PIUS PP. XII
DATIS NUPERRIME*
AD VENERABILES FRATRES PATRIARCHAS,
PRIMATES, ARCHIEPISCOPOS, EPISCOPOS ALIOSQUE LOCORUM ORDINARIOS PACEM ET
COMMUNIONEM CUM APOSTOLICA SEDE HABENTES : LUCTUOSISSIMI HUNGARIAE EVENTUS
COMPLORANTUR AC REPROBANTUR.
VENERABILES FRATRES SALUTEM ET
APOSTOLICAM BENEDICTIONEM
Datis nuperrime Encyclicis Litteris ad vos, Sacri catholici
orbis Pastores, spem declarabamus Nostram fore ut nova pacis aurora, iustitia
libertateque innixae, nobilissimo quoque Hungariae populo tandem aliquando
illucesceret, cum res in melius componi hac in Natione viderentur.
Verumtamen qui postea perlati sunt nuntii acerrimo maerore
animum oppleverunt Nostrum : iterum nempe per Hungarorum urbes, per oppida, per
pagos civium cruorem profluere, iustam libertatem ex imo pectore anhelantium;
quae patria instituta redintegrata fuerant, per vim iterum subversa ac deleta;
atque impositam exterorum armis cruentato populo servitutem. Luctuosos hos
eventus, qui non modo catholicos omnes, sed cunctas etiam liberas gentes summa
maestitia indignationeque afficiunt, temperare Nobis non possumus quin — ut
officii Nostri conscientia imperat — comploremus ac reprobemus. Ii tandem
considerent, quorum iussu haec miseranda evenere facinora, iustam populorum
libertatem humano cruore restingui non posse.
Nos quidem, qui paternum erga omnes gerimus animum, quamlibet
vim, quamlibet caedem, a quavis parte iniuste inferatur, numquam licere
asserveramus, sed ad pacem tantum, quae iustitia, quae libertate, quae caritate
consistat atque alatur, cunctos adhortamur populos civiumque ordines. Attamen
quod « ait Dominus ad Cain... vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra »
(Gen. 4, 9-10), hodie etiam verum exstat; atque adeo Hungaricae gentis
cruor clamat ad Deum, qui, iustus cum sit iudex, si privatos homines saepe post
mortem tantummodo ob eorum peccata punit, populorum tamen moderatores, a, quibus
iniuriae ceteris inferuntur, eorumque Nationes hac etiam in mortali vita
interdum plectit, ut historia comprobatur.
Permoveat igitur, supplici precamur voce, misericordissimus
Redemptor noster eorum animos, quorum ex voluntate res pendet, ita quidem ut
finem tandem accipiat iniustitia, quaevis violentia restinguatur, atque inter se
pacatae gentes universae tranquillo serenoque ordine componantur.
Interea vero, pro iis omnibus praesertim, qui in luctuosissimis
hisce rerum adiunctis miserrime interfecti sunt, lucem aeternam sempiternamque
requietem in Caelo a miserentissimo Deo imploramus; atque cupimus ut christiani
omnes hac etiam de causa supplicantes una Nobiscum coniungantur.
Haec vobiscum communicantes, Apostolicam Benedictionem, quae sit
caelestium munerum conciliatrix ac paternae benevolentiae Nostrae testis, cum
vobis singulis universis, Venerabiles Fratres, gregibusque vestris, tum
nominatim carissimae Hungarorum genti effusa caritate impertimus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die V mensis Novembris, anno
MDCCCCLVI, Pontificatus Nostri duodevicesimo.
PIUS PP. XII
*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, XVIII,
Diciottesimo anno di Pontificato, 2 marzo 1956 - 1° marzo 1957, pp.
863 - 864 Tipografia Poliglotta Vaticana
|