas et inanitas cernitur, dum Regna
Civitatesque corruunt, dum ingentes opes omneque genus divitiae per vasta oceani
spatia submerguntur, dumque urbes, oppida, fertilesque terrae immanibus
consternuntur ruinis fraternaque caede foedantur.
Ac praeterea fore confidimus
ut iis etiam, qui a Catholicae Ecclesiae gremio seiuncti sunt, ea non ingrata
neque inutilia evadant, quae mox sumus de mystico Iesu Christi Corpore
exposituri. Idque non modo quod eorum erga Ecclesiam benevolentia in dies augeri
videtur, sed quod etiam, cum iidem in praesens cernant gentem adversus gentem,
Regnumque adversus Regnum exsurgere, atque in immensum excrescere discordias,
invidias simultatisque semina, si ad Ecclesiam oculos convertant, si eius
divinitus acceptam unitatem contemplentur — qua omnes cuiusvis stirpis homines
fraterno foedere cum Christo coniunguntur — tum profecto eiusmodi caritatis
coetum admirari cogentur, et ad eandem unitatem caritatemque participandam,
divina adspirante iuvanteque gratia, allicientur.
Peculiaris quoque ratio est,
eaque suavissima, qua huius doctrinae caput menti Nostrae occurrit eamque
summopere delectat. Per elapsum scilicet annum a suscepto a Nobis Episcopatu
XXV, aliquid summo solacio vidimus, quod mystici Iesu Christi Corporis imaginem
in totius terrarum orbis partibus perspicue significanterque refulgere iussit.
Vidimus nempe, quamvis per internecivum diuturnumque bellum fraterna gentium
communitas misere diffracta esset, quotquot tamen ubique habemus in Christo
filios, una omnium voluntate caritateque, animum ad communem Patrem erigere,
qui, omnium sollicitudines anxitudinesque in se referens, Catholicae Ecclesiae
navigio tam adversa tempestate moderatur. Qua quidem in re, non modo
mirabilem christianorum coetus unitatem, sed hoc etiam testatum animadvertimus,
quemadmodum Nos omnes cuiusvis nationis populos paterno amplectimur pectore,
ita undique catholicos homines, e gentibus etiam inter se digladiantibus, ad
Iesu Christi Vicarium, quasi ad universorum Parentem amantissimum suspicere,
qui integra in utrasque partes aequabilitate incorruptoque iudicio ductus, ac
turbulentas humanarum perturbationum procellas transcendensa veritatem,
iustitiam, caritatemque commendet ac pro viribus tueatur.
Nec minus solacii id
attulit, quod novimus ultro libenterque fuisse stipem corrogatam, qua sacra
aedes Romae excitari queat sanctissimo Decessori Nostro ac nominali Praestiti
Eugenio I dicanda. Ut igitur hoc templo, christifidelium omnium voluntatibus
largitionibusque excitando, faustissimi huius eventus erit memoria perennanda,
ita cupimus ut grati animi Nostri testimonium per Encyclicas has Litteras
exhibeatur, in quibus res est de vivis illis lapidibus, qui superaedificati
lapidi vivo angulari, qui Christus est, coaedificantur in templum sanctum,
quovis templo manibus constructo longe excelsius, in habitaculum videlicet Dei
in Spiritu (cfr. Eph. 2, 21-22; I Petr. 2, 5).
Pastoralis autem sollicitudo
Nostra potissimum in causa est, cur Nos in praesens hac de excelsa doctrina
enucleate satis pertractemus. M ulta siquidem hac super re in lucem prolata
sunt; neque ignoramus non paucos hodie actuosiore voluntate ad haec studia
converti, quibus etiam christianorum pietas delectatur et alitur. Quod quidem
inde praesertim repetendum esse videtur, quod et renovatum sacrae liturgiae
studium, et frequentius in morem inducta Eucharistici pabuli perceptio, et
impensior denique sacratissimi Cordis Iesu cultus, quo hodie laetamur, ad
altiorem contemplationem investigabilium divitiarum Christi, quae in Ecclesia
adservantur, multorum animos adduxerint. Accedit quod, quae de Catholica
Actione postremis hisce temporibus prodiere documenta, quandoquidem
christianorum inter se et cum ecclesiastica hierarchia, imprimisque cum
Romano Pontifice, magis magisque adstrinxere nexus, ad hanc causam in sua luce
ponendam haud parum procul dubio contulere. Nihilo secius, si de his, quae
supra attigimus, iure meritoque gaudere possumus, diffitendum tamen non est,
non modo ab iis, qui sunt a vera Ecclesia disiuncti, graves, ad hanc doctrinam
quod attinet disseminari errores, sed inter christifideles etiam vel minus
accuratas, vel omnino falsas serpere sententias, quae quidem mentes e recto
veritatis tramite abducant.
Dum enim ex una parte commenticius perdurat
rationalismus, qui per absurdum reputat, quidquid transcendat atque evincat
humani ingenii vires, dumque eidem comitatur cognatum erroris genus,
naturalismum vulgarem quem vocant, qui in Ecclesia Christi, nihil aliud nisi
vincula mere iuridica et socialia nec videt, nec cernere vult; ex altera parte
falsus subrepit mysticismus, qui immobiles limites removere conatus inter
creatas res earumque Creatorem, Sacras Litteras adulterat.
Haec autem
contraria sibique invicem adversantia ac falsa commenta id efficiunt, ut quidam
inani quodam timore perculsi, altiorem eiusmodi doctrinam utpote periculosum
quiddam considerent, atque adeo ab ea tamquam a pulchro, sed prohibito Paradisi
pomo abhorreant. Haud recte id sane: non enim revelata a Deo mysteria exitialia
hominibus esse possunt, nec instar thesauri in agro absconditi, infructuosa
permanere debent; sed idcirco divinitus data sunt, ut pie contemplantium ad
spiritualem conferant profectum. Nam, ut Vaticana Synodus docet, « ratio fide
illustrata, cum sedulo pie et sobrie quaerit, aliquam Deo dante mysteriorum
intelligentiam eamque fructuosissimam assequitui, tum ex eorum, quae naturaliter
cognoscit analogia, tum e mysteriorum nexu inter se et cum fine hominis ultimo
»; quamquam eadem, ut ipsa sacra Synodus admonet, « numquam idonea redditur ad
ea perspicienda instar veritatum, quae proprium ipsius obiectum constituunt» (
Sessio III Const. de fide cath. c. 4).
Quibus omnibus coram Deo mature perpensis:
ut suroma Ecclesiae pulchritudo nova gloria affulgeat; ut fidelium qui in
Christi Corpore cum Capite suo coniunguntur, nobilitas eximia supraque naturam
elata luculentius innotescat : ut denique multiplicibus erroribus in hanc rem
penitus claudatur aditus, Nos pastoralis Nostri officii partes duximus
universo christiano gregi per Encyclicas has Litteras doctrinam proponere de
mystico Iesu Christi Corpore deque fidelium in eodem Corpore cum divino
Redemptore coniunctione; simulque ex suavissima eadem doctrina documenta quaedam proferre, quibus altior mysterii huius investigatio uberiores usque edat
perfectionis sanctitatisque fructus.
* * *
Meditantibus nobis huius doctrinae
caput Apostoli verba principio occurrunt: « Ubi abundavit delictum,
superabundavit gratia » (Rom. 5, 20). Constat siquidem totius humani generis
parentem in tam excelsa fuisse a Deo condicione constitutum, ut una cum
terrena supernam posteris traderet caelestis gratiae vitam. Attamen post
miserum Adae casum, universa hominum stirps, hereditaria labe infecta, divinae
naturae consortium (cfr. 2 Petr. 1, 4) amisit, omnesque facti sumus filii irae
(Eph. 2, 3). Sed miserentissimus Deus « sic . . . dilexit mundum, ut Filium suum
unigenitum daret » (Io. 3, 16), et Verbum Aeterni Patris una eadem divina
dilectione sibi ex Adae progenie humanam assumpsit naturam, innocentem tamen
omnique labe expertem, ut ex novo ac caelesti Ada Spiritus Sancti gratia in
omnes protoparentis filios deflueret; qui quidem cum fuissent per peccatum primi
hominis divinae subolis adoptione privati, per Incarnatum Verbum, fratres
secundum carnem effecti Filii Dei Unigeniti, potestatem acciperent, qua
filii Dei fierent (cfr. Io. 1, 12). Atque adeo pendens e Cruce Christus Iesus
non modo violatam resarsit Aeterni Patris iustitiam, sed ineffabilem nobis
consanguineis suis gratiarum copiam promeruit. Quam directo per se ipse
universo humano generi dilargiri potuerat; voluit tamen per adspectabilem, in
quam homines coalescerent Ecclesiam, ut per eam omnes in divinis impertiendis
Redemptionis fructibus sociam quodammodo sibi operam praestarent. Sicut enim
Dei Verbum, ut doloribus cruciatibusque suis homines redimeret, nostra voluit
natura uti, eodem fere modo per saeculorum decursum utitur Ecclesia sua, ut
inceptum opus perennet (cfr. Conc. Vat. Const. de Eccl. prol.).
Iamvero ad
definiendam describendamque hanc veracem Christi Ecclesiam — quae sanctā,
catholica, apostolica, Romana Ecclesia est — (cfr. ibidem Const. de fid. cath.
cap. i) nihil nobilius, nihil praestantius, nihil denique divinius invenitur
sententia illa, qua eadem nuncupatur « mysticum Iesu Christi Corpus »; quae
quidem sententia ex iis effluit ac veluti efflorescit, quae et in Sacris
Litteris et in sanctorum Patrum scriptis crebro proponuntur.
* * *
Ecclesiam
esse corpus saepe Sacra Eloquia praedicant. « Christus, inquit Apostolus, est
Caput Corporis Ecclesiae » (Col. 1, 18). Quodsi corpus est Ecclesia, unum
quiddam et indivisum sit oportet secundum illud Pauli : « Multi unum corpus sumus
in Christo »(Rom. 12, 5). Nec solumrnodo unum quiddam et indivisum esse debet,
sed aliquid etiam concretum ac perspicibile, ut Decessor Noster fel. rec. Leo
XIII in Encyclicis Litteris Satis cognitum affirmat :« Propter eam rem quod
corpus est, oculis cernitur Ecclesia » (cfr. A. S. S. XXVIII p. 710). Quapropter
a divina veritate ii aberrant, qui Ecclesiam ita effingunt, ut neque attingi
neque videri possit, sitque tantum «pneumaticum » aliquid, ut aiunt, quo
multae Christianorum communitates, licet fide ab se invicem seiunctae, inter
se tamen haud adspectabili nexu coniungantur.
At corpus multitudinem quoque
membrorum exigit, quae ita inter se connectantur, ut mutuo sibi auxilio veniant.
Et quemadmodum in mortali concretione nostra cum membrum dolet, cetera omnia
condolescunt; et quae sana sunt aegrotantibus suppetias veniunt: ita in Ecclesia
singula membra non sibi unice vivunt, sed aliis quoque opitulantur, atque omnia
sibi invicem adiutricem operam praestant, cum ad mutuam consolationem, tum ad
ampliorem usque aedificationem totius Corporis.
Ac praeterea sicut in natura
rerum non ex qualibet membrorum congerie constituitur corpus, sed organis, uti
aiunt, instructum sit oportet, seu membris, quae non eundem actum habeant ac
sint apto ordine compossta : ita Ecclesia ea maxime de causa Corpus dicenda
est, quod recta eonsentaneaque coalescit partium temperatione
coagmentationeque, ac diversis est sibique invicem congruentibus membris
instructa. Nec aliter Apostolus Ecclesiam describit, cum dicit :« Sicut . . . in
uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra non eundem actum habent,
ita multi unum corpus sumus in Christo, singuli autem alter alterius membra
» (Rom. 12, 4).
Minime autem reputandum est hanc ordine digestam, seu « organicam
», ut aiunt, Ecclesiae Corporis structuram solis hierarchiae gradibus absolvi ac
definiri; vel, ut opposita sententia tenet, unice ex charismaticis constare;
qui quidem donis prodigialibus instructi, numquam sunt in Ecclesia defuturi.
Omnino utique retinendum est, qui sacra potestate in eiusmodi Corpore fruantur,
primaria eos ac principalia membra exsistere, cum per eosdem, ex ipso Divini
Redemptoris mandato, munera Christi doctoris, regis, sacerdotis perennia fiant..
Attamen iure meritoque Ecclesiae Patres, cum huius Corporis ministeria, gradus,
professiones, status, ordines, officia dilaudant, non eos tantum prae
oculis habent, qui sacris fuerint ordinibus initiati; sed eos quoque omnes,
qui evangelica consilia amplexi, vel operosam inter homines, vel umbratilem in
silentio vitam agant, vel utrumque pro peculiari instituto suo efficere
contendant; eosque etiam, qui licet in saeculo vivant, actuosa tamen voluntate
misericordiae operibus se dedant, sive animis, sive corporibus iuvandis; ac
denique eos quoque, qui casto sint connubio coniugati. Quin imo animadvertendum
est, in praesentibus potissimum rerum condicionibus, patres matresque familias,
ac patres matresque ex baptismate, eosque nominatim, qui ex laicorum ordine
ad Divini Redemptoris regnum dilatandum adiutricem ecclesiasticae hierarchiae
operam navent, honorificum, etiamsi saepenumero humilem, in christiana societate
obtinere locum; ac vel eos posse, adspirante faventeque Deo, ad sanctitudinis
culmen ascendere, numquam in Ecclesia ex Iesu Christi promissionibus defuturum.
Sicut autem humanum corpus propriis instrumentis ornatum cernitur, quibus
vitae, sanitati, ac sui ipsius singulorumque membrorum incremento consulat:
sic humani generis Servator ex infinita bonitate sua Corpori suo mystico mirum
in modum prospexit, illud sacramentis ditando, quibus membra quasi per non
intermissos gratiarum gradus, ab incunabulis ad extremum usque halitum
sustentarentur, itemque socialibus totius Corporis necessitatibus uberrime
provideretur. Siquidem per lustralis aquae lavacrum non modo qui sunt mortali
huic vitae nati, ex peccati morte renascuntur et Ecclesiae constituuntur
membra, sed spirituali etiam charactere insigniti capaces aptique fiunt ad
cetera suscipienda munera sacra. Confirmationis vero chrismate credentibus novum
robur inditur, ut Ecclesiam Matrem et quam ad ea acceperint fidem, strenue
tueantur ac defendant. Per Paenitentiae autem Sacramentum Ecclesiae membris,
in peccatum lapsis, salutaris praebetur medicina, non solum ut ipsorum saluti
consulatur, sed ut ab aliis etiam mystici Corporis membris contagionis
periculurn removeatur, immo potius virtutis iisdem praestetur incitamentum
atque exemplum. Neque id satis; nam per sacram Eucharistiam fideles uno
eodemque epulo enutriuntur ac roborantur, atque inter se et cum divino totius
Corporis Capite ineffabili ac divino copulantur vinculo. Ac postremo hominibus
ad mortem oblanguescentibus praesto est pia Mater Ecclesia, quae per sacram
infirmorum unctionem, si non semper mortalis huius corporis sanitatem, ita
volente Deo, impertit, supernam tamen sauciatis animis medicinam praestat, ut
novos cives novosque sibi datos praestites coelo transmittat, divina bonitate
omne per aevum fruituros.
Ac peculiari modo Christus socialibus Ecclesiae
necessitatibus per duo instituta ab se sacramenta consuluit. Matrimonio
enim, quo coniuges sibi invicem sunt ministri gratiae, externo Christianae
consortionis providetur ordinatoque incremento; et quod maius est, rectae
etiam religiosaeque subolis educationi, sine qua mysticum eiusmodi Corpus
gravissimum in discrimen vocaretur. Sacro autem Ordine ii Deo mancipantur ac
consecrantur, qui Eucharisticam Hostiam immolent, qui fidelium gregem
Angelorum Pane et doctrinae pabulo enutriant, qui divinis eum praeceptis
consiliisque dirigant, qui ceteris denique supernis muneribus confirment.
Quam
ad rem animadvertendum est, quemadmodum Deus initio temporis hominem ditissimo
corporis apparatu instruxit, quo creatas res sibi subiceret, ac multiplicatus
repleret terram, ita eum christiani aevi exordio necessariis opibus comparasse
Ecclesiam, ut, pene innumeris superatis periculis, non modo universum terrarum
orbem, sed caelestia quoque repleret regna.
In Ecclesiae autem membris reapse ii soli annumerandi sunt, qui
regenerationis lavacrum receperunt veramque fidem profitentur, neque a Corporis
compage semet ipsos misere separarunt, vel ob gravissima admissa a legitima
auctoritate seiuncti sunt. « Etenim in uno Spiritu, ait Apostolus, omnes nos in
unum Corpus baptizati sumus, sive Iudaei, sive Gentiles, sive servi, sive liberi
» (1Cor. 12, 13). Sicut igitur in vero christifidelium coetu unum
tantummomdo habetur Corpus, unus Spiritus, unus Dominus et unum Baptisma, sic
haberi non potest nisi una fides (cfr. Eph. 4, 5); atque adeo qui
Ecclesiam audire renuerit, iubente Domino habendus est ut ethnicus et publicanus
(cfr. Matth. 18, 17). Quamobrem qui fide vel regimine invicem dividuntur,
in uno eiusmodi Corpore, atque uno eius divino Spiritu vivere nequeunt.
Neque existimandum est Ecclesiae Corpus, idcirco quod Christi nomine
insigniatur, hoc etiam terrenae peregrinationis tempore, ex membris tantummodo
sanctitate praestantibus constare, vel ex solo eorum coetu exsistere, qui a Deo
sint ad sempiternam felicitatem praedestinati. Id enim est infinitae Servatoris
nostri misericordiae tribuendum, quod heic in mystico suo Corpore iis locum non
deneget, quibus olim in convivio locum non denegaverit (cfr. Matth. 9,
11; Marc. 2, 16; Luc. 15, 2). Siquidem non omne admissum, etsi
grave scelus, eiusmodi est ut — sicut schisma, vel haeresis, vel apostasia
faciunt — suapte natura hominem ab Ecclesiae Corpore separet. Neque ab iis omnis
vita recedit, qui licet caritatem divinamque gratiam peccando amiserint, atque
adeo superni promeriti iam non capaces evaserint, fidem tamen christianamque
spem retinent, ac caelesti luce collustrati, intimis Spiritus Sancti suasionibus
impulsionibusque ad salutarem instigantur timorem, et ad precandum suique lapsus
paenitendum divinitus excitantur.
Horreat igitur omnium animus peccatum, quo mystica maculantur Redemptoris
membra; sed qui misere delimquerit, nec contumacia sese indignum reddiderit
christifidelium communione, summo excipiatur amore, in eoque actuosa caritate
conspiciatur infirmum Iesu Christi membrum. Praestat enim, ut Hipponensis
Episcopus animadvertit, « in Ecclesiae compage sanari, quam ex illius corpore
voluti insanabilia membra resecari » (S. Aug. Epist. 157, 3, 22 — Migne
PL 33 col. 686). Quidquid enim adhuc haeret corpori, non desperatae sanitatis
est; quod autem praecisum fuerit, nec curari nec sanari potest » (S. Aug.
Serm. 137, i Migne PL 38 col. 754).
* * *
Usque adhuc edisserendo vidimus, Venerabiles Fratres, ita constitutam esse
Ecclesiam, ut corpori adsimulari queat; superest in praesens ut enucleate
accurateque explanemus quibus de causis eadem non qualecumque corpus, sed Iesu
Christi Corpus praedicanda sit. Quod quidem ex eo eruitur quod Dominus Noster
mystici huius Corporis est Conditor, Caput, Sustentator, Servator.
Exposituris breviter, qua ratione Christus sociale Corpus suum condiderit,
principio haec Nobis occurrit Decessoris Nostri fel. rec. Leonis XIII sententia
: « Ecclesiae, quae iam concepta, ex latere ipso secundi Adami, velut in Cruce
dormientis, orta erat, sese in lucem hominum insigni modo primitus dedit die
celeberrima Pentecostes » (Encycl. Divinum illud: A. A. S. XXIX p. 649).
Divinus enim Redemptor mystici Ecclesiae templi aedificationem tum inchoavit,
cum concionando sua tradidit praecepta; tum consummavit, cum clarificatus e
Cruce pependit; ac tum denique manifestavit promulgavitque, cum adspectabili
modo Paraclitum Spiritum in discipulos misit.
Dum nimirum concionatoris munus obibat, Apostolos elegebat, mittens eos sicut
ipse erat missus a Patre (Io. 17, 18), doctores nempe, rectores,
sanctitatisque effectores in credentium coetu; eorum Principem suumque in terris
Vicarium indicabat (cfr. Matth.16, 18-19); omnia, quae audierat a Patre,
eis nota faciebat (Io. 15, 15 coll. 17, 8 et 14); Baptismum quoque
designabat (cfr. Io. 3, 5), quo credituri Ecclesiae Corpori insererentur;
ac tandem ad vitae vesperam cum pervenisset, novissimam celebrans coenam,
Eucharistiam, mirabile sacrificium mirabileque sacramentum, instituebat.
Opus autem suum in Crucis patibulo consummavisse, haud interrupta Sanctorum
Patrum testimonia asseverant, qui quidem animadvertunt in Cruce Ecclesiam e
latere Salvatoris esse natam instar novae Evae, matris omnium viventium (cfr.
Gen. 3, 20). « Et nunc, ita magnus Ambrosius de latere Christi perforato
agens, aedificatur, et nunc formatur, et nunc . . . figuratur, et nunc creatur .
. . Nunc domus spiritalis surgit in sacerdotium sanctum » (S. Ambros. In Luc.
2, 87 — Migne PL 15 col. 1585). Quam venerandam doctrinam qui religiose
perscrutatus fuerit, haud difficulter rationes, quibus eadem innititur, cernere
poterit.
Et primo quidem Redemptoris morte, Legi Veteri abolitae Novum Testamentum
successit ; tunc Lex Christi una cum suis mysteriis, legibus, institutis, ac
sacris ritibus pro universo terrarum orbe sancita est Iesu Christi sanguine.
Nam, dum Divinus Servator in angusto territorio concionabatur — non enim erat
missus nisi ad oves quae perierant domus Israel (cfr. Matth. 15, 24) —
simul currebant Lex et Evangelium (cfr. S. Thom. 1ª
2ae q. 103 a. 3 ad 2); in suae autem mortis
patibulo Iesus Legem cum decretis suis evacuavit (cfr. Eph. 2, 15),
chirographum Antiqui Testamenti Cruci affixit (cfr. Col. 2, 14), in sanguine
suo, pro universo humano genere profuso, Novum Testamentum constituens (cfr.
Matth. 26, 28 et I Cor. 11, 25). «
Adeo tunc, ita S. Leo Magnus de Cruce Domini verba faciens, a Lege ad
Evangelium, a Synagoga ad Ecclesiam, a multis sacrificiis ad unam hostiam
evidens facta est translatio, ut emittente spiritum Domino velum illud mysticum,
quod templi penetralia sanctumque secretum suo intercludebat obiectu, a summo
usque ad imum vi subita scinderetur » (S. Leo Magnus Serm. 68, 3 - Migne
PL 54 col. 374).
In Cruce igitur Lex Vetus mortua est, mox sepelienda et mortifera futura
(cfr. S. Hier. et S. Aug. Epist. 112, 14 et 116, 16 — Migne PL 22 col.
924 et 943 ; S. Thom.1ª
2ae
q. 103 a. 3 ad 2, a. 4 ad I; Concil. Flor. pro Iacob — Mansi 31, 1738),
ut Novo Testamento locum cederet, cuius quidem Christus idoneos ministros
Apostolos elegerat (cfr. 2 Cor. 3, 6) : atque e Crucis virtute Servator
noster, etsi iam in utero Virginis Caput totius humanae familiae constitutus,
ipsum Capitis munus in Ecclesia sua plenissime exercet.
« Per Crucis enim victoriam, ex Angelici
Communisque Doctoris sententia, meruit potestatem et dominium super gentes »,
(cfr. S. Thom. 3ª q. 42 a. I): per eandem in
immenmsum nobis auxit thesaurum illum gratiarum, quas gloriosus regnans in
caelo, membris suis mortalibus nulla intermissiomne elargitur; per sanguinem in
Cruce profusum id effecit, ut divinae irae remoto obice, omnia caelestia dona
imprimismque spiritualia Novi et Aeterni Testamenti munera e fonmtibus
Servatoris in salutem hominum, maximeque fidelium, effluere possent; in arbore
Crucis denique sibi suam acquimsivit Ecclesiam, hoc est omnia mystici sui
Corporis memmbra, quippe quae per Baptismatis lavacrum mystico huic Corpori non
coagmentarentur, nisi ex salutifera virtute Crumcis, in qua quidem iam
plenissimae Christi ditionis facta essent.
Quodsi morte sua Servator noster, plena atque integra verbi significatione,
factus est Ecclesiae Caput: haud secus Ecclesia per sanguinem eius uberrima illa
Spiritus commmunicatione ditata est, qua quidem, inde a « Filio hominis » in
suum dolorum patibulum elato ibique clarificato, divinitus illustratur. Tunc
enim, ut Augustinus animadvertit ( cfr. De pecc. orig. 25, 29 — Migne PL
44 col. 400), conscisso templi velo factum est, ut ros charismatum Paracliti,
qui eo usque descenderat in solum vellus, hoc est in populum Israel, large
abundanterque, exsiccato et relicto vellere, universam terram, Catholicam
scilicet Ecclesiam irrigaret, quae nullis vel stirpis, vel territorii finibus
terminaretur. Sicut igitur primo incarnationis momento, Aeterni Patris Filius
humanam naturam sibi substantialiter unitam Sancti Spiritus plenitudine ornavit,
ut aptum divinitatis instrumentum esset in cruento Redemptionis opere : ita
pretiosae suae mortis hora Ecclesiam suam uberioribus Paracliti muneribus
ditatam voluit, ut in divinis Redemptionis fructibus impertiendis validum
evaderet incarnati Verbi instrumentum, numquam utique defuturum. Iuridica enim,
quam vocant, Ecclesiae missio, ac docendi, gubernandi samcramentaque
administrandi potestas, idcirco ad aedificandum Christi Corpus supernam vim
habent atque vigorem, quod Christus Iesus e Cruce pendens Ecclesiae suae
divinorum munerum fontem aperuit, quibus et fallentem numquam doctrinam homines
docere posset, et eos per divinitus illuminatos Pastores salutariter regere, ac
caelestium gratiarum imbre perfundere.
Quodsi haec omnia Crucis mysteria attente consideramus, iam ea non obscura
nobis sunt Apostoli verba, quibus docet Ephesios, Christum sanguine suo Iudaeos
et Gentes unum fecisse, « medium parietem . . . solvens . . . in carne sua »,
quo duo populi dividebantur; itemque Legem Veterem evacuasse, e ut duos conderet
in semetipso in unum novum hominem », Ecclesiam videlicet : et ambos in uno
Corpore reconciliaret Deo per Crucem (cfr. Eph. 2, 14-16).
Quam autem sanguine suo condidit Ecclesiam, eam Pentecostes die peculiari
virtute, caelitus delapsa, roboravit. Siquidem, in excelso suo munere
sollemniter eo constituto, quem suum iam antea designaverat Vicarium, caelum
ascenderat; ac sedens ad Patris dexteram, Sponsam suam adspectabili Spiritus
Sancti adventu; cum sonitu flaminis vehementis ignitisque linguis (cfr. Act.
2, 1-4), manifestare ac promulgare voluit. Nam, sicut ipse, cum concionandi
munus inchoaret, ab Aeterno Patre suo per Spiritum Sanctum, sub specie columbae
descendentem manentemque super eum (cfr. Luc. 3, 22: Marc, I, 10),
manifestatus est; ita pariter, dum Apostoli sacrum concionandi officium inituri
erant, Christus Dominus suum e caelo demisit Spiritum, qui eosdem per flammeas
linguas attingens, supernam Ecclesiae missionem supernumque munus veluti divino
digito indicaret.
* * *
Secundo autem loco, hoc mysticum Corpus, quod est Ecclesia, Christi nomine
insigniri ex eo evincitur, quod ipse eiusdem Caput reapse sit ab omnibus
habendus. « Ipse, ut inquit Paulus, est Caput Corporis Ecclesiae » (Col.
1, 18). Ipse est Caput, ex quo totum Corpus congruo ordine compositum,
succrescit et augmentum facit in aedificationem sui (cfr. Eph. 4, 16
coll. Col.II, 19).
Exploratum habetis, Venerabiles Fratres, quibus luculentissimis sententiarum
luminibus Scholasticae Theologiae Magistri, ac praecipue Angelicus Communisque
Doctor, hac de re disputaverint; vobisque profecto est cognitum prolata ab eo
argumenta sanctorum Patrum placitis fideliter respondere, quae ceteroquin nihil
aliud referebant edisserendoque commentabantur, nisi divina Sacrarum Litterarum
eloquia.
Libet tamen Nobis heic in communem utilitatem id presse attingere. Ac
principio perspicuum est Dei Beataeque Virginis Filium peculiarissima quadam
excellentiae ratione Ecclesiae Caput esse vocandum. Caput enim in sublimi
locatum est. Quis autem est altiore loco locatus, quam Christus Deus, qui utpote
Aeterni Patris Verbum, « primogenitus omnis creaturae » (Col. 1, 15)
haberi debet? Quisnam elatiore in vertice positus, quam Christus homo, qui e
Virgine labis experte natus, verus naturalisque Dei Filius est, et ob
prodigialem gloriosamque anastasim, qua ex triumphata morte surrexit, «
primogenitus mortuorum » (Col. I, 18; Apoc. 1, 5) exsistit?
Quisnam denique excelsiore in culmine collocatus quam ille, qui utpote « unus .
. . mediator Dei et hominum » (1 Tim. 11, 5), mirando prorsus modo terram
cum coelo coniungit; qui exaltatus in Cruce, veluti in misericordiae solio,
omnia traxit ad semet ipsum (cfr. Io. 12, 32); quique, filius hominis
electus ex miriadibus, plus quam omnes homines, omnes angeli, omnesque creatae
res a Dei diligitur? (cfr. S. Cyr. Alex. Comm. in Io. 1, 4— Migne PG 73
col. 69; S. Thom. Iª q. 20 a. 4 ad I).
Quia vero Christus tam sublimem occupat locum, iure meritoque ipse solummodo
est, qui Ecclesiam regit atque gubernat; proptereaque hac quoque de causa capiti
adsimulari debet. Siquidem, quemadmodum caput — ut Ambrosii verbis utamur—est
«arx regalis» corporis (Hexaëm. 6,
55—Migne PL 14 col. 265), ab eodemque, utpote potioribus dotibus praedito, omnia
membra, quibus superponitur ut consulat (cfr. S. Aug. De Agon. Christ.
20, 22 — Migne PL 40 co1. 301), natura ipsa diriguntur, ita Divinus Redemptor
universae Christianorum reipublicae clavum tenet eiusque gubernacula moderatur.
Ac quandoquidem hominum coetum regere nihil est aliud, nisi utili eos
providentia, idoneis opibus rectisque rationibus ad assignatum finem perducere
(cfr. S. Thom. I q. 22 a. 1-4), facile cernere est Servatorem nostrum, qui
bonorum Pastorum forma et exemplar exsistit (cfr. Io. 10, 1-18; I Petr.
5, 1-5), haec omnia mirando prorsus exercere modo.
Ipse enim, cum in terris commorabatur, legibus, consiliis, monitis, per
eiusmodi verba nos docuit, quae numquam transibunt, quaeque cuiusvis aetatis
hominibus spiritus erunt et vita (cfr. Io. 6, 63). Ac praeterea triplicem
potestatem Apostolis eorumque successoribus impertiit; docendi nempe, regendi,
ad sanctitudinem ducendi homines; quam quidem potestatem peculiaribus
praeceptis, iuribus officiisque praefinitam, primariam legem statuit totius
Ecclesiae.
Sed directo etiam per se divinus Servator noster conditam ab se societatem
moderatur ac dirigit. Ipse enim regnat in mentibus animisque hominum et ad
beneplacitum suum vel rebelles inflectit ac compellit voluntates. « Cor regis in
manu Domini, quocumque voluerit inclinabit illud » (Prov. 21, 1). Quo
quidem interno moderamine non modo ipse, ut « pastor et episcopus animarum
nostrarum » (cfr. Petr. 2, 25), singulorum curam habet, sed universae
quoque prospicit Ecclesiae; sive quando eius rectores ad munia cuiusque sua
fideliter fructuoseque obeunda illuminat atque corroborat; sive, quando — in
gravioribus praesertim rerum adiunctis —, viros ac mulieres, sanctitatis fulgore
enitentes, e gremio Ecclesiae Matris excitat, ut ceteris christifidelibus
exemplo sint ad mystici sui Corporis incrementum. Huc accedit quod e caelo
Christus intemeratam Sponsam, heic in terris exsilio laborantem, peculiari
semper amore respicit; cumque eam periclitantem cernit, vel per se ipsemet, vel
per angelos suos (cfr. Act. 8, 26; 9, 1-19; 10, 1-7; 12, 3-10), vel per
eam, quam Auxilium Christianorum invocamus, aliosque caelestes praestites, et
tempestatis fluctibus eripit, ac sedato tranquillatoque mari, pace ea solatur,
« quae exsuperat omnem sensum » (Phil.
4, 7).
Non est tamen reputandum eius regimen modo non conspicuo (cfr. Leo XIII
Satis cognitum:A.A.S. XXVIII p. 725) vel extraordinario tantum absolvi; cum
contra, adspectabili quoque ordinariaque ratione, Divinus Redemptor per suum in
terris Vicarium Corpus suum mysticum gubernet. Norunt enim omnes, Venerabiles
Fratres, Christum Dominum, postquam per hoc mortale iter «pusillum gregem » (Luc.
12, 32) per se ipse perspicibili modo rexisset, mox hunc mundum relicturum ac
rediturum ad Patrem, totius ab se conditae societatis adspectabile regimen
Apostolorum Principi commisisse. Siquidem, ut sapientissimus erat, constitutum
ab se sociale Ecclesiae corpus nequaquam sine conspicuo capite relinquere
poterat. Neque ad rem eiusmodi infitiandam asservari potest per statutum in
Ecclesia iurisdictionis primatum, mysticum eiusmodi Corpus gemino instructum
fuisse capite. Est enim Petrus, vi primatus, nonnisi Christi vicarius, atque
adeo unum tantum primarium habetur huius Corporis Caput, nempe Christus : qui
quidem arcana ratione Ecclesiam per sese gubernare non desinens, adspectabili
tamen modo per eum, qui suam in terris personam gerit, eandem regit Ecclesiam,
iam post gloriosam suam in caelum Ascensionem non in se solo, sed in Petro
quoque tamquam in perspicuo fundamento aedificatam. Unum solummodo Caput
constituere Christum eiusque Vicarium, Decessor noster imm. mem. Bonifacius VIII
per Apostolicas Litteras Unam Sanctam sollemniter docuit (cfr. Corp. Iur. Can.
Extr. comm. 1, 8, 1), idque subinde Successores eius iterare non desiere unquam.
Periculoso igitur in errore ii versantur, qui se Christum Ecclesiae Caput
amplecti posse existimant, licet eius in terris Vicario fideliter non
adhaereant. Sublato enim adspectabili hoc Capite, ac diffractis conspicuis
unitatis vinculis, mysticum Redemptoris Corpus ita obscurant ac deformant, ut ab
aeternae quaerentibus salutis portum iam nec videri, neque inveniri queat.
Quae autem Nos heic de universali Ecclesia diximus, id de peculiaribus etiam
asseverari debet christianorum communitatibus, cum Orientalibus, tum Latinis, ex
quibus una constat ac componitur Catholica Ecclesia: quandoquidem et ipsae a
Christo Iesu proprii uniuscuiusque Episcopi voce potestateque reguntur.
Quamobrem sacrorum Antistites non solum eminentiora universalis Ecclesiae membra
habendi sunt, ut qui singulari prorsus nexu iunguntur cum divino totius Corporis
Capite, atque adeo iure vocantur « partes membrorum Domini primae » (S. Greg.
Magn. Moral. 14, 35, 43 — Migne PL 75 col. t o6 z); sed, ad propriam
cuiusque Dioecesim quod spectat, utpote veri Pastores assignatos sibi greges
singuli singulos Christi nomine pascunt ac regunt (cfr. Conc. Vat. Const. de
Eccl. cap. 3); id tamen dum faciunt, non plane sui iuris sunt, sed sub
debita Romani Pontificis auctoritate positi, quamvis ordinaria iurisdictionis
potestate fruantur, immediate sibi ab eodem Pontifice Summo impertita.
Quapropter, ut Apostolorum ex divina institutione successores (cfr. Cod. Iur.
Can. can. 329, I), a populo venerandi sunt; ac magis quam huius mundi
moderatoribus, etiamsi altissimis, illud Episcopis, utpote Spiritus Sancti
chrismate ornatis, convenit effatum: «Nolite tangere Christos meos »( I Paral.
16, 22, Ps. 104, 15).
Itaque summo Nos maerore afficimur, cum Nobis affertur, non paucos e Nostris
in Episcopatu Fratribus, idcirco quod facti sint forma gregis ex animo (cfr.
1 Petr. 5, 3), ac sacrum sibi traditum « fidei depositum » (cfr. I Tim.
6, 20) strenue, ut addecet, fideliterque custodiant; idcirco quod sanctissimas
leges urgeant, in animis hominum divinitus insculptas, ac sibi creditum gregem,
supremi Pastoris exemplo, adversus rapaces Iupos tutentur, non modo in
semetipsos illatas insectationes vexationesque perpeti, sed — quod crudelius
ipsis graviusque est — in oves etiam suis curis commissas, in apostolici laboris
socios, ac vel in ipsas virgines Deo sacratas. Eiusmodi Nos iniuriam, utpote
Nobismet ipsis inustam reputantes, Decessoris Nostri imm. rec. Gregorii Magni
grandiloquam sententiam iteramus : Honor Noster universalis Ecclesiae est honor;
honor Noster solidus Fratrum Nostrorum est vigor; ac tunc Nos vere honorati
sumus, cum singulis quibusque debitus honor non negatur (cfr. Ep. ad Eulog.
30 — Migne PL 77 col. 933).
Nec tamen putandum est, Christum Caput, cum tam sublimi in loco sit positum,
opem non requirere Corporis. Etenim de mystico quoque hoc Corpore illud
asseverandum est, quod Paulus de humana concretione asseverat :« Non potest
dicere . . . caput pedibus: non estis mihi necessarii » (I Cor. 12, 21).
Liquido utique patet christifideles divini Redemptoris ope omnino egere, cum
ipse dixerit :« Sine me nihil potestis facere » (Io. 15, 5), et cum ex
Apostoli sententia, omne mystici huius Corporis incrementum in aedificationem
sui ex Christo Capite sit (cfr. Eph. 4, 16; Col. 2, 19). Attamen
hoc quoque retinendum est, quamvis mirandum prorsus videatur, Christum nempe
requirere membra sua. Idque primo quidem, quatenus Iesu Christi persona a Summo
geritur Pontifice, qui ne pastoralis officii onere obruatur, alios non paucos in
sollicitudinis suae parmtes vocare debet, ac cotidie est totius comprecantis
Ecclesiae adiutorio relevandus. Ac praeterea Servator noster, prout ipse per se
non adspectabili modo Ecclesiam regit, a mystici vult sui Corporis membris
adiuvari in exsequendo Redemptionis opere. Quod tamen non ex eius indigentia
debilitateque accidit, sed ex eo potius quod ipsemet ad maiorem intemeratae suae
Sponsae honorem rem ita disposuit. Dum enim in Cruce emoriens, immensum
Redemptionis thesaurum Ecclesiae suae, nihil ea conferente, dilargitus est; ubi
de eiusmodi thesauro distribuendo agitur, id efficiendae sanctitatis opus non
modo cum incontaminata sua Sponsa communicat, sed ex eius etiam opera vult
quodammodo oriri. Tremendum sane mysterium, ac satis numquam meditatum :
multorum nempe salutem a mystici Iesu Christi Corporis membrorum precibus
voluntariisque afflictationibus, ab iisdem hac de causa susceptis, pendere, et
ab adiutrice Pastorum ac fidelium, imprimisque patrum matrumque familias opera,
quam iidem divino Servatori nostro quasi sociam praestare debeant.
In praesens autem rationibus modo expositis, quibus eruitur Christum Dominum
socialis sui Corporis Caput esse vocandum, tres aliae adiciendae sunt, quae et
ipsae intimis nexibus divinciuntur.
Initium sumimus ex invicem conformata ratione, quam inter Caput et corpus
intercedere videmus, cum eiusdem naturae exsistant. Quam ad rem animadvertendum
est naturam nostram, quamvis inferior sit angelica, ex Dei tamen bonitate
angelorum naturam evincere :« Christus enim, ut dicit Aquinas, est Caput
angelorum. Nam Christus praeest angelis etiam secundum humanitatem . . . Item
etiam secundum quod homo angelos illuminat et in eis influit. Quantum autem ad
naturae conformitatem, Christus non est Caput angelorum, quia non angelos
apprehendit, sed — secundum Apostolum — semen Abrahae »(Comm. in Ep. ad Eph.
cap. I lect. 8; Hebr. 2, 16-17). Nec solum naturam nostram apprehendit
Christus, sed in fragili etiam, patibili mortalique corpore consanguineus noster
factus est. At si, Verbum « semetipsum exinanivit, formam servi accipiens » (Phil.
2, 7), hoc ea quoque de causa egit, ut suos secundum carnem fratres consortes
faceret divinae naturae (cfr. 2 Petr. I, 4), cum in terrestri exsilio per
sanctitatis effectricem gratiam, tum in caelesti patria per sempiternam
assequendam beatitatem. Idcirco enim Aeterni Patris Unigenitus filius hominis
esse voluit, ut nos conformes efficeremur imagini Filii Dei (cfr. Rom. 8,
29), ac renovaremur secundum imaginem illius, qui creavit nos (cfr. Col.
3, 10). Ii igitur omnes, qui christiano nomine gloriantur, non modo divinum
Servatorem nostrum, veluti excelsum perfectissimumque virtutum omnium exemplar
intueantur, sed per sollertem etiam peccatorum fugam sanctimoniaeque
exercitionem studiosissimam, ita eius doctrinam ac vitam suis moribus exprimant,
ut cum Dominus apparuerit, in gloria similes ei fiant, videntes eum sicuti est
(cfr. I Io. 3, 2).
Quemadmodum autem singula membra sibi adsimulata vult Christus, ita totum
etiam Ecclesiae Corpus. Quod profecto evenit, cum ipsa, Conditoris sui vestigiis
insistens, docet, regit, divinumque sacrificium immolat. Ipsa praeterea, dum
evangelica consilia amplectitur, Redemptoris paupertatem, obedientiam,
virginitatemque in se refert. Ipsa per multiplicia variaque instituta, quibus
veluti monilibus ornatur, Christum quodammodo commonstrat, vel in monte
contemplantem, vel concionantem ad populos; vel sanantem aegros et saucios, ac
peccatores ad frugem bonam convertentem, vel denique bene facientem omnibus.
Nihil igitur mirum si eadem, quamdiu hisce in terris degit, insectationibus
quoque, vexationibus doloribusque, Christum imitando, afficiatur.
Ac praeterea idcirco Ecclesiae Caput habendus est Christus, quod supernorum
munerum plenitudine perfectioneque cum praestet, ex eiusmodi plenitudine
mysticum eius Corpus haurit. Sicut enim — quod plures Patres animadvertunt
mortalis nostri corporis caput sensibus omnibus pollet, dum ceterae concretionis
nostrae partes tactu solummodo fruuntur, ita quae in societate christiana
virtutes sunt, quae dona, quae charismata, ea omnia in eius Capite Christo
perfectissime renident. « In ipso complacuit omnem plenitudinem inhabitare » (Col.
I, 19). Eum superna ea munera exornant, quae hypostaticam unionem comitantur:
siquidem in eo Spiritus Sanctus habitat cum tali gratiarum plenitūdine, ut maior
intellegi nequeat. Ei data est « potestas omnis carnis » (cfr. Io. 17,
2); uberrimi in eo sunt « omnes thesauri sapientiae et scientiae » (Col.
2, 3). Eaque etiam, quam visionis scientiam vocant, ita in eo viget ut tam
ambitu quam claritate beatam id genus scientiam prorsus exsuperet sanctorum
omnium caelitum. Ac denique tam ipse est plenus gratiae et veritatis, ut de
inexhausta plenitudine eius nos omnes accipiamus (cfr. Io. I. 14-16).
Haec autem illius discipuli verba, quem singulari caritate diligebat Iesus,
ad extremam edisserendam rationem Nos movent, e qua quidem peculiari quodam modo
evincitur Christum Dominum mystici sui Corporis Caput esse asseverandum. Sicut
scilicet nervi in omnes nostri corporis artus e capite diffunduntur, iisdemque
sentiendi seseque movendi facultatem impertiunt, ita Servator noster vim
virtutemque suam in Ecclesiam immittit, qua fit ut res divinae et illustrius a
christifidelibus cognoscantur et appetantur avidius. Ex eo profluit in Ecclesiae
Corpus omnis lux, qua credentes divinitus illustrantur, omnisque gratia, qua
sancti fiunt, sicut ipse sanctus est.
Universam Ecclesiam suam illuminat Christus; quod quidem ex pene innumeris
Sacrarum Litterarum sanctorumque Patrum locis comprobatur. « Deum nemo vidit
unquam : unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, ipse enarravit » (cfr. Io.
I, 18). Veniens a Deo magister (cfr. Io. 3, 2), ut testimonium perhiberet
veritati (cfr. Io. 18, 37), primaevam Apostolorum Ecclesiam ita sua luce
illustravit, ut Apostolorum princeps exclamaret: «Domine, ad quem ibimus? verba
vitae aeternae habes » (cfr. Io. 6, 68): Evangelistis e caelo ita adfuit,
ut tamquam membra Christi illud operati sint, quod veluti dictante Capite
cognoverunt (cfr. S. Aug. De cons. evang. I, 35, 54 — Migne PL 34 col.
1070). Atque etiam hodie nobis, hoc in terrestri exsilio commorantibus, est
auctor fidei, sicut in patria consummator (cfr. Hebr. 12, 2). Ipse est
qui in fideles lumen fidei infundit; ipse qui Pastores et Doctores, imprimisque
suum in terris Vicarium, supernis scientiae, intellectus, sapientiaeque donis
divinitus ditat, ut fidei thesaurum fideliter adservent, strenue defendant, pie
diligenterque explicent atque corroborent; ipse denique est, qui, etsi non
visus, Ecclesiae Conciliis praesidet atque praelucet (cfr. S. Cyr. Alex. Ep.
55 de Symb — Migne PG 77 col. 293).
Sanctitatis auctor est atque effector Christus. Nullus siquidem salutaris
actus haberi potest, qui ex eo, tamquam e superno fonte, non profluat. «Sine me,
inquit, nihil potestis facere » (cfr. Io. 15, 5). Si, ob admissa
perpetrata, animi dolore paenitentiaque movemur, si filiorum timore ac spe ad
Deum convertimur, ipsius semper virtute ducimur. Gratia et gloria ex inexhausta
eius plenitudine oriuntur. Eminentiora praesertim mystici sui Corporis membra,
consilii, fortitudinis, timoris pietatisque donis Servator noster continenter
munerat, ut totum Corpus magis in dies magisque vitae sanctitate integritateque
augeatur. Et quando Ecclesiae Sacramenta externo ritu administrantur, ipsemet
effectum in animis operatur (cfr. S. Thom. 3ª
q. 64 a. 3). Itemque ipse est, qui redemptos nutriens propria carne et sanguine,
concitatos ac turbidos animi motus sedat; ipse est, qui gratias auget
assequendamque animorum corporumque gloriam praeparat. Quos quidem divinae
bonitatis thesauros, mystici sui Corporis membris non modo idcirco impertire
dicendus est, quod eos, tam eucharistica hostia in terris, quam clarificata in
coelis, ostensione vulnerum precumque effusione a Patre Aeterno efflagitat, sed
idcirco etiam quod singulis singulas gratias « secundum mensuram donationis
Christi » (Eph. 4, 7), eligit, determinat, distribuit. Ex quo consequitur
ut a Divino Redemptore, tamquam ex capitale fonte vim hauriens, « totum corpus
compactum et conn;exum per omnem iuncturam subministrationis, secundum
operationem in mensuram uniuscuiusque membri, augmentum corporis faciat in
aedificationem sui in caritate » (Eph. 4, 16; cfr. Col. 2, 19).
* * *
Quae supra exposuimus, Venerabiles Fratres, modum presse breviterque
explanantes, quo Christus Dominus ex divina plenitudine sua in Ecclesiam vult
ubera sua dona influant, ut eadem sibimet ipsi quam maxime adsimuletur, haud
parum profecto conferunt ad tertiam illam edisserendam rationem, ex qua etiam
eruitur cur sociale Ecclesiae Corpus nomine Christi decoretur: quae quidem in eo
ponitur, quod Servator noster ab se conditam societatem ipse divinitus
sustentat.
Ut acute subtiliterque Bellarminus (cfr. De Rom. Pont. I, 9; De
Concil. 2, 19) animadvertit, haec Corporis Christi nominatio non ex eo
solummodo explicanda est, quod Christus mystici sui Corporis Caput est dicendus,
sed ex eo etiam quod ita Ecclesiam sustinet, et ita in Ecclesia quodammodo
vivit, ut ipsa quasi altera Christi persona exsistat. Quod quidem gentium Doctor
ad Corinthios scribens affirmat, cum, nihil aliud adi.iciens, « Christum »
Ecclesiam vocat (cfr. I Cor. 12, 12), ipsum profecto Magistrum imitatus,
qui eidem Ecclesiam insectanti adclamaverat ex alto :« Saule, Saule, cur me
persequeris? » (cfr. Act. 9, 4; 22, 7; 26, 14). Quin immo si Nysseno
credimus, saepius ab Apostolo Ecclesia « Christus » nuncupatur (cfr. S. Greg.
Nyss. De vita Moysis — Migne PG 44 col. 385); nec ignotum vobis est,
Venerabiles Fratres, illud Augustini effatum : «
Christus Christum praedicat » (cfr. Serm. 354, I—Migne PL 39 col. 1563).
Nobilissima tamen eiusmodi appellatio non ita accipienda est, ac si
ineffabile illud vinculum, quo Dei Filius concretam assumpsit humanam naturam,
ad universam pertineat Ecclesiam ; sed in eo posita est, quod Servator Noster
bona maxime sibi propria ita cum Ecclesia sua communicat, ut haec secundum totam
vitae suae rationem, tam adspectabilem quam arcanam, Christi imaginem quam
perfectissime exprimat. Nam per iuridicam, ut aiunt, missionem qua Divinus
Redemptor Apostolos in mundum misit, sicut ipse missus erat a Patre (cfr. Io.
17, 18 et 20, 21), ipse est, qui per Ecclesiam baptizat, docet, regit, solvit,
ligat, offert, sacrificat.
Ea vero altiore donatione, interna ac sublimi prorsus, quam supra attigimus,
Capitis scilicet rationem describentes inlluendi in membra sua, Christus Dominus
Ecclesiam superna sua vita vivere iubet, totum eius Corpus divina virtute sua
permeat. et singula membra secundum locum, quem in Corpore occupant, eo fere
modo alit ac sustentat, quo cohaerentes sibi palmites vitis nutrit facitque
frugiferos (cfr. Leo XIII Sapientiae Christianae: A. S. S. XXII p. 392 :
Satis cognitum: Ibidem XXVIII p. 710).
Quodsi divinum hoc, a Christo datum, vitae virtutisque principium attente
consideramus, prout ipsum fontem constituit cuiusvis doni gratiaeque creatae,
facile intellegimus illud nihil aliud esse nisi Paraclitum Spiritum, qui a Patre
Filioque procedit, quique peculiari modo « Spiritus Christi » seu « Spiritus
Filii » dicitur (Rom. 8, 9; 2 Cor. 3, 17; Gal. 4, 6). Hoc
enim gratiae veritatisque Flamine Filius Dei in ipso intaminato Virginis sinu
animam suam ornavit; hic Spiritus in deliciis habet in almo Redemptoris animo
tamquam in templo suo dilectissimo habitare; hunc Spiritum proprio effuso cruore
Christus nobis in Cruce promeruit; hunc denique super Apostolos efflans,
Ecclesiae ad peccata remittenda largitus est (cfr. Io. 20, 22); ac dum
Christus solummodo hunc Spiritum non ad mensuram accepit (cfr. Io. 3,
34), membris tamen mystici Corporis non nisi secundum mensuram donationis
Christi ex ipsius Christi plenitudine impertitur (cfr. Eph.1, 8; 4, 7).
Ac postquam Christus in Cruce clarificatus est, eius Spiritus cum Ecclesia
uberrima effusione communicatur, ut ipsa eiusque singula membra magis in dies
magisque Servatori nostro adsimulentur. Spiritus Christi est, qui nos adoptivos
Dei filios effecit (cfr. Rom. 8, 14-17; Gal. 4, 6-7), ut aliquando
« omnes revelata facie gloriam Domini speculantes, in eandem imaginem
transformemur a claritate in claritatem » (cfr. 2 Cor. 3, 18).
Huic autem Christi Spiritui tamquam non adspectabili principio id quoque
attribuendum est, ut omnes Corporis partes tam inter sese, quam cum excelso
Capite suo coniungantur, totus in Capite cum sit, totus in Corpore, totus in
singulis membris; quibus pro diversis eorum muneribus atque officiis, pro maiore
vel minore, quo fruuntur spiritualis sanitatis gradu, diversis rationibus
praesens est atque adsistit. Ille est, qui caelesti vitae halitu in omnibus
corporis partibus cuiusvis est habendus actionis vitalis ac reapse salutaris
principium. Ille est, qui licet per se ipse in omnibus membris habeatur, in
iisdemque divinitus agat, in inferioribus tamen etiam per superiorum ministerium
operatur; ille denique est, qui dum Ecclesiae nova semper in dies, sua afflante
gratia, incrementa parit, membra tamen, a Corpore omnino abscissa, renuit
sanctitatis gratia inhabitare. Quam quidem Iesu Christi Spiritus praesentiam
operationemque sapientissimus Decessor Noster imm. mem. Leo XIII Encyclicis
Litteris Divinum illud per haec verba presse nervoseque significavit :«
Hoc affirmare sufficiat, quod cum Christus Caput sit Ecclesiae, Spiritus Sanctus
sit eius anima »(A. S. S. XXIX p. 650).
Si vero vitalem illam vim virtutemque, qua tota Christianorum communitas a
Conditore suo sustentatur, iam non in semet ipsa, sed in creatis, qui inde
oriuntur, effectibus spectamus, in caelestibus ea muneribus consistit, quae
Redemptor noster una cum Spiritu suo Ecclesiae impertit, unaque cum Spiritu suo,
supernae lucis dator sanctitatisque effector, operatur. Ecclesia igitur haud
aliter ac sancta eius omnia membra, grandem hanc Apostoli sententiam sibi sumere
potest : « Vivo autem : iam non ego; vivit
vero in me Christus » (Gal. 2, 20).
Haec Nostra de « Capite mystico »(cfr. S. Ambros. De Elia et ieiun.
10, 36-37 et In Ps. 118 Serm. 20, 2 — Migne PL 14 col. 710 et 15
col. 1483} facta eloquia imperfecta quidem manerent, si non paucis saltem
attingeremus hanc eiusdem Apostoli sententiam :« Christus Caput est Ecclesiae:
Ipse Salvator Corporis eius » (Eph. 5, 23). Hisce enim verbis postrema
indicatur ratio, cur Corpus Ecclesiae Christi nomine donetur. Est nempe Christus
huius Corporis divinus Servator. Ipse enim iure meritoque a Samaritanis
praedicatur « Salvator mundi » (Io. 4, 42); immo absque ullo dubio
dicendus est « Salvator omnium »; quamvis cum Paulo sit addendum :« maxime
fidelium » (cfr. 1 Tim. 4, 10). Prae aliis videlicet omnibus, membra sua,
quae Ecclesiam constituunt, acquisivit sanguine suo (Act. 20, 28). Haec
tamen, cum supra de Ecclesia e Cruce orta, de Christo lucis datore effectoreque
sanctitatis, deque eodem mystici sui Corporis sustentatore, enucleate satis
scripserimus, non est cur amplius explanemus, sed cur potius omnes, immortales
grates agentes Deo, demisso intentoque animo meditemur. Quod autem Servator
noster, olim e Cruce pendens, inchoavit, id perpetuo continenterque in caelesti
beatitate peragere non desinit :« Caput nostrum, ait Augustinus, interpellat pro
nobis: alia membra recipit, alia flagellat, alia mundat, alia consolatur, alia
creat, alia vocat, alia revocat, alia corrigit. alia redintegrat » (Enarr. in
Ps. 85, 5— Migne PL 37 col. 1085). Nos autem omnes Christo in salutifero hoc
opere debemus sociam praestare operam, « qui ex uno et per unum salvamur et
salvamus » (S. Clem. Alex. Strom. 7, 2 — Migne PG 9 col. 413).
* * *
Iam nunc, Venerabiles Fratres, ad illud edisserendum gradum faciamus, per
quod quidem in sua luce ponere cupimus Christi Corpus, quod est Ecclesia,
mysticum esse appellandum. Appellationem eiusmodi, quae iam in plurium aetatis
veteris scriptorum usu habetur, haud pauca Summorum Pontificum documenta
comprobant. Non autem una de causa haec vox adhibenda est; quandoquidem per
illam sociale Ecclesiae Corpus, cuius Christus Caput est ac moderator,
internosci potest a physico eius Corpore, quod e Deipara Virgine natum nunc ad
patris dexteram sedet, velisque Eucharisticis delitescit; ac discerni item
potest, quod ob hodiernos errores maioris momenti est, a naturali quovis corpore
sive physico, sive, ut aiunt, morali.
Dum enim in naturali corpore unitatis principium ita partes iungit, ut
propria, quam vocant, subsistentia singulae prorsus careant; contra in mystico
Corpore mutuae coniunctionis vis, etiamsi intima, membra ita inter se copulat,
ut singula omnino fruantur persona propria. Accedit quod, si totius et
singulorum membrorum mutuam inter se rationem consideramus, in physico quolibet
viventi corpore totius concretionis emolumento membra singula universa postremum
unice destinantur, dum socialis quaelibet hominum compages, si modo ultimum
utilitatis finem inspicimus, ad omnium et uniuscuiusque membri profectum, utpote
personae sunt, postremum ordinantui. Itaque — ut ad rem nostram regrediamur —
sicuti Aeterni Patris Filius ob sempiternam omnium nostrum salutem de caelo
descendit, ita Corpus Ecclesiae condidit divinoque Spiritu ditavit ad
immortalium procurandam assequendamque animarum beatitatem, secundum illud
Apostoli :« Omnia enim vestra sunt; vos autem Christi; Christus autem Dei » (1
Cor. 3, 28; Pius XI Divini Redemptoris: A. A. S. 1937 p. 8o). Ut enim
Ecclesia in bonum conformatur fidelium, ita in Dei et quem ipse misit Christi
Iesu gloriam destinatur.
Quodsi mysticum comparamus cum morali, ut aiunt, corpore, tum etiam
animadvertendum est non leve quiddam interesse, sed aliquid summi momenti inter
utrumque summaeque gravitatis. In hoc enim, quod morale vocant, nihil aliud est
unitatis principium, nisi finis communis, communisque omnium in eundem finem per
socialem auctoritatem conspiratio; dum in mystico, de quo agimus, Corpore
conspirationi huic internum aliud adiungitur principium, quod tam in universa
compage, quam in singulis eius partibus reapse exsistens virtuteque pollens,
talis est excellentiae, ut ratione sui omnia unitatis vincula, quibus vel
physicum vel morale corpus copuletur, in immensum prorsus evincat. Hoc est, ut
supra diximus, aliquid non naturalis, sed superni ordinis, immo in semet ipso
infinitum omnino atque increatum: Divinus nempe Spiritus, qui, ut ait Angelicus,
« unus et idem numero, totam Ecclesiam
replet et unit » (De Veritate q. 29 a. 4 c).
Recta igitur vocis huius significatio non mentem revocat, Ecclesiam, quae
perfecta genere suo societas haberi debet, non ex socialibus solummodo ac
iuridicis elementis rationibusque constare. Ea nimirum longe praestantior est
quam quaelibet aliae hominum communitates (cfr. Leo XIII Sapientiae
christianae: A. S. S. XXII p. 392); quibus quidem sic antecedit, ut gratia
naturam exsuperat, rebusque caducis omnibus immortalia sunt praestabiliora (cfr.
Leo XIII Satis cognitum: A. S. S. XXVIII p. 724). Id genus communitates,
imprimisque Civilis Societas, utique non spernendae sunt, nec parvi habendae;
verumtamen in earum rerum ordine non tota Ecclesia est, sicut in mortalis
corporis nostri concretione, non totus homo (cfr. Ibidem p. 710). Quamvis
enim iuridicae rationes, quibus Ecclesia etiam innititur atque componitur, ex
divina oriantur a Christo data constitutione, ad supernumque finem assequendum
conferant, id tamen, quo christiana societas ad gradum evehitur, qui omnem
naturae ordinem prorsus evincit, Redemptoris nostri Spiritus est, qui ceu fons
gratiarum, donorum, ac charismatum omnium, perpetuo et intime Ecclesiam replet
et in ea operatur. Siquidem, quemadmodum mortalis nostri corporis compages
mirificum utique est Creatoris opus, sed quam longissime distat ab excelsa animi
nostri dignitate: sic socialis christianae reipublicae structura, quamvis divini
Architecti sui sapientiam praedicet, aliquid tamen inferioris omnino ordinis
est, ubi cum spiritualibus donis comparatur, quibus eadem ornatur ac vivit, cum
eorumque divino fonte.
Ex iis, quae adhuc, Venerabiles Fratres, vobis scribendo explanandoque
persecuti sumus, omnino patet gravi eos in errore versari, qui ad arbitrium suum
quasi latentem minimeque conspicuam fingant Ecclesiam ; itemque qui eam perinde
habeant atque institutum quoddam humanum cum certa quadam disciplinae
temperatione externisque ritibus, at sine supernae vitae communicatione (cfr.
Ibidem p. 710). Dum contra, sicut Christus Ecclesiae Caput et exemplar, «non
omnis est, si in eo vel humana dumtaxat spectetur natura visibilis. . ., vel
divina tantummodo natura invisibilis. . . , sed unus est ex utraque et in utraque
natura . . .: sic Corpus eius mysticum » (cfr. Ibidem p. 710),
quandoquidem Dei Verbum humanam naturam assumpsit doloribus obnoxiam, ut
adspectabili societate condita et divino sanguine consecrata, « per visibilem
gubernationem ad invisibilia homo revocaretur » (S. Thom. De Veritate q.
29 a. 4 ad 3).
Quapropter funestum etiam eorum errorem dolemus atque improbamus, qui
commenticiam Ecclesiam sibi somniant, utpote societatem quandam caritate alitam
ac formatam, cui quidem — non sine despicientia — aliam opponunt, quam iuridicam
vocant. At perperam omnino eiusmodi distinctionem inducunt: non enim intellegunt
divinum Redemptorem eadem ipsa de causa conditum ab se hominum coetum, perfectam
voluisse genere suo societatem constitutam, ac iuridicis omnibus socialibusque
elementis instructam, ut nempe salutiferum Redemptionis opus hisce in terris
perennaret (Conc. Vat. Sess. IV Const. dogm. de Eccl. prol.); et ad
eundem finem assequendum caelestibus eam voluisse donis ac muneribus a Paraclito
Spiritu ditatam. Eam utique Aeternus Pater voluit « regnum Filii dilectionis
suae » (Col. 1, 13); attamen reapse regnum, in quo nimirum credentes
omnes plenum praestarent intellectus voluntatisque suae obsequium (Conc. Vat.
Sess. IV Const. de fide cath. cap. 3), ac demisso obedientique animo ei
sese confirmarent, qui pro nobis « factus est obediens usque ad mortem » (Phil.
2, 8). Nulla igitur veri nominis oppositio vel repugnantia haberi potest inter
invisibilem, quam vocant, Spiritus Sancti missionem, ac iuridicum Pastorum
Doctorumque a Christo acceptum munus; quippe quae, ut in nobis corpus animusque
— se invicem compleant ac perficiant, et ab uno eodemque Servatore nostro
procedant, qui non modo divinum afflato halitum dixit :« Accipite Spiritum
Sanctum » (Io. 20, 22), sed etiam clara voce imperavit: «Sicut misit me
Pater, et ego mitto vos » (Io. 20, 21); itemque :« Qui vos audit, me
audit » (Luc. 10, 16).
Quodsi in Ecclesia aliquid cernitur, quod humanae arguit conditionis nostrae
infirmitatem, id quidem non iuridicae est eius constitutioni attribuendum, sed
lamentabili potius singulorum ad malum proclivitati, quam idcirco divinus eius
Conditor in altioribus etiam mystici sui Corporis membris esse patitur, ut et
ovium Pastorumque virtus comprobetur, et in omnibus increscant christianae fidei
promerita. Christus enim, ut supra diximus, ex constituto a se coetu seclusos
noluit peccatores; si igitur nonnulla membra spiritualibus morbis laborant, non
est cur erga Ecclesiam nostrum minuamus amorem, sed cur potius erga eius membra
pietatem adaugeamus.
Utique absque ulla labe refulget pia Mater in sacramentis, quibus filios
procreat et alit; in fide, quam nulla non tempore intaminatam servat; in legibus
sanctissimis, quibus omnes iubet, consiliisque evangelicis quibus admonet; in
coelestibus denique donis et charismatis, per quae innumera parit, inexhausta
sua fecunditate (cfr. Conc. Vat. Sess. III Const. de fide catholica cap.
3) martyrum, virginum confessorumque agmina. Attamen eidem vitio verti nequit,
si quaedam membra vel infirma vel saucia languescant, quorum nomine cotidie ipsa
Deum deprecatur :« Dimitte nobis debita nostra », quorumque spirituali curae,
nulla interposita mora, materno fortique animo incumbit.
Cum igitur « mysticum » Iesu Christi Corpus nuncupamus, per ipsam huius vocis
significationem gravissime admonemur. Quae quidem monita in hisce S. Leonis
verbis quodammodo resonant :« Agnosce, o Christiane, dignitatem tuam, et divinae
consors factus naturae, noli in veterem vilitatem degeneri conversatione redire.
Memento cuius Capitis et cuius Corporis sis membrum » (Serm. 21, 3 -
Migne PL 14 col. 192-193).
* * *
Placet in praesens, Venerabiles Fratres, peculiarissimo modo verba facere de
nostra cum Christo in Ecclesia Corpore coniunctione, quae si — ut iure meritoque
Augustinus ait (cfr. S. Aug. Contra Faust. 21, 8 - Migne PL 42 co1. 392)
— res grandis est, arcana atque divina, hac eadem tamen de causa saepenumero
contingit, ut a nonnullis perperam intellegatur atque explicetur. Imprimis patet
eam arctissimam esse : nam in Sacris Litteris non modo casti connubii vinculo
adsimulatur, et cum vitali palmitum vitisque unitate, nostrique corporis
compagine comparatur (cfr. Eph. 5, 22-23; Io. 15, 1-5; Eph.
4, 16); sed etiam tam intima exhibetur, ut — secundum illud Apostoli :« Ipse (
Christus) est Caput Corporis Ecclesiae » (Col. I, 18) — perantiqua
perpetuoque a Patribus tradita documenta doceant, divinum Redemptorem cum suo
sociali Corpore unam dumtaxat constituere mysticam personam, seu ut Augustinus
ait: Christum totum (cfr. Enarr. in Ps. 17, 51 et 90, 2, I— Migne PL 36
col. 154 et 37 col. 1159). Quin immo ipse Servator noster in sacerdotali sua
oratione eiusmodi coagmentationem cum miranda illa unitate, qua Filius est in
Patre et Pater in Filio, conferre non dubitavit (Io. 17, 21-23).
Nostra autem, quae in Christo est et cum Christo compages, primo loco ex eo
constat, quod cum christiana respublica ex Conditoris sui voluntate sociale
exsistat perfectumque Corpus, idcirco in ea copulatio insit oportet membrorum
omnium ob eorum in eundem finem conspirationern. Quo autem nobilior est finis,
ad quem haec conspiratio contendit, quo divinior est fons ex quo eadem procedit,
eo excelsior procul dubio evadit unitas. Iam vero altissimus finis est:
continuata nempe ipsius Corporis membrorum sanctificatio in gloriam Dei et Agni,
qui occisus est (Apoc. 5, 12-13). Fons autem divinissimus: non modo
scilicet Aeterni Patris placitum, studiosaque Servatoris nostri voluntas, sed
internus etiam Sancti Spiritus in mentes animosque nostros afflatus atque
appulsus. Si enim ne minimus quidem actus, qui ad salutem conducat, elici
potest, nisi in Spiritu Sancto, quomodo possunt innumerae cuiusvis gentis,
cuiusvis stirpis multitudines in supremam unius trinique Numinis gloriam communi
consilio conspirare, nisi ex illius virtute, qui a Patre Filioque uno aeternoque
efflatur amore?
Quoniam vero, ut supra diximus, sociale eiusmodi Christi Corpus ex Conditoris
sui voluntate adspectabile esse debet, conspiratio illa membrorum omnium
extrinsecus etiam sese manifestet opus est, cum per eiusdem fidei professionem,
tum per eorundem communionem sacrorum, per eiusdemque participationem
sacrificii, tum denique per actuosam earundem legum observantiam. Idque
praeterea omnino necessarium est, ut in oculis omnium conspicuum adsit supremum
Caput, a quo mutua invicem adiutrix omnium opera ad propositum assequendum finem
efficienter dirigatur: Iesu Christi dicimus in terris Vicarium. Quemadmodum enim
divinus Redemptor Paraclitum misit veritatis Spiritum, qui suas partes agens
(cfr. Io. 14, 16 et 26), arcanam sumeret Ecclesiae gubernationem, ita
Petro eiusque Successoribus mandavit, ut suam in terris gerentes personam
perspicibilem quoque christianae reipublicae moderationem agerent.
Iuridicis autem hisce vinculis, quae iam ratione sui sufficiunt, ut cuiusvis
alius, etsi supremae, humanae societatis nexus longe exsuperentur, alia necesse
est accedat unitatis ratio ob tres illas virtutes, quibus nos inter et cum Deo
arctissime copulamur: christianam inquimus fidem, spem caritatemque.
Siquidem « unus Dominus, ut admonet Apostolus, una fides » (Eph. 4, 5)
ea nimirum fides, qua uni Deo adhaeremus et ei, quem misit, Iesu Christo (cfr.
Io. 17, 8). Quam intime vero hac fide obstringamur Deo, verba discipuli
docent, quem Iesus peculiari modo diligebat :« Quisquis confessus fuerit,
quoniam Iesus est Filius Dei, Deus in eo manet et ipse in Deo » (I Io. 4,
15). Nec minus inter nos et cum divino Capite nostro christiana hac fide
copulamur. Nam quotquot credentes sumus, «habentes... eundem spiritum fidei » (2
Cor. 4, 13) eadem Christi luce collustramur, eodem Christi pabulo enutrimur,
eademque Christi auctoritate et magisterio regimur. Quodsi idem in omnibus fidei
spiritus virescit, omnes quoque eandem vitam « in fide vivimus Filii Dei, qui
dilexit nos et tradidit semet ipsum pro nobis » (cfr. Gal. 2, 20); et
Christus Caput nostrum vivida fide in nobis susceptus et habitans in cordibus
nostris (cfr. Eph. 3, 17), sicut fidei nostrae est auctor, ita erit et
consummator (cfr. Hebr. 12, 2).
Sicut autem per fidem hisce in terris Deo ut veritatis fonti adhaeremus, ita
eum christianae spei virtutem appetimus ut fontem beatitatis, « exspectantes
beatam spem et adventum gloriae magni Dei » (Tit. 2, 13). Ob commune
autem illud caelestis Regni desiderium, quo heic manentem civitatem habere
renuimus, sed futuram inquirimus (cfr. Hebr. 13, 14), supernamque
gloriam, anhelamus, gentium Apostolus dicere non dubitavit :« Unum Corpus et
unus Spiritus, sicut vocati estis in una spe vocationis vestrae » (Eph.
4, 4); immo Christus in nobis veluti spes gloriae residet (cfr. Col. 1,
27).
At si fidei et spei nexus, quibus cum Divino Redemptore nostro in mystico
eius Corpore iungimur, magnae sunt gravitatis maximique momenti, non minoris
profecto gravitatis efficientiaeque sunt vincula caritatis. Namque, si etiam in
rerum natura aliquid praestantissimum est amor, ex quo vera amicitia ducitur,
quid de superno illo amore dicendum, qui ab ipso Deo in animos infunditur
nostros? « Deus caritas est, et qui manet in
caritate, in Deo manet et Deus in eo »( 1 Io. 4, 16). Quae quidem caritas
id efficit quasi ex constituta a Deo lege, ut in nos amantes eum redamantem
descendere iubeat, secundum illud :« Si quis diligit me . . ., et Pater meus
diliget eum, et ad eum veniemus et mansionem apud eum faciemus » (Io. 14,
28). Caritas igitur omni alia virtute arctius nos coniungit cum Christo, cuius
caelesti ardore inflammati, tot Ecclesiae filii gavisi sunt pro eo contumeliam
pati, et ad supremum usque vitae halitum sanguinisque effusionem, quaelibet,
etsi maxime ardua, obire atque evincere. Quapropter divinus Servator noster
hisce verbis vehementer nos adhortatur :« Manete in dilectione mea ». Et
quandoquidem caritas ieiuna res est ac prorsus vacua, si bonis operibus non
panditur et quodammodo efficitur, idcirco haec continuo subiungit : « Si
praecepta mea servaveritis, manebitis in dilectione mea; sicut et ego Patris mei
praecepta servavi et maneo in eius dilectione »(Io. 15, 9-10).
Huic tamen erga Deum, erga Christum amori caritas in proximos respondeat
oportet. Siquidem quomodo asseverare possumus divinum nos Redemptorem diligere,
si eos oderimus, quos ipse ut mystici sui Corporis membra faceret, pretioso suo
sanguine redemit? Quamobrem ita ille nos admonet, quem prae ceteris Christus
dilexit Apostolus :« Si quis dixerit quoniam diligo Deum, et fratrem suum
oderit; mendax est. Qui enim non diligit fratrem suum, quem videt, Deum, quem
non videt, quomodo potest diligere? Et hoc mandatum habemus a Deo, ut qui
diligit Deum, diligat et fratrem suum » (1 Io. 4, 20-21). Immo id etiam
est affirmandum, eo magis nos fore cum Deo, cum Christo coniunctos, quo magis
futuri simus alter alterius membra (Rom. 12, 5), pro invicem sollicita (1
Cor. 12, 25); sicut ex altera parte, eo magis nos fore inter nos cohaerentes
caritateque copulatos, quo flagrantiore amore ad Deum divinumque Caput nostrum
adstricti fuerimus.
Nos autem Unigenitus Dei Filius, iam ante mundi exordium, aeterna infinitaque
cognitione sua perpetuoque amore amplexus est. Quem quidem amorem, ut
adspectabili ac miranda prorsus ratione patefaceret, nostram sibi in
hypostaticam unitatem adiunxit naturam; qua fit — quod candida quadam
simplicitate Maximus Taurinensis animadvertit — ut « in Christo caro nostra nos
diligat » (Serm. 29 —Migne PL 57 col. 594).
Eiusmodi vero amantissima cognitio, qua divinus Redemptor a primo
Incarnationis suae momento nos prosecutus est, studiosam quamlibet humanae
mentis vim exsuperat; quandoquidem per beatam illam visionem, qua vixdum in
Deiparae sinu exceptus, fruebatur, omnia mystici Corporis membra continenter
perpetuoque sibi praesentia habet, suoque complectitur salutifero amore. O mira
erga nos divinae pietatis dignatio; o inaestimabilis ordo immensae caritatis! In
praesepibus, in Cruce, in sempiterna Patris gloria omnia Ecclesiae membra
Christus sibi conspecta sibique coniuncta habet longe clarius, longeque
amantius, quam mater filium suum in gremio positum, quam quilibet semetipsum
cognoscit ac diligit.
Ex hucusque allatis facile cernitur, Venerabiles Fratres, cur Paulus
Apostolus tam frequenter scribat Christum esse in nobis, nosque esse in Christo.
Quod quidem subtiliore quoque ratione comprobatur. Est nempe Christus in nobis,
ut supra enucleate satis exposuimus, per Spiritum suum, quem nobiscum
communicat, et per quem ita in nobis operatur, ut quaecumque divina a Spiritu
Sancto in animis peraguntur, etiam a Christo ibi peracta dicantur oporteat (cfr.
S. Thom. Comm. in Ep. ad Eph. cap. 2 lect. 5). «Si quis Spiritum Christi
non habet, inquit Apostolus, hic non est eius : si autem Christus in vohis est .
. ., spiritus vivit propter iustificationem » (Rom. 8, 9-10).
Ex eadem autem Spiritus Christi communicatione efficitur, ut, cum omnia
dona, virtutes et charismata, quae in Capite excellenter, uberrime
efficienterque insunt, in omnia Ecclesiae membra deriventur, et in iis secundum
locum quem in mystici Iesu Christi Corpore occupant, in dies perficiantur,
Ecclesia veluti plenitudo constituatur et complementum Redemptoris; Christus
vero quoad omnia in Ecclesia quodammodo adimpleatur (cfr. S. Thom. Comm. in
Ep. ad Eph. cap. I lect. 8). Quibus quidem verbis ipsam attigimus rationem,
cur, secundum Augustini placita, iam breviter indicata, Caput mysticum, quod
Christus est, et Ecclesia, quae hisce in terris veluti alter Christus eius
personam gerit, unum novum hominem constituant, quo in salutifero Crucis opere
perpetuando caelum et terra iungantur : Christum dicimus Caput et Corpus,
Christum totum.
Profecto non sumus nescii, arcanae huic intellegendae explicandaeque
doctrinae — quae circa nostram versatur cum Divino Redemptore coniunctionem,
peculiarique modo circa Spiritus Sancti in animis inhabitationem — multa obstare
velamina, quibus arcana eadem doctrina ob inquirentium mentis debilitatem quasi
quadam caligine obvolvatur. At novimus etiam ex recta adsiduaque huius rei
pervestigatione, atque ex variarum opinionum conflictu sententiarum concursu, si
modo veritatis amor ac debitum Ecclesiae obsequium eiusmodi inquisitionem
dirigant, pretiosa scatere atque exsilire lumina, quibus in sacris quoque id
genus disciplinis profectus reapse habeatur. Non eos igitur improbamus, qui
diversas vias rationesque ingrediantur ad tam altum attingendum et pro viribus
collustrandum mirandae huius nostrae cum Christo coniunctionis mysterium.
Verumtamen id omnibus commune atque inconcussum esto, si a germana velint
doctrina, a rectoque Ecclesiae magisterio non aberrare : omnem nempe reiciendum
esse mysticae huius coagmentationis modum, quo christifideles, quavis ratione
ita creatarum rerum ordinem praetergrediantur, atque in divina perperam
invadant, ut vel una sempiterni Numinis attributio de iisdem tamquam propria
praedicari queat. Ac praeterea certissimum illud firma mente retineant, hisce in
rebus omnia esse habenda Sanctissimae Trinitati communia, quatenus eadem Deum ut
supremam efficientem causam respiciant.
Animadvertant quoque necesse est, hac in causa de occulto mysterio agi, quod
in hoc terrestri exsilio, velamine quolibet detectum, omnino introspici,
humanaque lingua significari numquam possit. Inhabitare quidem Divinae Personae
dicuntur, quatenus in creatis animantibus intellectu praeditis imperscrutabili
modo praesentes, ab iisdem per cognitionem et amorem attingantur (cfr. S. Thom.
Iª q. 43 a. 3), quadam tamen ratione omnem naturam transcendente, ac penitus
intima et singulari. Ad quam quidem intuendam ut parumper saltem accedamus, non
illa via ac ratio neglegenda est, quam Vaticana Synodus (Sess III Const. de
fide cath. cap. 4) in id genus rebus valde commendat; quae quidem ad
hauriendam lucem contendens, qua Dei arcana paullisper saltem internoscantur, id
assequitur, mysteria eadem inter se comparans et cum supremo fine, quo
dirigantur. Opportune igitur sapientissimus Decessor Noster fel. rec. Leo XIII,
cum de hac nostra cum Christo coniunctione deque Divino nos inabitante Paraclito
loqueretur, ad beatam illam visionem oculos convertit, qua aliquando in caelis
haec eadem mystica copulatio consummationem suam perfectionemque consequetur. «
Haec mira coniunctio, inquit, quae suo nomine inhabitatio dicitur, conditione
tantum seu statu ab ea discrepat, qua caelites Deus beando complectitur » (cfr.
Divinum illud: A. S. S. XXIX p. 653). Qua quidem visione, modo prorsus
ineffabili fas erit Patrem, Filium Divinumque Spiritum mentis oculis superno
lumine auctis contemplari, divinarum Personarum processionibus aeternum per
aevum proxime adsistere, ac simillimo illi gaudio beari, quo beata est
sanctissima et indivisa Trinitas.
Quae autem hactenus de arctissima hac mystici Iesu Christi Corporis cum
Capite suo coniunctione proposuimus, imperfecta Nobis viderentur, si heic pauca
saltem de Sanctissima Eucharistia non adiiceremus, qua eiusmodi coniunctio hac
in mortali vita velut ad culmen adducitur.
Voluit siquidem Christus Dominus ut haec miranda, ac numquam satis exornata
laudibus coagmentatio, qua inter nos et cum divino Capite nostro iungimur, per
Eucharisticum Sacrificium peculiari modo credentibus manifestaretur. In eo enim
sacrorum administri non solum Servatoris nostri vices gerunt, sed totius etiam
mystici Corporis singulorumque fidelium; itemque in eo christifideles ipsimet
immaculatum Agnum, unius sacerdotis voce in altari praesentem constitutum,
communibus votis precibus que consociati, per eiusdem sacerdotis manus Aeterno
Patri porrigunt, gratissimam quidem laudis placationisque hostiam pro totius
Ecclesiae necessitatibus. Et perinde ac divinus Redemptor, in Cruce moriens,
semet ipsum, ut totius humani generis Caput, Aeterno Patri obtulit, ita idem «
in hac oblatione munda » (Mal. I, II) non modo semet ipsum, ut Ecclesiae Caput,
caelesti Patri offert, sed in semet ipso mystica etiam sua membra, quippe qui
eadem omnia, debiliora quoque et infirmiora, in Corde suo amantissime includat.
Eucharistiae vero sacramentum, dum vivida et mira prorsus unitatis Ecclesiae
imago exsistit, quandoquidem consecrandus panis ex multis granis oriens in unum
coalescit (cfr. Didache 9, 4) — nobis ipsum supernae gratiae auctorem impertit,
ut illum ex eo caritatis Spiritum hauriamus, quo non iam nostram, sed Christi
vitam vivere iubeamur, et in omnibus socialis sui Corporis membris Redemptorem
ipsum diligamus.
Si igitur in tristissimis, quibus hodie angimur, rerum adiunctis, plurimi
habeantur, qui Christo Domino, Eucharisticis velis delitescenti, ita adhaereant,
ut nec tribulatio, nec angustia, nec fames, nec nuditas, nec periculum, nec
persecutio, nec gladius eos separare queant ab eius caritate (cfr. Rom. 8, 35),
tum procul dubio sacra Synaxis, non sine providentis Dei consilio, postremis
hisce temporibus in frequentiorem usum inde a pueritia restituta, illius
fortitudinis fons evadere queat. quae haud raro christianos etiam heroas
excitare ac fovere possit.
* * *
Haec sunt, Venerabiles Fratres, quae, si Christifideles pie ac recte
intellegant diligenterque retineant, facilius ab illis etiam erroribus cavere
possunt, qui ex difficilis huius causae investigatione, per arbitrium a
quibusdam peracta, non sine magno catholicae fidei discrimine animorumque
perturbatione scateant.
Non enim desunt, qui haud satis considerantes Paulum Apostolum translata
tantummodo verborum significatione hac in re fuisse locutum, nec peculiares ac
proprias corporis physici, moralis, mystici significationes, ut omnino oportet,
distinguentes, perversum aliquod inducunt unitatis commentum; quandoquidem
divinum Redemptorem et Ecclesiae membra in physicam unam personam coire et
coalescere iubent, et dum hominibus divina attribuunt, Christum Dominum
erroribus humanaeque in malum proclivitati obnoxium faciunt. A qua quidem
doctrinae fallacia quemadmodum catholica fides sanctorumque Patrum praecepta
prorsus abhorrent, ita pariter gentium Apostoli mens ac sententia omnino
refugit, qui, quamvis Christum eiusque mysticum Corpus mira inter se
coagmentatione coniungat, alterum tamen alteri, ut Sponsum Sponsae, opponit
(cfr. Eph. 5, 22-23).
Nec minus a veritate aberrat periculosus eorum error, qui ex arcana omnium
nostrum cum Christo coniunctione insanum quemdam, ut aiunt, quietismum deducere
conantur; quo quidem spiritualis omnis Christianorum vita eorumque ad virtutem
progressio Divini Spiritus actioni unice attribuuntur, ea nempe seclusa ac
posthabita, quae a nobis eidem praestari debet socia, ac veluti adiutrice opera.
Nemo profecto infitiari potest Sanctum Iesu Christi Spiritum unum esse fontem,
ex quo superna omnis vis in Ecclesiam in eiusque membra profluat. Etenim
«
gratiam et gloriam, ut Psaltes ait, dabit Dominus » (Ps. 83, 12). Attamen, quod
homines in sanctitatis operibus constanter perseverent, quod in gratia in
virtuteque alacri animo proficiant, quod denique non modo ad christianae
perfectionis apicem strenue contendant, sed ceteros quoque ad eam assequendam
pro viribus excitent, haec omnia caelestis Spiritus operari non vult, nisi iidem
homines cotidiana actuosaque navitate suas partes agant. « Non enim
dormientibus, ait Ambrosius, divina beneficia, sed observantibus de feruntur » (
Expos. Evang. sec. Luc. 4, 49 — Migne PL 15 col. 1626). Namque, si in mortali
nostro corpore haud intermissa exercitatione membra roborantur ac vigescunt,
multo profecto magis id contingit in sociali Iesu Christi Corpore, in quo
singula membra propria cuiusque libertate, conscientia agendique ratione
fruuntur. Quam ob rem, qui dixit: « Vivo autem, iam non ego : vivit vero in me
Christus » (Gal. 2, 20); idem asservare non dubitavit: «Gratia eius (hoc est
Dei) in me vacua non fuit, sed abundantius illis omnibus laboravi : non ego
autem, sed gratia Dei mecum » ( 1 Cor. 15, 10). Omnino igitur perspicuum est
fallacibus hisce doctrinis mysterium, de quo agimus, non in spiritualem
christifidelium profectum, sed in eorum ruinam miserrime verti.
Quod ex falsis etiam eorum placitis evenit, qui asseverant non tanti esse
faciendam frequentem admissorum venialium, ut aiunt, confessionem, cum praestet
potius generalis illa confessio, quam singulis diebus Sponsa Christi cum filiis
suis sibi in Domino coniunctis, per sacerdotes faciat ad altare Dei accessuros.
Pluribus utique modis, iisque summopere laudandis, ut probe nostis, Venerabiles
Fratres, haec admissa expiari possunt; sed ad alacriorem cotidie per virtutis
iter progressionem faciendam maxime commendatum volumus pium illum, non sine
Spiritus Sancti instinctu ab Ecclesia inductum, crebrae confessionis usum, quo
recta suis ipsius cognitio augetur, christiana crescit humilitas, morum
eradicatur pravitas, spirituali neglegentiae torporique obsistitur, conscientia
purificatur, roboratur voluntas, salutaris animorum moderatio procuratur, atque
ipsius sacramenti vi augetur gratia. Ii igitur animadvertant, qui inter iuvenis
cleri ordines frequentioris confessionis aestimationem minuant atque extenuent,
rem se aggredi a Christi Spiritu alienam, ac mystico Servatoris nostri Corpori
funestissimam.
Sunt praeterea nonnulli, qui precibus nostris omnem veri nominis impetrandi
vim denegant, vel qui in hominum mentes insinuare conantur supplicationes ad
Deum privatim admotas parvi esse faciendas, cum publicae potius, Ecclesiae
nomine adhibitae, reapse valeant, quippe quae a mystico proficiscantur Iesu
Christi Corpore. Perperam id quidem : nam divinus Redemptor non modo Ecclesiam
suam, utpote Sponsam dilectissimam, sibi coniunctissimam habet, sed in eadem
singulorum quoque fidelium animos, quibuscum percupit, postquam praesertim ad
Eucharisticam mensam accesserint, quam intime colloqui. Et licet publica
comprecatio, utpote ab ipsa Matre Ecclesia procedens, ob Sponsae Christi
dignitatem prae qualibet alia excellat : attamen preces omnes, vel privatissime
prolatae, nec dignitate nec virtute carent, et ad totius etiam mystici Corporis
utilitatem, multopere conferunt; in quo quidem nihil bene, nihil recte a
singulis membris perfici potest, quod per Sanctorum Communionem in universorum
quoque salutem non redundet. Neque singuli homines prohibentur, idcirco quod
huius Corporis sunt membra, quominus peculiares quoque gratias, vel ad
praesentem vitam quod attinet, servata tamen divinae voluntati obtemperatione,
sibimet ipsis petant: manent enim iidem sui iuris personae, et singularibus suis
obnoxii necessitatibus (cfr. S. Thom. 2ª 2ae q. 83 a. 5 et 6). Caelestium vero
rerum meditationem quanti debeant facere omnes, non solummodo Ecclesiae
documentis, sed omnium etiam sanctitate praestantium usu atque exemplo
comprobatur.
Non desunt postremo, qui dicunt supplicationes nostras non ad ipsam Iesu
Christi personam, sed ad Deum potius, vel ad aeternum Patrem per Christum esse
dirigendas, cum Servator noster, prout mystici sui Corporis Caput, « mediator
Dei et hominum » (1 Tim. 2, 5) solummodo sit habendus. Attamen id non solum
Ecclesiae menti adversatur Christianorumque consuetudini, sed veritati etiam
offendit. Christus enim, ut proprie accurateque loquamur, secundum utramque
naturam una simul, totius Ecclesiae est Caput (cfr S. Thom. De Veritate q. 29 a.
4 e); ac ceteroquin ipse sollemniter asseveravit :« Si quid petieritis me in
nomine meo, hoc faciam » (Io. 14, 14). Et quamvis in Eucharistico praesertim
Sacrificio — in quo Christus, cum sacerdos ipsemet et hostia sit, conciliatoris
munere peculiari modo fungitur — orationes ad aeternum Patrem per Unigenitum
suum plerumque admoveantur, nihilo secius non raro, ac vel in ipsa litatione, ad
Divinum quoque Redemptorem preces adhibentur; quandoquidem Christianis omnibus
cognitum clareque perspectum esse debet hominem Christum Iesum eundem esse Dei
Filium, ipsumque Deum. Atque adeo, dum militans Ecclesia intaminatum Agnum
sacratamque Hostiam adorat ac precatur, triumphantis videtur Ecclesiae voci
quodammodo respondere, perpetuo canentis :« Sedenti in throno et Agno :
benedictio et honor et gloria et potestas in saecula saeculorum» (Apoc.
5, I3).
* * *
Postquam, Venerabiles Fratres, in huius commentatione mysterii, quod arcanam
omnium nostrum amplectitur cum Christo coniunctionem, ut universalis Ecclesiae
Magister, mentes veritatis luce collustravimus, pastorali muneri nostro
consentaneum ducimus animis quoque stimulos adiicere ad mysticum eiusmodi Corpus
incensa illa caritate adamandum, quae non modo cogitatione verbisque, sed dedita
etiam opera proferatur. Si enim Veteris Legis sectatores de terrestri Civitate
sua haec cecinere :« Si oblitus fuero tui, Ierusalem, oblivioni detur dextera
mea: adhaereat lingua mea faucibus meis, si non meminero tui; si non preposuero
Ierusalem in principio laetitiae meae », (Ps. 136, 5-6), quanto cum maiore
gloria effusioreque gaudio idcirco nobis exsultandum est, quod Civitatem
inhabitamus ex vivis et electis lapidibus exstructam in monte sancto, « ipso
summo angulari lapide Christo Iesu » (Eph. 2, 20; 1 Petr. 2, 4-5). Siquidem
nihil gloriosius, nihil nobilius, nihil profecto honorificentius cogitari
potest, quam sanctam, catholicam, apostolicam Romanamque Ecclesiam participare,
qua unius tam venerandi Corporis membra efficimur, ab uno dirigimur tam excelso
Capite; ab uno perfundimur Divino Spiritu; una denique doctrina unoque Angelico
Pane hoc in terreno exsilio enutrimur, eo usque dum tandem aliquando una
sernpiternaque in caelis beatitate fruamur.
Ne autem a tenebrarum angelo decipiamur, transfigurante se in angelum lucis
(cfr. 2 Cor. 11, 14), haec sit amoris nostri suprema lex ut nempe Christi
Sponsam, qualem eam Christus voluit suoque sanguine acquisivit, diligamus. Non
modo igitur sacramenta, quibus Ecclesia pia Mater nos alit; non modo sollemnia,
quibus nos solacio laetitiaque afficit, ac sacra cantica et liturgici ritus,
quibus mentes nostras ad caelestia erigit, carissima nobis sint oportet, sed
et sacramentalia, quae dicimus, atque varia illa pietatis exercitia, quibus
eadem fidelium animos Spiritu Christi suaviter imbuit et consolatur. Nec
solummodo officium nobis est maternam eius erga nos pietatem, ut filios addecet,
rependere, sed acceptam etiam a Christo auctoritatem eius revereri, quae in
captivitatem redigit intellectus nostros in obsequium Christi (cfr. 2 Cor. 10,
5); atque adeo eius legibus eiusque de moribus praeceptis, nonnumquam naturae
nostrae a primaeva innocentia lapsae durioribus, obtemperare iubemur; itemque
rebellans, quod gerimus, corpus voluntaria castigatione cornpescere; quin immo
interdum a iucundis etiam rebus, neque iis noxiis, abstinere admonemur. Nec
satis est mysticum hoc Corpus diligere, divino Capite caelestibusque dotibus
insigne; sed actuoso etiam amore idem prosequi debemus, prouti in mortali
manifestatur carne nostra, ex humanis nempe infirmisque elementis constans, etsi
minus eadem nonnum quam ei loco congruunt, quem in venerando illo Corpore
occupant.
Ut autem solidus eiusmodi atque integer amor in animis resideat nostris, in
diesque augeatur, assuescamus necesse est in Ecclesia ipsum Christum videre.
Christus est enim, qui in Ecclesia sua vivit, qui per eam docet, regit,
sanctitatemque impertit; Christus quoque est qui varie sese in variis suis
socialibus membris manifestat. Ubi igitur vivido hoc fidei spiritu
christifideles omnes vere reapse conitentur, tum profecto non solum altiora
mystici huius Corporis membra, eaque praesertim a quibus est ex divini Capitis
mandato ratio aliquando reddenda de animabus nostris (cfr. Hebr. 13, 17), honore
debitoque obsequio prosequentur, sed ea etiam sibi cordi habebunt, erga quae
Servator noster peculiarissimo amore affectus est: infirmos dicimus, saucios et
aegrotos, qui vel naturali, vel superno medicamine indigent; pueros, quorum
innocentia tam facile hodie periclitatur, quorumque animula ut cera effingitur;
pauperes denique, in quibus iuvandis ipsa Iesu Christi persona miseratione summa
agnoscenda est.
Ut enim iure meritoque Apostolus admonet :« Multo magis quae videntur membra
Corporis infirmiora esse, necessariora sunt; et quae putamus ignobiliora membra
esse Corporis, his honorem abundantiorem circumdamus » ( 1 Cor. 12, 22-23).
Quam quidem gravissimam sententiam Nos in praesens, pro altissimi conscientia
officii, quo obstringimur, iterandam reputamus, dum magno cum maerore cernimus
corpore deformes, amentes patriisque morbis infectos, utpote molestum societatis
onus, vita interdum privari; idque a quibusdam efferri quasi novum humanae
progressionis inventum, communique utilitati maxime consentaneum. At quisnam
cordatus non videat hoc non tantum naturali divinaeque legi (cfr. Decret. S.
Officii 2 dec. 1940: A. A. S. 1940 p. 553) in omnium animis inscriptae, sed
altioris etiam humanitatis sensibus acerrime adversari? Horum igitur sanguis,
qui sunt Redemptori nostro idcirco cariores, quod maiore sunt miseratione digni,
«clamat ad Deum de terra» (cfr. Gen. 4, 10).
Ne autem sincera illa caritas, qua in Ecclesia eiusdemque membris Servatorem
nostrum cernere debemus, pedetemptim languescat, valde opportunum est ipsum
Iesum, veluti supremum erga Ecclesiam amoris exemplar intueri.
Et primum quidem huius amoris amplitudinem imitemur. Una profecto est Christi
Sponsa, nempe Ecclesia; attamen divini Sponsi amor tam late patet, ut neminem
excludens, universum hominum genus in sua Sponsa amplectatur. Hac scilicet de
causa sanguinem suum Servator noster effudit, ut omnes homines, natione ac
stirpe seiunctos, Deo reconciliaret in Cruce, eosdemque in unum Corpus
coalescere iuberet. Verum igitur Ecclesiae amor postulat non solum ut in ipso
Corpore simus alter alterius membra pro invicem sollicita (cfr. Rom. 12, 5;
1 Cor. 12, 25), quae gloriante alio membro gaudeant, patienti compatiantur
oporteat (cfr.1 Cor. 12, 26), sed etiam ut alios homines nobiscum nondum in
Ecclesiae Corpore coniunctos, fratres agnoscamus Christi secundum carnem, una
nobiscum ad eandem aeternam salutem evocatos. Utique, proh dolor, hodie
praesertim non desunt, qui simultatem, odium livoremque superbe iactent, veluti
quiddam extollens atque efferens humanam dignitatem, humanamque virtutem. Nos
tamen, dum funestos huius doctrinae fructus dolentes cernimus, pacificum Regem
nostrum sequamur, qui nos docuit non solum eos amare, qui non ex eadem gente,
neque ex eadem stirpe sint orti (cfr. Luc. 10, 33-37), sed vel ipsos inimicos
diligere (cfr. Luc. 6, 2-35; Matth. 5, 44-48). Nos, suavissima Apostoli gentium
sententia perfusis animis, cum eodem canamus quae sit longitudo, latitudo,
sublimitas, profundum caritatis Christi (cfr. Eph. 3, 18); quam quidem nec
generis morumque diversitas diffringere, nec immensi oceani tractus imminuere,
nec bella denique, vel iusta vel iniusta de causa suscepta, dissolvere possunt.
Gravissima hac hora, Venerabiles Fratres, qua tot dolores corpora lacerant
maeroresque animos, ad hanc supernam caritatem excitari omnes oportet, ut
collatis omnium bonorum viribus - eorum praesertim recordamur, qui cuiusvis
generis consociationibus ad suppetias occurrendum dant operam - tam ingentibus
animi corporisque necessitatibus mira pietatis misericordiaeque contentione
subveniatur ; atque adeo mystici Iesu Christi Corporis studiosa largitas et
inexhausta fecunditas ubique gentium refulgeant.
Quandoquidem autem caritatis amplitudini, qua Christus dilexit Ecclesiam,
actuosa in eo respondet caritatis constantia, nos quoque omnes adsidua
studiosaque voluntate mysticum Christi Corpus adamemus. Porro nulla assignari
potest hora, qua Redemptor noster ab Incarnatione sua, cum primum Ecclesiae
fundamentum posuit, usque ad mortalis vitae exitum, et fulgentibus sanctitudinis
suae exemplis, et concionando, colloquendo, convocando, constituendoque, ad
Ecclesiam aut formandam aut confirmandam, ad fatigationem usque, licet Dei
Filius, non laboraverit. Cupimus igitur, ut omnes, quotquot Ecclesiam agnoscunt
veluti matrem, sedulo perpendant, non modo sacrorum administris, iisque
dumtaxat, qui Deo mancipati religiosae vitae se dederint, sed ceteris quoque
mystici Iesu Christi Corporis membris, pro sua cuiusque parte, officium esse
impense diligenterque adlaborandi ad aedificationem et incrementum eiusdem
Corporis. Quod ut peculiari modo animadvertant optamus — quod ceteroquin
laudabiliter faciunt — ii, qui in Catholicae Actionis agminibus militantes,
sacrorum Antistitibus ac sacerdotibus in apostolatus munere adiutricem operam
navant; iique etiam, qui in piis sodaliciis ad eundem finem auxiliariam opem
praestant. Quam quidem eorum omnium sollertem navitatem, in praesentibus rerum
condicionibus, summi esse momenti, maximaeque gravitatis, nemo est qui non
videat.
Neque heic praeterire silentio possumus patres matresque familias, quibus
Servator noster tenerrima sui mystici Corporis membra concredidit; enixe igitur
eos ob Christi Ecclesiaeque amorem compellamus, ut sibi demandatae suboli cura
diligentissima prospiciant; eamque ab insidiis omne genus, quibus tam facile
hodie illaqueatur, praecavere iubeant.
Peculiari autem modo Redemptor noster suum erga Ecclesiam flagrantissimum
amorem piis ostendit supplicationibus, ad caelestem Patrem pro eadem admotis.
Siquidem — ut haec solummodo in memoriam revocemus — omnes norunt, Venerabiles
Fratres, eum, mox Crucis patibulum subiturum, incensissimas effudisse preces pro
Petro (cfr. Luc. 22, 32), pro ceteris Apostolis (cfr. Io. 17, 9-19), pro omnibus
denique, qui per divini verbi praedicationem eidem essent credituri (cfr. Io.
17, 20-23).
Quod quidem nos Christi exemplum imitantes, cotidie Dominum messis
adprecemur, ut mittat operarios in messem suam (cfr. Matth. 9, 38; Luc.
10,
2); ac cotidie omnium nostrum comprecatio ad caelestia evehatur omniaque
commendet mystici Iesu Christi Corporis membra. Inprimisque sacrorum Antistites,
quibus peculiaris cuique suae Dioecesis cura demandata est; ac sacerdotes dein
religiososque viros ac mulieres, qui in sortem Dei vocati, cum apud suos, tum in
exteris etiam ethnicorum regionibus divini Redemptoris Regnum tutantur,
adaugent, provehunt. Nullius autem membri huius venerandi Corporis haec communis
supplicatio obliviscatur; eosque praesertim reminiscatur, qui vel terrestris
huius incolatus doloribus angustiisque premuntur, vel vita functi piaculari igne
purificantur. Neque eos praetermittat, qui christianis praeceptis instruuntur,
ut quam primum lustralis aquae lavacro expiari queant.
Ac vehementer cupimus, ut eis quoque communes hae preces incensa caritate
prospiciant, qui vel nondum Evangelii sint veritate collustrati, neque in
securas Ecclesiae caulas ingressi; vel a Nobis, qui licet immerentes Iesu
Christi personam hisce in terris sustinemus, ob miserum fidei unitatisque
discidium seiuncti sint. Quam ob rem, divinam illam Servatoris nostri ad
caelestem Patrem orationem geminemus :« Ut omnes unum sint, sicut tu, Pater in
me et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint, ut credat mundus, quia tu me
misisti » (Io. 17, 21).
Hos etiam, qui ad adspectabilem non pertinent Catholicae Ecclesiae compagem,
ut profecto nostis, Venerabiles Fratres, inde ab inito Pontificatu, supernae Nos
commisimus tutelae supernoque regimini, sollemniter adseverantes nihil Nobis,
Boni Pastoris exemplum sequentibus, magis cordi esse, quam ut vitam habeant et
abundantius habeant (cfr. Litt. Enc. Summi Pontificatus : A. A. S. 1939 p.
419). Quam quidem sollemnem adseverationem Nostram per Encyclicas has Litteras,
quibus « magni et gloriosi Corporis Christi» (S. Iren. Adv. Haer. 4, 33, 7 -
Migne PG 7 col. 1076) laudes praedicavimus, imploratis totius Ecclesiae
precibus, iterare cupimus, eos singulos universos amantissimo animo invitantes,
ut internis divinae gratiae impulsionibus ultro libenterque concedentes, ab eo
statu se eripere studeant, in quo de sempiterna cuiusque propria salute securi
esse non possunt (cfr. Pius IX Iam vos omnes 13 sept. 1868: Act. Conc. Vat. C.
L. 7, 10); quandoquidem, etiamsi inscio quodam desiderio ac voto ad mysticum
Redemptoris Corpus ordinentur, tot tamen tantisque caelestibus muneribus
adiumentisque carent, quibus in Catholica solummodo Ecclesia frui licet.
Ingrediantur igitur catholicam unitatem, et Nobiscum omnes in una Iesu Christi
Corporis compagine coniuncti, ad unum Caput in gloriosissimae dilectionis
societate concurrant (cfr. S. Gelas. I Epist. 14 — Migne PL 59 col. 89). Numquam
intermissis ad Spiritum dilectionis et veritatis precibus, eos Nos elatis
apertisque manibus exspectamus, non tamquam alienam, sed propriam paternamque
domum adituros.
At si cupimus non intermissam eiusmodi totius mystici Corporis comprecationem
admoveri Deo, ut aberrantes omnes in unum Iesu Christi ovile quam primum
ingrediantur, profitemur tamen omnino necessarium esse id sponte libenterque
fieri, cum nemo credat nisi volens (cfr. S. Aug. In Io. Ev. tract. 26, a— Migne
PL 30 col. 1607). Quam ob rem si qui, non credentes, eo reapse compelluntur ut
Ecclesiae aedificium intrent, ut ad altare accedant, sacramentaque suscipiant,
ii procul dubio veri christifideles non fiunt (cfr. S. Aug. Ibidem); fides enim
sine qua « impossibile est placere Deo » (Hebr. 11, 6) liberrimum esse debet «
obsequium intellectus et voluntatis » (Conc. Vat. Const. de fide cath. cap. 3).
Si igitur aliquando contingat ut, contra constantem Apostolicae huius Sedis
doctrinam (cfr. Leo XIII Immortale Dei: A. S. S. XVIII pp. 174-175; Cod. Iur.
Can. c. 1351), ad amplexandam catholicam fidem aliquis adigatur invitus, id Nos
facere non possumus quin, pro officii Nostri conscientia, reprobemus. At quoniam
homines libera fruuntur voluntate, ac possunt etiam, animi perturbationibus
pravisque cupidinibus impulsi, sua libertate abuti, idcirco necesse est, ut a
Patre luminum per Spiritum dilecti Filii sui ad veritatem efficaciter
pertrahantur. Quodsi multi adhuc, proh dolor, a catholica veritate aberrant, nec
divinae adspiranti gratiae volentes concedunt, id non modo idcirco evenit, quod
ipsimet (cfr. S. Aug. Ibidem) sed quod etiam christifideles preces hac de causa
incensiores ad Deum non admovent. Quas quidem Nos ut omnes, erga Ecclesiam amore
flagrantes, ac divini Redemptoris exemplum secuti, continenter adhibeant, iterum
atque iterum adhortamur.
Idque etiam, in praesentibus potissimum rerum adiunctis, non tam opportunum
quam necessarium esse videtur, ut nempe pro Regibus ac Principibus, pro iisque
omnibus, qui populorum gubernacula moderantes, externa tutela sua Ecclesiae
auxiliari queant, incensae fundatur preces, ut rebus recto ordine compositis, «
opus iustitiae pax » (Is. 32, 17), divina afflante caritate, fatigato humano
generi, e teterrimis huius tempestatis fluctibus emergat, ac pia Mater Ecclesia
quietam ac tranquillam vitam agere possit in omni pietate et castitate (cfr.
1
Tim. 2, 2). A Deo est efflagitandum, ut diligant sapientiam omnes, qui praesunt
populis (cfr. Sap. 6, 23), ita quidem ut gravissima haec Sancti Spiritus
sententia in eos numquam cadat :« Interrogabit Altissimus opera vestra et
cogitationes scrutabitur, quoniam, cum essetis ministri regni illius, non recte
iudicastis, nec custodistis legem iustitiae, neque secundum voluntatem Dei
ambulastis. Horrende et cito apparebit vobis quoniam iudicium durissimum his,
qui praesunt, fiet. Exiguo enim conceditur misericordia, potentes autem potenter
tormenta patientur. Non enim subtrahet personam cuiusquam Deus, nec verebitur
magnitudinem cuiusquam; quoniam pusillum et magnum ipse fecit, et aequaliter
cura est illi de omnibus; fortioribus autem fortior instat cruciatio. Ad vos
ergo, Reges, sunt hi sermones mei, ut discatis sapientiam et non excidatis »
(Ibidem 6, 4-10).
Non modo autem impense laborando constanterque precando, Christus Dominus
suum erga intaminatam Sponsam patefecit amorem, sed per dolores etiam angoresque
suos libenter pro ea amanterque toleratos. « Cum dilexisset suos, . . . in finem
dilexit eos » (Io. 13, 1). Ac non nisi sanguine suo Ecclesiam acquisivit (cfr.
Act. 20, 28). Hisce igitur cruentis Regis nostri vestigiis, ut nostra salus in
tuto collocanda postulat, volentes ingrediamur :« Si enim complantati sumus
similitudini mortis eius, simul et resurrectionis erimus » (Rom. 6, 5) et « si
commortui sumus, convivemus » (2 Tim. 2, 11). Id postulat quoque tum Ecclesiae,
tum earum etiam, quas eadem Christo procreat, animarum germana actuosaque
caritas. Quamvis enim Servator noster per acerbos cruciatus acerbamque mortem
infinitum prorsus gratiarum thesaurum Ecclesiae suae meruerit, harum tamen
gratiarum munera, ex providentis Dei consilio, nobis per partes dumtaxat
impertiuntur; earumque maior vel minor ubertas haud parum a nostris quoque
pendet recte factis, quibus eiusmodi caelestium donorum imber, sponte a Deo
datus, super hominum attrahatur animos. Qui quidem caelestium gratiarum imber
uberrimus profecto erit, si non modo incensas adhibebimus ad Deum preces,
Eucharisticum praesertim Sacrificium vel cotidie, si potest, pie participando,
si non modo per christianae caritatis officia tot indigentium aegritudines
relevare conabimur, sed si caducis etiam huius saeculi rebus non peritura bona
praeoptabimus, itemque si mortale hoc corpus voluntaria afflictatione
cohibebimus, eidem illicita denegando atque aspera etiam imponendo et ardua; ac
si denique praesentis huius vitae labores doloresque veluti e Dei manibus
demisso animo suscipiemus. Ita enim, secundum Apostolum, « adimplebimus ea, quae
desunt passionum Christi, in carne nostra, pro Corpore eius, quod est Ecclesia »
(cfr. Col. 1, 24).
Quae dum scribimus, paene infinita, proh dolor, ante oculos Nostros
obversatur miserorum multitudo, quibus dolenter inlacrimamur: infirmos dicimus,
pauperes, artubus mutilos, in viduitate vel orbitate degentes, ac plurimos etiam
ob proprias vel suorum acerbitates haud raro ad mortem usque oblanguescentes.
Omnes igitur, qui quavis de causa in maestitia in angoreque iacent, paterno
adhortamur animo, ut fidentes ad caelum respiciant, suasque aerumnas ei
offerant, qui aliquando iisdem uberem est mercedem redditurus. Ac meminerint
omnes non inanem esse dolorem suum, sed sibimet et Ecclesiae etiam esse admodum
profuturum, si iidem, in hunc finem erecti, eum sint patienter toleraturi. Ad
quod quidem propositum aptius efficiendum multum profecto multumque confert
cotidiana sui ipsius Deo oblata devotio, quae membris in usu est piae illius
sodalitatis, quam ab orationi apostolatu vocant; quant quidem sodalitatem utpote
Deo gratissimam, Nobis cordi est heic summopere commendare.
Quodsi nullo non tempore ob animarum salutem procurandam, cum divini
Redemptoris cruciatibus nostri sunt dolores consociandi, id hodie potissimum,
Venerabiles Fratres, omnibus officium esto, dum ingens belli conflagratio paene
universum terrarum orbem incendit, ac tot mortes, tot miserias, tot aerumnas
parit; itemque hodie peculiari modo omnibus officium esto sese a vitiis, ab
illecebris saeculi ab affrenatisque corporis voluptatibus abstinere, atque ab ea
etiam terrenarum rerum inanitate vanitateque, quae nihil ad animum christiano
more excolendum, nihil ad caelum assequendum attineant. Ea potius mentibus
nostris inculcanda sunt gravissima immortalis Decessoris Nostri Leonis Magni
verba, adseverantis nos baptismate factos esse Crucifixi carnem (cfr. Serm. 63,
6; 66, 3 - Migne PL 54 col. 357 et col. 366); ac pulcherrima illa S. Ambrosii
precatio: « Porta me, Christe, in Cruce, quae salutaris errantibus est, in qua
sola est requies fatigatis, in qua sola vivent, quicumque moriuntur » (In Ps.
118 22, 30 — Migne PL 15 co1. 1521).
Antequam scribendi finem facimus, temperare Nobis non possumus quin itenim
atque iterum adhortemur omnes, ut piam Matrem Ecclesiam studiosa actuosaque
caritate diligant. Pro eius incolumitate ac felicioribus auctioribusque
incrementis preces, labores angoresque nostros cotidie Aeterno Patri offeramus,
si reapse universae hominum familiae, divino sanguine redemptae. nobis cordi est
salus. Ac dum caelum coruscantibus infuscatur nubibus, magnaque discrimina in
universum hominum consortium in ipsamque Ecclesiam ingruunt, nos nostraque
omnia, misericordiarum Patri committamus supplicantes: « Respice, quaesumus,
Domine, super hanc familiam tuam, pro qua Dominus noster Iesus Christus non
dubitavit manibus tradi nocentium et Crucis subire tormentum »(Off. Maior.
Hebd.).
Efficiat, Venerabiles Fratres, haec Nostra paterna vota, quae vestra, etiam
profecto sunt, ac veracem erga Ecclesiam amorem omnibus impetret Deipara Virgo,
cuius sanctissima anima fuit, magis quam ceterae una simul omnes a Deo creatae,
divino Iesu Christi Spiritu repleta; quaeque consensit «loco totius humanae
naturae », ut « quoddam spirituale matrimonium inter Filium Dei et humanam
naturam » haberetur (S. Thom. 3ª q. 80 a. I). Ipsa fuit, quae Christum Dominum,
iam in virgineo gremio suo Ecclesiae Capitis dignitate ornatum, mirando partu
utpote caelestis omnis vitae fontem edidit; eumque recens natum, iis qui primum
ex Iudaeorum ethnicorum gentibus adoraturi advenerant, Prophetam, Regem,
Sacerdotemque porrexit. Ac praeterea Unigena eius, eius maternis precibus « in
Cana Galileae » concedens, mirabile signum patravit, quo «crediderunt in eum
discipuli eius » (Io. 2, 11). Ipsa fuit, quae vel propriae, vel hereditariae
labis expers, arctissime semper cum Filio suo coniuncta, eundem in Golgotha, una
cum maternorum iurium maternique amoris sui holocausto, nova veluti Eva, pro
omnibus Adae filiis, miserando eius lapsu foedatis, Aeterno Patri obtulit; ita
quidem, ut quae corpore erat nostri Capitis mater, spiritu facta esset, ob novum
etiam doloris gloriaeque titulum, eius membrorum omnium mater. Ipsa fuit, quae
validissimis suis precibus impetravit, ut divini Redemptoris Spiritus, iam in
Cruce datus, recens ortae Ecclesiae prodigialibus muneribus Pentecostes die
conferretur. Ipsa denique immensos dolores suos forti fidentique animo
tolerando, magis quam Christifideles omnes, vera Regina martyrum, « adimplevit
ea quae desunt passionum Christi . . . pro Corpore eius, quod est Ecclesia » (Col.
1, 24); ac mysticum Christi Corpus, e scisso Corde Servatoris nostri natum (cfr.
Off. Ssmi Cordis in hymmo ad vesp.), eadem materna cura impensaque caritate
prosecuta est, qua in cunabulis puerulum Iesum lactentem refovit atque
enutrivit.
Ipsa igitur, omnium membrorum Christi sanctissima Genitrix (cfr.
Pius X Ad diem illum : A. S. S. XXXVI p. 453), cuius Cordi Immaculato omnes
homines fidenter consecravimus, et quae nunc in caelo corporis animique gloria
renidet, unaque simul cum Filio suo regnat, ab eo efflagitando contendat, ut
uberrimi gratiarum rivuli ab excelso Capite in omnia mystici Corporis membra
haud intermisso ordine deriventur; itemque praesentissimo patrocinio suo, sicut
anteactis temporibus, ita in praesens Ecclesiam tueatur, eique atque universae
hominum communitati tandem aliquando tranquilliora a Deo tempora impetret.
Qua Nos superna spe freti, caelestium gratiarum auspicem, peculiarisque
Nostrae benevolentiae testem, vobis singulis universis, Venerabiles Fratres, ac
gregibus unicuique vestrum concreditis, Apostolicam Benedictionem effuso animo
impertimus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XXIX mensis Iunii, in festo Ss.
Apostolorum Petri et Pauli, anno MDCCCCXXXXIII, Pontificatus Nostri quinto.
PIUS PP. XII
*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, V, Quinto
anno di Pontificato, 2 marzo 1943 - 1° marzo 1944, pp. 213-265
Tipografia Poliglotta Vaticana
|