PIUS PP. XII
EPISTULA ENCYCLICA
SAECULO EXEUNTE OCTAVO
AD VENERABILES FRATRES PATRIARCHAM OLYSIPPONENSEM
ARCHIEPISCOPOS EPISCOPOS
ALIOSQUE LOCORUM ORDINARIOS
LUSITANIAE EIUSQUE TRANS MARE TERRARUM
PACEM ET COMMUNIONEM
CUM APOSTOLICA SEDE HABENTES:
SAECULO EXEUNTE VIII A LUSITANIA PROPRII IURIS FACTA,
III VERO AB EADEM IN LIBERTATEM RESTITUTA,
APOSTOLICA MISSIONALIUM OPERA ENIXE LUSITANIS COMMENDANTUR.
DILECTE FILI NOSTRE,
VENERABILES FRATRES
SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM
Saeculo exeunte octavo a Lusitania proprii iuris facta, tertio vero ab eadem
in libertatem restituta, hunc faustitatis eventum, — quem quidem, Dilecte Fili
Noster ac Venerabiles Fratres, pernobilis Natio vestra gloriis referta
memoriisque, coniunctis omnium animis hoc est anno celebratura — ut Apostolica
haec Sedes, pro vigili cura sua, ita Nos, qui erga christianorum gentes
universas paternum gerimus animum, silentio oblivioneque praeterire non
possumus.
Quin immo peculiare aliquid in causa est, cur Nos una vobiscum adeptam
a vobis libertatem commemoremus, quandoquidem ex Romanorum etiam Pontificum
opera, ut explorata res est, olim patria vestra fuit libera Civitas iure
constituta.
Acta, quibus saeculo XII Decessores Nostri Innocentius II, Lucius II
et Alexander III ab Alphonso Henrico Lusitaniae Comite prim.um, postea Rege,
praestitae excipiebant obedientiae officia, ac suam eidem polliciti tutelam,
territorio omni, quod a Maurorum dominatu, strenue eluctando repugnandoque,
recuperaverat, legitimam declarabant attributam libertatem, expetitum
amplissimumque fuere praemium, quo Petriana Sedes generosum Lusitaniae
populum, ob eximia eius in catholica tuenda fide acquisita merita, remunerata
est.
Quae quidem catholica fides, ut vitalem quodammodo umorem praebuit, qui
Lusitanorum Nationem inde ab originibus aluit, ita si non unica, at praecipua
saltem vis ac virtus exstitit, quae patriam vestram ad suae fastigium gloriae
evexit, eamque religionis propagantem imperiique fines (1), et omnibus
humanitatis ornamentis excultam reddidit et de sacris Missionalium inceptis
optime meritam. Idque historia ipsa loquitur, rerumque gesta luculentissime
testantur.
Cum enim filii Ioannis I Regis eum rogarunt ut primam peragi sineret
transmarinam expeditionem, qua urbs Septa in libertatem vindicata est, magno
illi pioque Principi cordi fuit ab iisdem sciscitari utrum id, annon, utilem in
Dei famulatum conferret operam. Ita pariter omnes, quae secutae sunt,
expeditiones eo potissimum spectarunt ut illa propagaretur fides, quae ad
bellum cruce signatos in occidentis regionibus impulerat, itemque equestres
animaverat Ordines adversus Maurorum dominatum strenua virtute dimicantes.
In iisdemque navibus, in quibus candidum pandebatur vexillum, purpurea exornatum Divini Redemptoris cruce, una cum intrepidis patriae
vestrae exploratoribus, qui ad africana occidentis litora vicinarumque insularum oras contendebant, Missionales quoque vehebantur,
qui idcirco ad barbaras proficiscebantur regiones, ut eas — quemadmodum nobilis ille dynasta Henricus Navigator aiebat, qui tantopere vestrarum coloniarum sacrarumque expeditionum incrementa provexit — suavi lesu
Christi ungo subiicerent.
Atque Lusitanorum exploratorum princeps Vascus de Gama dum ancoras moliebatur
ut suum ad Indias fortunatum iter auspicaretur, duos secum una ducebat
religiosos viros ex Ordine SS. Trinitatis, quorum alter, cum Indorum gentibus
evangelii lumen apostolico ardore impertiisset, operosum munus suum martyrii
palma decoravit. At, quemadmodum omnibus Ecclesiae aetatibus, ita eo tempore
in longinquis illis regionibus, huius Martyris ceterorumque Missionalium
Lusitaniae heroum cruor veluti christianorum semen exstitit; eorumque praeclara
exempla catholicum orbem, imprimisque animosos patriae vestrae cives, ad
apostolatus opera latius promovenda summopere excitavit.
Et cum ob aerumnosas rerum vicissitudines haud paucae Europae gentes ab
gremio Ecclesiae abstrahebantur, quae eas sapienti studiosaque cura quasi mater educaverat, tum cernere licuit
populum vestrum germanamque Hispanorum Nationem nova aperire itinera mysticae
Iesu Christi Sponsae, amplissimumque eidem tribuere laboris campum in paene
immensis Africae, Asiae et Americae terris; atque in iisdem innumeros parere
Ecclesiae filios pro iis, qui ab eius sinu miserrime descivissent. Tum
dioeceses, paroeciae, sacricolarum seminaria, monasteria, valetudinaria ac
publica pupillorum hospitia, fere ubique in regionibus illis excitata, vitalem
vim virtutemque perennem catholicae Ecclesiae demonstrarunt, cuius incrementa
divinus eius Conditor valida sua prece impetrat, cuiusque operae Paraclitus
Spiritus tristissimis etiam temporibus suo obsecundat affiatu.
At undenam evenit ut vos, etsi non multi, multa tamen in christianae rei
publicae bonum patraretis facinora? (2) Undenam Lusitanorum populus strenuam
illam hausit fortitudinem, qua animatus tot potuit Africae et Asiae litora suo
dominatu amplecti et ad longinquas etiam Americae terras pertingere? Id procul
dubio ex eo evenit, quod gens ista, ut summus Lusitaniae poéta concinit, ardenti
tenacique fide praestitit, et patriae vestrae moderatores ita christiana
sapientia prudentiaque enituere, ut ipse Providentissimus Deus Natione vestra
quasi pretioso docilique uteretur instrumento ad optima edenda praeclaraque
gesta.
Etenim, cum eximii viri, gravissimi sui officii memores, ut Alphonsus de
Albuquerque, ut Ioannes de Castro, Lusitanas colonias recte prudenterque
moderantur, cumque tutelam auxiliumque suum probis Missionalibus impertiunt —
quos Reges amplissimi, ut Ioannes III, ad regiones, suae gubernationi eredita s,
libenti animo mittendos curant — tum Civitas vestra universo terrarum orbi
admirationi est ob imperii sui potentiam operamque egregiam, qua barbarae
terrae ad humaniorem cultum reducuntur. At contra, cum catholica fides
elanguescit, cum sacrarum Missionum studium torpescens decidit, cum denique
rei publicae rectores apostolatus incepta praepedinnt, nedum tueantur, atque
religiosorum virorum Ordines dissipantes, divini verbi praeconum instituta
enervant ac debilitant, tum pronum est actuosum illum rerum navitatumque
ardorem una cum christiana fide caritateque deficere, quae quidem eumdem
ardorem gignunt atque alunt.
Si vos, Dilecte Fili Noster ac Venerabiles Fratres, ad has quoque res, quae
avitae gloriae luce non fulgent, mentem converteritis animumque vestrum, non id
erit pro certo utilitate vacuum. At Nostrum est in praesens, dum per sollemnia
pluries saecularia praeclaros inclitae patriae vestrae fastos
celebraturi estis, paterna vos adhortari voluntate ut egregia illa facinora
memoria repetatis, quae tam multi e vestratibus edidere evangelicae veritatis
satores; ita enim vos esse sentietis ad hoc avitum apostolatus studium etiam
atque etiam excitatos.
Quoniam vero haec faustitatis vestrae celebratio, non sine Providentis Dei
consilio, ad renascentem apud vos in praesens spiritualis vitae vigorem
adiungitur; ac sollemnes conventiones — quae nuper, in rebus etiam ad sacras
Missiones pertinentibus, mutuas rationes inter Apostolicam Sedem ac Civitatem
vestram mutuamque in agendo concordiam composuere feliciter — optima auspicia
faciunt meliorum temporum, idcirco rei consentaneum est id efficere ut, ex hac
data opportunitate, apostolici vestrorum Missionalium labores nova, quae vetera
aemulentur, incrementa suscipiant.
Ac quisnam, apostolico studio animatus, sine cura neglegenterque consideret
ex hominum multitudine, qui ad centiens centena milia terras Lusitanae dicioni
subiectas incolunt, longe maximam partem evangelii lucem adhuc praestolari?
Quisnam e generosa gente vestra id non accuret ut quod, hoc in rerum genere,
Lusitanorum populo non modo summae fuit laudi, sed summae quoque utilitati,
nullo non tempore vigeat ac magis cotidie magisque promoveatur?
* * *
Nos igitur,
Dilecte Fili Noster ac Venerabiles Fratres, dum patriae vestrae illustres
eiusmodi memoriae gloriaeque mentem voluptate replent animumque Nostrum, dumque
ad paene innumeros homines respiciatis cupimus, qui in coloniis vestris illos
opperiuntur adhuc, qui eos Dei veritatem doceant, iisdemque « investigabiles
divitias Christi » (3) impertiant, haec hortamenta ac verba, a Divino Redemptore
Apostolis habita, vobis iteramus: « Levate oculos vestros et videte regiones,
quia albae sunt iam ad messem » (4); « Messis quidem multa, operarii autem pauci.
Rogate ergo Dominum messis, ut mittat operarios in messem suam » (5).
Utique « operarli autem pauci »! Veteres Lusitanae Africae dioeceses magna
praeconum divini verbi afficiuntur penuria, amplaeque terrarum circumscriptiones
paucis sunt Missionalibus concreditae.
« Rogate ergo Dominum messis »; imprimisque rogate ut benignissimus Deus
cum in Lusitaniae populo, tum in indigenarum gentibus vestrae dicioni
subiectis, quam plurimos dignetur, vel sacerdotes, vel adiutores fratres religiosasque feminas, vel denique
catechistas, ad huius apostolatus munus aiiiatu suo vocare.
In singulorum sacerdotum precibus haec sancta altissimaque ratio praecipuam
partem habeat; ac peculiari hac de causa ii comprecentur, qui in sacros
umbratilis vitae Ordines adsciti sunt; neque christifideles, cum praesertim
Rosarium recitant, tantopere a B. Virgine Maria Fatimana commendatum, eidem
Deiparae Virgini supplicare praetermittant, ut divinam ad missionale munus
vocationem, uberi cum fructu, quam pluribus impetret.
Ac necessarium omnino videtur peculiares statuere dies, quibus, Augusto
altaris Sacramento adorationi proposito, atque opportunis habitis sermonibus,
sacrarum expeditionum opera foveantur. Idque cupimus fiat quovis anno in
singulis paroeciis, in iuvenum collegiis sacrorumque Seminariis. Accurent omnes
ut, statutis hisce diebus, Ecclesiae sacramenta participent; ac iuventus
potissimum ad Eucharisticam mensam accedat, ut panem fortium ac « frumentum
electorum » (6) sumat: tum enim forsitan hoc evenerit ut ex hisce non pauci
divinum afflatum divinamque id genus vocationem, summo cum animi gaudio,
sentiant.
At quisnam aptius quam clerus poterit haec sanctissima incepta fovere?
Venerandos igitur Lusitaniae sacerdotes paterno compellamus animo eosque enixe
adhortamur ut in missionalem cleri consociationem libenter coëant. Haec pia
sodalitas, ut profecto nostis, quam proximi Decessores Nostri tantopere
commendarunt, ac spiritualibus ditaverunt largitionibus, quamque Nosmet ipsi,
bene eidem omnia precantes, summis honestamus laudibus, in fere omnibus
Nationibus iam exstat, atque christiani populi conscientiam voluntatemque ad
actuosum missionalium rerum studium excitat atque conformat.
Id etiam atque etiam in votis Nobis est, ut nempe missionalis Lusitani
cleri consociatio, quae in initio est, citato gradu piena quamprimum incrementa
capiat; quandoquidem ex sacerdotibus potissimum consociationis huius sollertem
illam obventuram speramus operam, qua parvulae illae arbusculae studiose
seligantur atque educentur, quas Christus Dominus idcirco in vinea sua
excitaverit, ut aliquando in sacrarum Missionum campum transponantur.
Immo etiam Deus ipsemet praecipuum aliquid atque primarium ab administris
suis exspectat, hoc est ut agrùs diligenter apparent atque excolant, in quibus
eiusmodi arbusculae germinare queant. Sacerdotum enim est missionalium rerum
cognitionem inter fideles omnes propagare, in eorumque animis
incendere apostolatus huius flammam; quapropter — quod Decessor Noster fel.
rec. Pius XI admonuit — nemo unus habeatur sacerdos qui caritate erga sacras
expeditiones non ardeat (7).
Vobis igitur, Dilecte Fili Noster ac Venerabiles Fratres, haec verba atque
mandata iteramus, quae in Encyclicis Litteris Rerum Ecclesiae habentur: «
Consociationem cleri missionalem apud vos aut iubeatis constitui, aut iam
constitutam ad acriorem in dies actionem consilio, hortatu, auctoritate vestra
incitetis » (8).
Ac principio, sodalitatis huius officium esto typis editas hisce de rebus
scriptiones omni ope fovere ac propagare. Si quae prelo excudentur de gravissima
hac causa silebunt deque ingentibus Missionalium necessitatibus, tum procul
dubio de iisdem non modo christianus populus sed clerus etiam fere nihil pensi
habebunt.
Ephemeridi igitur, quam Lusitani cleri consociatio missionalis edit, quaeque
inscribitur « O clero e as missôes » bene ex animo dicimus, optamusque
vehementer ut magis cotidie vigeat, omnesque Lusitaniae sacerdotes eorum memores
officiorum reddat, quae ad catholicam promovendam fidem pertineant; eosdemque
actuosiore apostolatus huius ardore inflammet.
Ceteris item hac de re commentariis, qui Religiosarum Communitatum operi,
prostant, bene pari voluntate dicimus; iisdemque ominamur ut, populum edocendo
excitandoque, uberiores in dies felicioresque fructus afferant.
At peculiarem Benedictionem sacerdotibus illis impertimus, qui missionalem
cleri consociationem generoso animo propagare contendant. Iisdem eorumque
navitati bene omnia precamur; idque nominatim ut apostolicum illud, quo
flagrant, studium innumeras iisdem vias rationesque praebeat, quibus
sanctissimum propositum suum assequi queant.
Ac cupimus praeterea ut in ipsis sacrorum Seminariis sacerdotii candidatos
exquisita imbuat ac solida missionalium rerum cognitio, quae quidem tantopere
valet ad sacerdotalem animorum conformationem roborandam, quaeque valde erit
cuivis muneri opportuna, Providentis Dei consilio singulis sacricolis
destinando.
Quodsi, Dilecte Fili Noster ac Venerabiles Fratres, ex benignissima Dei
voluntate aliquis eorum ad sacras suscipiendas expeditiones vocetur, « iam
nulla vos aut cleri penuria, aut dioecesis necessitas exanimet atque ab consentiendo detineat, cum populares vestri,
salutis adiumenta ad manum, ut ita dicamus, habentes, longe absint minus a
salute, quam ethnici... Data vero eius rei occasione, aequo animo, ob Christi
animarumque caritatem, alicuius e clero iacturam faciatis, si quidem iactura
dicenda est; quem enim amiseritis adiutorem laborumque vestrorum socium,
eumdem, vel copiosiore gratiarum in dioecesim effusione, vel aliis excitatis
sacri ministerii tironibus, divinus Ecclesiae Conditor profecto supplebit » (9).
Id autem potissimum Nobis cordi est ut, quemadmodum in Goana Archidioecesi
Sacerdotes ac Religiosi sodales ex ea gente delecti abunde affluunt, ita in
ceteris quoque regionibus, Lusitaniae subiectis, ecclesiasticae eorum locorum
circumscriptiones, initum hoc in genere opus generose provehendo, clerum
indigenam in exemplum florentem quam primum habeant; neque inibi, necessitatibus
pares, sacrae desint virgines ex eadem terra ortae, in qua suum obeant munus.
Quandoquidem vero patriae vestrae nullo non tempore honori ducitur
transmarinos dicionis suae populos cum Lusitanorum fortuna consociare,
eosdemque ad eumdem suae christianae culturae gradum efferre, Nos ex laudabili
eiusmodi more vestro futurum confidimus ut quod, aetate hac nostra, summis
Ecclesiae in votis est — clerum nempe ex indigenis rite institui atque educari
— id feliciter ad effectum deducatur. Vos igitur, Dilecte Fili Noster ac
Venerabiles Fratres, quidquid in facultate vestra est, pro certo effecturi
estis ut haec spes ne irrita cadat, sed maturrime exitum sortiatur optimum.
* * *
At non satis est multorum Missionalium dilectum haberi; sed hoc
praesertim necessarium est, sancte nempe conformare ad omneque instruere officii
munus evangelicae veritatis praecones.
Habetis apud vos, ac procul dubio cordi vobis est insigne illud monumentum
sollicitudinum Apostolicae Sedis erga eos, qui ad sacras expeditiones
suscipiendas rite instituuntur; hoc est Lusitana Societas catholicis promovendis
transmarinis Missionibus, quam Decessor Noster im. mem. Pius XI sapienti
consilio volentique animo excitavit, quaeque, ut Nobismet ipsis peculiari curae
est, ita Nos peculiari quoque spe recreat. Neque minus Apostolica haec Sedes
operae navitatique confidit Religiosorum Ordinum ac Congregationum utriusque
sexus, quandoquidem semper ex iisdem est, per aetatis decursum, optimorum
Missionalium maxima pars orta.
Quamobrem in hisce Ordinibus ac Congregationibus magnam Nos exspectationem
reponimus, magnamque sacrae ipsae Missiones reponunt. Et cum spirituales
Lusitanarum coloniarum necessitates probe noscamus, valde cupimus ut
Religiosis illis Communitatibus, quae huiusmodi iam expeditionibus dant
operam, aliae quoque adiungantur laboris sociae, quas quidem locorum Ordinarli
studiose foveant ac tueantur, ut magis cotidie magisque sacrorum operariorum
numerus in amplissimis, Nationi vestrae subiectis, regionibus succrescat.
Collegiorum rectoribus, quae memorata Societas complectitur, itemque
ceterarum Religiosarum Sodalitatum moderatoribus Nostrum pandere volumus animum,
ut aperte cernant summopere Nos apostolicis sollicitudinibus affici,
vehementerque exoptare ut missionalis muneris candidati et rite excolantur, et
ad solidam doctrinam virtutemque conformentur.
Diligenter iidem perpendant neminem posse difficile arduumque apostolatus
huius iter ingredi, qui ad id non sit peculiari Dei gratia vocatus; parique
modo neminem posse susceptum hoc iter persegui, qui divino afflatui divinaeque
vocationi non digne respondeat.
Siquidem evangelicae veritatis praeco non modo quod sit divinitus vocatus,
idcirco homo Dei sit necesse est, sed etiam quod eidem se piene perpetuoque
devoveat. « Etenim — ut Decessor Noster f. r. Benedictus XV per mirabilem
Epistulam Apostolicam Maximum Illud edocet — homo Dei sit oportet, qui Deum
praedicat; oderit peccatum, qui odisse peccatum iubet. Maxime apud infideles,
qui sensu potius, quam rationibus ducuntur, multo plus proficitur fidem exemplis
praedicando quam verbis » (10).
Agitur heic, Dilecte Fili Noster ac Venerabiles Fratres, de vitae sanctimonia, quae altas in animis radices egerit, non vero de manca illa ac ieiuna
probitate, quae corruptis ethnicorum moribus facile inficiatur. Qui enim a Paulo
describuntur « habentes speciem quidem pietatis, virtutem autem eius
abnegantes » (11), non ii profecto erunt sal terrae, qui corruptelarum vulnera
persanet, iieque lux mundi, quae sedentes in umbra mortis viam redemptionis
edoceat. Atque utinam ne fiant ipsimet, averruncet Deus, corruptelis bisce
misere obnoxii, vel earumdem, quod peius est, infelices magistri.
Ac praeterea necessarium est sacrarum Missionum candidatum ad ea omnia rite conformari, quae tum ad solidam
doctrinam, tum ad pastorale munus pertineant, ita ut quasi « sapiens architectus
» (12) Regni Dei exsistere queat.
Neque satis est amplam eum atque exquisitam adeptum esse sacrarum rerum
scientiam, sed profanas etiam disciplinas, quae ad munus suum pertineant,
pernoscat oportet; quarum quidem sacrarum profanarumque disciplinarum si sit
expers, soloque ardore suo ductus, in mobili arena exstruendae fabricae
fundamenta ponat.
Divini Magistri vestigiis insistens, « qui pertransiit benefaciendo et
sanando » (13), eiusque mandatis obsequens, qui edixit: « curate infirmos » (14) et «
docete omnes gentes » (15), Missionalis, non modo docte sapienterque de Regno Dei
loquatur, sed tot etiam corporibus sanandis, infectis morbo miseriisque, ad rem
opportune instructus ac Iesu Christi caritate permotus, manus admoveat; atque
ita una simul mentes erigat, animosque superstitionum impietati addictos, et in
incomptam barbariam ingurgitatos, ad humaniorem vitae cultum relevet, iisdemque
illucescere iubeat evangelicae doctrinae lumen.
Enimvero, prope sacras Dei aedes, in regionibus praesertim Missionali
demandatis, nullo non tempore Ecclesia, a Spiritu Sancto edotta, non modo
pupillorum hospitia ac valetudinaria excitavit, sed litterarum etiam ludos. At
quisnam alius erit, nisi apostolicus hic christianae veritatis praeco, « sapiens
architectus » horum sanctissimorum operum? Quomodo vero id efficiat, nisi sit a
necessariis omnibus animi ornamentis, disciplinis virtutibusque instructus?
Quae
adhuc, de Missionalibus edisserendo, hortamenta impertivimus, iis etiam
omnibus eadem iteranda sunt, qui placido, sed operoso ac benefico, exercitui
rite instituendo dant operam, qui quidem ex religiosarum virginum agminibus
constat, quarum pia navitas necessaria praebet adiumenta sacris fovendis
expeditionibus.
Novimus sacrarum virginum Congregationes in Lusitania magis in dies magisque
increbrescere; in iisdem igitur sedulo accurateque earum dilectus fiat, quae ad
Missiones adiuvandas divina sint gratia vocatae; ita quidem ut maiore cotidie
numero, aptioreque cotidie conformatione praeditae ad hoc munus ingrediendum
illae proficiscantur, quae et aegrorum ministrae, et iuventutis institutrices,
et catechesis magistrae, ea omnia efficere
valeant, quae ab iisdem peculiaria apostolatus huius officia postulent.
Probe illi considerent, ex quorum opera eiusmodi gravissima causa pendet,
tanto maiora incrementa hac in re Missionales esse Sorores feliciter edituras,
quanto aptior ac diligentior fuerit religiosa earum mentis animique institutio.
Atque utinam, adspirante Deo, ad sollertem earum navitatem actuosa etiam accedat
multarum sanctissimarumque indigenarum Sororum navitas.
At haec pertractantes,
non vos, dilectissimi filii, oblivioni dedimus, qui iam Divini Magistri mandato
illi obtemperastis: « Due in altum » (16). Sollicita enim mente vos consalutamus
omnes, vobisque voluntatem confirmamus et addimus, qui, in medio iam mari
eluctando fatigandoque, Dei Regni fines producere contenditis. Ac postquam
animum ereximus vestrum, vos singulos universos Apostoli gentium verbis
obtestamur: « Sollicite cura teipsum probabilem exhibere Deo, operarium
inconfusibilem » (17). « Exemplum esto fidelium in verbo, in conversatione, in
caritate, in fide, in castitate » (18). Atque una cum eodem Apostolo, necessaria
vobis adiumenta suggerere cupientes, quibus haec adhortamenta ad rem deduci
queant, id unum atque potissimum vobis commendamus: « Sectare ... pietatem »
(19). Etenim si divina gratia vestros imbuerit animos, in ea omnia non influere
non poterit, quae circa vos sunt, quandoquidem hac lege Dei Regnum regitur. Nam
« simile est Regnum caelorum fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinae
satis tribus, donec fermentatum est totum » (20).
Vestri sacrarum expeditionum annales divinae huius legis veritatem luculenter
testantur. Siquidem, dum laicorum hominum missiones, ut aiunt, quas nonnulli in
catholicarum Missionum locum subdere conati sunt, paene nullos edidere fructus,
at contra apostolici illi viri, ut Franciscus Xaverius, ut Ioannes de Brito, non
modo ad spiritualem animarum salutem, sed ad auctiorem etiam Lusitaniae
fortunam tantopere contulerunt. Eos igitur digna aemulatione prosequamini!
Hoc anno, ut nostis, die XV mensis martii, quartum expletum est saeculum, ex
quo S. Franciscus Xaverius ad sacras fuit Lusitanae Indiae expeditiones
divinitus vocatus. Quae quidem divina vocatio per epistulam idem innotuit, quam Ioannes III, Lusitaniae Rex, eo
consilio Romam misit legato suo, ut probatos Missionales requireret omnique
virtute praeditos, qui ad Indiarum regiones proficiscerentur. Ac procul dubio
asseverari potest Sanctum illum sacrarum Missionum Patronum uberrima mercede
Nationem esse vestram remuneratum ob pretiosissimum auxilium, quo eadem
apostolico huic viro opitulata est ad divinae vocationi suae ultro libenterque
respondendum. Nihil enim maius ille pro certo in Lusitaniae bonum operari
potuisset, si ex patria vestra fuisset ortus. Videtis, dilectissimi filii, quam
magna sit, quamque benefica sanctitatis virtus; ex ea igitur imprimis muneri
quoque vestro felices exitus sperare licet. Quapropter, quod S. Franciscus
Xaverius ac B. Ioannes de Brito ceterique e gente vestra apostolici viri
institutum atque propositum in sacris expeditionibus suis, summo cum
religionis Nationisque Lusitanae emolumento, sibi sumpserunt, idem vobis esto in
hisce Divini Magistri verbis significatum: « Sanctifico meipsum, ut sint et
ipsi sanctificati » (21).
In praesens autem, antequam dicendi finem facimus, generosum Nobisque
carissimum Lusitanum populum appellamus.
Christus Dominus iis omnibus, qui divinis iam Redemptionis beneficiis
fruuntur, id officii commendat, ut cum fratribus suis, caelestis huius gratiae
expertibus, eadem beneficia participent. Iamvero amplissimas colonias vestras
fratres incolunt, ad centena milia bene multa, qui a vobis peculiari modo
evangelicae veritatis lucem postulant atque opperiuntur.
Vos igitur adhortamur omnes, ut, sanctissima inter vos instituta contentione,
sacras Missiones vestras omni, qua potestis, ope provehatis.
Quemadmodum olim maiores vestri, quorum praeclarissima gesta hoc anno
commemorando celebratis, suos duces et equites circumsaepiebant, cruce
signatorum vexillum agitantes, ac vel eosdem animose comitabantur, vel —
facultate hac non data — precibus, studiosa voluntate, auxiliisque suis eos
prosequebantur, ita vos honori summo vobis tribuite, si filios vestros, si
supplicationes, si adiumenta sacris fovendis Missionibus destinaveritis.
Ac peculiari modo haec sanctissima, de qua loquimur, contendo ad eos
pertineat, qui in pacificis Catholicae Actionis agminibus militant.
Benignissimus Deus procul dubio, ut generosa eiusmodi incepta, ita nobilissimam
Lusitanorum gentem suarum cumulabit benedictionum largitate. Ac Beata Virgo
Maria a S. Rosario, quae Fatimae colitur, eademque Magna Dei Parens, quae
prope Naupactum magnam reportavit victoriam, potentissima tutela sua vobis
aderit; vobisque itidem aderunt et S. Franciscus Xaverius, Sacrarum Missionum
Patronus ac patriae vestrae quasi ex adoptione filius, et B. Ioannes de Brito,
una simul cum ceterorum Lusitaniae sanctorum Missionalium inclita phalange.
Interea autem, caelestium gratiarum auspex, paternaeque benevolentiae
Nostrae testis, Apostolica sit Benedictio, quam vobis, Dilecte Fili Noster ac
Venerabiles Fratres, ac singulis gregibus, unicuique vestrum commissis, effusa
caritate impertimus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XIII mensis Iunii, in festo S.
Antonii, anno MDCCCCXXXX, Pontificatus Nostri secundo.
PIUS PP. XII
(1) Cf. Camões, Lusiadas, I, 2.
(2) Cf. Camões, Lusiadas,
VII, 3.
(3) Eph., III, 8.
(4) Ioan., IV, 35.
(5) Luc., X, 2. 1.
(6) Zach. IX, 17.
(7) Cf. A. A. S., 1926, pag. 71.
(8) Ibidem.
(9) A. A. S., 1920, pag. 70 sq.
(10) A. A. S., 1919, pag. 449.
(11) II Tim., III, 5.
(12) I Cor., III, 10.
(13) Act., X, 38.
(14) Luc., X, 9.
(15) Matth., XXVIII, 19.
(16) Luc., V, 4.
(17) II Tim., II, 15.
(18) I Tim., IV, 12.
(19) I Tim., VI, 11.
(20) Matth., XIII, 33.
(21) Ioan., XVII, 19.