PIUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
AREQÜIPENSIS - AYACUQUENSIS
(CARAVELIENS.)*
E DISMEMBRATIO ARCHIDIOECESI
AREQUIPENSI ET DIOECESI AYACUQUENSI
NOVA CONDITUR PRAELATURA «NULLIUS»,
«CARAVELIENSIS» NOMINE.
Quasi mater dulcissima, quae ad omnes singulorum filiorum necessitates benigne
se accommodat, sancta Ecclesia providenti sollertique consilio curat ut filiis
suis, toto orbe terrarum Christi sanguine caritateque inter se coniunctis,
uberiora in dies multiplicentur subsidia, quo aeternam vitam securiore gressu
assequantur. Cum igitur venerabilis Frater Franciscus Lardone, Archiepiscopus
titulo Ehizaeanus et in Peruviana Republica Apostolicus Nuntius, ab hac Romana
Sede postulaverit ut, ad iis consulendum qui in peramplis Sedibus Arequipensi
atque Ayacuquensi degunt, novam crearemus Praelaturam « nullius », libenter has
preces admittimus, consiliumque probamus, sacrae religionis tuendae
prorogandaeque utilissimum. Audito ergo quid de hac re sentirent venerabiles
Fratres et Leonardus Iosephus Rodríguez Bailón, Arequipensis Metropolita, et
Victorius Alvarez, Episcopus Ayacuquensis ; suppletoque eorum consensu, qui in
hoc negotio aliquid iuris habeant, summa potestate sequentia statuimus. Ab
Arequipensi archidioecesi territorium separamus provinciarum vulgo La Unión,
Condesuyos et Caraveli; a dioecesi vero Ayacuquensi partem civilis provinciae
Lucanas distrahimus, videlicet regionem quae, ad meridiem vergens, intra fines
vicariatus foranei vulgo Pusquio exstat, et universam civilem provinciam
Parinococham ; ex quibus ita disiunctis terris novam condimus Praelaturam «
nullius », Garaveliensem nuncupandam iisdemque limitibus cingendam ac provinciae
civiles et vicariatus, quorum meminimus. Urbs Praelaturae caput ac Praelati
domicilium erit Caraveli civitas ; ibique exstans curiale templum, S. Petro
Apostolo dicatum ad praelati - ciae aedis gradum evehimus, cum iuribus et
privilegiis huiusmodi templorum propriis ; quae pariter iura et honores
Praelatis « nullius » translaticio more debentur, ea quoque Caraveliensi
Praesuli concedimus, impositis tamen suetis oneribus et officiis, quorum
praecipuum memoramus, esse scilicet eum eiusque Praelaturam Metropolitae
Arequipensi eiusque archidioecesi posthac suffraganeos. Caraveliensi insuper
Praelato imperamus, ubi primum fieri possit, Seminarium saltem elementarium
curet exstruendum, ad puerorum disciplinam qui Christo suaviter invitante ad
sacerdotium aspirent; quod postquam iuxta normas communis iuris et S.
Congregationis de Seminariis Studiorumque Universitatibus erectum fuerit, ex eo
optimos quosque adulescentes deligat eosque Eomam, in Pontificium Ephebeum
Pianum Latinum Americanum, mittat, philosophiae ac theologiae doctrinis
accuratius instruendos. Mensam praelaticiam constituent et Curiae fructus, et
dos a civili potestate danda, et res et pecuniae a fidelibus oblatae et denique
bonorum pars quae, facta divisione ad praescriptum canonis 1500 C.I.C., novae ob
venient praelaturae. Quod autem ad clerum spectat, decernimus ut, simul atque
eiusdem Praelaturae erectio ad effectum fuerit deducta, sacerdotes Sedi illi
habeantur ascripti, in cuius territorio, hisce Litteris descripto, Ecclesiae
beneficium aut officium optimo iure habeant; ceteri autem clerici, in cuius
finibus legitime degant. Omnia acta et documenta, quae ad novam praelaturam
quomodolibet respiciant, a Curia Arequipensi et Ayacuquensi ad Caraveliensem
Curiam quam cito mittantur, ibique in tabulario diligenter custodiantur. Quod
denique ad Caraveliensis praelaturae regimen, administrationem aliaque id genus
attinet, volumus ea, quae sacri canones iubent, fideli obsequio servari.
Decernimus denique ut haec Nostra iussa exsequenda curet venerabilis Frater
Franciscus Lardone, quem diximus, cui omnes ad haec agenda necessarias
potestates facimus, cuilibet delegandas, si opus fuerit, viro ecclesiastica
dignitate pollenti; onusque imponimus peractae divisionis documenta exarandi
eorumque fide digna exempla ad S. Congregationem Consistorialem quam primum
mittendi. Quod si alius, cum haec agenda erunt, Apostolicae in Peruviana
Republica Nuntiaturae praeerit, hic easdem et potestates habebit et obligationes
sustinebit.
Has vero Litteras nunc et in posterum efficaces esse et fore volumus ; ita
quidem ut quae per eas decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur,
atque igitur vim suam obtineant. Quarum Litterarum efficacitati nulla, cuiusvis
generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per has Litteras iisdem
derogemus omnibus. Quapropter si quis, quavis praeditus auctoritate, sive sciens
sive insciens contra egerit ac Nos ediximus, id prorsus irritum atque inane
haberi iubemus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere
vel corrumpere liceat; quin immo harum Litterarum exemplis et locis, sive typis
impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica
dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta,
eadem omnino habenda erit fides, quae hisce haberetur, si ostenderetur. Quae
Nostra decreta in universum si quis vel spreverit vel quoquo modo detrectaverit,
sciat se poenas esse subiturum iis iure statutas, qui Summorum Pontificum iussa
non fecerint.
Datum Roma, apud S. Petrum, die uno et vicesimo mensis Novembris, anno Domini
millesimo nongentesimo quinquagesimo septimo, Pontificatus Nostri undevicesimo.