Quoniam venerabilis Frater Armandus Lombardi, Archiepiscopus titulo
Caesariensis Philippi et Apostolicus in Brasiliana Republica Nuntius, post
auditos, ut consentaneum erat, venerabiles Ordinarios Provinciae ecclesiasticae
Curitibensis atque venerabilem Fratrem Danielem Hostin, Episcopum Lagensem, ab
hac Petri Sede petivit ut eo loci duae novae conderentur dioeceses, Nos perlibenter huiusmodi precibus
annuimus. De consilio igitur venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium
Negotiis Consistorialibus praepositorum, consensu eorum suppleto, qui hac de re
aliquid iuris habeant aut se putent habere, omnibus bene perpensis, suprema
Nostra usi potestate, haec, quae sequuntur, statuimus ac decernimus. Praelatura
nullius Palmensis extinguimus et ex territorii parte, quae in Statu, uti
dicitur, Paranensi est, civilia municipia separamus vulgato nomine Palmas,
Barracâo, Bituruna, Capanema, Chopinzinho, Clevelândia, Coronel Vivida,
Francisco Belträo, Mangueirinha, Pato Branco et Santo Antonio, ex quibus novam
dioecesim condimus Palmensem nominandam, quae iisdem terminabitur limitibus ac
municipia, quae supra diximus, simul sumpta ut per legem civilem cinguntur.
Cuius Ecclesiae episcopalis Sedes urbs Palmas erit, cathedra pontificalis
auctoritatis collocata in templo praelaticio Ssmo Salvatori dicato, inibi
exstante, quod idcirco ad gradum cathedralis aedis evehimus, cum iuribus et
honoribus propriis. Item a Lagensi dioecesi integrum territorium municipiorum
distrahimus, quibus nomina vulgo Concordia, Ita, Seára ; ex qua terra et ex
territorii parte exstinctae praelaturae nullius Palmensis, quae in Statu S.
Catharinae exstat et civilia municipia complectitur vulgo Chapecó, Descanso,
Dionisio Cerqueira, Itapiranga, Mondai, Palmitos, Sâo Carlos, Sâo Miguel
d'Oeste, Xanxerê et Xaxim, novam dioecesim condimus Xapecoënsem appellandam,
atque iisdem terminis definiendam quibus ista municipia, simul sumpta, per legem
civilem terminantur. Sedes autem dioecesis Xapecoënsis in urbe Chapecó erit, in
qua Episcopus suum habebit domicilium, in cuiusque templo, ibi Deo in honorem S.
Antonii Patavini Conf. dicato, pontificalem cathedram collocabit, quod idcirco
cathedralium aedium decore fruetur. Integrum autem territorium municipii vulgo
Joaçaba, prouti nunc lege civili circumscribitur, ad dioecesim Lagensem
pertinebit. Dioecesium Palmensis et Xapecoënsis sacrorum Antistites omnia iura,
potestates, honores et insignia habebunt, quae debentur Episcopis ; iisdem tamen
oneribus officiisque tenebuntur. Decernimus autem ut dioecesis Palmensis
suffraganea sit Curitibensi metropoli; eiusque pro tempore Episcopus
metropolitico iuri Archiepiscopi Curitibensis obnoxius sit; Xapecoënsis vero
dioecesis suffraganea constituitur metropolitanae Florianopolitanae Sedi, cuius
Archiepiscopo Xapecoënsis sacrorum Antistes subicitur. Ut vero in utriusque
dioecesis cathedralibus aedibus divinus cultus qua par est sollemnitate
habeatur, atque Episcopi consilio operaque virorum iuventur, volumus ut quam
primum Canonicorum Collegium in utraque dioecesi
constituatur, secundum proprias normas aliis Apostolicis sub plumbo Litteris
describendas. Quoadusque tamen ea Collegia constitui nequeant, per praesentes
Litteras concedimus ut Canonicorum loco dioecesani eligantur Consultores, iuxta
canonem 423 C.I.C. Cum autem maxime Nobis sit cordi institutio bonae spei
puerorum, quos caritas Christi allexerit ad sacerdotale munus, mandamus ut
Xapecoënsis Episcopus, gravi onere facto, quam primum in eadem dioecesi saltem
elementarium seminarium excitandum curet, ad iuris communis praecepta et iuxta
leges a S. Congregatione de Seminariis et Studiorum Universitatibus latas ;
atque optimos adulescentes mittat in hanc Urbem, in Pontificio Ephebeo Piano
Brasiliano philosophia ac theologia apte excolendos. Mensam episcopalem, quam
vocant, novarum dioecesium sive fructus singularum Curiarum constituent, sive
res et pecuniae sponte a fidelibus datae, sive dos a Brasiliana danda Republica,
sive denique portio obveniens ex divisione, iuxta canonem 1500 C. I. C, bonorum,
quae adhuc ad episcopalem mensam praelaturae nullius Palmensis pertinuerunt,
atque pro dioecesi Xapecoënsi ad Lagensem dioecesim. Iubemus quoque ut, utraque
condita dioecesi, sacerdotes illi censeantur adscripti, in cuius territorio
beneficium aut officium ecclesiasticum iure optimo habeant; ceteri autem clerici
Ecclesiae illi in cuius territorio legitime degant. Iussis pariter Codicis Iuris
Canonici omnia ad amussim regantur, quae ad Ecclesiarum regimen et
administrationem respiciunt, ad Capitularis Vicarii, Sede vacante, electionem,
aliaque istius generis. Praecipimus insuper ut omnia documenta et acta, ad novas
dioeceses quovis modo spectantia, a Curiis praelaturae nullius Palmensis et
dioecesis Lagensis ad Curias novarum dioecesium Palmensis et Xapecoënsis, ad
ecclesiasticarum legum praescriptiones, quam cito fieri potest, mittantur,
diligenter in singulis tabulariis asservanda. Venerabilem denique Fratrem
Armandum Lombardi, quem supra diximus, ad ea deligimus efficienda, quae his
Litteris descripsimus, vel eum, qui eo tempore, quo haec iussa ad effectum
adducentur, Apostolicae in Brasilia Nuntiaturae praeerit. Qui vero hoc
exsequetur opus, omnibus ad id necessariis fruetur potestatibus, cuilibet etiam
subdelegandis viro, si opus fuerit, qui tamen ecclesiastica polleat dignitate,
onusque habebit peractae dioecesium ordinationis documenta exarandi, horumque
sincera exempla ad S. Congregationem Consistorialem quam primum mittendi.
Has
vero Litteras nunc et in posterum efficaces esse et fore volumus ; ita quidem ut
quae per eas decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque
igitur vim suam obtineant. Quarum Litterarum efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta
officere poterunt, cum per has Litteras iisdem derogemus omnibus. Quapropter si
quis, quavis praeditus auctoritate, sive sciens sive insciens contra egerit ac
Nos ediximus, id prorsus irritum atque inane haberi iubemus. Nemini praeterea
haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo
harum Litterarum exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis,
quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab
aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae
hisce haberetur, si ostenderetur. Quae Nostra decreta in universum si
quis vel spreverit vel quoquo modo detrectaverit, sciat se poenas esse subiturum
iis iure statutas, qui Summorum Pontificum iussa non fecerint.
Datum Roma, apud
S. Petrum, die quarto decimo mensis Ianuarii, anno Domini millesimo nongentesimo
quinquagesimo octavo, Pontificatus Nostri undevicesimo.