 |
PIUS PP. XII
LITTERAE APOSTOLICAE
EXULTA, LUSITANIA FELIX*
SANCTUS ANTONIUS PATAVINUS, CONFESSOR,
ECCLESIAE UNIVERSALIS DOCTOR DECLARATUR
Ad perpetuam rei memoriam. — Exulta, Lusitania felix; o felix Padua, gaude:
tantum enim genuistis terrae caeloque, haud imparem micanti sideri, virum, qui
non solum sanctitudine vitae miraculorumque inclyta fama, sed etiam doctrinae
caelestis effuso splendore coruscans, orbem universum illuminavit, et adhuc
fulgentissima luce collustrat. A christianis parentibus, nobilique genere claris,
Ulissipone, civitate Lusitaniae principe, ortum, innocentiae atque sapientiae
seminibus a Deo omnipotenti fuisse donatum abunde, a primo propemodum eius
diluculo vitae ex pluribus indubiisque signis facile conici potuit.
Adulescentulus adhuc, apud Canonicos Regulares Sancti Augustini indutus humili
sago, undecim per annos religiosis virtutibus, animum instruere, mentemque
caelestis doctrinae thesauris ditare sategit. Sacerdotio deinceps, aeterni
Numinis gratia, feliciter auctus, dum perfectioris vitae rationem aucupatur,
Protomartyres Fratres Minores quinque sodales, in sacris Marrochii
expeditionibus, roseas Seraphici Ordinis auroras tinxerunt sanguine suo. Quo
gavisus fidei christianae glorioso triumpho, ardentissimo Antonius martyrii
exarsit amore, et, navi profectus gaudens Marrochium versus, longinquas Africae
felix attigit oras. Sed paulo post gravi morbo correptus, iterum navim ascendit
in patriam reversurus, sed tempestate saevissima maris oborta, ventorum vi hinc
inde iactatus in undis, compulsus ad Italiae, sic disponente Deo, extrema
littora fuit. Illic autem ignotus cum omnibus esset, nec quemquam agnosceret
ipse, assisiatem urbem petere cogitavit, in quam complures nuper convenerant sui
Ordinis sodales atque magistri. Quo cum prevenisset, Franciscum Patrem summa
laetitia agnovit, cuius dulcis aspectus tali tantaque eum suavitate perfudit ut
animum eius seraphici spiritus ardentissimo inflammaverit aestu. Cum vero
doctrinae caelestis Antonii, iam longe lateque fama percrebuerit, Seraphicus
Patriarcha, de ea certior factus, Antonio docendi Fratres munus committere
voluit, verbis usus, in scribendo, suavissimis illis: «Antonio Episcopo meo,
Frater Franciscus salutem. Placet mihi quod sacram Theologiam legas Fratribus,
dummodo inter liuiusmndi studium sanctae orationis et devotionis spiritum non
extinguas, sicut Regula continetur ». Hoc magisterii offcium adamussim
explevit Antonius, qui Lectorum omnium exstitit seraphico in Ordine primus.
Bononiae in urbe docuit, studiorum principe sede; dein Tolosae, postremo Monte
Pessulano; harum utraque studiorum clarissima in urbe. Edocuit Fratres Antonius,
fructusque collegit uberrimos, neque oratio deferbuit, prout Seraphicus
Patriarcha praeceperat ei. Quin etiam non verbi magisterio solum, sed exemplo
quoque sanctissimae vitae, suos Patavinus instituendos curavit alumnos,
puritatis praesertim candidissimum tuitus florem. Quantum vero carum id Immaculato
fuerit Agno, haud omisit pluries nostro patefacere Deus. Frequenter enim dum
solus in sua tacita cella, stat, orans, Antonius, dulciter in caelo oculis
animoque defixus, en subito Iesus Infans, fulgentissimo radians lumine, collum
Franciscalis iuvenis tenellis amplectitur ulnis, ac, leniter arridens,
puerilibus blanditiis cumulat Sanctum, qui, abstractus a sensibus, et Angelus ex
homine factus, cum Angelis et cum Agno, nunc « pascitur inter lilia » (Cant.,
II, 16). Quantam autem lucem Antonii doctrina diffuderit, haud aliter quam verbi
divini praeconium, aequales recentioresque uno testantes assensu, sapientiam
eius amplissimis ornant laudibus et sacram dicendi vim ad sidera extollunt. Si
quis vero Patavini « Sermones » attente perpenderit, Sacrorum voluminum
peritissimus Antonius apparebit; in perscrutandis dogmatibus theologus eximius;
in asceticis quoque tractandis ac mysticis rebus insignis doctor atque magister.
Quae omnia, quasi thesaurus quidam artis divinae dicendi, haud exiguam opem,
praesertim Evangelii praeconibus, suppeditare valent; ditissimumque quoddam
veluti aerarium constituunt, e quo potissimum sacri oratores, ad veritatem
tutandam, ad propulsandos errores, ad haereses refellendas, ad perditorum
hominum animos in semitam rectam revocandps, haurire abunde argumenta
validissima queunt. Quoniam vero Antonius frequentissime usus est testibus
sententiisque ex Evangelio depromptis, iure meritoque « Doctoris Evangelici »
nomine dignus apparet. Ex hoc nimirum, quasi profluentis aquae fonte perenni,
haud pauci Doctores Theologi et verbi divini praecones iugiter hauserunt
hodieque largiter hauriunt, quippe cum Antonium magistrum existiment, eumque
habeant Sanctae Ecclesiae Doctorem. Quo quidem in proferendo iudicio, ipsi
Romani Pontifices auctores auspicesque fuere, ac suo ipsorum exemplo
antecesserunt. Etenim Xistus IV, in Litteris Apostolicis Immensa, die XII
mensis Martii, anno MCCCCLXXII datis, haec scriptis tradidit suis :« Beatus
Antonius de Padua, veluti oriens ex alto, splendidissimum sidus effulsit, qui,
suis amplissimis meritorum virtutumque praerogativis, profunda divinarum rerum
sapientia e:t doctrina ac ferventissimis praedicationibus orthodoxam fidem
nostram catholicamque Ecclesiam illustravit, ornavit, stabilivit ». Itidem
Xistus V in Litteris Apostolicis sub plumbo datis die XIV mensis Ianuarii anno
MDLXXXVI, ita scripsit : « Beatus Antonius Ulyssiponensis, eximiae sanctitatis
vir fuit . . ., divina praeterea imbutus sapientia ». Proximus autem Decessor
Noster, Pius Papa XI, rec. mem., in Epistola Apostolica Antoniana sollemnia
septimo exeunte saeculo a felici B. Antonii transitu die I mensis Martii, anno
MDCCCCXXXI data, ad Excmuma. MDCCCCXLVI, Patavinum Episcopum, nunc S.
R. E. Cardinalem Florentinorum Archiepiscopum, divinam extollit sapientiam illam,
qua, praeditus abunde, magnus hic Franciscalis Apostolus, integritatem Evangelii
sanctitatemque instaurare contendit. Sed ex Epistola eadem Decessoris Nostri
aptissima haec renovare verba iuvabit : Thaumaturgus Patavinus procellosam
aetatem suam, profligatis passim moribus infectam, christiana collustravit
sapientia ac veluti suae virtutis suavitate perfudit . . . (In Italia) potissimum
apostolica eius vis ac navitas inclaruit; hic impensissimi ab eo exantlati
labores; at in Galliae etiam provinciis bene multis, quandoquidem omnes Antonius,
Lusitanos nempe suos, Afros, Italos, Gallos, quotquot denique catholica veritate
indigere intellexisset, nullo habito gentis nationisque discrimine actuoso
studio suo complectebatur. In haereticos autem, Albigenses scilicet, Catharos et
Patarenos, eo tempore paene ubique furentes ac germanae fidei lumen in christifidelium animis restinguere conantes, tam strenue feliciterque decertavit, ut
«haereticorum malleus » iure merito nuncuparetur ». Nec praetereunda, quin etiam
maximi habenda est ponderis atque momenti, laus summa quam Gregorius PP. IX, qui
concionantem audierat Antonium eiusque admirabilem conversationem expertus
fuerat, Patavino tribuere voluit, «Arcam Testamenti » et « Sacrarum Scripturarum
scrinium » illum appellans. Memoratu pariter dignissimum esse videtur, quod, die
ipsa XXX mensis Maii anno MCCXXXII, qua Thaumaturgus Patavinus cooptatus in
Sanctorum Caelitum numerum fuit, mensibus vix undecim e beato transitu emensis,
Antonii Canonizatione sollēmni Pontificali ritu peracta, Gregorium Antiphonam
Sanctorum Doctorum Ecclesiae propriam elata voce canendo recitasse tradunt: «O
doctor optime, Ecclesiae Sanctae lumen, beate Antoni divinae legis amator,
deprecare pro nobis Filium Dei ». Ex quo factum est ut vel ab initio in sacra
Liturgia cultus Sanctorum Doctorum Ecclesiae proprius Beato Antonio tribui
coeptus sit, inserta in eius honorem Missa de Doctoribus in Missali « secundum
consuetudinem Romanae Curiae ». Quae porro Missa, etiam post emendationem anno
MDLXX a Sancto Pio V in Kalendario peractam, ad nostra usque tempora apud
Franciscales Familias universas, atque Patavinae dioeceseos nec non Lusitanae ac
Brasiliensis ditionum apud clerum utrumque, adhiberi haud destitit unquam.
Factum praeterea est, ex iis quae reseravimus ante, ut, vixdum Sanctorum
Caelitum honoribus Antonio decretis, ita pingi sculpive eius imagines coeperint,
ut eaedem Franciscalem magnum Apostolum Christifidelium pietati excolendum
proponerent, altera manu, vel prope, librum habentem apertum, sapientiae
doctrinaeque indicem, flammam altera, fidei ardoris symbolum, manu tenentem.
Nihil mirum igitur si complures, nedum ex Seraphico Ordine qui in suis
conventibus generalibus pluries vota deprompsit ut Doctoris cultus, Patavino
Thaumaturgo per saecula tributus, confirmaretur et ad universam Ecclesiam
extenderetur, sed ex omnibus coetibus viri clarissimi ardentissima haec
desideria sua detegere non dubitaverint. Quae vota cum, septingentesimo vertente
anno a beato Antonii transitu eidemque caelestibus decretis honoribus quam
maxime adaucta sint, Franciscalium Minorum Ordo proximo Decessori Nostro rec.
mem. Pio PP. XI, nuperrime vero etiam Nobismet Ipsis enixas postulationes
adhibuit ut in numerum Sanctorum Ecclesiae Doctorum Antonium rite referre
velimus. Cum praeterea huiusmodi vota tum S. R. E. Purpurati Patres, tum
Archiepiscopi atque Episcopi quam plurimi, nec non Re1igiosorum Ordinum seu
Congregationum Praelati aliique doctissimi viri, sive e clero sive e popularibus,
sive, denique, e Studiorum Universitatibus atque Institutis Coetibusque, suis
ipsorum suffragiis auxerint et cumulaverint, Nos Romanae Sacrae Ritibus tuendis
Congregationi tanti momenti rem opportunum « pro voto » committere duximus. Quae
quidem Sacra Congregatio mandato Nostro naviter de more obtemperans, viros ad
rem accurate examinandam idoneos « ex officio » delegit. Eorundem itaque
exquisitis obtentisque suffragiis separatis, atque etiam praelo impressis, illud
tantum supererat, ut qui eidem Congregationi sunt praepositi rogarentur an,
consideratis tribus quae post rec. mem. Decessorem Nostrum Benedictum PP. XIV in
Ecclesiae universalis Doctore enumerari solent requisitis: insigni, nempe, vitae
sanctitate, eminenti caelesti doctrina, nec non Summi Pontificis declaratione,
procedi posse censerent ad S. Antonium Patavinum Ecclesiae universalis Doctorem
declarandum. In ordinario autem conventu die xri mensis Iunii, anno MDCCCCXLV in
Aedibus Vaticanis habito, Emi S. R. E. Cardinales Sacrorum Rituum Congregationi
praepositi, a Dilecto Filio Nostro Rephaėle Carolo S. R. E. Presbytero Cardinali
Rossi, Sacrae Congregationis Consistorialis a Secretis et huius causae Ponente,
debita rerum relatione facta, audito quoque dilecto filio Salvatore Natucci,
Fidei Promotore Generali, consenserunt. Quae cum ita sint, Nos, Franciscalium
omnium ceterorumque suffragatorum votis ultro libenterque concedentes,
praesentium Litterarum tenore, certa scientia, ac matura deliberatione Nostris,
deque Apostolicae potestatis plenitudine, Sanctum Antonium Patavinum,
Confessorem, Ecclesiae Universalis Doctorem constituimus, declaramus. Non
obstantibus Constitutionibus atque Ordinationibus Apostolicis ceterisque in
contrarium facientibus quibuslibet. Haec edicimus, decernentes praesentes
Litteras firmas, validas atque efficaces semper exstare ac permanere; suosque
plenos atque integros efflectus sortiri atque obtinere; sicque rite iudicandum
esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri si quidquam secus super h
a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attent contigerit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XVI mensis
Ianuarii, in festo Protomartyrum Franciscalium a. MDCCCCXLVI, Pontificatus
Nostri septimo.
PIUS PP. XII
*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santitą Pio XII, VIII, Ottavo anno di Pontificato, 2 marzo 1946 - 1° marzo 1947, pp.
415-420 Tipografia Poliglotta Vaticana
|