|
PIUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
URAWAENSIS*
APOSTOLICA PRAEFECTURA URAWAËNSIS, IN IAPONIA, AD GRADUM DIOECESIS
PERDUCITUR, NOMINE AC FINIBUS IMMUTATIS.
Qui superna Dei voluntate universam christifidelium familiam
regimus ac fovemus, hoc etiam Nostrum esse censemus ut, ubi certa id postulent
temporum locorumve adiuncta, sive ecclesiasticas immutemus circumscriptiones,
sive easdem extollamus ad ampliorem dignitatem. Qua de causa, cum in Praefectura
Apostolica Urawaënsi, in Iaponia, clero saeculari indigenae commissa, haud
minima susceperit christiana res incrementa, Nos esse tempus arbitramur ipsam
Apostolicam Praefecturam ad dioecesis gradum evehere. Post igitur auditum
venerabilem Fratrem Maximilianum de Furstenberg, Archiepiscopum titulo Paltenum
et in Iaponia Apostolicum Internuntium ; atque ratum et confirmatum omnino
habentes quod Sacra Congregatio Fidei Propagandae hac de re faciendum censuit,
re plene cognita et consensu suppleto eorum, qui in hoc negotio aliquid iuris
habere opinentur, de suprema Nostra potestate haec quae sequuntur decernimus et
statuimus. Apostolicam Praefecturam Urawaënsem ad gradum dioecesis extollimus,
eodem nomine iisdemque limitibus servatis, eamque
iisdem sacerdotibus indigenis regendam concredimus, ad Nostrum tamen et
Apostolicae Sedis nutum. Cuius Ecclesiae caput urbs erit vulgari nomine Urawa
appellata, in qua Episcopus domicilium suum ac sedem statuet, cathedra suae
auctoritatis et christianae disciplinae docendae in templo Sanctae Theresiae a
Iesu Infante dicato collocata; quod templum idcirco tamquam cathedrale haberi
volumus, datis honoribus propriis. Novam dioecesim archidioecesi Tokiensi
sufiraganeam constituimus ; item eius sacrorum Antistitem obnoxium volumus
eiusdem Ecclesiae Archiepiscopo Metropolitae. Episcopus autem, sive primus sive
successores eius, omnibus fruetur et iuribus et privilegiis, quae ad omnes
spectant eiusdem dignitatis Praesules; oneribus autem et obligationibus sui
excelsi muneris tenebitur. Itidem volumus ut in cathedrali Urawaënsi aede
Canonicorum Collegium quam primum constituatur; quodsi in praesens id fieri
nequeat, libenter permittimus ut, ad iuris normam, Canonicorum loco eligantur
dioecesani Consultores, qui a suo munere cessabunt Canonicorum condito Collegio.
Decernimus autem ut, iis pueris instituendis, quos ad sacerdotium vocaverit
Christus, Seminarium saltem elementarium quam cito erigatur. Permittimus tamen
ut interim novae dioecesis Episcopus Seminario alius dioeceseos vicinioris
fruatur. Episcopalis mensa, quam vocant, iisdem constabit bonis, quae ad
Apostolicam Praefecturam Urawaënsem adhuc pertinuerunt; Curiae proventibus
simulque pecuniis ac rebus sponte oblatis a fidelibus vel a Sacra Congregatione
Christiano Nomini Propagando de more missis. Novae huius dioecesis cura et
administratio, Vicarii Capitularis, Sede vacante, electio, cleri ac fidelium
iura et onera, aliaque huiusmodi generis, Codicis Iuris Canonici normis
regantur. Decernimus denique ut praesentes Nostras Litteras ad exsecutionem
adducat venerabilis Frater Maximilianus de Furstenberg, cuius meminimus, vel
ille qui eo tempore, quo haec fiant, eidem Internuntiaturae praeerit, facta
potestate alium quemlibet virum ad hoc delegandi, dummodo ecclesiastica
decoratum dignitate. Qui vero hoc perfecerit negotium, onus habebit effectae
rerum mutationis documenta exarandi et eorum fide digna exempla ad S.
Congregationem Fidei Propagandae quam primum mittendi.
Has vero Litteras nunc et
in posterum efficaces esse et fore volumus ; ita quidem ut quae per eas decreta
sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant.
Quarum Litterarum efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta
officere poterunt, cum per has Litteras iisdem derogemus omnibus. Quapropter si
quis, quavis praeditus auctoritate, sive sciens sive
insciens contra egerit ac Nos ediximus, id prorsus irritum atque inane haberi
iubemus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel
corrumpere liceat; quin immo harum Litterarum exemplis et locis, sive typis
impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica
dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta,
eadem omnino habenda erit fides, quae hisce haberetur, si ostenderetur. Quae
Nostra decreta in universum si quis vel spreverit vel quoquo modo detrectaverit,
sciat se poenas esse subiturum iis iure statutas, qui Summorum Pontificum iussa
non fecerint.
Datum Roma, apud S. Petrum, die sexto decimo mensis Decembris,
anno Domini millesimo nongentesimo quinquagesimo septimo, Pontificatus Nostri
undevicesimo.
|
CELSUS Card. COSTANTINI S. R. E. Cancellarius |
PETRUS Card. FUMASONI BIONDI
S. Congr.
de Propaganda Fide Praefectus |
Hamletus Tondini Apostolicam Cancellariam Regens
Bernardus De Felicis,
Archiep.
tit. Seleuc, Decanus Proton. Apost.
Caesar Federici,
Proton. Apost.
*A.A.S., vol.
L (1958), n. 11, pp. 505-507
|