LITTERAE ENCYCLICAE
DIVINI ILLIUS MAGISTRI
AD VENERABILES FRATRES,
PATRIARCHAS, PRIMATES,
ARCHIEPISCOPOS, EPISCOPOS,
ALIOSQUE LOCORUM ORDINARIOS,
PACEM ET COMMUNIONEM
CUM APOSTOLICA SEDE HABENTES
ITEMQUE AD CHRISTIFIDELES CATHOLICI
ORBIS UNIVERSOS:
DE CHRISTIANA IUVENTUTIS EDUCATIONE.
PIUS PP. XI
VENERABILES FRATRES, DILECTI FILII SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM
Divini illius Magistri vices in terris gerentes, qui, etsi universam
hominum familiam, vel ob commissa immerentium, infinita cantate sua
complectebatur, teneriore tamen animo pueros pro secutus est atque in verba illa
erupit amoris plelia: « Sinite parvulos venire ad me » (1), Nos quoque ullam, quae
Nobis obversaretur, opportunitatem non praetermisimus, ut paternam voluntatem,
qua in eos ferimur, data occasione, ostenderemus eo potissimum intendentes
animum, ut sedulae iisdem tribuantur curae opportunaque tradantur praecepta,
quae ad christianam pertineant iuventutis educationem. Itaque, Divini ipsius
Magistri veluti vocem referentes, pluries, admonendo, cohortando, dirigendo,
salutaria verba habuimus cum coram iuvenibus eorumque praeceptoribus, tum coram matribus
patribusque familias, de iis rebus quae christianam attingunt educationem, ea
quidem sollerti cura, quae communem omnium Patrem decet, eaque opportuna vel
importuna, quae pastoralis est muneris, sedulitate, secundum illud Apostoli: «
Insta opportune, importune: argue, obsecra, increpa in omni patientia et
doctrina » (2); quod profecto haec nostra postulane tempora quibus nimium saepe
dolendum est perspicua ratione rectoque iudicio de rebus etiam maximi ponderis
carere multos.
At ipsa nostrae huius aetatis conditio, ipsa quae variis in regionibus
scholastica agitatur ae paedagogica controversia, ipsa, quae bene multi e vobis,
venerabiles fratres, atque e vestratibus, hac de re optata non semel Nobis
fidenti animo aperuerunt, itemque Nostra, ut diximus, erga iuventutem actuosa
voluntas, Nos impellunt ad causam iterum ac consultius pertractandam, non quasi
eius doctrinae eiusque usus amplitudinem paene infinitam velimus funditus
perscrutari, at quia praecipua saltem, quibus nititur principia ac rationes,
breviter explanare cupimus, et ea omnia, quae inde consequuntur atque ad usum
pertinent, in sua luce ponere. Idque habeat iuventus, habeantque omnes qui, pro
suo officio, eius praesunt educationi, veluti donum a Nobis singulari prorsus
studio monumenti caussa datum, quinquagesimo exeunte anno ex quo sacerdotale
munus suscepimus.
Iamvero, nunquam, ut nostris hisce temporibus, de educatione tantopere
disceptatum est; quam ob rem plurimi novarum de paedagogia doctrinarum magistri
ubique exstant, qui novas de hae re effingunt ac disserendo proponunt rationes
ac vias, quibus eam iactant se posse educationem assequi, faciliorem scilicet
atque efficaciorem, qua futurae aetatis homines ad optatam in terris felicitatem
adipiscendam satius conformentur.
Cuius rei haec caussa est, quod videlicet homines, qui, a Deo creati, eius
referunt similitudinem eodemque, perfectissimo bono, aliquando fruituri sunt, ut
ex hodierna ipsa terrenarum rerum copia ac progressione facilius animadvertunt
non posse bona externa neque privatam afferre neque publicam veri nominis
felicitatem, ita, naturae suae ab ipso Creatore insitum, acriorem experiuntur
stimulum ad nobiliorem cotidie capiendam perfectioris vitae formam, quam quidem
educationis ope potissimum suscipere contendunt. At nonnulli, quasi in nativa
verbi significatione nimium insistentes, eiusmodi vitae perfectionem ex ipsa
hominum natura expromere enituntur eiusque viribus tantum ad effectum adducere.
In quo facile ii quidem errant, quandoquidem non ad Deum, universitatis rerum
principium atque finem, oculos animosque intendunt sed in se ipsos inflectunt,
terrenis fluxisque rebus haerentes Loti: unde profecto fiet, ut iidem perpetua
animorum fluctuatione ac perturbatione fatigentur, usque dum ad Deum, virtutum
omnium unam veluti metam, mentem operamque suam convertant, secundum grandem
illam Augustini sententiam: « Fecisti nos, Domine, ad te, et inquietum est cor
nostrum donec requiescat in te » (3).
Res igitur maximi momenti est, in iis quae ad educationem attinent non falli,
haud aliter quam ab ipso supremo fine non aberrare, ad quem quidem quaelibet
educationis opera necessario dirigitur. Etenim, quoniam omnis educandi ratio ad
eam spectat hominis conformationem, quam is in hac mortali vita adipiscatur
oportet, ut destinatum sibi a Creatore finem supremum contingat, liquido patet,
ut nulla veri nominis educatio esse potest, quae ad finem ultimum non ordinetur
tota, ita, praesenti hoc rerum ordine Dei providentia constituto, postquam
scilicet se ipse in Unigenito suo revelavit qui unus « via, veritas et vita »
est, plenam perfectamque educationem dari non posse, nisi eam, quae christiana
vocatur. Quapropter manifesto apparet, christianam educationem caussam esse sane
gravissimam, quod attinet non modo ad singulos homines, sed ad domesticam etiam
civilemque consortionem, cuius quidem summa vis atque virtus ex ipsa vi atque
virtute eorum profecto oritur ex quibus eadem tamquam elementis constai. Itemque
ex hisce principiis, quae adhuc attigimus, dilucidum est quam praestabilis sit,
prae ceteris omnibus, christianae educationis opera, quippe quae eo potissimum
spectet, ut summi borri, nempe Dei, possessionem adolescentibus educandis
comparet, et humanae societati maxima, quoad in terris fieri potest, emolumenta ac
commoda pariat. Idque efficaciore prorsus modo ea assequi nititur, quandoquidem
homines, eiusmodi inceptum provehentes, ipsi Deo navant operam, ut auctiori
civium profectui privatim publice prospiciant; educatores enim iuvenum animos
ita effingunt ac movent, ut eorum vitae cursum vel in posterum quodammodo
dirigant, divina testante Sapientia: «Adolescens iuxta viam sua,m etiam cum
senuerit non recedet ab ea » (4). Merito igitur hac de re scripsit S. Ioannes
Chrysostomus: « Quid maius quam animis moderari, quam adolescentulorum fingere
mores? » (5).
At nihil profecto christianae educationis amplitudinem dignitatemque, nihil
supernaturalem eius praestantiam magis ostendit, quam amantissima illa verba,
quibus Christus Dominus, quasi suam pueri gererent personam, asseveravit: «
Quisquis unum ex huiusmodi pueris receperit in nomine meo, me recipit » (6).
Iamvero ut in hac maximae gravitatis opera non modo errores praecaveantur,
sed etiam ut, divina suffragante gratia, ad prosperiorem successum muniatur via,
omnino necesse est ut hoc piane exploratum sit, scilicet quid sibi velit
christiana educatio quibusque nitatur principiis: id est. ad quem educandi
munus pertineat et quisnam educatione indigeat, quae praeterea opus est
intercedere rerum adiuncta, ac denique quae sit, ex rerum ordine a
providentissimo Deo constituto, propria christianae educationis ratio eiusdemque
propositum.
Educandi munus non singulorum hominum, sed necessario societatis est. Tres
vero numerantur societates necessariae, inter se distinctae at, Deo volente,
congruenter copulatae, quibus quidem homo ab ortu suo adscribitur: harum duae
domestica nempe ac civilis consortio, naturalis ordinis; ae tertia, Ecclesia
nimirum, supernaturalis. Primum obtinet iocum domesticus convictus, qui, cum ab
ipso Deo ad eiusmodi propositum constitutus ac comparatus sit, ut sobolis
procreandae educandaeque curam habeat, idcirco natura sua, adeoque iuribus sibi
propriis, civili societati antecedit. Nihilo setius familia ideo imperfecta est
societas, quia non omnibus iis rebus est praedita, quibus nobilissimum
propositum suum perfecte assequatur; civilis autem congregatio, cum omnia in sua
facilitate sint ad destinatum sibi finem, videlicet ad commune terrestris huius
vitae bonum, necessaria, societas est numeris omnibus absoluta ac perfecta; hac
igitur de caussa domestico convictui eadem praestat, qui quidem in civili
solummodo consortione institutum suum tuto riteque absolvere potest. Tertia
denique societas, in qua homines, per baptismatis lavacrum, divinae gratiae
vitam ingrediuntur, Ecclesia est, supernaturalis quidem societas universum
humanum genus complectens, atque in se perfecta, cum sibi omnia suppetant ad
finem suum, sempiternam nempe hominum salutem, consequendum, ideoque in suo
ordine suprema.
Consequens est, educationem, quae ad totum respicit hominem, qua hominem
singillatim quaque societatis humanae participem, sive in naturae sive in
divinae gratiae ordine constitutum, ad necessarias has societates tres, fini
cuiusque proprio congruenter, pro praesenti ordine divinitus constituto
aequabiliter pertinere. Ac primo loco, praestantiore quodam modo ea ad Ecclesiam
pertinet, duplici scilicet titulo ordinis supernaturalis, quem Deus ipsi
tantummodo contulit, adeoque potiore omnino ac validiore quam quilibet alius
naturalis ordinis titulus.
Prima iuris huiuscemodi ratio in suprema magisterii auctoritate ac munere
nititur, quod divinus Ecclesiae Conditor eidem tradidit hisce verbis: « Data est
mihi omnis potestas in caelo et in terra. Euntes ergo docete omnes gentes,
baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti: docentes eos
servare omnia quaecumque mandavi vobis. Et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus
usque ad consummationem saeculi » (7). Huic magisterio Christus Dominus erroris
immunitatem impertivit, una cum`mandatis docendi omnes doctrinam suam;
quapropter Ecclesia « columna et firmamentum veritatis a Divino suo Auctore fuit
constituta, ut omnes homines divinam edoceat fidem, eiusque depositum sibi
traditum integrum inviolatumque custodiat, ac homines eorumque consortia et
actiones ad morum honestatem
vitaeque integritatem, iuxta revelatae doctrinae normam, dirigat et fingat » (8).
Altera iuris ratio e supernaturali illo oritur matris munere, quo Ecclesia,
purissima Christi sponsa, divinae gratiae vitam hominibus largitur, eamque
sacramentis praeceptisque suis alii ac provehit. Merito igitur S. Augustinus
ait: « Non habebit Deum patrem, qui Ecclesiam noluerit habere matrem » (9).
Iamvero in iis omnibus rebus, in quibus eius educandi munus versatur, hoc est
« in fide atque in institutione morum, divini magisterii Ecclesiam fecit Deus
ipse participem, eamdemque divino eius beneficio falli nesciam: quare magistra
mortalium est maxima ac tutissima, in eaque inest non violabile ius ad
magisterii libertatem » (10). Unde necessario consequitur Ecclesiam, ut in sui
educandi muneris causa, ita in eiusdem exercitatione, nulli terrenae potestati
subiici, cum in iis rebus ad quas suum proprium munus speetat, tum in iis quae
sunt eidem exsequendo necessaria vel consentanea. Quam ob rem quod ad ceteras
attinet disciplinas humanasque institutiones, quae per se communis omnium iuris
sunt, singulorum civium nimirum ipsiusque societatis, facultatem habet Ecclesia,
nulli sane potestati obnoxiam, lisce quoque disciplinis utendi de iisdemque
praecipue iudicandi, quatenus eaedem ipsae ehristianae educationi aut conducere
aut obstare videantur. Idque potest Ecclesia, sive quod, ut societas est
perfecta, sui iuris est in praesidiis adiumentisque deligendis sibique
eomparandis, quae ad finem conferant suum; sive quod quaelibet doctrina atque
institutio, perinde ut omnis hominum actio, ex ultimo fine necessario pendet,
adeoque divinae legis praeceptis non subiici nequit, cuius quidem Ecclesia est
erroribus omnino immunis custos, interpres ac magistra.
Quod idem decessor Noster f. r. Pius X dilucida hac sententia declaravit: «
Quidquid homo christianus agat, etiam in ordine rerum terrenarum, non ei licet
buna negligere quae sunt supra naturam, immo oportet ad summiim bonum, tamquam
ad ultimum finem, ex christianae sapientiae praescriptis omnia dirigat: omnes autem actiones
eius, quatenus bonae aut malae sunt in genere morum, id est cum iure naturali et
divino congruunt aut discrepant, iudicio et iurisdictioni Ecclesiae subsunt »
(11).
Atque notatu dignum est quam perspicue gravissimum hoc catholicae doctrinae
caput intellexerit ac declaraverit e laicorum ordine vir, tam in scribendo
mirabilis quam in speculanda veritate subtilis ac rectus: « De moribus
doctrinam non ad se tantummodo, sed ad se totam pertinere asseverat Ecclesia. Ac
nunquam eadem profiteri ausa est, qui a materno gremio suo descivissent homines,
nullam posse eos de recta vivendi ratione veritatem agnoscere; quin immo
eiusmodi sententiam, quam non una fucatam veri specie quidam in medium
protulissent, iterum atque iterum reprobavit. At profitetur utique, quemadmodum
et ante actis temporibus professa est et in posterum est professura, sese unam,
utpote quae a Christo Iesu condita sit et Spiritum Sanctum eius nomine missum a
Patre acceperit, directo perpetuoque omnem in morum genere veritatem possidere,
qua quidem singula hac de re peculiaria vera continentur, sive ea quae homines,
naturali solummodo ratione ducti, assegni possunt, sive ea, quae vel doctrinam
divinitus revelatam constituunt, vel ex eadem colligi queunt » (12).
Litteras igitur, scientias et artes, quatenus ad christianam educationem ad
omnemque suam de animarum salute operam sunt necessariae vel utiles, Ecclesia
promovet, suas etiam scholas, instituta sua condendo sustentandoque, ubi quaevis
disciplina tradatur et ad quemlibet eruditionis gradum fiat aditus (13). Nec
putanda est ab materno eius magisterio aliena ipsa, quam vocant, physica
educatio, cum ea quoque id habeat ut christianae educationi aut prodesse aut
nocere possit.
Atque haec in quovis animorum culturae genere Ecclesiae actio, quemadmodum
summo est familiis nationibusque adiumento, quae, Christo sublato, in
interitum ruunt, – ut recte Hilarius: « Quid mundo
tam periculosum quam non recepisse Christum? » (14) – ita civili harum rerum
temperationi nullum affert incommodum; Ecclesia enim, mater ut est
prudentissima, cum minime obsistat quominus scholae et instituta laicis
educandis sua, in unaquaque natione, se ad legitima gubernatorum praescripta
conforment, tum parata quoquo modo est cum ipsis gubernatoribus concordiam
inire, et, si quae forte difficultates oriantur, eas communi consilio dirimere.
Est praeterea Ecclesiae et ius, quod abdicare, et ofpicium, quod deserere
nequit, pro tota vigilandi educatione, qualiscumque filiis suis, scilicet
fidelibus, in institutis vel publicis vel privatis impertitur, non modo quod
attinet ad religiosam, quae ibidem tradatur, doctrinam, sed etiam quod ad
quamlibet aliam disciplinam rerumve ordinationem, quatenus cum religione
morumque praeceptis aliquid habeant necessitudinis (15).
Atque Ecclesia, ius eiusmodi exercendo, non se in aliena perperam immiscere
videatur, immo potius materna quadam, eademque insigni, providentia consulere,
ut filios suos ab gravi tueatur incolumes periculo omne virus imbibendi, quod
doctrinae integritatem morumque sanctitudinem inficiat. Quae quidem Ecclesiae
vigilantia, ut nullum potest verum parere incommodum, sic nequit ad familiarum
et Civitatis ordinem prosperitatemque non efficaciter conducere, cum ab
adolescentibus illam arceat pestem, quae in aetatulam imperitam ac mobilem
facilius ingruere et celerius in ipsum vivendi morem permanare solei.
Quotiescumque enim recta deest religiosa ac moralis institutio – ut Leo XIII
sapienter monet – « male sana omnis futura est animorum cultura: insueti ad
verecundiam Dei adolescentes nullam ferre poterunt honeste vivendi disciplinam,
suisque cupiditatibus nihil unquam negare ausi, facile ad miscendas civitates
pertrahentur » (16).
Munus autem educandi, quod in Ecelesia insidet, ad omnes populos, nullis
locorum temporumque finibus, pertinet, ex Christi mandato: « docete omnes gentes »
(17), nullaque in terris
potestate legitime oppugnari ae praepediri potest. Atque primum omnes
christifideles attingit, quorum ipsa magnam, uti amantissima mater, curam habet
ac sollicitudinem. Proptereaque in eorum utilitatem, saeculorum decursu,
ingentem scholarum institutorumque numerum quibusvis disciplinis tradendis
excitavit ae provexit; etenim – quemadmodum, data haud ita pridem occasione,
locuti sumus – « per remotiorem illam mediam aetatem, cum tam frequentia erant
(fuit qui ea vel nimium multa diceret) monasteria, coenobia, tempia, conlegiatae
ecclesiae, capitula aut cathedralia aut cathedralibus inferiora, apud haec
singula domicilium scholasticum, domicilium alumnis instituendis educandisque
non deerat. Ad haec omnes studiorum Universitates adiicito, ubique, Apostolica
Sede atque Ecelesia auspice, conditas in eiusdemque praesidio collocatas.
Pulcherrimo enim eiusmodi spectaculo – quod hodie multo adspicimus melius, cum
ante oculos sit et sit idem, ut tempora ferunt, magnificentius – nullae aetates
caruerunt; quotquot autem eventa recolunt et inter se comparant, ii mirari non
desinunt quantum Ecclesia hoc in genere egerit et quomodo commissum sibi
divinitus munus expleverit conformandae ad christianam vitam societatis humanae,
tot tamque laetos adipiscendo fructus atque exitus. At vero si facere nemo
potest quin demiretur, Ecclesiam nullo non tempore alumnos, quos pro officio
educaret, ad centena, ad milia, ad deeies centena milia, circum se collegisse,
haud minorem profecto admirationem habet quidquid ipsa egit non modo in
adolescentium educatione, sed etiam in eorumdem, quae vere ac proprie dicitur,
institutione ac doctrina. Si tot enim civilis eultus, humanitatis litterarumque
thesauros servari lieuit, habitui ae proposito Ecclesiae tribuendum est, quae,
vel per remotissimas barbarasque aetates, effecit, ut litteris, philosophiae,
arti, architecturae potissimum, tantum lucis affulgeret » (18).
Atque id omne agere idcirco potuit egitque Ecclesia, quia creditum sibi
educandi munus infideles quoque complectitur, cum is sit hominibus universis
constitutus finis, ut, Regnum Dei ingressi, aeternam salutem assequantur.
Quemadmodum enim, temporibus hisce nostris, ludorum milia catholici missionales
per omnes regiones disseminant Fidei adhuc exsortes, ab utraque Gangis ripa ad
Flumen Flavum amplissimasque Oceani insulas, ab continenti Africo ad Patagoniam
inferiorem ad gelidamque Alaskam, sic, superioribus saeculis, Ecclesia per suos
evangelii praecones ad christianam vitam atque humanitatem varias illas gentes
informavit, ex quibus christianae civilis orbis nationes in praesenti constant.
Itaque pro explorato est, tam iure quam re ipsa educationis munus praecipua
quadam ratione esse Ecclesiae proprium, et neminem posse, qui animum habeat ab
praeiudicatis opinionibus vacuum, iustam aliquam cogitare causam cur ea ipsa
Ecclesiae oppugnetur impediaturque opera, cuius hodie beneficiis societas humana
perfruitur.
Idque eo magis, quod cum praecipuo eiusmodi Ecclesiae iure non modo non
discrepant, sed etiam iura omnino congruunt et familiae et Civitatis, immo vel
ipsa quae in singulis civibus insunt ad iustam quod attinet cum scientiae, tum
rationis ac disciplinae in ea pervestiganda, tum denique cuiusvis culturae
animorum profanae libertatem. Etenim, ut talis concordiae causam atque originem,
nulla morà, declaremus, supernaturalis ordo, in quo iura Ecclesiae nituntur,
tantum abest ut naturalem ordinem, ad quem alia pertinent, quae memoravimus,
iura, destruat atque extenuet, ut, contra, eundem extollat ac perficiat: quorum
quidem ordinum alter auxilium et quasi complementum alteri praestat, suae
cuiusque naturae ac dignitati consentaneum, cum ambo a Deo profluant, qui non
constare sibi non potest: « Dei perfecta sunt opera, et omnes viae eius iudicia
» (19).
Quae quidem res clarius apparebit, si educandi munus, quod ad familiam et
Civitatem pertinet, seorsum propiusque consideremus.
Atque primum cum Ecclesiae munere familiae munus mirifice concordat, cum
utraque a Deo simillime proficiscatur. Namque cum familia, in naturali ordine,
Deus proxime fecunditatem communicat, principium vitae ideoque principium
educationis ad vitam, una simul cum auctoritate, quae est ordinis principium.
Ad rem, qua solet perspicuitate sententiae dicendique subtilitate, Angelicus
Doctor: « Carnalis pater particulariter participat rationem principii, quae
universaliter invenitur in Deo... Pater est principium et generationis et
educationis et disciplinae, et omnium quae ad perfectionem humanae vitae
pertinent » (20).
Habet igitur familia proxime a Creatore munus proptereaque ius prolis
educandae; quod quidem ius cune abiici nequeat, quia cum gravissimo officio
coniunctum, tum cuivis societatis civilis et reipublicae iuri antecedit, eaque
de causa nulli in terris potestati illud infringere licet.
Eiusmodi autem sanctitudinem iuris sic declarat Angelicus: « Filius enim
naturaliter est aliquid patris...: ita de iure naturali est quod filius,
antequam habeat usum rationis, sit sub cura patris. Uinde contra iustitiam
naturalem esset, si puer, antequam habeat usum rationis, a cura parentum
subtrahatur, vel de eo aliquid ordinetur invitis parentibus » (21). Cum vero ad
hanc euram parentes teneantur, donec sibi ipsa consulere soboles valeat, patet,
idem parentum inviolatum ius sobolis educandae eo usque proferri. « Non enim, –
docet Angelicus – intendit natura solum generationem prolis, sed etiam
traductionem et promotionem usque ad perfectum statum hominis in quantum homo
est, qui est virtutis status » (22).
Qua de re Ecclesia, pro sua iuris sapientia, haec et subtiliter et perspicue
et uno quodam complexu in Codice iuris canonici edicit: « Parentes gravissima
obligatione tenentur prolis educationem tum religiosam et moralem, tum physicam
et civilem pro viribus curandi, et etiam temporali eorum bono providendi » (23).
In quo tam concors est communis humani generis sensus, ut cum eo aperte ii
omnes pugnent, quotquot affirmare audent, prolem ante ad Civitatem quam
ad familiam pertinere, et Civitati ius esse educandi absolutum. Pro nihilo autem
est ratio, quam isti afferunt, hominem nasci civem ideoque ab initio ad
Civitatem pertinere, eum neutiquam reputent, hominem, ante quam civis sit,
vivere oportere, eundemque vitam non ab Civitate sed a parentibus accipere; ut
sapienter Leo XIII: « Filii sunt aliquid patris, et velut paternae amplificatio
quaedam personae, proprieque loqui si volumus, non ipsi per se, sed per
communitatem domesticam, in qua generati sunt, civilem ineunt ae participant
societatem » (24). Itaque: « Patria potestas est eiusmodi, ut nec exstingui, neque
absorberi a republica possit, quia idem et commune habet cum ipsa hominum vita
principium » (25), ut Leo XIII docet in iisdenl Encyclicis Litteris. Unde tamen
non sequitur, ius educandi, quo parentes fruuntur, absolutum esse atque
imperiosum, utpote quod et fini supremo et legi naturali divinaeque
coniunctissime subiiciatur, quemadmodum ipse Leo XIII in memorabilibus illis
Encyclicis Litteris, ubi de praecipuis civium christianorum offieiis, declarat,
ita iurium et officiorum, quae parentes contingunt, summam complexus: « Natura
parentes habent ius suum instituendi quos procrearint, hoc adiuneto officio, ut
cum fine, cuius gratia sobolem Dei beneficio susceperunt, ipsa educatio
conveniat et disciplina puerilis. Igitur parentibus est necessarium eviti et
contendere, ut omnem in hoc genere propulsent iniuriam, omninoque pervincant ut
sua in potestate sit educere liberos, ut par est, more ehristiano, maximeque
prohibere scholis iis, a quibus periculum est ne malum venenum imbibant
impietatis » (26).
Animadvertendum autem est, officium educandi, quo familia obstringitur, non
modo religiosam ac moralem educationem complecti, sed etiam physicam et civilem,
pro ea potissimum ratione quam eum religione et morum doctrina habeant (27).
Istud vero, quod nullam controversiam recipit, familiae ius haud semel est
legitime agnitum apud quasdam nationes, ubi ius naturae in civili servare
regimine sollemne est. Etenim, ut exemplum ex recentioribus proferamus, Summum
Foederatarum Americae Civitatum Tribunal, cum gravissimam quaestionem dirimeret,
edixit: « nullam generalem potestatem Civitati esse unius eiusdemque formae
decernendae, ad quam iuventus educi debeat, huiusque cogendae ut in publicis
tantummodo scholis instituatur », ob hanc scilicet rationem ex iure naturae
depromptam: « Puer non est mera res a Civitate procreata; qui eum alunt ac
dirigunt, ius habent, cum nobilissimo officio coniunctum, ipsius educandi et ad
officiorum perfunctionem comparandi » (28).
Testis historia est, rerum publicarum gubernatores, recentiore praesertim
aetate, iura violasse ac violare, quae humani generis Conditor familiae
contulit; Testis eadem invicta, Ecclesiam eiusmodi iura continenter tutatam esse
ac defendisse; atque historiae testimonium hoc ipso aptius confirmatur, quod
familiae peculiarem in modum Ecclesiae scholis confidunt, ut haud multo ante in
Epistola ad Cardinalem a publicis Ecclesiae negotiis Nostra seribebamus: «
Familia statim intellexit rem ita se habere, atque, rode a prioribus christiani
nominis temporibus ad haec usque nostra, parentes, etsi manca nullave religione,
suos mittunt et comitantur liberos ad ea educationis instituta quae condiderit
ac regat Ecclesia » (29).
Paternus enim sensus, qui a Deo est, ad Ecclesiam sese fidenter convertii, in
qua familiarium iurium tutelam inventurum se novit eamque demum concordiam, quam
Deus in ordine rerum collocavit. Ecclesia enim, quamvis – ut est conscia, cum
muneris sui divini ad universos pertinentis, tum obligationis, qua universi
tenentur, unius verae religionis amplectendae – nunquam desinat et sibi ius
vindicare et in parentum catholicorum memoriam redigere officium prolis suae
baptismo eluendae christianeque educandae, iuris tamen naturalis educandi, quod
familiae est, sanctitatem tam studiose veretur, ut nolit, nisi certae quaedam
condiciones cautionesque adsint, infidelium filios baptizare aut aliquo pacto
educendos curare, donec tales fluii per se ipsimet deliberare et Fidem libere
amplecti queant (30).
Duae igitur, ut in memorata oratione Nostra animadvertimus, res sunt ante
oculos propositae gravioris momenti, scilicet: « Ecclesiam praebere se in
familiarum usum magistram atque educatricem, familias ad utendum Ecclesiae
magisterio convolare eidemque liberos suos, ad centena, ad milia, concredere:
quae quidem duae res verum quoddam revocant ac praedicant, quod in ordine morali
ac sociali plurimum habet ponderis, idest munus educandi imprimis ac potissimum
Ecclesiae esse et familiae, iure quidem naturali ac divino, ideoque sic, ut
nullam derogationem, nullam oppugnationem, subrogationem nullam patiatur » (31).
Ex
hoc educandi munere, quod ilprimis ad Ecclesiam familiamque pertinet, cum
maximae utilitates, uti vidimus, in societatem universam dimanant, tum nullum
damnum veris propriisque reipublicae iuribus quod ad civium educationem attinet,
secundum ordinem a Deo statutum, obvenire potest. Haec iura ab ipso naturae
auctore societati civili tribuuntur, non paternitatis titulo, uti Ecclesiae ac
familiae, sed propter auctoritatem quae in eadem idest ad commune bonum in
terris promovendum, qui quidem est finis eius proprius. Ex his sequitur
educationem non eodem modo ad societatem civilem, quo ad Ecclesiam familiamve,
pertinere, sed alio piane, qui scilicet fini eius proprio respondeat. Hic autem
finis, idest commune bonum temporalis ordinis, in pace ac securitate consistit
quibus familiae singulique cives in suis exercendis iuribus fruantur, simulque
in maxima, quae in mortali hac vita esse potest, spiritualium fluxarunque rerum
copia, omnium quidem opera atque consensione assequenda.
Duplex igitur est civilis auctoritatis munus quae est in
republica: tuendi nempe atque provehendi, minime vero familiam singulosque cives
quasi absorbendi vel se in eorum locum substituendi.
Quamobrem, quod ad educationem spectat, ius est vel, ut rectius loquamur,
offieium est reipublicae tutandi suis legibus antecedens familiae ius – quod
supra memoravimus – christiano nempe more prolem educandi, adeoque supernaturali
Ecclesiae iuri in christianam eiusmodi educationem obsequendi.
Itemque Civitatis est, hoc ius in prole ipsa tueri, si quando parentum opera
– ob eorum vel inertiam vel imperitiam vel indignitatem – aut physice aut
moraliter fortasse desii; siquidem ipsorum ius educandi, ut supra diximus, non
absolutum est atque imperiosum, sed a naturali et divina lege dependens, ob
eamque reni non modo auctoritati et iudicio Ecclesiae subiectum, sed etiam
vigilantiae ac tutelae, pro communi bono, Civitatis; neque enim familia perfetta
est societas quae necessaria omnia in se habeat ad se cumulate planeque
perficiendam. Quo in casu, ceteroquin perraro, Civitas non iam se in familiae
locum substituit, sed, semper accommodate ad naturalia prolis et supernaturalia
Ecclesiae iura, necessitati opportunis subsidiis consulit ac providet.
Generatim, ius est munusque Civitatis, moralem ac religiosam iuventutis
educationem, ad rectae rationis fideique normas, tuendi, publicas eas causas
removendo quae eidem adversantur. Praecipue vero Civitatis est, ut commune bonum
postulat, educationem ipsam iuventutis atque eruditionem pluribus modis
promovere. Primum ac per se, operae ab Ecclesia familiisque susceptae favendo
atque opitulando, quae quam sit efficax historia usuque rerum comprobatur;
deinde operam ipsam perficiendo ubi ea deest vel haud sufl'icit; scholas quoque
et instituta propria condendo; Civitas enim magis quam ceteri opibus pollet,
quas sibi pro communibus omnium necessitatibus traditas, aequum omnino est et
consentaneum ut in eorum utilitatem, a quibus accepit, impendat (32). Praeterea
praecipere Civitas potest ac proinde curare ut cives omnes cum civilia et
nationalia iura perdiscant, tum a scientia, doctrina morum physicisque ludis
instructi sint quantum decet atque hisce nostris temporibus commune bonum reapse
postulai. Verumtamen piane liquet, eo Civitatem officio teneri, ut, in publica
privataque educatione atque eruditione omnibus his modis provehenda, non solum
nativa Ecclesiae et familiae iura christiane educandi vereatur, sed etiam
iustitiae quae suum cuique tribuit parere. Itaque nefas est, Civitatem
educationis institutionisque causam ita ad se redigere totam, ut familiae,
contra christianae conscientiae officia vel contra quam legitime malint, physice
aut moraliter ad Civitatis ipsius scholas liberos suoe mittere cogantur.
Attamen id non prohibet quominus, ob rectum rei publicae administrationem vel
pacem domi forisque defendendi causa, quae quidem omnia, cum ad commune bonum
tam sint necessaria, tum peculiarem postulane peritiam praecipuamque
apparationem, scholas Civitas instituat quas dixeris praeparatorias ad quaedam
sua officia, ad militiam praesertim, dummodo ab Ecclesiae et familiae iuribus
laedendis, in iis quae ad eas pertinent, se abstineat. Nec immerito equidem id
Nos iterum hic admonemus; hac enim aetate nostra – qua nationalismus quidem, cum
immoderatus et fallax tum paci veri nominis prosperitatique infensus, gliscere
coepit – modi omnes excedi solent in physica educatione, quam vocant,
adolescentulorum (atque interdurri puellarum, contra ipsam humanarum rerum
naturam) militari more ordinanda; in qua saepe nimiam eius temporis, ipso Domini
die, teritur quod et religiosis officiis et domesticae vitae sanctitudini
tribuendum esset. Quamquam non hoc loco rectum disciplinae habitum iustamque
animi audaciam, sed quidquid immodicum est Nos reprehensum volumus, uti
violentiae spiritum, qui quidem aliud omnino est atque animi fortitudo
nobilissimusque militaris virtutis sensus pro patriae ac publici ordinis
defensione; itemque nimiam athleticae laudationem aestimationemque hic
improbamus, unde, ethnicorum quoque tempore, germanae educationis physicae
depravatio ac deiectio profluxit.
Iamvero non solum iuventutis sed etiam aetatum omnium et condicionum ad
civilem societatem Statumque educatio pertinet quae civica appellari potest, quaeque, pro parte, ut
aiunt, positiva, in eo consistit ut hominibus ad societatem eiusmodi pertinentibus res publice proponantur, quae, et mentes cognitionibus rerumque
imaginibus imbuendo et sensus percellendo, voluntates ad honestum invitent et
morali quadam necessitate perducant; pro negativa autem, ut ea praecaveat atque
impediat quae sibi adversantur (33). Quae quidem civica educatio, tam profecto
ampia ac multiplex ut Status operam fere totam pro communi bono amplectatur;
cum ad aequitatis leges conformare se debeat, tum doctrinae Ecclesiae, quae
earum legum Magistra est divinitus constituta, refragari nequit.
Quae omnia hucusque de opera diximus, quam Civitas in educationem conferre
debet, doetrina eatholica de Civitatum constitutione christiana, tamquam
firmissimo et immutabili fundamento, innituntur, quae tam egregie a Decessore
Nostro Leone XIII, praesertim in Encyclicis Litteris Immortale Dei et
Sapientiae christianae exposita est: «Deus – is ait – human generis
procurationem inter duas potestates partitus est, scilicet ecciesiasticam et
civilem, alteram quidem divinis, alteram humanis rebus praepositam. Utraque est
in suo genere maxima: habet utraque certos, quibus contineatur, terminos, eosque
sua cuiusque natura caussaque proxime definitos; unde aliquis velut orbis
circumscribitur, in quo sua cuiusque actio iure proprio versetur. Sed quia
utriusque imperium est in eosdem, cum usuvenire possit, ut res una atque endem
quamquam aliter atque aliter, sed tamen eadem res, ad utriusque ius iudiciumque
pertineat, debet providentissimus Deus, a quo sunt ambae constitutae, utriusque
itinera recte atque ordine composuisse. " Quae autem sunt, a Deo ordinatae sunt
" (Rom., XIII, 1) » (34). Iamvero iuventutis educatio est quidem ex iis rebus quae
ad Ecclesiam Statumque pertinent, « quamquam aliter atque aliter », uti supra
retulimus. « Itaque – prosequitur Leo XIII – inter
utramque potestatem quaedam intercedat necesse est ordinata colligatio: quae
quidem coniunetioni non immerito comparatur, per quam anima et corpus in homine
copulantur. Qualis autem et quanta ea sit, aliter iudicari non potest, visi
respiciendo, uti diximus, ad utriusque naturam, habendaque ratione excellentiae
et nobilitatis caussarum; cum alteri proxime maximeque propositum sit rerum
mortalium curare commoda, alteri caelestia et sempiterna bona comparare.
Quidquid igitur est in rebus humanis quoquo modo sacrum, quidquid ad salutem
animorum cultumque Dei pertinet, sive tale illud sit natura sua, rive rursus
tale intelligatur propter caussam ad quam refertur, id est omne in potestate
arbitrioque Ecclesiae: cetera vero, quae civile et politicum genus complectitur,
rectum est civili auctoritati esse subiecta, cum Iesus Christus iusserit, quae
Caesaris sint, reddi Caesari, quae Dei, Deo » (35).
Quicumque haec principia recipere eademque proinde ad educationem applicare
recusat, is necessario cum neget Christum oh sempiternam hominum salutem
Ecclesiam suam condidisse, tum affirmat societatem civilem et Statum Deo eiusque
naturali ac divinae legi non subiici. Quod quidem manifesto impium est, sanae
rationi contrarium maximeque, quod ad educationem attinet, perniciosum omnino
rectae iuvenum conformationi ac certe civili ipsi societati veraeque human
convictus prosperitati exitiosum. E contrario, haec principia in usum deducendo,
esse non potest quin plurimum ad rectam civium conformationem conferatur. Id re
factisque, omnibus aetatibus, luculenter comprobatum est; quare, ut
Tertullianus, primis Christiani nominis temporibus, in Apologetico, ita, quo
vixit tempore, S. Augustinus omnes Ecclesiae catholicae hostes provocare poterai
– nosque ipsi in praesene eius verba usurpare possumus: – « Proinde qui
doctrinam Christi adversam dicunt esse reipublicae, dent exercitum talem, qualee
doctrina Christi esse milites iussit; dent tales provinciales, talee maritos,
tales coniuges, tales parentes, tales filios, tales dominos, tales servos, tales reges, tales iudices, tales denique debitorum ipsius
fisci redditores et exactores, quales esse praecipit doctrina christiana, et
audeant eam dicere adversam esse reipublicae; imo vero non dubitent eam
confiteri magnam, si obtemperetur, salutem esse reipublicae » (36). Quoniam vero de
educatione agitur, opportune hic est admonendum quam egregie catholicam Nane
veritatem, re quidem eomprobatam, expresserit recentiore aetate, cum scilicet
litterae renatae sunt, ecclesiasticus scriptor qui optime de christiana
educatione meritus est, piissimus nempe doctusque Silvius Antonianus Cardinalis,
mirabilis illius educatoris, S. Philippi Nerii, discipulus idemque magister
atque ab epistulis latinis S. Caroli Borromaei, quo instante et suasore, aureum
librum De christiana liberorum educatione confecit, in quo haec habet: « Quo
magis temporalis gubernatio cum spirituali conspirat eandemque iuvat ac
promovet, eo magis ad servandam rempublicam confert. Dum enim Ecclesiae rector,
auctoritate subsidiisque spiritualibus, pro suo fine, bonum christianum
conformare studet, una simul, quod necessario consequitur, eundem bonum etiam
civem efficit, qualis scilicet sub potestate politica esse debet. Idque accidit
propterea quod in Sancta Ecclesia Catholica Romana, Civitate Dei, bonus civis
unum idemque est ac vir probus. Quamobrem graviter errant qui res tam inter se
coniunctas seiungunt atque opinantur bonos cives haberi posse aliis quidem
legibus aliisque viis atque illis quae ad bonum christianum conformandum
conferunt. Atque dictitet quidem ac sermocinetur quantum sibi libet humana
prudentia; fieri enim non potest ut pacem temporalemque tranquillitatem veri
nominis afferat quidquid a pace aeternaque beatitudine seiungitur eisdemque
repugnat » (37). Ut autem Civitati, ita scientiae eiusque viae et investigationi
nihil est pertimescendum ex eo quod Ecclesia plenum habeat absolutumque educandi
mandatum. Siquidem catholica instituta, quicumque gradus est eruditionis ac
scientiae ad quem pertinent, nulla prorsus defensione indigeni. Gratia qua ea
ipsa apud omnes florent, laudes quas sibi comparant, ingerii monumenta quae magno numero
gignunt iique maxime viri, quos, piena atque exquisita a doctrina instructos
magistratui praebent, artibus, disciplinis tradendis, vitae denium qua late ea
patet, satis superque ipsorum gloriam coneelebrant (38). Quae ceterum facta nihil
aliud sunt quam praeclara doctrinae catholicae confirmatio a Concilio Vaticano
definitae: « Neque solum fides et ratio inter se dissidere numquam possunt, sed
opem quoque sibi mutuam ferunt, cum recta ratio fidei fundamenta demonstret
eiusque lumine illustrata rerum divinarum scientiam excolat, fides vero rationem
ab erroribus liberet ac tueatur eamque multiplici coglitione instruat.
Quapropter tantum abest, ut Ecclesia humanarum artium et disciplinarum cultura°
obsistat, ut hanc multis modis iuvet ae promoveat. Non enim commoda ab iis ad
hominum vitam dimanantia aut ignorat aut despicit; fatetur immo, eas,
quemadmodum a Deo scientiarum Domino profeetae sunt, ita, si rite pertractentur,
ad Deum iuvante eius gratia perducere. Nec sane ipsa vetat, ne huiusmodi
disciplinae in suo quaeque ambitu propriis utantur principiis et propria
methodo; sed iustam hanc libertatem agnoscens, id sedulo cavet, ne divinae
doctrinae repugnando errores in se suseipiant, aut fines proprios transgressae
ea, quae sunt fidei, occupent et perturbent » (39). Quae quidem norma iustae
libertatis seientiae provehendae simul est norma, quae violari nequit, iustae
libertatis docendi probe intellectae; eaque servari debet quotiens aliis
doctrina traditur, at ex graviore sane iustitiae officio cum traditur iuventuti,
tum quia in ipsam praeceptor, publicus privatus, non absolutum sed
participatum ius habet; tum quia omnis puer seu adolescens christianus
sanctissimum ius habet ut secundum Ecclesiae doctrinam, veritatis quidem
columen ac fundamentum, edoceatur; eidemque gravem quidem inferret iniuriam qui
eius fidem turbaret, fiducia abutendo iuvenum erga magistros eorumque naturali
rerum imperitia atque immodica ad libertatem absolutam fallacemque inclinatione.
Neque enim oblivisci unquam licebit, christiane educandum
totum esse hominem, quantus est, nimirum in unam naturam per spiritum et
corpus coalescentem omnibusque animi et corporis partibus instructum quae vel a
natura proficiscuntur vel ipsam excedunt, qualem demum ex recta ratione et ex
divinis oraculis cognoscimus; hominem seilicet, quem a pristina nobilitate
delapsum, Christus redemit in eamque supernaturalem dignitatem restituit ut
adoptivus filius Dei esset, minime tamen iis redditis praeter naturam
privilegiis, ex quibus ante et corpus immortale et animus aequus fuerat atque
integer. 'Linde factum, ut quae foeda in hominum naturam ab Adami culpa
profluxere, praesertim voluntatis infirmitas effrenataeque animi cupiditates, in
homine supersint.
Et profecto « stultitia colligata est in corde pueri et virga disciplinae
fugabit eam » (40). A pueritia igitur voluntatis inclinationes, si pravae,
cohibendae, sin autem bonae, promovendae sunt, ac praesertim puerorum mens
imbuatur doctrinis a Deo profectis et animus divinae gratiae auxiliis
roboretur oportet, quae si defuerint, nec suis quisque moderari cupiditatibus
poterit neque ad absolutionem perfectionemque disciplina atque informatio ab
Ecclesia adduci, quam ideo Christus caelestibus doctrinis ac divinis Sacramentis
instruxit ut efficax omnium hominum esset magistra.
Quam ob rem omnis disciplina puerilis, quaecumque, meris naturae viribus
contenta, ea respuit aut negligit quae ad vitam christianam rite informandam
divinitus conferunt, falsa plenaque erroris est; omnisque via et ratio educandae
iuventutis, quae labis a protoparentibus ad omnem posteritatem transmissae divinaeque gratiae rationem nullam aut vix ullam habet, proptereaque in solis
naturae viribus tota nititur, a veritate prorsus aberrat. Huc fere pertinent
quae nostris temporibus palam proferuntur, variis quidem nominibus, doctrinae,
quarum est, totum ferme cuiuslibet eruditionis fundamentum in eo ponere, ut
pueris integrum sit sese informare ipsos ingenio atque arbitratu piane suo, vel
repudiatis maiorum
praeceptorumve consiliis omnique lege atque ope humana et divina prorsus
posthabita. Quae tamen omnia si auis finibus ita circumscribantur, ut novi
huiusmodi magistri velint, adolescentes in suam ipsorum eruditionem eo magis
propriam quoque operam atque industriam conferre quo plus astate et rerum
cognitione progrediantur, itemque ut a puerorum educatione omnis vis atque
asperitas removeatur, quam nihilominus insta correctio non redolet, verum id
quidem, at minime novum, cum id ipsum et Ecclesia docuerit et christiani
praeceptores, more a maioribus tradito, retinuerint, Deum imitati, qui omnes
ereatas vult res praecipueque omnes homines navare sibi operam, secundum
propriam ipsorum naturam, quia divina Sapientia « attingit a fine usque ad finem
fortiter et disponit omnia suaviter » (41).
Ast, si communem verborum significationem, si res ipsas consideremus, haud
alio spectant complures eiusmodi doctores, nisi ut puerorum educationem e
divinis legibus eximant, quam ob rem novum quiddam ac mirum hodie conspicimus,
institutores scilicet ac philosophos in eo desudantes ut codicem quaerant ac
digerant de iuventute in universum educanda, quasi nulla sint divina oracula
decalogo descripta, nulla sacra Evangeliorum praecepta, nulla naturae lex, quam
Deus in animis hominum defixit ac paene insculpsit, per rectam rationem
promulgavit ac per se ipse decalogo sancivit atque constituit. Unde etiam fit,
ut novi id genus institutores disciplinam puerilem ab Ecelesia adhibitam, eo
quod tota in auctoritate divina atque in sacris legibus innititur, tamquam non
sui iuris, inertem atque obsoletam habere atque appellare contemptim soleant.
In quo profecto misere ipsi falluntur, cum, aventes puerum, ut aiunt, in
libertatem revocare, eum demum insanae superbiae ac pravis cupiditatibus
inancipent, quae – ut ex eorum commentis consequitur – tamquam necessitates
quaedam humanae naturae, quam exlegem perhibent, probandae essent.
Sed quod turpius est, huiuseemodi magistri, etsi ineassum, per errorem tamen
impie ac periculose id sibi vindicant ut profanis communibusque inquisitionibus atque experimentis ea
periclitentur quae in puerorum educationem facta incidunt supernaturalis
ordinis, ut, exempli causa, divinum ad sacerdotalia munia et ad religiosam vitam
impulsum atque generatim arcana ea omnia quae Gratia Dei in animis hominum
operatur, quae, licet naturae Tires extollat, eas tamen infinite praetergreditur
et nullo pacto legibus physicis parére potest, quia « spiritus ubi vult spirat
(42).
Multo autem perniciosiores sunt illae de natura duce omnino gequenda
opiniones doctrinaeve, quae in educationis humanae eertam quandam ingrediuntur
partem salebrarum plenam, in eam scilicet quae ad morum integritatem et ad
castimoniam pertinet. Passim enim bene multi et stulte et periculose eam
tenent provehuntque educandi rationem, quae sexualis putide dicitur, cum iidem
perperam sentiant, posse se, per artes mere naturales et quovis amoto religionis
pietatisque praesidio, adolescentibus a voluptate et luxuria praecavere,
scilicet hos omnes, nullo sexus diserimine, vel publice, lubricis initiando
instruendoque doctrinis, immo, quod peius est, mature occasionibus obiiciendo,
ut eorum animus, eiusmodi rebus – quemadmodum ipsi aiunt – assuetus, quasi ad
pubertatis pericula obdureseat.
In eo autem isti homines graviter errant quod nativam humanae naturae
fragilitatem non agnoscunt neque legem illam membris nostris insitam, quae, ut
verbis utamur Pauli Apostoli, mentis legi repugnat (43), idque praeterea temere
infitiantur quod usu quotidiano didicimus, iuvenes nempe prae aliis in turpia
gaepius incidere non tam ob mancam mentis cognitionem quam ob infirmitatem
voluntatis illecebris obnoxiae atque divinis auxiliis destitutae.
Qua de re prorsus difficili, si quidem, omnibus perpensis, adoleseentem
aliquem tempestive ab iis moneri oporteat, quibus Deus educandi pueros officium
commisit cum gratiis opportunis coniunctum, illae profecto cautiones et artes
sunt adhibendae, christianis institutoribus non
ignotae, quas apte Antonianus bisce verbis describit: «Eo usque imbecillitas
nostra atque in malum proclivitas misere procedit, ut, quae ad remedium peccati
consilia adhibentur, ea ipsa ad peccandum f ere ansam atque incitamentum
praebeant. Quapropter magnopere interest, ut prudens pater, si quando de
lubricis istiusmodi rebus cum filio colloquatur, bene attendat, neque ad hoc
deveniat ut fere sub aspectum subiiciat artes singulas quibus horrenda eiusmodi
pestis tam magnam orbis partem veneno suo inficit, ne, dum libidinis ignes
restinguere aggreditur, eos potius in tenerioribus puerorum animos aut sopitos
suscitet aut piane incendat. Ut autem generatim loquamur, quamdiu pueri
excolendi sunt, satis superque erit iis uti remediis quae castimoniam in animos
inducant simuique ab iis vitia contraria prohibeant » (44).
Aeque vero fallax atque christianae institutioni infensa illa adolescentes
instruendi ratio habenda est, quam vulgo coéducationem appellant; eorum enim
qui ipsam tuentur, bene multi idcirco tuentur quia aut non considerant aut
negant, protoparentum labe vitiatum nasci hominem, plerique vero omnes, quia
tali notionum perturbatione laborant ut legitimum hominum convictum habeant
quasi quendam virorum ac feminarum omnibus piane rationibus parium inconditum
acervum. Divinus sane rerum omnium moderator perfectum utriusque sexus convictum
in legitimo tantum coniugio vigere voluit, dein in familia inque humana
consortione, certo ordine dispertitum. Accedit quod nihil est in ipsa natura –
ex qua duo sexus, compage corporis, inclin ationibus, ingenioque dissimiles
procedunt – onde colligi possit, mares et feminas promiscua, nedum una eademque,
educatione informandos esse. Alter autem et alter sexus a Dei sapientia ad hoc
sunt constituti ut in familia et societate mutuo se compleant et in unum quid
apte coalescant, ob illud ipsum corporis animique discrimen quo inter se
differunt, quod idcirco in educatione atque institutione tenendum, imo fovendum
est per aptam distinctionem ac separationem, aetatibus ac conditionibus congruentem. Eiusmodi
vero praecepta, ad christianae prudentiae praeseriptum, tempestive atque
opportune servanda sunt non modo in seholis omnibus, praesertim per trepidos
adolescentiae annos, onde totius ferme futurae vitae ratio omnino pendet, sed
etiam in gymnicis ludis atque exercitationibus, in quibus christianae peculiari
modo modestiae puellarum cavendum, utpote quas ostentare sese atque ante omnium
oculos proponere summopere dedeceat.
Memores itaque gravissimorum verborum Magistri divini: « Vae mundo a
scandalis » (45) sollieitudinem ae sollertiam vestram, Venerabiles Fratres,
vehementer excitamus adversus perniciosissimos huiusmodi errores qui in
christiana plebe, maximo cum iuventutis detrimento, nimis late pervagantur.
Ad perfectam autem educationem assequendam curare opus est, ut quae omnia
pueros, dum instituuntur, circumsaepiunt, ea proposito apte respondeant.
Et profecto quod primum ex necessitate naturae puerum rite conformandum
cireumdat, ipsa eius familia habenda est, ad hoc demum munus a Deo constituta.
Quapropter eam tandem instìtutionem constantem atque tutissimam iure
existimabimus quae in rette composita ac bene morata familia recipitur, eoque
efficaciorem et eonstantiorem quo magis parentes, potissimum, ac domestici
pueris virtutis praeeant exemplo.
Verum non is Nobis est animus ut universam de institutione domestica
materiam, ne per summa quidem capita, pertractemus, tam late ea patet; de qua,
ceteroqui, non desunt, cum ex veteribus tum ex recentioribus, qui, catholicae
doctrinae congruenter, optime scripserint, inter quos praeclaram prorsus meretur
laudem Antonianus ille, quem superius loquentem induximus, qui disputationem De
christiana liberorum institutione, eà quidem periti:, adornavit ut sanctissimus
vir Carolus Borromaeus eam parentibus christianis in tempio congregatis publice
legendam curaret.
Volumus tamen,
Venerabiles Fratres, animum huc intendatis Testrum, quo res nostris temporibus
misere deciderint quae ad domesticam institutionem spectant; cum enim ad artes
liberales atque ad publica munera, quae sunt profecto minoris momenti, homines
diutinis litterarum studiis, laboriosis exercitationibus ac produeto tirocinio
se eomparent, contra, ad filiorum institutionem, quod profecto caput est
ofircii patrisfamilias, plerique parentum temere accedunt nullaque fere
adhibita praeparatione, quod rebus ac curis terrenis distineantur. Ad bonum
praeterea minuendum, quod familiaris puerorum institutio pareret, accedit quod
fere ubique gentium facilius in dies pueros a familia inde a teneris annis
seiungendi consuetudo increbrescit, causis interpositis vel oeconomicis, ut
industriae mercaturaeque serviendi, vel politicis; et natio quaedam est, ubi
pueri e familiae gremio extorquentur, ut in coetus ludosque a Deo alienissimos,
non tam reete conformandi quam, verius, deformandi ac depravandi, inducantur –
scilicet eo proposito, ut, ad eorum placita qui communia omnia esse omnibus
somniant, impietatem odiumque imbibant – veriorem ita horribilioremque
Innocentium stragem renovando.
Itaque animarum Pastores per Iesu Christi divinam erga homines caritatem
obsecramus atque obtestamur ut nihil reliqui faciant, sive per contiones sive
per catecheses, sive verbis sive seriptis in populum late vulgatis, christiani
ut parentes, non tam generatim quam singillatim, perdiscant, quae sibi
incumbant officia ad religiosam quod attinet et moralem et eivilem liberorum
suorum edueationem, et quae potissimum, praeter sanctioris vitae suae exempla,
viae ac rationes ad eam efficacius consequendam conducant. Huiusmodi profecto
monitiones hortationesque Paulus Apostolus haud fastidivit in suis epistulis
frequentare, praesertim in ea, quam ad Ephesios scripsit, ubi, praeter alia, id
monuit: «Patres, nolite ad iracundiam provocare filios vestros » (46); quae quidem
provocatio seu incitatio non ex eo tantum oritur quod parentes severiores atque
asperiores se liberis praebeant, sed ex eo praecipue quod filiorum ingenium ac nativam alacritatem moleste ferant et
aptiores correctionis modos ignorent, ac praesertim ex molli illa atque veluti
enervata, quae in familiis usu venit, disciplina, unde fit ut in puerorum animis
cupiditates effrenatae dominentur. In hoc igitur parentes, itemque puerorum
institutores, animum intendant ut dignitatem potestatemque quam habent a Deo,
cuius revera vices gerunt, rite in bonum filiorum usurpent, non quidem ut sibi
commodum pariant, sed ut filios informent atque instruant ad sanctum et suavem «
Dei timorem, omnis sapientiae initium », in quo tantummodo superiorum reverentia
solide innititur et quo dempto constans ordo, pax serena atque omne bonum neque
in familia neque in universa humanae coniunctionis societate consistere
potest.
Infirmis autem humanae naturae viribus, deterioris ob avitam culpam factae,
Deus, qua est bonitate, uberibus suae Gratiae auxiliis consuluit eàque
praeterea, quam animis expiandis atque ad sanctitatem evehendis multiplicem
habet Ecclesia adminiculorum copiam: Ecclasia, inquimus, magna illa Christi
familia, quae est idcirco educatrix cum singulis familiis ita congruens ac
coniuncta quam quae maxime.
Qui profecto locus ad optimam institutionem aptissimus, quae est Ecclesia,
non solum sacramenta complectitur ac praebet quae divinam gratiam continent
atque animis inserunt, neque sacros tantum ritus qui ad informandos ad virtutes
adolescentes mirum in modum conferunt, neque tandem sola sacri templi saepta, in
quo solemnes caerimoniae, sculpta signa, pictae tabulae, organorum vocumque
concentus ad animos pietate ac bonis moribus imbuendos tam praeclaro adiumento
sunt; verum etiam magnum ea numerum atque varietatem scholarum, coetuum,
institutorumque omne genus fovet ac sustentat, quae eo spectant, ut ad pietatem,
ad litteras doctrinasque, adhibitis quoque iucunditatis oblectamentis et ipsa
corporis exercitatione, adolescentes instituantur. Haec porro tam perennis in
eiusmodi operibus fovendis atque alendis fecunditas non modo patefacit atque
ostendit, maternam Ecclesiae providentiam et superari non posse et omni esse
admiratione dignissimam, sed etiam
illam comprobat, aeque mirabilem, concordiam, quam supra diximus Ecclesiae cum
christiana familia intercedere, ut affirmari vere queat, Ecclesiam et familiam
unum quoddam christianae educationis perfugium et quasi sacrarium habendas esse.
Quod autem novae progenies omnibus iis artibus ac disciplinis instruendae
essent quibus civilis convietus proficit ac florescit, et sola ad id familia
minime suffi.ceret, propterea publica gymnasia ortum habuerunt, primum tamen —
diligenter attendite — Ecclesiae familiaeque in unum conspirantium operâ,
multo autem post, reipublicae. Quapropter litterarum sedes ac scholae, si, ad
historiae fidem, earum originem inspiciamus, natura, sua tamquam subsidium ac
fere complementum Ecclesiae simul et familiae exstiterunt; consequens igitur
est, publicas scholas non solum familiae atque Ecclesiae repugnare non posse,
sed etiam cum utraque, quantum res patitur, congruere oportere, ita nempe ut
tria haec — schola, familia, Ecclesia — unum fere christianae institutionis
sacrarium efficere videantur, nisi velimus scholam a suo piane proposito
aberrare et in adolescentium pestem atque perniciem converti.
Quod utique aperte professus est vel laicus vir ille, ob sua de iuventutis
institutione scripta tantis ornatus laudibus — quamquam ea ipsa haud omnino
commendari queunt, cum corruptam de libertate doctrinam redoleant — qui illud
protulit: « schola, nisi templum est, spelunca est »; idemque alio loco: «
Quando in puerorum educationem cum litterarum studia, tum doctrinae, quae ad
religionem et ad domesticam civilemque societatem spectant, non unà, conspirant,
homines miseri atque inepti exsistunt » (47).
Inde necessario consequitur, per scholas, quas neutras vel laicas nuncupant,
omne fundamentum christianae educationis disiici atque everti, utpote a quibus
religio omnino removeatur; quae ceterum scholae nullo modo nisi specie
neutrae erunt, cum religioni piane infensae reapse aut sint aut futurae
sint.
Longum est neque vero oportet ea repetere quae decessores
nostri, praesertim Pius IX et Leo XIII, aperte declararunt, quorum in tempora
potissimum incidit, ut gravissima huiusmodi laicismi pestis in scholas publicas
invaderet. Eorum Nos expostulationes (48) iteramus ac confirmamus, itemque sacrorum
Canonum praescripta, quibus catholici adolescentes prohibentur ne scholas cum
neutras tum mixtas, eas scilicet ad quas, nullo discrimine, catholici et
acatholici instituendi conveniunt, quavis de causa frequentent; quas tamen adire
licebit, prudenti dumtaxat Ordinarii iudicio, in certis quibusdam tantummodo
locorum temporumque conditionibus, modo peculiares cautiones adhibeantur (49).
Neque illa tolerari potest schola (praesertim si ea «unica » sit ad eamque omnes
pueri accedere teneantur), in qua, etsi sacrae praecepta doctrinae separatim
catholicis traduntur, tamen catholici non sunt magistri, qui pueros catholicos
acatholicosque communiter litteris atque artibus imbuunt.
Neque enim quia doctrina religionis in aliqua schola (plerumque nimis
parce) impertitur, idcirco haec iuribus Ecclesiae ac familiae satisfacit et
digna fit quae ab alumnis catholicis celebretur; nam ut hoc quaevis schola
revera praestet, omnino oportet ut tota institutio ac doctrina, scholae
ordinatio tota, nempe magistri, studiorum ratio, libri, ad quamvis disciplinam
quod pertinet, christiano spiritu, sub ductu maternaque Ecclesiae vigilantia,
sic imbuti sint ac polleant, ut Religio ipsa totius instituendi rationis cum
fundamentunl tum fastigium constituat; neque hoc solum in scholis in quibus
doctrinae elementa, sed in iis etiam ubi altiores disciplinae traduntur. «
Necesse est », ut Leonis XIII verbis utamur, « non modo certis horis doceri
iuvenes religionem, sed reliquam institutionem omnem pietatis sensus redolere.
Id si desit, si sacer hic habitus non doctorum animos ac discentium pervadat foveatque,
exiguae capientur ex qualibet doctrina utilitates, (lamina saepe consequentur
haud exigua » (50).
Nemo tamen obiiciat, fieri omnino non posse, ut ea respublica, quae homines
diversa quod ad religionem sentientes complectitur, puerorum institutioni
aliter consulat quam per scholas quae neutrae ac mixtae vocantur, cum, contra,
ipsa respublica civium eruditioni prospicere et prudentius debeat et facilius
queat, si Ecclesiae familiarumque hac in re coepta operamque libere perfici
atque adhiberi sinat, aequis praeterea alteram alteramque fovendo muniendoque
subsidiis. Id autem, magno cum familiarum gaudio itemque profectu publicae
sive eruditionis sive tranquillitatis, effici posse, ea piane demonstrant, quae
videmus usu venire apud quasdam nationes, in quibus, etsi alii aliam religionem sectamve sequuntur, ordo dispertitioque scholarum nullo pacto iura
familiarum offendunt, non solum quod pertinet ad doctrinas (praesertim cum illic
catholici ludi catholicis adolescentibus praesto sint), sed etiam quod spectat
ad aequam rectamque sumptuum compensationem a republica collatam scholis illis
quas familiae iure suo postulant.
At vero in aliis, mixtae item religionis, nationibus res se longe aliter
habent, haud exiguo cum catholicorum hominum detrimento; qui, auspicibus
ducibusque Episcopis et sacerdotibus omnibus utriusque cleri opem ferentibus,
pecunià, dumtaxat suà scholas sustentant ad filios suos recte instituendos –
memores ut sunt gravissimi quo obstringuntur officii – et, laudabili
liberalitate ac constantia, in suo perstant proposito, illud tamquam insigne
suae actionis praeferentes ut scilicet « omni catholicae iuventuti catholicam
educationem in scholis catholicis » omnino provideant. Quod quidem coeptum, etsi
sumptu publico minime fulcitur, ut lei iustitiae postularet, tamen a
magistratibus praepediri ac vetari nullo modo potest, nisi ii velint sacra
familiae iura conculcare et germanae libertatis nervos infringere.
Ubi vero gentium primis hisce libertatis quasi elementis repugnatur vel multiplici ratione offie.itur, homines
catholici nunquam satis, vel per maximas molestias, in eo elaborabunt ut scholas
suas tueantur incolumes et iustae de libera adolescentium institutione leges
auspicato condantur.
Quicquid autem ad scholam catholicam in filiorum suorum usum provehendam ac
tuendam a christifidelibus agitur, opus religionis sine ulla dubitatione est,
proptereaque potissimum « Actionis Catholicae » munus; ita ut paterno animo
Nostro pergratae sint, sintque praecipuis laudibus dignae sodalitates illae
omnes, quae multifariam in opus tam necessarium peculiari modo ac studiosissime
incumbunt.
Quapropter alte denuntietur et bene ab omnibus animadvertatur atque
agnoscatur, christifideles, catholicam scholam filiis quaerendo suis, nusquam
gentium opus admittere politicae factionis, sed fungi religionis officio, quod
sua ipsorum conscientia necessario postulat; iisdemque eam esse mentem non ut
filios suos a reipublicae disciplina atque spiritu distrahant, immo ut ad id
ipsum, perfectissimo modo atque nationis utilitati accommodatissimo, conforment,
cum catholicus veri nominis, a catholica quidem doctrina instructus, hoc ipso
optimus civis, cultor patriae, publicae auctoritati sincera fide obtemperans,
sub quavis legitima regiminis forma, reperiatur.
In eiusmodi vero schola, quae cum Ecclesia et cum christiana familia
concordat, eventurum profecto non est, ut, manifesto cum educationis detrimento,
ea variis in diseiplinis oppugnentur quae in religiosa institutione discipuli
d.idicerint; quod si praeceptores, pro sua magisterii sollicitudine, ad eorum
cognitionem, refutationis causa, libros erroribus inquinatos duxerint
perferendos, talibus id quidem cautionibus talique sanae doctrinae remedio
praestituri sunt, ut non iacturam, sed potius utilitatem christiana inde
iuventutis educatio capiat.
Qua in instituendi ratione, itidem, non est cur patrii sermonis
elassicarumque, ut aiunt, litterarum studium ullum unquam morum sanctimoniae
detrimentum afferat; christianus enim magister exemplum de apibus capiet, quae
quicquid in floribus purissimum est, sugunt
reliquumque dimittunt, ut in sermone de classicorum seriptorum lectione (51) adolescentes sanctus Basilius docet.
Quae quidem necessaria cautio – ab ethnico quoque Quintiliano proposita
(52) –
minime impedii quominus christianus magister, quae vere borea et utilia in
diseiplinas earumque tradendarum rationem tempora nostra intulerint atque
inferant, ea adseiscat adhibeatque, secundum illud Apostoli: « Omnia probate;
quod bonum est tenete » (53). Quocirea, dum nova assumit, cavebit ipse, vetera ne
facile deserat, quorum utilitatem et vim plurium saeculorum usus docuerit,
litterarum latinarum in studio praesertim, quas cotidie magis prolabentes
cernimus, ob neglectas, perperam sane, docendi rationes, ab eo, qui in Eeclesiae
praecipue scholis magnopere floruit, sano humaniorum litterarum cultu tam
utiliter usurpatas. Mos vero nobilissimus a maioribus traditus postulat ut
iuvenes, catholicis scholis commissi, litteris utique et doctrinis piene pro
temporum nostrorum conditione, sed simul etiam saniore philosophia solide ac
penitus imbuantur, inordinata eorum levitate posthabita qui « invenissent
forsitan necessaria nisi et superflua quaesiissent » (54). Itaque ea magistro
cuique christiano ante oeulos habenda sunt, quae brevi sententia Leo XIII
compleetitur: «... alacrius adnitendum est, ut non solum apta ac solida
institutionis methodus, sed maxime institutio ipsa catholicae fidei omnino
eonformis in litteris et disciplinis vigeat, praesertim autem in philosophia, ex
qua retta aliarum scientiarum ratio maglia ex parte dependet » (55).
Salutaris autem scholarum efficientia non tam rectis legibus quam magistris
rectis tribuenda est, qui, egregie parati atque suam quisque callentes
disciplinam, discipulis tradendam, mentis quidem animique laudibus ornati quas
munus sane gravissimum postulat, casta et divina caritate erga iuvenes sibi
commissos flagrent, per inde ac Iesum Christum eiusque Ecclesiam diligunt, –
quorum illi sunt filii carissimi – atque hoc ipso sincere bonum verum familiarum
ac patriae cordi habent. Praeclaris igitur afficimur solaciis gratoque divinam
Bonitatem prosequimur animo, cum videamus ad sodales religiosos et religiosas
virgines, quotquot docendis pueris adolescentibusque se devovent, tot tamque
probos accedere utriusque sexus praeceptores, eosdemque – ad animum sanctius
excolendum in congregationes quoque et sodalitates proprias coeuntes, quae
tamquam nobilissimum validumque « Actionis Catholicae » praesidium laudandae ac
promovendae sunt –, utilitatis immemores suae, enixe constanterque illi operam
dare quam « artem artium et scientiam scientiarum » (56) Sanctus Gregorius
Nazianzenus vocat, scilicet iuvenes regundi ac conformandi. Cum tamen in eos
quoque illud divini Magistri quadret: « Messis quidem multa, operarli autem
pauci » (57), tales christianae educationis artifices – quorum institutio
Pastoribus animarum summisque religiosorum ordinum moderatoribus magnopere curae
esse debet – Dominum messis multos ut alios mittat supplicibus precibus
exoramus.
Oportet praeterea, adolescentis educatio, quippe qui sit « cereus in vitium
fiecti » (58), in quacumque consuetudine vitae ipse se habeat, dirigatur et
custodiatur, malas removendo occasiones, bonas autem opportune sufficiendo, in
animi remissionibus et in delectu sodalium, quia « corrumpunt mores bonos
colloquia mala » (59).
Nostris, ceteroqui, temporibus eo plenius ac diligentius evigilandum est,
quo plures iuvenibus imperitis faciendi morum pietatisque naufragii occasiones
increbrescunt, maxime ex impiis obscenisque libris, quorum satis multi nefarie
parvo veneunt ac propagantur, ex « cinematographicis » ludis, nunc autem ex «
radiophonicis » quoque auditionibus, quae cuiusvis generis lectionem – sicut «
cynematographa » quodlibet spectaculum – plerisque exhibent atque faciliorem
reddunt. Validissima eiusmodi ad quidvis evulgandum subsidia, quae, si ad sana
principia apte regantur, eruditioni magnopere atque educationi prodesse
queant, saepe – proh dolor – provehendis vitiorum illecebris sordidisque
quaestibus serviunt. Sanctus Augustinus in ardore ingemiscebat, quo ad ludos
circenses christifideles eius temporis complures rapiebantur, depravationemque
Alipii, discipuli et amici sui, quae, feliciter, paulisper constitit, vividis
verbis enarrat (60). Quot iam adolescentes, ludis hodiernis et turpibus libris
corruptos, parentes ac magistri nunc defleant oportet !
Quapropter omnia illa laudanda et adiuvanda sunt opera educationi dedita,
quae, christiano prorsus spiritu studioque ducta iuvenum animis subveniendi,
opportunis libris et ephemeridibus parentes potissimum et praeceptores de
insidiis edocent, quae, subdole plerumque, moribus et religioni per libros et
spectacula struuntur, itemque, praeterquam quod curant, ut saniores libri in
vulgus propagentur et ludi scenici rectae institutioni fructuosi habeantur,
magno quidem impendio theatra et « cinematographa » aliquando condunt, unde
christianae virtuti non modo nihil discriminis incidat, verum etiam haud parum
accedat utilitatis.
Eiusmodi tamen custodia ac vigilantia, quam adhiberi oportere diximus, minime
postulat, ut iuvenes ab hominum commercio segregentur, quibuscum vita degenda
animaeque saluti consulendum erit, sed tantum ut muniantur et christiane
firmentur, hodie quam maxime, adversus illecebras erroresque mundi, qui, ad
illud Ioannis, totus est « concupiscentia carnis, concupiscentia oculorum et
superbia vitae » (61); ita ut, quemadmodum de priscis christianis Tertullianus
scripsit, tales nostri se habeant quales christianos esse nullo non tempore
decet « compossessores mundi, non erroris » (62).
Quibus Tertulliani verbis illud tetigimus, de quo, licet maximi momenti esset, postremo agere constituimus: videlicet in
quo, ut e proprio eius fine colligitur, christiana educatio praecipue posita
sit; quod autem si sedulo animadvertatur, meridiana luce clarius apparebit,
supremum educandi munus atque officium ad Ecclesiam pertinere.
Eo proprie ac proxime intendit christiana educatio, ut, divina cum gratia
conspirando, germanum atque perfectum christianum efficiat hominem: ut Christum
scilicet ipsum exprimat atque effingat in illis qui sint Baptismate renati, ad
illud Apostoli vividum: « Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur
Christus in vobis » (63). Vitam enim supernaturalem germanus christianus vivere
debet in Christo: « Christus, vita vestra » (64), eandemque in omnibus rebus
gerendis manifestare « ut et vita Iesu manifestetur in carne nostra mortali »
(65).
Quae cum ita sint, summam ipsam humanorum actuum, quod attinet ad
efficientiam sensuum et spiritus, ad intellectum et ad mores, ad singulos et ad
societatem domesticam atque civilem, christiana educatio totam complectitur, non
autem ut vel minime extenuet, verum ut secundum Iesu Christi exempla et
doctrinam extollat, regat, perficiat.
Itaque verus christianus, christiana educatione conformatus, alius non est ac
supernaturalis homo, qui sentit, iudicat, constanter sibique congruenter
operatur, ad rectam rationem, exemplis doctrinaque Iesu Christi supernaturaliter
collustratam: scilicet, homo germana animi firmitate insignis. Neque enim
quisquis sibi consentit et sui propriique tenax propositi agii, is solido
ingenio est, sed unus ille qui aeternas iustitiae rationes sequitur, ut agnovit
ethnicus ipse pota, « iustum » una simul « et tenacem propositi virum » (66)
extollens; quae, ceterum, iustitiae rationes integre servari nequeunt, nisi Deo
tribuatur — ut fit a vero christiano — quidquid Deo debetur.
Hic sane christianae
educationis finis profanis hominibus inanis quaedam cogitatio videtur vel potius
tale propositum quod perfici nequeat quin non modo naturales vires deleantur vel
saltem extenuentur, sed etiam huius vitae astio quodammodo repudietur: unde
sequitur, ut sit illuda societate hominum terrenaque eorum prosperitate alienum
et cuilibet in litteris, in doctrinis, in artibus, in cultu demum humano
civilique profectui vehementer infestum. Cui vero dubitationi, quam ethnici
olim, etsi eruditi, rerum tamen nostrarum ignari et praeiudicatis opinionibus
imbuti, proposuerant – quaeque, recentiore agitate, proh dolor, erebrius ae
pertinacius prolata est – Tertullianus oceurrerat: « Non sumus exsules vitae.
Meminimus gratiam nos debere Deo Domino Creatori; nullum fruetum operum eius
repudiamus; piane temperamus, ne ultra modum aut perperam utamur. Itaque non
sine foro, non sine macello, non sine balneis, tabernis, offieinis, stabulis,
nundinis vestris, ceterisque commerciis cohabitamus in hoc saeculo. Navigamus et
nos vobiscum et militamus, et rusticamur, et mercamur, proinde miscemus artes,
operas nostros publicamus usui vestro. Quomodo infructuosi videamur negotiis
vestris, cum quibus et de quibus vivimus, non scio » (67). Idcirco sincerus
christianus tantum abest ut res in hāe vita gerendas abdicet et naturales vires
comprimat, ut, contra, has alat ae perficiat cum vita supernaturali ita
copulando, ut ipsam naturalem vivendi rationem exornet efficacioribusque foveat
adiumentis, non modo ad spiritualia atque aeterna, sed etiam ad ipsius naturalis
vitae necessitates congruentibus.
Id profecto tota comprobat christianae religionis eiusque institutorum
historia – quacum historia germani civilis cultus humanarumque progressionum, ad
nostros usque dies, omnino cohaeret –; praecipue autem vita Sanctorum ostendit,
qui, ab Ecclesia Matre, eademque una, perpetua quadam fecunditate genici,
perfectam absolutamque christianae educationis formam in se referentes, hominum
coinmunionem nobilitarunt et bonis omne genus auxerunt. Optime sane iidem de
humano genere meriti, in omni civium ordine atque in quavis vitae conditione,
editis perfectae sanctitatis exemplis, floruerunt; in iis enim non desunt cum agricolae
simplices ae rudes tum viri disciplinis litterisque exculti, eum tenuior opifex
tum exercitus dux, cum privatus paterfamilias tum rex populorum gubernator, cum
ingenuae puellae deditaeque rei familiari mulieres tum regine uxores atque
imperatriees. Verum, quibusnam praedicemus laudibus illos evangelii praecones,
qui in missionibus, opera propemodum infinita, bonorum quoque huius vitae
feraci, una cum fidei lumine barbaris gentibus humani civilisque cultus commoda
tulerunt ae ferunt: quibusnam eos omnes, qui tot ac tam varia opera hominibus
christiana cantate sublevandis condiderunt: quibusnam denique sanetos illos ex
utroque sexu institutores, sane frequentissimos, qui suam ehristianae
educationis operam per alios propagandam perpetuandamque, singulari sane cum
familiarum ac nationum utilitate, curarunt?
Haec, haec quidem sunt quae ex christiana educatione proficiseuntur
beneficia, idcireo quia ea ipsa hominem evehit atque effingit ad vitam
virtutemque supernaturalem in Christo; quando quidem Iesus Christus Dominus
noster, divinus Magister, cum sit eius vitae ac virtutis auctor et largitor, tum
universis hominibus, in quacumque ii conditione versantur, iuvenibus praesertim,
exemplum se praebet, in eo poti ssimum aetatis suae decursu intuendum atque
imitandum, cum, obediens omnibusque virtutibus, quae singulos, familiam.,
societatem respiciunt, coram Deo et hominibus, exornatus, vitam obscure et
laboriose traduxit.
Itaque omnes eiusmodi thesauri, quos, nunquam satis aestimandos, hucusque vix
ex parte memoravimus, tam arete ad Ecclesiam pertinent, ut eius veluti naturam
constituant, eum mysticum Christi corpus, immaculata Christi Sponsa, ideoque
fecundissima Mater, itemque suprema ac perfetta educatrix Ecclesia sit.
Quamobrem magnus ille atque ingeniosus Augustinus – cuius beato ab obitu
saeculum quintum ac deeimum acturi mox sumus – sancta erga talem Matrem caritate
abreptus, has voces edebat: « Merito Ecclesia catholica, Mater christianorum
verissima, non solum ipsum Deum, cuius adeptio vita est beatissima, purissime
atque castissime colendum praedicas; sed etiam proximi dilectionem atque caritatem ita complecteris, ut variorum morborum, quibus pro
peecatis suis animae aegrotant, omnis apud te medicina praepolleat. Tu
pueriliter pueros, fortiter iuvenes, quiete senes prout cuiusque non corporis
tantum, sed et animi aetas est, exerces ac doces. Tu parentibus filios libera
quadam servitute subiungis, parentes filiis pia dominatione praeponis. Tu
fratribus fratres religionis vinculo firmiore atque arctiore quam sanguinis
nectis... Tu cives civibus, gentes gentibus, et prorsus homines primorum parentum recordatione, non societate tantum, sed quadem etiam fraternitate
coniungis. Doces Reges prospicere populis; mones populos se subdere Regibus.
Quibus honor debeatur, quibus affectus, quibus reverentia, quibus timor, quibus
consolatio, quibus admonitio, quibus cohortatio, quibus disciplina, quibus
obiurgatio, quibus supplicium, sedulo doces; ostendens quemadmodum et non
omnibus omnia, et omnibus caritas, et nulli debeatur iniuria » (68).
Supplices interea, Venerabiles Fratres, animos et manus ad caelum « ad
Pastorem et Episcopum animarum nostrarum » (69), ad divinum Regem « Dominum
dominantium » erigamus, ut ipse virtute omnipotenti sua iubeat, in orbe universo
terrarum praeclaros christianae institutionis fructus cotidie magis percipi
atque augeri, in singulorum hominum et populorum emolumentum.
Quorum autem caelestium munerum auspicem, paterno animo, vobis, Venerabiles
Fratres, et clero populoque vestro apostolicam benedictionem impertimus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die 31 mensis Decembris anno 1929, Pontificatus
Nostri octavo.
PIUS PP. XI
(1) MARC., X, 14.
(2) II Tim., IV, 2.
(3) Confess., I, 1.
(4) Prov., XXII, 6.
(5) Hom. 60, in c. 18 Matth.
(6) MARC., IX, 36.
(7) MATTH., XXVIII, 18-20.
(8) Pius IX, Ep. enc. Quum non sine, 14 Iul. 1864.
(9) De Symbolo ad catech., XIII.
(10) Ep. enc. Libertas, 20 Iun. 1888.
(11) Ep. enc. Singulari quadam, 24 Sept. 1912.
(12) A. MANZONI, Osservazioni sulla Morale Cattolica, C. III.
(13) Codex iuris canonici, c. 1375.
(14) Commentar. in Matth., cap. 18.
(15) Cod. iuris can., cc. 1381, 1382.
(16) Ep. enc. Nobilissima Gallorum gens, 8 Febr. 1884.
(17) MATTH., XXVIII, 19.
(18) Oratio habita ad alumnos Tusculani Conlegii, vulgo di Mondragone, 14 Maii
1929.
(19) Deut., XXXII, 4.
(20) S. TH., 2 - 2, Q. CII, a. 1.
(21) S. TH., 2 - 2, Q. X, a. 12.
(22) Suppl. S. TH. 3. p. Q. 41, a. 1.
(23) Cod. iur. can., c. 1113.
(24) Ep. enc. Rerum novarum, 15 Maii 1891.
(25) Ibidem.
(26) Ep. enc. Sapientiae christianae, 10 Ian. 1890.
(27) Cod. iur. can., c. 1113.
(28) « The fundamental theory of liberty upon which all governments in this
union repose excludes any generai power of the State to standardize its children
by forcing them to accept instruction from public teachers oniy. The child is
not the mere creature of the State; those who nurture him and direct his destiny
have the right coupled with the high duty, to recognize, and preparo him for
additional duties ». U. S. Supreme Court Decision in the Oregon School Cases,
June 1, 1925.
(29) Epist. ad Card. a publicis Ecclesiae negotiis, 30 Maii a. 1929.
(30) Cod. iur. can., c. 750, § 2 ; S. TH., 2-2. Q. X, a. 12.
(31) Oratio hahita ad alumnos Tusculani Conlegii, vulgo di Mondragone, 14 Maii
1929.
(32) Sermo habitus ad alumnos Tusculani Conlegii, vulgo di Mondragone,
14 Maii 1929.
(33) P. L. TAPARELLI, Saggio teoretico di Diritto naturale, n. 922,
opus quod numquam xatis laudari potest vel invenibus commendari qui studiorum
Universitates frequentant. (Cfr. sermonem Nostrum die 18 Decembris 1927
habitum).
(34) Ep. enc. Immortale Dei, 1 Nov. 1885.
(35) Ep. enc. Immortale Dei, 1 Nov. 1885.
(36) Ep. 138.
(37) Dell'educazione cristiana dei figliuoli, lib. I, c. 43.
(38) Epist. ad Card. a publicis Ecclesiae negotiis, 30 Maii 1929.
(39) Conc. Vat., Sess. 3, cap. 4.
(40) Prov., XXII, 15.
(41) Sap., VIII, 1.
(42) Io., III, S.
(43) Rom., VII, 23.
(44) Dell'educazione cristiana dei figliuoli, lib. II, e. 88.
(45) MATTH., XVIII, 7.
(46) Eph., VI, 4.
(47) NIC. TOMMASEO, Pensieri sull'educazione, Parte I, 3, 6.
(48) Pius IX, Ep. Quum non sine, 14 Jul. 1864. — Syllabus, Prop. 48. —
Leo XIII, alloe. Summi Pontificatus, 20 Aug. 1880; Ep. enc.
Nobilissima, 8 Febr. 1884; Ep. enc. Quod multum, 22 Aug. 1886; Ep.
Officio sanctissimo, 22 Dec. 1887; Ep. enc. Caritatis, 19 Mart. 1894,
etc. (cfr. Cod. iur. can. cum fontium annot., ad can. 1374).
(49) Cod. iur. can., c. 1374.
(50) Ep. enc. Militantis Ecclesiae, 1 Aug. 1897.
(51) P. G., t. 31, 570.
(52) Inst. Or., I, 8.
(53) I Thess., V, 21.
(54) SENECA, Epist. 45.
(55) Leo XIII, Ep. enc. Inscrutabili, 21 Apr. 1878.
(56) Oratio II, P. G., t. 35, 426.
(57) MATTH., IX, 37.
(58) HORAT., Art. poët., v. 163.
(59) I Cor., XV, 33.
(60) Conf., VI, 8.
(61) I Io., II, 16
(62) De idololatria, 14.
(63) Gal., IV, 19.
(64) Col., III, 4.
(65) II Cor., IV, 11.
(66) HORAT., Od. 1. III, od. 3, v. 1.
(67) Apol., 42.
(68) De moribus Ecclesiae catholicae, lib. I, e. 30.
(69) Cfr. I Petr., lI, 25.
© Copyright -
Libreria Editrice Vaticana