 |
PIUS EPISCOPUS
EPISTULA APOSTOLICA
CARISSIMIS RUSSIAE
POPULIS*
AD UNIVERSOS RUSSIAE POPULOS
Carissimis
Russiae populis salutem et pacem in Domino. - Sacro vergente anno ad felicem
exitum, postquam Nobis, non sine Numinis instinctu licuit Almam Dei matrem Mariam Virginem sollemniter declarare ac definire in Caelum fuisse anima et
corpore assumptam, plurimi ex quavis orbis parte suam Nobis incensissimam
laetitiam significarunt; in quibus quidem non defuere qui gratulabundas ad Nos
dedere litteras, unaque simul enixe a Nobis petierunt ut universam Russorum
gentem, in praesentibus rerum angustiis positam, Immaculato eiusdem Virginis
Mariae Cordi consecraremus.
Grata admodum haec petitio obvenit Nobis, qui si
populos omnes paterno prosequimur animo, eos peculiari modo adarnamus, qui
quamquam ob eventuum rerumque vicissitudines maxima ex parte ab Apostolica hac
Sede seiuncti sunt, christianum tamen nomen retinent; et in talibus versantur
rerum adiunctis, quibus non modo difficillimum iisdem sit vocem audire Nostram
ac catholicae veritatis praecepta noscere, sed ad Dei etiam notionem ac fidem
respuendam captiosis perniciosisque artibus compellantur.
Vixdum ad Summi
Pontificatus apicem evecti fuimus, mentem Nostram ad vos convertimus, ad
populum nempe paene immensum, qui in historiae annalibus et rebus praeclare
gestis, et patria caritate, et operositate cum parsimonia coniuncta, pietateque
erga Deum erga Virginem Mariam tantopere praestat.
Numquam destitimus preces ad
Deum admovere Nostras, ut superno lumine divinaque ope sua vobis semper adsit;
detque vobis singulis universis una cum iusta et aequa rerum prosperitate
etiam illa libertate perfrui, qua quisque possit et humanam suam dignitatem
tueri et verae religionis praecepta noscere, ac Deo non modo intimo conscientiae
suae sacrario, sed palam quoque in privatae publicaeque vitae actione debitum
praestare cultum.
Nostis ceteroquin Decessores Nostros, quotiescumque facultas
fuit, nihil antiquius habuisse quam suam vobis benevolentiam pandere
auxiliumque praebere; nostis Slavorum occidentalium apostolos Cyrillum et
Methodium, qui una cum christiana religione civilem etiam maioribus eorum
intulere cultum, almam hanc Urbem petiisse, ut sui ipsorum apostolatus opera
Romanorum Pontificum auctoritate confirmaretur. Ac Decessor Noster fel. rec.
Hadrianus II eis Romam ingredientibus « clero populoque comitante, obviam magna
cum honoris significatione progreditur » (Leo XIII, Ep. Enc. Grande munus, A.
L. vol. II, p. 129); eosque probatos ac dilaudatos non tantum Episcopos creat,
sed ipsemet summa rituum maiestate consecrat.
Ad maiores autem vestros quod
attinet, Romani Pontifices, quotiescumque pro datis condicionibus potuere,
amicitiae rationes cum iisdem instaurare vel confirmare enisi sunt. Itaque anno
DCCCCLXXVII Decessor Noster piae rec. Benedictus VII ad Principem Jaropolk,
praeclarissimi Vladimiri fratrem, Legatos misit; ad ipsumque magnum Principem
Vladimirum, quo auspice primum genti vestrae christianum nomen christianusque
humanitatis cultus affulsit, Decessores Nostri Ioannes XV anno DCCCCLXXXXI ac
Silvester II anno DCCCCLXXXXIX Legationes miserunt; quod quidem idem Vladimirus
humaniter rependit, suos item Legatos ad eosdem Romanos Pontifices mittens. Ac
notatu dignum est quo tempore hic Princeps populos istos ad Iesu Christi
religionem convocavit, occidentales atque orientales christianas gentes cum
Romano Pontifice, utpote summo totius Ecclesiae moderatore, coniunctas esse.
Quin immo sat diuturnum post temporis spatium, hoc est. anno
MLXXV Princeps
vester Isjaslavus filium suum Jaropolk ad Summum Pontificem Gregorium VII misit;
qui quidem imm. mem. Decessor Noster huic Principi eiusque augustae coniugi haec
scripsit: « Filius vester limina Apostolorum visitans ad nos venit et, quod
regnum illud dono sancti Petri per manus nostras vellet obtinere, eidem beato
Petro apostolorum principi debita fidelitate exhibita devotis precibus
postulavit indubitanter asseverans illam suam petitionem vestro consensu ratam
fore ac stabilem, si apostolicae auctoritatis gratia ac munimine donaretur.
Cuius votis et petitionibus, quia iusta videbantur, tum ex consensu vestro tum
ex devotione poscentis tandem assensum praebuimus et regni vestri gubernacula
sibi ex parte beati Petri tradidimus, ea videlicet intentione atque desiderio
caritatis, ut beatus Petrus vos et regnum vestrum omniaque vestra bona sua apud
Deum intercessione custodiat et cum omni pace honore quoque et gloria idem
regnum usque in finem vitae vestrae tenere vos faciat... » (Gregorii VII
Registrum, 1, 2, n. 74 in Monum. Germ. histor. Epist. select. II, 1, p. 236).
Notandum item est ac summa consideratione videtur dignum Isidorum, Kioviensem
Metropolitam, in Oecumenico Concilio Florentino suum nomen Decreto
subscripsisse quo Orientalis et Occidentalis Ecclesiae unitas sub Romani
Pontificis auctoritate sollemniter sanciebatur; idque pro cuncta Provincia sua
Ecclesiastica, hoc est pro universo Russorum regno; cui quidem sancitae unitati
usque ad terrenae suae vitae exitum, quod ad eum pertinuit, fidelis permansit.
Quodsi interea et deinceps, ob asperas rerum condiciones, difficiliores hinc
inde fuere commeatus, atque ideo difficilior animorum coniunctio — quamvis ad
annum usque MCCCCXXXXVIII nullum habeatur publicum documentum, quo Ecclesia
vestra ab Apostolica Sede seiuncta declaretur — id tamen plerumque non est
Slavorum genti culpae tribuendum, non certo Decessoribus Nostris, qui quidem
populos istos nullo non tempore paterno dilexere animo, ac vixdum licuit, eos
fovere omnique ope iuvare habuere cordi.
Alia non pauca historiae documenta
omittimus, ex quibus Decessorum Nostrorum erga gentem vestram benevolentia
panditur; at facere non possumus quin breviter attingamus quid Summi Pontifices
Benedictus XV et Pius XI fecerint, cum post primum Europae bellum in australibus
praesertim patriae vestrae regionibus ingentes hominum, mulierum atque
insontium puerorum puellarumque multitudines acerbissima fame torquerentur,
summaque angerentur rerum omnium inopia; ii siquidem, paterna erga vestrates
caritate permoti, alimenta, vestes grandemque pecuniam ex universa catholicorum
familia corrogatam, ad populos istos miserunt, ut famelicis ac miseris omnibus
suppetias venirent eorumque calamitates aliquo modo lenire possent. Ac non modo
temporalibus, sed insurgentibus etiam spiritualibus necessitatibus iidem
Decessores Nostri consulere pro viribus studuerunt ; quandoquidem pro
religionis rebus, idcirco apud vos perturbatis vexatisque, quod infitiatores
osoresque Dei ipsam Superni Numinis notionem ac fidem ex animis evellere
conantur, non modo ipsi ad misericordiarum Patrem totiusque consolationis
fontem (cfr. 2 Cor. 1, 3) incensas admoverunt preces, sed publicas etiam
supplicationes haberi voluere. Itaque Pius XI Pontifex Maximus anno MDCCCCXXX
diem praestitit S. Patriarchae Iosepho sacrum, totius Ecclesiae Patrono, « ut
iactatae in Russicis regionibus religionis causa communes preces in Basilica
Vaticana... Deo Optimo Maximo adhiberentur » (A. A. S. 1930, p. 300); atque
ipsemet ingenti piissimaque populi multitudine stipatus adesse voluit. Ac
praeterea, sollemni allocutione in Consistorio habita, hisce verbis omnes
adhortatus est : « Christo... humani generis Redemptori instandum, ut afflictis
Russiae filiis tranquillitatem fideique profitendae libertatem restitui sinat;
atque... volumus, quas fel. rec. Decessor Noster Leo XIII sacerdotes cum populo
post sacrum expletum preces recitari iussit, eaedem ad hanc ipsam mentem,
scilicet pro Russia dicantur ; id ipsum Episcopi atque uterque clerus populares
suos, vel sacro adstantes quoslibet, studiosissime moneant, in eorumque
memoriam saepenumero revocent » (Ibidem, p. 301).
Hanc Nos adhortationem
iussionemque libenter iteramus ac confirmamus, cum condiciones, quibus in
praesens apud vos religio utitur haud meliore profecto sint, cumque Nos eadem
impensissima benevolentia eodemque sollicitudinis studio afficiamur erga
populos istos.
Cum postremum bellum horrificum diuturnumque conflagravit,
quidquid potuimus loquendo, suadendo operandoque fecimus, ut aequa iustaque
pace componerentur dissidia, utque populi omnes, nullo stirpis discrimine
ducti, amico fraternoque consociarentur foedere, unaque simul ad auctiorem
contenderent prosperitatem assequendam.
Numquam eo etiam tempore ex ore Nostro
verbum prolatum fuit, quod alicui e dimicantium parte iniustum vel asperum
videri posset. Utique iniquitatem quamlibet ac ius quodlibet violatum, ut oportebat, reprobavimus;
sed ea ratione id fecimus, ut illa omnia consulto ac diligentissime vitaremus, e
quibus maiores possent acerbitates, etsi per iniuriam, in oppressos populos
derivari. Cum vero aliqua ex parte contenderetur ut initum anno MDCCCCXXXXI
bellum contra Russorum gentem aliquo modo vel loquendo, vel scribendo
probaremus, numquam id facere voluimus, ut die XXV mensis Februarii, annoMDCCCCXXXXVI coram Sacro Cardinalium Collegio ac Nationum omnium Legatis, quibus
cum Apostolica Sede publicae intercedunt amicitiae necessitudines, aperte
diximus (cfr. A. A. S. 1946, p. 154).
Cum religionis, cum veritatis, cum
iustitiae civilisque christiani cultus causa agitur, certo silere non possumus;
at hoc mens Nostra respicit, hoc semper postulant vota Nostra, ut non armorum
vi, sed iuris maiestate populi omnes regantur, ac debita fruentes religiosa
civilique libertate intra fines patriae cuiusque suae, ad concordiam, ad pacem,
ad operosamque vitam ducantur, ex qua quidem civibus singulis necessariae ad
victum, ad habitationem, ad domesticam alendam ac rite moderandam familiam
suppeditentur copiae. Vox atque hortamenta Nostra ad omnes spectarunt ac
spectant gentes; ad vos etiam, qui semper menti animoque Nostro praesentes
estis, et quorum necessitates calamitatesque pro facultate relevare cupimus.
Norunt omnes, qui non mendacio, sed veritati studeant, Nos per asperrimum
quoque recentis dimicationis cursum nulli parti, ut non semel loquendo
agendoque demonstravimus, fuisse obnoxios; sed Nationes omnes, eas etiam quorum
moderatores Apostolicae huic Sedi se hostiles profitebantur, eas etiam in quibus
superni Numinis infitiatores quidquid christianum, quidquid divinum est,
acerrime aversantur, atque e civium animis stirpitus eradicare contendunt, eas
etiam, dicimus, incensissima amplexos esse. caritate. Etenim ex Iesu Christi
mandato, qui Petro Apostolorum Principi — cuius munus etsi immerentes suscepimus
universum christianorum gregem pascendum concredidit (cfr. Io. 21, 15-17),
omnes populos impensa voluntate adamamus, omniumque optamus terrenam
sempiternamque procurare salutem. Eos igitur vel armis inter se digladiantes,
vel minacibus verbis minacibusque dissidiis contendentes, utpote carissimos
habemus filios singulos universos; ac nihil aliud cupimus, nihil aliud a Deo
supplici poscimus prece, quam eorum concordiam, eorum aequam verique
nominis pacem eorumque arctiorem cotidie prosperitatem. Quodsi nonnulli,
idcirco quid mendaciis calumniisque falluntur, infensos se Nobis aperte
profitentur, maior erga eos miseratione maioreque amore movemur.
Utique errores
— quod officii Nostri conscientia postulat — damnavimus atque reiecimus, quos
athei communismi fautores praedicant, ac summo cum civium damno summaque iactura
propagare enituntur ; sed errantes, nedum respuamus, ad veritatem ad frugemque
bonam redire, cupimus. Quin immo has fallacias, saepenumero fucatas veritatis
specie, ea ratione deteximus ac reprobavimus, quod vos paterna diligimus
voluntate vestrumque quaerimus bonum. Nobis enim certum exploratumque est
maxima ex iisdem erroribus vobis oriri posse detrimenta, cum ex animis vestris
non mOdo superna illa lux ac suprema solacia eripiantur, quae pietas erga Deum
eiusque cultus impertiunt, sed humana quoque dignitate expoliemini iustaque
libertate civibus debita.
Novimus inter vos plurimos esse, qui in intimo animi
sui sacrario christianam fidem retineant, qui religionis hostibus minime
obsecundent, quin immo vehementer cupiant christiana praecepta, quae una sunt
tutioraque publicae rei fundamenta, non solum privatim secretoque profiteri, sed
palam etiam, si, ut liberos homines decet, fieri possit, testari. Ac novimus
quoque, summa cum animi spe summoque solacio, vos Deiparam Virginem Mariam
incensissima pietate colere ac diligere; eiusque sacras imagines venerari.
Novimus in ipsa urbis Moscuae arce templum excitatum fuisse — in quo hodie, proh
dolor, divinus cultus silet — Beatissimae Virgini Mariae Caelo receptae dicatum;
quod quidem maiorum vestrorum ac vestrum etiam erga almam Dei Matrem amorem
luculentissimo testatur documento.
At Nobis compertum est; ubicumque Sanctissima
Dei Genetrix sincera actuosaque pietate colitur, numquam ibi spem salutis
deesse posse. Quamvis enim contendant homines vel potentes et impii, e civium
animis sanctam religionem christianamque virtutem evellere, quamvis Satanas ipse
hoc impietatis certamen incendat atque acerrime exacuat secundum Apostoli
gentium sententiam « ...non est nobis colluctatio adversus carnem et
sanguinem, sed adversus principes et potestates, adversus mundi rectores
tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiae in cae lestibus » (Eph, 6, 12);
nihilo secius, quando Mariae patrocinium interponitur, portae inferi praevalere
non possunt. Ipsa enim est benignissima ac potentissima Dei nostrumque omnium
Mater ; ac numquam auditum est ad eam homines pie supplicando confugisse, qui
validissimam eius tutelam non experirentur. Pergite igitur, ut facitis, eam
impensa pietate colere, eam hisce verbis quibus soletis, invocare : « Tibi unice
datum est, sanctissima et purissima Mater Dei, videre te ipsam semper
exauditam » (Acathistus Festi Patrocinii SS. Dei Genitricis : Kondak 3).
Nos
una vobiscum eam supplici imploramus prece, ut christiana fides, humanae vitae
decus et tutamentum, in Russorum populis roboretur et augescat, omnesque
religionis hostium fallaciae, errores callidaeque artes respuantur ac procul a
vobis repellantur; ut publici privatique mores apud vos evangelicis praeceptis
conformentur ; ut qui praesertim apud vos catholico censentur nomine, etsi suis
privati Pastoribus, fortes adversus impietatis impetus impavidique ad mortem
usque resistant; ut iusta illa libertas, quae homines, quae cives, quae
christianos decet, omnibus, ut oportet, restituatur, Ecclesiae imprimis, cuius
est ex divino mandato veritatem virtutemque docere omnes; ut denique sinceri
nominis pax carissimae Nationi vestrae cunctoque terrarum orbi affulgeat, ac
tutissimis iustitiae fundamentis innixa fraternaeque caritatis afflatu alita,
gentes universas ad communem illam singulorum populorumque prosperitatem, quae
ex mutua concordia oritur, feliciter conducat.
Ac velit benignissima Mater eos
etiam suavibus suis oculis clementer respicere, qui infitiatorum osorumque Dei
agmina instruunt eorumque inceptum urgent ; velit eorum mentes superna
collustrare luce, eorumque animos divina ad salutem permovere gratia.
Nos
interea, ut Nostrae vestraeque preces supplicationesque facilius exaudiantur,
utque singulare erga vos benevolentiae Nostrae praebeamus documentum,
quemadmodum paucis ante annis universum hominum genus Immaculato Deiparae
Virginis Cordi consecravimus, ita in praesens cunctos Russiarum populos eidem
Immaculato Cordi peculiarissimo modo dedicamus ac consecramus, fore omnino
sperantes ut quae Nos, quae vos, quae boni omnes verae pacis, fraternae
concordiae debitaeque omnibus, imprimisque Ecclesiae, libertatis vota facimus,
ea, potentissimo suffragante Mariae Virginis patrocinio, quam primum
feliciter effecta dentur; ita quidem ut — vobis una Nobiscum cunctisque
christianis gentibus comprecantibus — salutiferum Iesu Christi Regnum, quod est
« Regnum veritatis et vitae, Regnum sanctitatis et gratiae, Regnum iustitiae,
amoris et pacis » (Praef. in festo I. Ch. Regis) ubique terrarum firmiter
constabiliatur.
Atque eamdem clementissimam Matrem supplici rogamus prece ut
vos cunctos universos in praesentibus rerum augustiis tueatur ; atque a Divino
Filio suo illam mentibus vestris obtineat lucem, quae a Caelo oritur, illam
animis vestris impetret virtutem fortitudinemque, qua quidem, caelesti suffulti
gratia, errores impietatesque omnes evincere ac superare possitis.
Datum Romae,
apud S. Petrum, die VII mensis Iulii, in festo Ss. Cyrilli et Methodii anno
MDCCCCLII, Pontificatus Nostri quarto decimo.
PIUS PP. XII
*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, XIV, Quattordicesimo anno di Pontificato, 2 marzo 1952 - 1° marzo 1953, pp.
495 - 502 Tipografia Poliglotta Vaticana
A.A.S.,
vol. XXXXIV (1952), n.
10, pp. 505 - 511.
|