 |
PIUS PP. XII
EPISTULA APOSTOLICA
AD VENERABILES FRATRES
DANIELEM RIVERO, ARCHIEPISCOPUM SUCRENSEM CETEROSQUE BOLIVIAE EPISCOPOS
ET LOCORUM ORDINARIOS PACEM ET COMMUNIONEM CUM APOSTOLICA SEDE HABENTES*
Venerabiles Fratres, salutem et Apostolicam Benedictionem. Haud mediocrem id
Nobis laetitiam attulit vos nempe superiore anno, mense Novembri, Copagabanam in
pium fraternumque coetum convenisse, auspice ac patrona Deipara Virgine, ut
prope sacras eius aedes, quas recens Nos ad Basilicae dignitatem eveximus,
spiritualibus dilectissimae istius Nationis necessitatibus consuleretis.
Cum autem Apostolicus apud vos Nuntius de gravibus hisce ac multiplicibus
rebus certiores Nos fecisset, quae ad catholicam Boliviani populi religionem
christianosque mores pertinent, quasque diligentia ac studio vos communiter
pertractastis, haec Nos omnia intentissimo animo perpendimus; ac fore
confidimus, ut eiusmodi deliberationes ac scita vestra, prudenti consilio ad
affectum deducta, reapse ad meliorem felicioremque religiosarum rerum apud vos
condicionem Deo iuvante conferant.
Peculiari vero delectatione idcirco affecti sumus, quod vos novimus de
sacrorum Seminariorum causa deque recta Cleri institutione conformationeque hoc
in coetu vestro fuisse sollicitos. Iamvero hac ipsa super re, summi momenti
summaeque gravitatis, ex qua religionis status atque incrementa futuro tempore
pendent, cupimus Nos per has litteras vobiscum paterno animo colloqui; ita
quidem ut sentiatis veluti praesentes Nos vobis adesse vestrasque pastorales
curas impensissime Nos participare.
Constat inter omnes nullo non tempore ac penes cunctas gentes Ecclesiam in id
potissimum vires sollicitudinesque contulisse suas, ut futuros sacrorum
administros rite institueret sancteque conformaret. Etenim cum excelsa sit
sacerdotis dignitas, qui iure meritoque « alter Christus » vocatur, cum
ineffabilis sit atque arcana prorsus eius potestas in verum ac mysticum divini
Redemptoris corpus, cumque munus eidem demandatum, sanctitatis nempe in
christiano populo excitandae, grande altissimumque sit, omnino necesse est ut is
virtute ac doctrina inter ceteros homines, e quibus delectus est, praestet atque
emineat, et sicut lucerna supra candelabrum posita « luceat omnibus qui in domo
sunt » (Matth. 5, 15).
Quam ad rem, vix attinet in memoriam vobis reducere, Venerabiles Fratres,
miranda illa praecepta, quae Decessor Noster im. rec. Pius XI per Encyclicas
Litteras « Ad catholici sacerdotii » (V. Acta Apostolicae Sedis an. 1936
p. 5.) christiano populo impertiit, quaeque pluries, usque pene ad postremos
clarissimi sui Pontificatus dies confirmavit, sicut exempli gratia per Epistulam
Apostolicam ad Venerabiles Fratres Insularum Philippinarum Episcopos datam die
XVIII mensis Ianuarii, anno MDCCCCXXXIX (V. Acta Apostolicae Sedis an.
1942 p. 252).
Ad nos vero quod pertinet, ut nostis, recentes adhuc a Summo irrito
Pontificatu, sacrorum alumnos, qui die XXIV mensis Iunni, anno MDCCCCXXXIX,
frequentissimi Nobis coram convenerant, alloquendo edocuimus quibus animi
dotibus ac laudibus, ad intellegentiam et ad optimos mores quod spectat, altaris
administri instruantur oporteat, et quantopere necessarium sit seminariorum
scholasticos in hisce potiundis dotibus actuose exerceri.
Ac vehementer cupimus a Deoque ominamur ut quae est Ecclesiae doctrina de
catholici sacerdotii dignitate deque eius praerogativis ac muneribus, eam sacri
ordinis candidati saepenumero impenseque meditentur, ut ad necessarios
exantlandos labores rerumque superandas gravitates excitatos se sentiant, atque
adeo minus indigni divina vocatione evadant.
Ita profecto fiet ut Seminaria, divino adspirante iuvanteque Spiritu, sacri
Caenaculi imaginem referant; in iisdemque alumni efficiantur veluti renovati
homines, qui animo integerrimo, voluntate recta, flagrantique studio, sua munia
utpote « ministri Christi et dispensatores
mysteriorum Dei » (cfr. 1 Cor. 4, 1) exsequi valeant.
Haud ignoramus, Venerabiles Fratres, varia difficultatum genera praepedire
quominus in Natione vestra Seminariorum causa ad rationem necessitatibus parem
celeriter expediteque adducatur. Quapropter cum res agatur, e qua potissimum in
Boliviano populo christianae religionis incrementa pendent, eam mature
perpendendam decernendamque Sacro Consilio commisimus Seminariis studiorumque
Universitatibus praeposito; quod quidem Consilium cum ea scita consultationesque
intente accurateque reputasset, quae in Episcopali Conventu vestro fuere finita,
cumque doctorum probatorumque hominum sententiam antea exquisiisset, in pleno
coetu die XXIX superioris mensis Iulii habito, in eas deliberationes venit, quas
Nos Apostolicae huic Epistulae adiectas, vobiscum communicamus.
Quod adfirmate suscepistis propositum — quemadmodum ex Conventus vestri actis
eruitur — non modo communes sed extraordinarias etiam rationes atque opes hanc
in rem adhibendi, id certam Nobis spem affert grato vos esse obsequentique animo
eas accepturos normas, quas Apostolica haec Sedes idcirco ediderit, ut vestris
votis occurreret, vosque pro facultate iuvaret ad haec eadem omni nisu
collatisque viribus ad effectum feliciter deducenda.
Ac peculiari modo futurum confidimus, ut vos omni ope eo contendatis ut
Seminarium Maius quam primum constituatur, quod ceterorum omnium, quae Minora
Seminaria vocantur, veluti centrum sit ad altiores addiscendas disciplinas.
Quam ad rem ea vobis in memoriam revocamus, quae Decessor Noster v. r. Pius
XI in iisdem scripsit Encyclicis Litteris « Ad catholici sacerdotii », cum
necessitatem animadverteret, pro quarumdam regionum dioecesibus, commune
condendi Seminarium, quod indito proposito ac muneri satius meliusque
responderet. « Haud mediocres, quae inde orientur, utilitates procul dubio
suscepta incommoda atque impensas resarcient; ac vel id, quod Episcoporum animos
nonnumquam maestitia afficit — suos nimirum sacrorum alumnos cernere ab Pastore
per temporis spatium abstractos, qui apostolicum, quo flagrat studium in suos
laboris socios transfundere percuperet, itemque a locorum finibus abductos, ubi
aliquando ipsimet suam navabunt operam — id etiam, dicimus, satis superque
idcirco compensabitur, quod eos stato tempore excipient illa spiritualium rerum
copia institutos conformatosque, quam, maiore cum Dioecesis suae profectu,
ceteris impertient ».
Opportunum vero ducimus peculiarem heic Instituti illius mentionem facere,
quod est paene sub oculis Nostris, Nobisque est sane carissimum; Collegium
dicimus Pium Latinum Americanum huius Almae Urbis, quod iam plusquam octoginta
annos ad sacerdotes non paucos, e variis Americae Latinae Nationibus adlectos,
exculte sanctissimeque instituendos tantopere contulit. Est profecto cur Nos
spem foveamus bonam fore ut Collegium idem in posterum sacrorum illos alumnos
rite solideque conformare ne praetermittat, quos vobis etiam curae fuerit, ut
ceteris Venerabilibus Fratribus e mediae australisque Americae Dioecesibus,
frequentiores usque ac fidenti animo eidem concredere, ut prope Nos Nostramque
Vaticanam Sedem ad sacerdotalem potiundum ordinem, diligenti data opera,
contendat.
Supervacaneum autem putamus vos paterno commonere animo, ut a vestra etiam
largitate caritateque opes ne desint, quae Collegio huic necessariae sint, ut
commissum sibi grave munus exsequi queat. Fore igitur confidimus ut, cum e
Bolivianis Seminariis, novo ordine novaque ratione, ut supra diximus, compositis
— quae quidem, ut pro certo habemus, vos in oculis gestabitis — tum ex adiutrice
Collegii Pii Latini Americani opera, sacrorum administri haud post multum
temporis apud vos succrescant, qui pietate, doctrina et frequentia spiritualibus
non sint hodiernae Boliviae necessitatibus impares.
Ad quod propositum assequendum apostolici laboris vestri socios eos omnes
habebitis, qui vestris sunt demandati curis; iique nominatim ut vos adiuvent
ominamur, qui publica in Civitate vestra auctoritate fruuntur, itemque
sacerdotes, patres matresque familias iique etiam qui in Catholicae Actionis
ordines adsciti sunt.
Eos igitur omnes, qui in patria vestra catholico gloriantur nomine, paterno
adhortamur animo ut effusa generosaque voluntate, quemadmodum omnibus officio
est, adiutricem vobis velint navare operam — admotis potissimum ad Deum precibus
atque undique corrogata stipe — ad divinas excitandas alendasque ad sacerdotium
vocationes et ad gravissimam Seminariorum causam apud vos promovendam.
Atque in primis pro certo habemus eos ipsos, qui rem publicam apud vos
moderantur, cum procul dubio pernoscant Clerum optime institutum ad spiritualem
augendam relevandamque populi condicionem, ad eius probe conformandos cives
multum multumque conferre, ea omnia adiumenta ac fulcimina vobis esse
praestaturos quibus indigeatis, quibusque eiusmodi labor vester minus arduus
fiat.
Patres vero matresque familias, pro parte cuiusque sua efficient, ut
domesticus convictus veluti viridarium evadat, ubi parvula futuri sacerdotii
germina sponte succrescant ac floreant. Iidem igitur, quamquam liberum atque
integrum suae suboli remittant oportet propriam sibi ducendae vitae rationem ac
viam deligere, debent tamen omni, quo possunt, modo — intemeratis nempe suis
moribus in exemplum propositis, assiduis ad Deum adhibitis precibus, atque
opportunis praebitis suasionibus — divinam alicuius e filiis suis ad sacra
capessenda mania vocationem fovere; quam quidem vocationem pracipuum supernae
gratiae supernique amoris signum agnoscent, itemque sibi suisque omnibus
caelestium munerum fontem.
Iis autem, qui in Actionis Catholicae agminibus militant, peculiare huius
quoque rei provehendae officium est, utpote qui auxiliares Sacerdotii et
ecclesiasticae Hierarchiae copiae habendi sint; quapropter laeta spes Nobis est
eosdem, in dilecta etiam Bolivianorum Natione, modis illis ac rationibus, quae
vos, Venerabiles Fratres, opportuna decreveritis, hortamentis hisce Nostris
volenti esse animo responsuros.
Haud tamen dubium est praecipuum gravissima hac in causa laborem ad
sacerdotes pertinere; qui quidem et pro credito sibi munere, et ex ipsa
Ecclesiae lege (cfr. C. I. C. can. 1353) eos iuvenes deligere debent, qui
divinae ad sacerdotium vocationis indicia praebeant; eosque ad pietatem
fovendam, et ad disciplinarum amplectenda studia excitabunt, dum eorum
innocentiam pro viribus sartam tectamque tuebuntur. Cum vero nihil magis ad
virtutem compellat omnes, quam optime vivendi exempla, tum solummodo poterunt
sacrorum administri huic officio respondere, cum suam vitam traducent pietate
fervidam, morum integritate nitentem, ac se devovendi studio conspicuam; ita
enim excelsa ac luculentissima sacerdotalis muneris species fidelium oculos
alliciet. Quamobrem etiam atque etiam eos obtestamur ut omni visu apostolicum
studium in semet ipsis alant, et quam in sacra Ordinationem susceperunt gratiam,
eam, precando ac sese coram Deo recolligendo, ita adaugeant ac corroborent, ut
nulla quisquis macula eos umquam adspergere valeat (cfr. ad Tit. 2, 8)
sed iidem ipsi sincere queant Apostoli gentium sententia commonere fideles : «
Imitatores mei estote, sicut et ego Christi » (1 Cor. 4, 16; 11, 1).
Ut autem haec Nostra vestraque vota, Venerabiles Fratres, quae eo spectant,
ut sacrorum ad ministri rite sancteque instituantur et carissima Boliviae gens
elatiore cotidie christianae virtutis laude eniteat ac floreat, ad rem feliciter
deducantur, Deiparam Virginem, Patriae vestrae Patronam, impensissime precamur,
benigna ut velit in vobismet ipsis, in sacerdotibus sacrorumque alumnis et in
christifidelibus omnibus caelestium rerum adaugere desideria, actuosumque
refovere studium divini Filii sui Regnum dilatandi in amplissimis Reipublicae
vestrae regionibus.
Quorum quidem supernorum munerum conciliatrix esto, paternaeque benevolentiae
Nostrae pignus Apostolica Benedictio, quam tum vobis, Venerabiles Fratres, Clero
sacrique Ordinis candidatis, tum universae Bolivianorum Nationi, iisque
nominatim, qui digne eius sortes fortunamque moderantur, effuso animo
impertimus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XXIII mensis Novembris, in festo Sancti
Clementis I Papae et Martyris, anno MDCCCCXXXXI, Pontificatus Nostri tertio.
PIUS PP. XII
*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, IV,
Quarto anno di Pontificato, 2 marzo 1942 - 1° marzo 1943, pp. 419-425
Tipografia Poliglotta Vaticana
|