AD VENERABILES FRATRES PATRIARCHAS,
PRIMATES, ARCHIEPISCOPOS,
EPISCOPOS ALIOSQUE LOCORUM ORDINARIOS
PACEM ET COMMUNIONEM
CUM APOSTOLICA SEDE HABENTES:
DE OECUMENICA EPHESINA SYNODO
QUINDECIM ANTE SAECULIS CELEBRATA.
PIUS PP. XI
VENERABILES FRATRES
SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM
Lux veritatis temporumque testis historia docet, si modo recte dispiciatur
diligenterque exploretur, divinam illam a Iesu Christo datam pollicitationem : «
Ego vobiscum sum... usque ad consummationem saeculi » (1) numquam Ecclesiae suae
sponsae defuisse, adeoque numquam esse in posterum defuturam. Quin immo, quo
asperioribus fluctibus divina Petri navis per saeculorum decursum iactatur, eo
praesentius experitur atque validius caelestis gratiae auxilium. Quod quidem
prima potissimum Ecclesiae aetate contigit, non modo cum christianum nomen
exsecrabile habebatur piaculum, capite damnandum, sed etiam cum per haereticorum
perfidiam, in orientalibus praesertim regionibus grassantium, germana Christi
fides perturbata in gravissimum incidit discrimen. Quemadmodum enim catholici nominis
insectatores, alius ex alio, misere praeterierunt, ipsumque corruit Romanorum
imperium, ita haeretici omnes, veluti exarescentes palmites (2) a divina vite
revulsi, non vitae umorem haurire, non fructus facere potuerunt.
At vero Ecclesia Dei, tot inter procellas ac collabentium rerum vices confisa
unite Deo, nullo non tempore iter suum securo plenoque gradu persecuta est, ac
sacrum evangelicae veritatis depositum, ipsimet a Conditore suo concreditum,
integerrime strenueque tutari nunquam destitit.
llaec animo obversantur Nostro, venerabiles fratres, cum verba vobis facere
per has litteras incipimus de laetissimo sane eventu, de Oecumenica nempe Synodo
quindecim abhine saeculis Ephesi celebrata; in qua profecto ut callida detecta
est errantium protervitas, ita firmissima enituit Ecclesiae fides, caelesti ope
suffulta.
Novimus quidem duo lectissimorum hominum Consilia hortatu Nostro constituta
esse (3), ut saecularis eiusmodi commemoratio non modo heic, in Urbe catholici
orbis capite, sed ubicumque etiam gentium quam dignissime haberetur. Neque
ignoramus quibus a Nobis peculiare hoc munus demandatum est, eosdem curis
laboribusque non pepercisse ut salutare inceptum, pro virili cuiusque parte,
proveheretur. De hac igitur animorum alacritate — cui, fere ubique ac miranda
prorsus consensione, sacrorum Antistites optimique e laicorum ordine viri ultro
libenterque responderunt — gratulamur vehementer, quandoquidem vel in posterum
ex ea baud mediocres confidimus in rem catholicam profecturas esse utilitates.
At eventum hoc et quae cum ipso coniunguntur gesta rerumque adiuneta intente
Nos considerantes, Apostolico muneri, quo divinitus fungimur, con sentaneum
ducimus, ut Nosmet ipsi per Encyclicas has Litteras, sub ipsum celebrationis
exitum, ac sacro redeunte tempore cum B. V. Maria nobis « edidit
Salvatorem », de caussa sane gravissima vobiscum colloquamur. Spem enim fovemus
bonam foro ut, non modo vobis vestratibusque grata sint atque utilia verba
Nostra; sed etiam, si eadem quotquot ab Apostolica Sede dissident, fratres
filiique Nobis dilectissimi, veritatis studio permoti recolant atque reputent,
facere iidem non possint quin, historia magistra vitae quodammodo perculsi,
desiderio saltem afficiantur unius ovilis uniusque Pastoris, germanaeque illius
fidei amplectendae, quae in Romana Ecclesia tuta semper atque integra
religiosissime servatur. Etenim in oppugnandae Nestorianae haereseos ratione,
quam conciliares Patres secuti sunt inque tota Ephesina Synodo celebranda, tria
praesertim, de quibus hic a Nobis potissimum agendum, catholicae Religionis
dogmata in oculis omnium in suaque luce enituere: scilicet, unam esse Iesu
Christi personam, eandemque divinane; B. V. Mariam reapse ac vere Dei Genitricem
esse ab omnibus agnoscendam atque venerandam; itemque divinitus inesse Romano
Pontifici, cum de fide ac moribus caussa agatur, supremam, summam, nullique
obnoxiam, in omnes ac singulos christifideles,. auctoritatem.
I
Rem igitur ex
ordine persequamur, Nostram initio facientes illam Apostoli gentium ad Ephesios
sententiam admonitionemque: « ... Occurramus omnes in unitatem fidei et
agnitionem Filii Dei, in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis
Christi: ut iam non simus parvuli fluctuantes, et circumferamur omni vento
doctrinae in nequitia hominum, in astutia ad circumventionem erroris.
Veritatem autem facientes in charitate, crescamus in illo per omnia, qui est
caput Christus: ex quo totum corpus compactum et connexum per omnem iuncturam
subministrationis, secundum operationem in mensuram uniuscuiusque membri,
augmentum corporis facit in aedificationem sui in charitate » (4).
Quae quidem apostolica
hortamenta quemadmodum Ephesinae Synodi Patres mirabili ea animorum coniunctione
secuti sunt, ita velimus omnes, nullo habito discrimine, praeiudicatisque
reiectis opinionibus, veluti sibimet data ipsis accipiant et in usum feliciter
deducant.
Totius controversiae, ut omnes norunt, Nestorius anetor fnit; non quod ipse
novam ingenio studioque suo pepererit doctrinam, eum potius eam a Theodoro
Mopsuesteno episcopo mutuatus sit, eamque fusius enucleatam novitatisque specie
indutam magno cum verborum sententiarumque apparatu, ut erat dicendi copia
praestans, efferre omnique nisu evulgare coeperit. Is Germaniciae ortus, in
Syriae oppido, adulescens Antiochiam con.cessit, ut inibi a 'sacris profanisque
diseiplinis instrueretur. Hae in urbe, id aetatis celeberrima, monasticam primum
vitam ingressus est, ac dein, qua erat animi mobilitate, ab instituto discedens
ac presbyter factus, in concionandi munere, magis hominum plausus quam Dei
gloriae eupidus, totus fuit. Eius autem eloquentiae fama tam caiuit vulgo, tam
longe lateque increbruit, ut Constantinopolim vocatus, tunc temporis suo
viduatam Pastore, haud mediocri eum omnium exspectatione episcopali dignitate
auctus fuerit. €3ac in sede, sane praeclarissima, nedum perversis doctrinae suae
commentis abstinuerit, maiore potius cum auctoritate animique :iactantia, eadem
docere ac pervulgare non destitit.
Iuvat heic, ad eaussam recte intellegendam, praecipua Nestorianae haereseos
capita paucis attingere. Elatissimus nempe vir, duas integras hypostases,
humanam scilicet Iesu et divinam Verbi in uno quodam communi « prosopo » (quod
dicebat) convenisse x•eputans, mira m illam substantialemque duarum naturarum
unionem, quam hypostaticam vocamus, infitiatus est, ideoque Unigenitum Dei
Verbum non hominem factum, sed in humana came per inhabitationem, per
beneplacitum, perque operationis virtutem fuisse asseveravit. Quapropter «
Theophoron » seu deiferum, non Deum appellandum; haud multum quidem dissimili
ratione, qua prophetae ceterique sancti homines, ob impertitam sibi divinam
gratiam, deiferi vocari queunt.
Ex pravis hisce Nestorii commentis pronum erat duas agnoscere in Christo personas, divinam alteram, alteram humanam itemque necessitate
consequebatur B. Virginem Mariam non vere Dei Genitricem esse, seu Theotocon,
sed potius Christi hominis Matrem, seu Christotocon, vel, quod maximum,
Theodochon, Dei scilicet susceptricem (5).
Scelesta huiusmodi dogmata, cum iam non tecte acque obscure a privato
homine, sed palam aperteque ab ipso Constantinopolitanae sedis Episeopo
conclamarentur, maximam commoverunt in orientali praesertim Ecclesia, animorum
perturbationem. Atque inter Nestorianae haereseos oppugnatores, qui neque in
ipsa urbe orientalis Imperii capite defuere, principem procul dubio loeum
obtinet sanctissimus ille vir ac catholicae integritatis vindex, Cyrillus
Patriarcha Alexandrinus. Is enim, vixdum pravam comperit Episcopi
Constantinopolitani sententiam, ut erat non modo filiorum suorum, sed errantium
etiam fratrum studiosissimus, et coram suis orthodoxam fidem strenue tuitus est,
et datis ad Nestorium litteras, eum fraterno animo ad catholicae veritatis
normam reducere conatus est.
Ast, cum impensum hunc caritatis nisum irritum fecisset indurata Nestorii
pertinacia, Cyrillus, ut Romanae Ecclesiae auctoritatis probe conscius, ita
acerrimus adsertor, noluit ipsemet rem ulterius persegui et in caussa sane
gravissima, sententiam ferre, quin prius ab Apostolica Sede poposcisset
habuissetque iudicium. « Beatissimo » igitur « Deoque dilettissimo Patri
Caelestino » observantissimas dedit litteras, in quibus, filii animo, haec inter
alia habet: « Vetus Ecclesiarum consuetudo suadet, ut eiusmodi res Sanctitati
Tuae communicentur... » (6) « Non prius autem illius (Nestorii) communionem palam
aperteque deserimus, quam haec ipsa pietati Tuae indicaremus. Digneris proin.de
quid hic sentias praescribere, quo liquido nobis constet, communicare ne nos cum
illo oporteat, an vero libere eidem denuntiare, neminem cum eo
communicare, qui eiusmodi erroneam doctrinam fovet ac praedicat. Porro Tuae
integritatis mens et super hac re sententia, piissimis Deoque devotissimis
Macedoniae Episeopis, necnon totius Orientis Antistitibus perspicue per litteras
exponi debet » (7).
Neque supremae Romani Episcopi in universam Ecclesiam alletoritatis ignarus
erat Nestorius. Siquidem, plus semel ad Caelestinum datis litteris, et doctrinae
suae rationem probare et sanctissimi Pontificis praeoceupare sibique conciliare
animum xdsus est. At incassum; quandoquidem incomposita ipsa haereSiarchae verba
haud leves prae se ferebant errores, quos simul 'ac dare dispexit Apostolicae
Sedis Antistes, statim, medicinae nianum admovens, ne haereseos lues evaderet
cunctatione perieulosior, synodali iudicio inquisitos sollemniter reprobavit et
ab oinnibus reprobandos decrevit.
Atque heic intente animadvertatis cupinaus, venerabiles fratres, quantopere,
hac in caussa, Romani Pontificis agendi ratio ah ea differat, quam Alexandrinus
Episcopus secutus fuerat. Hic enim, quainvis sedem obtineret, quae in
orientali Eeelesia haberetur prima, noluit tamen, ut diximus, ipsemet
gravissimam de catholica fide controversiam ante dirimere, quam cognitum omnino
Apostolicae Sedis habuisset oraculum. Caelestinus con-tra, coacta Romae Synodo,
reque mature perpensa, pro suprema sua atque absoluta in dominieum gregem
universum auctoritate, haec de Constantinopolitano Episcopo deque eius doctrina
statuit sollemniterque sanxit: « Aperte igitur » ita Nestorio scribit, «lane
nostram scias esse sententiam, ut nisi de Deo Christo nostro ea praedices, quae
et Romana et Alexandrina et universalis Ecclesia eatholica tenet, si.eut et
saerosaneta Constantinopolitanae urbis Ecclesia ad te usque optime tenuit, et
liane perfidam novitatem, quae hoc, quod venerabilis Seriptura, coniungit,
nititur separare, intra deeimum diem a primo innotescentis tibi huius conventionis die numerandum aperta et scripta confessione damnaveris, ab universalis te Ecclesiae catholicae
communione deiectum. Quam formam ad te nostri iudicii per memoratum filium meum
Possidonium diaconum cum omnibus chartis ad sanctum consacerdotem meum memoratae
Alexandrinae urbis Antistitem, qui ad nos super hoc ipso plenius rettulit,
destinavimus, ut agat vice nostra, quatenus statutum nostrum vel tibi vel
universis fratribus innotescat; quia omnes debent nasse quod agitur, quoties
omnium causa tractatur » (8).
Quam quidem sententiam Romanus Pontifex Alexandrino Patriarchae gravibus
hisce verbis exsequendam mandava: « Auctoritate igitur tecum nostrae sedis
ascita, nostra vice usus, hanc exsequeris districto vigore sententiam, ut aut
intra decem dies ab huius conventionis die numerandos, pravas praedicationes
suas scripta professione condemnet, et hanc se de nativitate Christi Dei nostri
fidem tenere confirmet, quam et Romana et tuae sanctitatis Ecclesia et
universalis devotio tenet; aut nisi hoc fecerit, mox sanctitas tua illi
Ecclesiae provisura, a nostro eum corpore modis omnibus sciai esse removendum »
(9).
At nonnulli superioris recentiorisque aetatis scriptores, luculentissimam
documentorum, quae rettulimus, auetoritatem veluti eludere conantes, hanc de re
universa protulerunt sententiam, saepenumero non sine elatioris animi iactantia.
Esto quidem, ita inconsulto effutiunt, Romanum Antistitem peremptorium edidisse
iudicium atque absolutum, quod Alexandrinus Episeopus, pro sua in Nestorium
simultate, provocaverit suumque libentissime fecerit; nihilo setius coactum
postea Ephesi Concilium caussam ab Apostolica Sede iam iudicatam et omnino
reprobatam, iterum atque ex integro iudicavit, et quid esset ab omnibus de re
sentiendum suprema statuii auctoritate sua. Ex quo colligi arbitrantur
Oecumenicum Concilium iuribus pollere Romani Episcopi auctoritate omnino
potioribus atque validioribus.
Quod tamen eos et perperam moliri et fucata veritatis specie effingere nemo
est qui non videat, dummodo ad historiae fidem alienoque prorsus a
praeiudieatis opinionibus animo in rerum gesta litterarumque monumenta
diligenter introspiciat. Etenim animadvertendum primo est, cum Theodosius
Imperator, Valentiniani etiam conlegae sui nomine, Oecumenicam Synodum indixerit, nondum Caelestini sententiam Constantinopolim allatam esse, adeoque inibi
neutiquam fuisse cognitam. Praeterea, cum indictam ab Imperatoribus Ephesinam
Synodum Caelestinus comperisset, minime suscepto eiusmodi consilio obstitit;
quin immo, datis litteris ad Theodosium (10) et ad Alexandrinum Antistitem (11), et
huiusmodi dilaudavit propositum et legatos suos, qui Concilio praeessent,
Cyrillum scilicet Patriarcham, Arcadium et Proiectum Episcopos ac Philippum
presbyterum, delegit ac renuntiavit. In hac tamen agendi ratione Romanus
Pontifex non caussam adhuc iniudicatam arbitrio Con.eilii reliquit, sed revera
manentibus, ita ipsemet, « quae a nobis antea statuta sunt » (12) ita conciliaribus
Patribus ab se latam sententiam exsequendam mandavit, ut iidem, si fieri
posset, conlatis inter se consiliis admotisque ad Deum precibus, errantem
Constantinopolitanae sedis Episcopum ad unitatem fidei reducere contenderent. Ita enim Cyrillo, a Pontifice pereontanti quomodo se in negotio gereret,
scilicet « utrum sancta Synodus recipere debeat hominem a se praedicata
damnantem; an, quia induciarum tempus emensum est, sententia dudum lata
perduret », Caelestinus rescribit: « Tuae sit hoc sanctitatis cum venerando
fratrum Concilio ut orti in Ecclesia strepitus comprimantur, et finitum, Deo
iuvante, negotium votiva correctione diseamus. Conventui autem nos deesse non
dicimus, neque enim ab his absentes esse possumus, quibus nos ubicumque positis,
fides tamen una coniungit... Illic sumus, quia quod illie pro omnibus agitur,
cogitamus; spiritualiter agimus, quod corporaliter agere non videmur. Studeo
quieti catholicae, studeo pereuntis saluti, si tamen voluerit aegritudinem
confiteri. Quod ideo dicimus, ne volenti se corrigere forsitan deesse
videamur... Probet nos veloces pedes ad effundendum sanguinem non habere, quando
sibi etiam remedium cognoscat oblatum » (13).
Atsi haec Caelestini verba paternum illius ostendunt animum, ac
luculentissime testantur nihil eum habuisse antiquius quam ut germanae fidei
lumen obcaecatis mentibus affulgeret, adeoque errantium reditu laetaretur
Ecclesia; verumtamen quae legatis suis ipsemet praescripsit Ephesum
proficiscentibus, eiusmodi profecto sunt ut illam patefaciant Pontificis curam
sollicitudinemque, qua divinitus accepta Romanae Sedis iura sarta tectaque
iusserit esse servanda. Haec enim inter alia habet: « Auctoritatem Sedis
Apostolicae custodiri debere mandamus; siquidem et instructiones, quae vobis
traditae sunt, hoc loquantur, ut interesse conventui debeatis, ad disceptationem
si fuerit ventum, vos de eorum sententiis iudicare debeatis, non subire certamen
» (14).
Neque aliter se gesserunt legati, annuentibus sane sacrae Synodi Patribus.
Siquidem, absolutissimis, quae supra memoravimus, Pontificis mandatis firmiter
fideliterque obsecuti, cum Ephesum, peracta iam actione prima iidem
pervenissent, ea omnia quae in superiore coetu decreta essent, sibi reddenda
esse expostularunt ut, Apostolicae Sedis nomine, confirmata rataque haberentur:
« Rogamis ut ea nobis patefieri mandetis, quae ante adventum nostrum in sancta
hac Synodo acta sunt, quo iuxta beati Papae nostri praesentisque huius saneti
coetus sententiam nos quoque confirmemus ... » (15).
Ac Philippus presbyter coram Concilio universo praeclaram illam pronuntiavit
de Romanae Ecclesiae primatu sententiam, quam ipsa refert dogmatica Vaticanae
Synodi Constitutio « Pastor Aeternus » (16). Scilicet: « Nulli dubium, imo saeculis
omnibus notum est, quod sanctus beatissimusque Petrus Apostolorum princeps et
caput, fideique columna, et Ecclesiae catholicae fundamentum, a Domino nostro
Iesu Christo, Salvatore humani generis ac Redemptore, claves regni accepit,
solvendique ac ligandi peccata potestas ipsi data est: qui ad hoc usque tempus
et semper in suis successoribus vivit et iudicium exercet » (17).
Quid amplius? Numquid Oeeumenici Concilii Patres huic Caelestini eiusque
legatorum agendi rationi obstiterunt, vel aliquo patto adversati sunt? Minime
prorsus. Quin immo litterarum monumenta supersunt, quae suam ipsorum
observantiam reverentiamque apertissime ostendunt. Etenim in secunda sacrae
Synodi actione eum pontificii legati, Caelestini litteras perlegentes, haec
inter glia edicerent: « Direximus pro nostra sollicitudine sanetos fratres et
consacerdotes nostros unanimes nobis et probatissimos viros Arcadium et.
Proiectum Episcopos et Philippum presbyterum nostrum, qui iis, quae aguntur,
intersint, et ea, quae a nobis antea statuta sunt, exsequantur; quibus
praestandum a vostra sanctitate non dubitamus assensum ... » (18); tantum abest
ut conciliares Patres hanc velati supremi iudicis sententiam infitiati sint, ut
potius eani una voce dilaudantes, Romanum Pontificem amplissimis hisce
acclamationibus consalutaverint: « Hoc iustum iudicium! Novo Paulo Caelestino,
novo Paulo Cyrillo, Caelestino custodi fidei, Caelestino cum Synodo concordi,
Caelestino universa Synodus gratias agit; unus Caelestinus, unus Cyrillus, una
fides Synodi, una fides orbis terrarum » (19).
Ubi vero ad Nestorii damnationem reprobationemque ventum est, iidem
conciliares Patres non libere sibi atque ex integro putant rem esse iudicandam,
sed sese Romani Pontificis oraculo praeoccupatos atque « coactos » aperte
profitentur: « Deprehendentes ... ipsum (Nestorium) impie sapere et praedicare,
coatti per sacros canones et per epistolam sanctissimi Patris nostri et
comministri Caelestini, Romanae Ecclesiae Episcopi, lacrymis subinde perfusi, ad
lugubrem hanc contra eum sententiam necessario venimus. Igitur Dominus noster
Iesus Christus, blasphemis illius vocibus impetitus, per sanctissimam hanc
Synodum, eumdem Nestorium episcopali dignitate privatum et ab universo
sacerdotum consortio et coetu alienum esse definivit » (20).
Atque idem omnino Firmus, Episcopus Caesariensis, in secunda Concilii
actione, apertis hisce verbis, professus est: «Apostolica et Sancta Sedes,
Caelestini sanctissimi episcopi per litteras, quas ad religiosissimos Episcopos
... misit, etiam ante de praesenti negotio sententiam regulamque praescripsit,
quam nos quoque secuti ... quoniam Nestorius, a nobis citatus, non paruit,
formam illam exsecutioni mandavimus, canonicum apostolicumque iudicium in eum
proferentes » (21).
Iamvero, quae alia ex aliis documenta adhuc a Nobis revocata sunt tam
expresse significanterque evineunt communem iam tunc in universa Ecclesia
viguisse fidem de Romani Pontificis in omnem Christi gregem auctoritate, nulli
quidem subiecta ac falli nescia, ut eadem Nobis perspicuam illam atque dilucidam
in mentem reducant Augustini sententiam, paucis ante annis de Zosimi papae per
Epistulam Tractoriam iudicio in Pelagianos prolato: « In his verbis Apostolicae
Sedis tam antiqua atque fundata, tam certa et clara est catholica fides, ut
nefas sit de illa dubitare christiano » (22).
Atque utinam sanctissimus ille Hipponensis Episcopus in Ephesina Synodo
interesse potuisset; quantopere, mira ingenii sui acie disceptationum discrimen
perspiciens, catholicae veritatis dogmata inlustrasset, eaque animi sui
fortitudine tuitus esset. Attamen, ubi Imperatorum legati Hipponem pervenerunt,
qui invitationis litteras eidem redderent, nihil aliud superfuit, nisi ut
praeclarum illud christianae sapientiae iubar exstinctum, eiusque sedem a
Vandalis vastatam complorarent. Nos non latet, venerabiles fratres, ex iis
nonnullos, qui, nostra praesertim aetate, historiae pervestigationibus dant
operam, totos esse non modo in Nestorio de haereseos labe purgando, sed etiam in sanctissimo
illo Alegandrino episcopo Cyrillo idcirco iniqua.e simultatis accusando, quod
Nestorium sibi invisum calumniatus sit, atque ob ea, quae non docuisset, ad
eiusdem damnationem provocandam omnibus prorsus viribus contenderit. Quam
quidem criminationem, sane gravissimam, iidem Constantinopolitani episcopi
defensores beatissimo ipsi. decessori Nostro Caelestino, cuius imperitia
Cyrillus abusus esset, ac vel ipsi sacrosanctae Ephesinae Synodo non verentur
inurere.
Verumtamen inani huiusmodi auso atque temerario universa reprobando reclamat
Ecelesia, quae et nullo non tempore Nestorii damnationem agnovit iure meritoque
prolatam, et Cyrilli doctrinam orthodoxam tenuit, et Ephesinum Concilium in
Oecnmenicis Synodis, Spiritu Sancto affiante, celebratis semper habuit atque
nunquam non est venerata.
Etenim, ut bene multa mittamus atque luculentissima litterarum monumenta,
omnes profecto norunt complures etiam Nestorii asseclas — qui rerum decursum
suis oculis perspectum habuerant, quique nulla cum Cyrillo necessi.tudi.ne
inngebantur — quamvis ob Nestorii amicitiam, ob magnam scriptorum eius
allectationem obque incensum ipsum disceptationum ardorem in adversam partem
commoverentur, post tamen Ephesinam Synodum veluti luce veritatis perculsos,
Constantinopolitanum Episcopum haereticum iusta Ecclesiae lege vitandum
pedetemptim deseruisse. Quos inter nonnulli superstites pro certo erant, cum
decessor Noster f. r. Leo Magnus ita ad Paschasinum Lilybetanum episcopum,
eumdemque suum ad Chalcedonense Concilium legatum, scribebat: « Totam
Constantinopolitanam Ecclesiam cum monasteriis omnibus et multis episcopis
noveris praebuisse consensum, et subscriptionibus suis Nestorium atque Eutychen
cum suis anathematizasse dogmatibus » (23). In dogmatica autem ad Leonem
imperatorem epistula Nestorium apertissime tamquam haereticum et haereseos
magistrum, nemine refragante, redarguit; siquidem: « Anathematizetur ergo —
inquit — Nestorius, qui beatam Virginem Mariam non Dei, sed hominis
tantummodo, credidit genitricem, ut aliam personam carnis faceret, aliam Deitatis, nec unum Christum in Verbo Dei et carne sentiret, sed separatim atque
seiunctim alterum filium Dei, alterum hominis praedicaret » (24). Hoc item prorsus
Chalcedonense Concilium, Nestorium iterum reprobando atque Cyrilli doctrinam
dilaudando, sollemniter sanxisse nemo est qui ignoret. Ac sanctissimus decessor
Noster Gregorius Magnus, vixdum ad beati Petri cathedram evectus est, in
synodica sua ad orientales Ecelesias epistula, quatuor memoratis Oecumenieis
Conciliis, Nicaeno nempe, Constantinopolitano, Ephesino atque Chalcedonensi,
nobilissimam hanc de iisdem habet maximique momenti sententiam: « ... In his,
velut in quadrato lapide, sanctae fidei structura eonsurgit, et cuiuslibet
vitae atque actionis exsistat, qui.squis eorum soliditatem non tenet, etiam si
lapis esse cernitur, tamen extra aedificium iacet » (25). Omnes igitur in comnerto
habeant Nestorium revera haeretica praedicasse commenta, Alexandrinum
Patriarcham strenuum exstitisse catholicae fidei defensorem, ac Caelestinum
Pontificem, una cum Ephesina Synodo, et avitam doctrinam tutatum esse et
sunremam Apostolicae Sedis auctoritatem.
II
Iam nunc, venerabiles fratres, ad ea doctrinae capita altius investiganda
gradum faciamus, quae Oecumenica Ephesina Synodus per ipsam Nestorii
damnationem palmi professa est suaque auctoritate sanxit. Scilicet, praeterquam
quod Pelagianam haeresim reprobavit eiusque damnavit fautores — quos inter et
Nestorium fuisse non est dubium — illud potissimum in caussa fuit ac fere
concorditer a Patribus sollemniterque confirmatum; videlicet impiam omnino
esse ac Sacris Litteris repugnantem huius haeresiarchae sententiam, ideoque
eertum prorsus quod ipsemet renuebat, nimirum unam esse in Christo personam
eamdemque divinam. Cum enim Nestorius, ut diximus, Divinum Verbum humanae
naturae non substantialiter atque hypostatice in Christo uniri praefraete
contenderet, sed accidentali quodam ac morali vinculo, Ephesini Patres,
Constantinopolitanum episcopum danmantes, rectam de Incarnatione doctrinam,
firmiter ab omnibus retinendam, aperte professi sunt. Ac sane Cyrillus in
epistulis et capitulis ad Nestorium iam antea datis atque Oecumenicae insertis
huius Synodi Actis, mire cum Romana Ecclesia consentiens, haee disertis
iteratisque tuebatur verbis: « Nulla itaque ratione unum Dominum nostrum Iesum
Christum in duos filios divellere fas est ... Non enim Seriptura dicit Verbum
hominis personam sibi associasse, sed carnem factum esse. Quod autem Verbum caro
factum perhibetur, id aliud nihil est quam quod perinde ac nos carni et sanguini
communicavit; suum ergo fecit nostrum corpus prodiitque homo ex muliere, deitate
interim aut ex Patre nativitate non abiecta: mansit enim in ipsa quoque carnis
assumptione quod erat » (26).
Etenim sacro edocernur eloquio divinaque traditione, Dei Patris Verbum non
cuidam homini, in se iam subsistenti, se coniunxisse, at unum eumdemque Christum
Dei Verbum esse, in Patris sinu nevo sempiterno perfruens, atque hominem in
tempore factum. Siquidem divinitat :m humanitatemque in Christo Iesu, human
generis Redemptore, mirabili illa vinciri unione, quae hypostatica iure
meritoque dicitur, ex eo luculentissime evincitur, quod in Sacris Litteris idem
unus Christus non modo Deus et homo vocatur, sed etiam ut Deus itidemque homo
operari, ac denique qua homo mori, qua Deus e mortuis resurgere praeclare
perhibetur. Scilicet, qui in sinu Virginis Spiritus Sancti opera conceptus,
nascitur, iacet in praesepio, filium hominis se nominat, patitur, crucique
affixus moritur, idem prorsus est qui ab Aeterno Patre «Filius meus dilectus »
(27)
prodigiali sollemnique modo appellatus, cum admissorum veniam divina potestate condonat
(28), tum aegrotos
propria virtute sua ad sanitatem (29) ac mortuos revocai ad vitam (30). Quae quidem
omnia ut luculenter ostendunt duas esse in Christo naturas, e quibus et humana
et divina eliciuntur opera, ita haud minus luculenter testantur unum esse
Christum, Deum hominemque simul, ob illam divinae personae unitatem, qua «
Theanthropos » vocatur.
Hanc praeterea doctrinam perpetuo ab Ecclesia traditam per humanae
Redemptionis dogma comprobari atque confirmari nemo est qui non videat.
Enimvero quomodo poterat Christus « primogenitus in multis fratribus » (31) vocari,
vulnerari propter iniquitates nostras (32), nosque a peccati servitute redimere,
nisi humana, acque ac nos, frueretur natura? Atque itidem, quo pacto poterat
ipse Caelestis Patris omnino placare iustitiam, ab humano genere violatam, nisi
immensa polleret, ex divina persona sua, atque infinita dignitate?
Neque hoc catholicae veritatis caput ex eo infitiari licet, quod, si
Redemptor noster humana carere persona dicatur, ideirco humanae eius naturae
aliqua videatur deesse perfectio, quare ipsemet, ut homo, minor nobis evadat.
Sicut enim subtiliter sagaciterque admonet Aquinas, « personalitas intantum
pertinet ad dignitatem alicuius rei et perfectionem, inquantum ad dignitatem
alicuius rei et perfectionem eius pertinet, quod per se exsistat; quod in nomine
personae intelligitur: dignius autem est alicui, quod exsistat in aliquo se
digniore, quam quod exsistat per se; et ideo ex hoc ipso humana natura dignior
est in Christo, quam in nobis, quod in nobis quasi per se exsistens propriam
personalitatem habet, in Christo autem exsistit in persona Verbi; sicut etiam
esse completivum speciei pertinet ad dignitatem formae: tamen sensitivum
nobilius est in homine propter coniunctionem ad nobiliorem formam
completivam, quam sit in bruto animali, in quo est forma completiva » (33).
Praeterea operae hic pretium est animadvertere, quemadmodum Arius,
callidissimus ille catholicae unitatis subversor, divinam Verbi
con.substantialemque Aeterno Patri naturam impugnavit, ita Nestorium, alfa
prorsus via progressum, hypostaticam nimirum Redemptoris unionem renuendo,
plenam atque integram Christo, quamvis non Verbo, denegasse divinitatem. Si.
enim morali tantummodo nexu, ut perperam ipse hariolabatur, divina natura cum
humana copularetur in Christo — quod quidem, ut diximus, prophetae etiam
ceterique christianae sanctitatis heroes, ob suam cuiusque cum Deo
coniunctionem, quodammodo assecuti sunt — vel parum differret, vel minime
prorsus, humani generis Servator ab iis, quos sua gratia suoque sanguine
redemit. Abdicata igitur hypostaticae unionis doctrina, in qua Incarnationis
humanaeque Redemptionis dogmata innituntur atque consistunt, totum concidit ac
corruit catholicae religionis fundamentum.
Quapropter haud miramur si, ingruente Nestorianae haereseos periculo,
catholicus orbis contremuit universus; haud miramur si Constantinopolitano
Episcopo, avitae fidei temere vaferrimeque adversanti, Ephesina Synodus acriter
obstitit, eumque, Romani Pontificis sententiam exsecuta, diro perculit
anathemate.
Nos itaque, omnibus christiani aevi actatibus concordi respondentes animo,
humani generis Redemptorem non « Eliam ... aut unum ex Prophetis » veneramur,
quos caeleste Numen per gratiam suam inhabitat, sed cum Apostolorum Principe,
arcanum eiusmodi divinitus agnoscente, una voce profitemur: « Tu es Christus,
Filius Dei vivi » (34).
Quo veritatis dogmate in tuto polito, facile inde colligi potest universali'
hominum rerumque mundanarum concretionem ea dignitate per mysterium
Incarnationis adauctam esse, qua maior intellegi profecto nequeat, ea sane
grandiore, ad quam per creationis opus provecta fuerit. Ita enim in Adae subole
unus habetur, nempe Christus, qui sempiternam omnino attingit infinitam que
divinitatem, cum eademque arcano arctissimoque modo coniungitur; Christum
dicimus, fratrem quidem nostrum, humanaque natura praeditum, at Deum ertam
nobiscum, seu Emmanuelem, qui sua nos gratia suisque promeritis cum ad divinum
omnes reducit Auctorem, tum ad eam revocai caelestem beatitatem, e qua per
originale peccatum misere delapsi sumus. Gratum igitur eidem habeamus animum,
eius sequamur praecepta, imitemur esempla. Ita enim eius divinitatis consortes
erimus, « qui humanitatis nostrae fieri dignatus est particeps » (35).
Atsi, ut dicimus, nullo non tempore, per saeculorum decursum, germanam
huiusmodi atque incorruptam de personali Conditoris sui unitate atque divinitate
doctrinam vera Iesu Christi Ecclesia diligentissime tutata est, non ita, proh
dolor, apud eos contingit, qui extra unum Christi ovile miserrime vagantur.
Quandocumque enim ab infallibili Ecclesiae magisterio se quis pertinaciter
eripit, certam in eo veramque de Iesu Christo doctrinam sensim deficere
lamentamur. Et sane, si tot tamque varias religiosas factiones, eas praesertim,
quae inde a saeculis XVI et XVII exortae, christiano adhuc ornantur nomine,
quaeque ab irrito discidio suo firmiter Christum Deum hominemque profitebantur,
quid nurse de eo sentiant interrogemus, absimilia profecto atque inter se
pugnantia habeamus responsa: nam pauci quidem ex iis rectam de Redemptoris
nostri persona doctrinam plenamque fidem servarunt; alii vero, si qua ratione
simile aliquid affirmant, vaporantia tamen aromata sapere videntur, sua iam re
destituta. Etenim Iesum Christum velut hominem proponunt, divinis charismatibus
praeditum, arcano quodam modo prae aliis divinitati coniunctum, Deo maxime
propinquum; at longe ab integra absunt atque sincera catholicae fidei
professione. Alii denique nihil divini in Christo agnoscentes, eum merum hominem
profitentur, eximiis quidem animi corporisque dotibus ornatura, sed erroribus
eriam atque humanae fragilitati obnoxium. Ex quo liquido patet hos omnes, aeque
ac Nestorium, velle temerario auso « solvere Christum » ideoque, teste Ioanne
Apostolo, non esse ex Deo (36).
Nos igitur e supremo huius Apostolicae Sedis fastigio eos omnes paterno animo
adhortamur, qui se Christi asseclas esse gloriantur, quique in ipso cum
singulorum, tum humanae consortionis spero salutemque reponunt, ut firmius in
dies arctiusque Romanae Ecelesiae adhaereant, in qua una Christus integra
perfectaque fide creditur, sincero adorationis cultu colitur, atque perpetua
incensae caritatis fiamma diligitur. Meminerint iidem, ii praesertim qui
seiuncto a Nobis pregi praesunt, quam maiores sui Ephesi sollemniter professi
sunt fidem, eam, quemadmodum anteacta aetate ita in praesens, a suprema hac
veritatis Cathedra immutatam servari strenueque defendi; meminerint huiusmodi
gérmanae fidei unitatem in una tantummodo petra inniti ac consistere a Christo
posita, itemque, per supremam Beati Petri successorum auctoritatem, sartam
tectamque servari posse.
De hac quidem catholicae religionis unitate paucis ante annis per Encyclicas
Litteras « Mortalium animos » fusius disseruimus; iuvat tamen heic rem breviter
in mentem redigere, cum hypostatica Christi unio, in Ephesina Synodo sollemniter
confirmata, illias unitatis ima,ginem referat atque proponat, qua Redemptor
noster mysticum corpus suum, Ecclesiam nempe, ornatum voluit, « unum corpus »
(37)
« compactum et connexum » (38). Nam si personalis Christi unitas arcanum exsistit
exemplar, ad quod ipsemet unam christianae societatis compagem conformare
voluit, id profecto non ex commenticia quadam oriri posse multorum inter se
discordium coniunetione, sed ex una solummodo hierarchia, ex uno summoque
magisterio, ex una credendi lege, unaque christianorum fide nemo cordatus non
videat (39). Hanc Ecclesiae unitatem, quae in communione cum Apostolica Sede
continetur praeclare in Ephesina Synodo Philippus Romani Episcopi legatus
testatus est, qui Conciliares Patres litteris a Caelestino datis una voce
plaudentes allo quens, memoranda haec protulit verba: «Gratias agim.us sanetae
venerandaeque Synodo, quod litteris sancti beatique Papae nostri vobis
recitatis, sancta membra sanetis vestris voeibus sancto capiti, sanetis etiam
vestris exclamationibus vos adiunxeritis. Non enim ignorat vestra beatitudo
totiu s fidei vel etiam Apostolorum caput esse beatum Apostolum Petrum » (40).
Quodsi umquam, nunc maxime, venerabiles fratres, boni omnes una eademque in
Iesum Christum eiusque mysticam Sponsam Ecclesiam sincera fidei professione
obstringantur oportet, cum tot ubique homines suave Christi iugum excutere
conentur, eius doctrinae lucem respuant, gratiae rivos proculcent, divinam
denique auctoritatem eius repudient, qui factus est, secund um illud Evangelii,
« in signum cui contradicetur » (41). E lacrimabili eiusmodi a Christo
defectione cune innumera proficiscantur increseentia cotidie detrimenta,
opportunum ab eo omnes remedi.um quaerant, qui unus « sub caelo datus est
hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri » (42).
Ita enim tantummodo, mortalium animis sacro aspirante Iesu Corde, cum
singulis hominibus, tum domestico convietui ipsique civili societati, tam
acriter in praesens perturbatis, feliciora poterunt emergere tempora.
III
Ex hoc vero, quod adhuc attigimus, catholicae doctrinae capite illud
necessario consequitur divinae maternitatis dogma, quod de B. Virgine Maria
praedicamus: « non quod — ut Cyrillus admonet — Verbi natura ipsiusve divinitas
ortus sui principium ex sancta Virgine sumpserit, sed quod sacrum illud corpus
anima intelligente perfectum ex
ea traxerit, cui et Dei Verbum secundum hypostasim unitum, secundum carnem natum
dicitur. » (43).
Enimvero, si Filius B. Mariae Virginis Deus est, illa pro certo, quae eum
genuit, Dei Mater iure est meritoque appellanda; si una est Iesu Christi
persona, eaque divina, procul dubio Maria non Christi hominis Genitrix
tantummodo, sed Deipara, seu Theotocos vocari ab omnibus debet. Quae igitur ab
Elisabeth, cognata sua, «Mater Domini mei » (44) salutatur, quae ab Ignatio martyre
Deum peperisse dicitur (45), et ex qua Tertullianus Deum natum esse profitetur
(46),
illam utique omnes almam Dei Parentem veneremur, cui plenam contulit aeternum
Numen gratiam, tantàque adauxit dignitate.
Ac porro, hanc a prima Ecclesiae aetate traditam veritatem non quispiam ex eo
reiicere poterit, quod B. Virgo Maria corpus quidem Iesu Christo praebuerit, non
caelestis Patris generaverit Verbum; siquidem, ut suo iam tempore Cyrillus recte
dilucideque respondet (47), quemadmodum ceterae omnes, iu quorum sinu terrena
nostra concretio non anima procreatur humana, matres revera dicuntur ac sunt,
ita ipsa itidem ex una Fili sui persona divinam adepta est maternitatem.
Merito igitur, impiam Nestorii sententiam, quam Romanus Antistes, divino
Spiritu ductus, superiore anno damllaverat, iterum Ephesina Synodus sollemniter
reprobavit.
Atque tanta in Deiparam Virginem Ephesina plebs ferebatur pietate, tanto
aestuabat amore ut, cum latum a conciliaribus Patribus iudicium intellexisset,
effusi animorum laetitià eosdem conclamaret, atque ardentibus instructa facibus
confertoque agmine, domum usque comitaretur. Ac pro certo ipsamet magna Dei
Parens, mirando eiusmodi spectaculo suaviter de caelo arridens, suos Ephesi
filios cunctosque catholici orbis christifideles, Nestorianae haereseos insidiis perturbatos, materno animo
praesentissimoque ausilio suo prosecuta est.
Quo ex divina maternitatis dogmate, veluti ex arcanae scaturiginis fonte,
singularis profiuit Mariae gratia eiusque summa post Deum dignitas. Quin immo,
ut praeclare scribit Aquinas: « Beata Virgo ex hoc quod est Mater Dei, habet
quandam dignitatem infinitam ex bono infinito quod est Deus » (48). Quod satius
hisce verbis Cornelius a Lapide enucleat atque explicat: « Beata Virgo est Mater
Dei; ergo ipsa longe excellentior est omnibus angelis, etiam seraphinis et
cherubinis. Mater Dei est; ergo purissima est et sanctissima, adeo ut sub Deo
maior puritas intelligi nequeat. Mater Dei est; ergo quidquid ulli Sanctorum
concessum est privilegii (in genere gratiae gratum facientis), hoc illa prae
omnibus obtinet » (49).
Cur igitur Novatores atque acatholici non pauci tam acerrime nostram
reprobant in Deiparam Virginem pietatem, veluti nos cultura subducamus uni Deo
debitum?
An nesciunt iidem, neve attente eonsiderant nihil posse Iesu Christo gratius
obvenire, qui in Matrem suam magno profecto fiagrat amore, quam si eam pro
merito veneremur, impense redamemus, eiusque sanctissima imitantes exempla
validum patrocinium eius conciliare nobis studeamus?
Nolumus tamen heic rem silentio praeterire, quae haud mediocri solacio Nos
afficit, videlicet nostris hisce temporibus Novatores etiam nonnullos Deiparae
Virginis dignitatem melius agnoscere, ad eamque studiose reverendam
honorandamque anici atque moveri. Quod quidem, dummodo ex intima atque sincera
eoratn conscientia, non autem ex tecta quadam ratione conciliandi sibi
catholicorum animos proficiscatur, ut alicubi evenire comperimus N os omnino
sperare iubet foro ut — ad reni bonis omnibus orando operandoque enitentibus ac
Beata Virgilio deprecaute, quae errantes filios materno prosequitur animo —
ipsimet ad unum Iesu Christi gregem adeoque ad Nos, qui licet immerentes, eius in terris
partes agimus auctoritatemque sustinemus, tandem aliquando reducantur.
At aliud etiam, venerabiles fratres, in Mariae maternitatis munere Nobis
recolendum putamus, quod quidem sapit dulcius, sapit suavius. Ipsa scilicet ex
hoc quod humani generis peperit Redemptorem, nostrum quoque omnium, quos
Christus Dominus fratres habere voluit (50), quodammodo exsistit benignissima mater.
« Talem, ita decessor Noster f. r. Leo XIII, nobis praestitit Deus, cui, hoc
ipso quod Unigenae sui Matrem elegit, maternos piane indidit sensus, aliud nihil
spirantes nisi amorem et veniam; talem facto suo Iesus Christus ostendit, cum
Mariae subesse et obtemperare ut matri filius sponte voluit; talem de cruce
praedicavit, cum universitatem humani generis, in Ioanne discipulo, curandam ei
fovendamque commisit; talem denique se dedit ipsa, quae eam immensi laboris
hereditatem, a moriente Filio relictam, magno complexa animo, materna in omnes
officia confestim coepit impendere » (51).
Ex quo fit ut ad eam praepotenti quadam impulsione feramur, ut nostra omnia
— gaudia scilicet, si laetamur; aerumnas, si angimur; spes, si ad meliora
tandem emergere nitimur — fidentes eidem concredamus; ex quo fit ut, si
difficiliora inciderint Ecclesiae tempora, si fides labet quod refrixerit
caritas, si privati publicique mores in deterius vergant, si aliquod catholico
nomini civilique consortioni periculum impendeat, supplices ad eam perfugiamus caelestem opem deprecantes; ex quo denique fit ut in supremo mortis
discrimine, cum nulla aliunde spes detur, nullum auxilium, ad eam lacrimantes
oculos trementesque manus attollamus, veniam a Filio suo per cani efflagitantes,
aeternamque in caelis felicitatem.
Incensiore igitur studio, in praesentibus, quibus afficimur, necessitatibus
eam adeant omnes; ab eaque instanti supplicatione contendant « ut exorato
Filio, aberrantes nationes ad christiana redeant instituta et praecepta, in
quibus salutis publicae firmamentum consistit, unde et expetitae pacis et verae
beatitatis copia efflorescit. Ab ipsa eo impensius
contendant, quod bonis omnibus exoptatissimum esse debet, ut Ecclesia mater
libertate potiatur tranquilleque fruatur sua; quam non alio illa refert visi ad
summas hominum procurandas rationes, a qua singuli et civitates nulla usquam
damna, plurima omni tempore et maxima beneficia senserunt »(52).
At peculiare praesertim beneficium exoptamus, idque maximi quidem ponderis,
auspice caelesti Regina, ab omnibus implorari. Scilicet, quae tam ardenti
piotate a dissidentibus Orientis populis adamatur ac colitur, ne patiatur ipsa
ut ab Ecclesiae unitate adeoque a Filio suo, cuius Nos in terris vice fungimur,
misere iidem aberient atque adhuc semper abducantur. Redeant ad communem Patrem,
cuius sententiam omnes Ephesinae Synodi Patres observantissime exceperunt,
quemque concordi plausu « custodem fidei » consalutarunt; ad Nos redeant omnes,
qui paternum omnino in eos gerimus animum, quique libenter amantissima illa
verba facimus Nostra, quibus Cyrillus Nestorium enixe adhortatus est ut «
Ecclesiarum pax conservetur, dilectionisque et concordiae vinculum inter Dei
sacerdotes indissolubile permaneat » (53).
Atque utinam quam primum laetissimus ille dies illucescat, cum Deipara Virgo
in Liberiana Basilica a decessore Nostro Sisto III tessellato opere affabre
expressa — quod quidem opus Nosmet ipsi ad pristinum decorem restitutum voluimus
— descitos a Nobis filios redeuntes omnes cernat, Nobiscum ipsam uno animo
unaque fide veneraturos. Id erit profecto Nobis tam iucundum, quam quod maxime.
Auspicato praeterea ducimus contigisse Nobis quindeciens huiusmodi saecularem
celebrationem agere; Nobis dicimus, qui casti connubii dignitatem
sanctitudinemque contra ingruentes omne genus fallacias tuiti sumus (54); quique
sacrosancta in iuventutis educationem iura et sollemniter catholicae Ecclesiae
vindicavimus, et quibus esset rationibus eadem tradenda, quibus principiis conformanda
ediximus atque explanavimus (55). Haec enim quae de utraque re edidimus praecepta
eximium habent in divinae maternitatis munere inque Nazarethana illa familia
exemplum, quod omnibus ad imitandum proponatur. « Habent revera — ita decessor
Noster, f. r. Leo XIII — patresfamilias in Ioseph vigilantiae providentiaeque
paternae praeclarissimam normam: habent matres in Sanctissima Virgine Deipara
amoris, verecundiae, submissionis animi perfectaeque fidei insigne specimen:
filii vero familias in Iesu, qui erat subditus illis, habent divinum obedientiae
exemplar, quod admirentur, colant, imitentur » (56).
At peculiari modo opportunum est ut illae praesertim nostrae huius aetatis
matres, quae vel prolis, vel coniugalis vinculi pertaesae, susceptum ab se
officium prostratum violatumque habent, Mariam suspiciant intentoque animo
meditentur, quae gravissimum maternitatis munus ad tantam evexit nobilitatem.
Ita enim spes subest f ore ut ad pudendum dedecoris notae magno matrimonii
sacramento inustae, caelestis Reginae aspirante consiho, inducantur; et ad
mirabiles eius virtutum laudes pro viribus assequendas salubriter excitentur.
Quae si omnia ex sententia cedant, si domestica nempe societas — totius
humanae convictionis principium atque firmamentum — ad dignissimam huius
sanctitatis normam revocetur, procul dubio formidoloso illi, quo conflictamur,
malorum discrimini aliquando tandem occurrere atque mederi poterimus.
Ita enim continget ut « pax Dei, quae exsupe.rat omnem sensum », omnium «
corda et intelligentias custodiat »; s atque optatissimum Christi Regnum,
foederatis animis viribusque, ubique gentium feliciter constabiliatur.
Nolumus denique Encyclicis hisee Litteris finem facere, quin rem vobis,
venerabiles fratres, significemus omnibus pro certo gratam. Cupimus scilicet ut
liturgicum non desit saecularis huius commemorationis monumentum, quod ad
pietatem conferat erga summam Dei Parentem in clero populoque refovendam;
quapropter supremo iussimus Consilio sacris ritibus praeposito ut Officium ac
Missa de divina Maternitate edantur, ab universa Ecclesia celebranda.
Atque interea caelestium munerum auspicem paternaeque voluntatis Nostrae
testem, vobis singulis universis, venerabiles fratres, et clero populoque
vestro, Apostolicam Benedictionem peramanter in Domino impertimus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XXV mensis Decembris, in Festo
Nativitatis D. N. Iesu Christi, anno MDCCCCXXXI, Pontificatus Nostri decimo.
PIUS PP. XI
(1) MATTH., XXVIII, 20.
(2) Cfr. IOANN., XV, 6.
(3) Cfr. Epist. ad Ethos Card. B. Pompilj et A. Sincero, d. XXV Dec.
MDCCCCXXX.
Acta Ap. Sed., vol. XXIII, pp. 10-12.
(4) Ephes., IV,
13-16.
(5) Cfr. MANSI, Couciliorum Amplissima Collectio, IV, C. 1007;
SCHWARTZ, Acta Conciliorum Oecumenicorum, I, 5. P. 408.
(6) MANSI, l. c., IV, 1011.
(7) MANSI, l. c., IV, 1015.
(8) MANSI, 1. c., IV, 1034 sq.
(9) MIGNE, P. L., 50, 463; cfr. MANSI, 1. c., IV, 1019 sq.
(10) MANSI, l. c., IV, 1291.
(11) MANSI, l. c., IV, 1292.
(12) MANSI, l. c., IV, 1287.
(13) MANSI, l. c., IV, 1292.
(14) MANSI, l. c., IV, 556.
(15) MANSI, l. c., IV, 1290.
(16) Conc. Vatic., sess. IV, cap. 2.
(17) MANSI, 1. c,, IV, 1295.
(18) MANSI, l. c., IV, 1287.
(19) MANSI, l. c., 1V, 1287.
(20) MANSI, l. c., IV, 1294 sq.
(21) MANSI, l. c., IV, 1287 sq.
(22) Epist. 190; Corpus Scriptorum ecclesiasticorum latinorum, 57, p. 159 sq.
(23) MANSI, l. c., VI, 124.
(24) MANSI, l. c., VI, 351-354.
(25) MIGNE, P. L., 77, 478; cfr. MANSI, l. c., IX, 1048.
(26) MANSI, l. c., IV, 891.
(27) MATTH., III, 17; XVII, 5; II Petr. 17.
(28) MATTH., IX, 2-6; Luc., V, 20-24; VII, 48 et alibi.
(29) MATTH., VIII, 3; MARC., I, 41; Luc., V, 13; IGANN., Ix et alibi.
(30) IOANN., XI, 43; Luc., VII, 14 et alibi.
(31) Rom., VIII, 29.
(32) ISAI., LIII, 5; MATTH., VIII, 17.
(33) Summ. Theol., III, q. II, a. 2.
(34) MATTH., XVI, 14.
(35) Ordo Missae.
(36) Cfr. I Ioann., IV, 3.
(37) I Cor., XII, 12.
(38) Ephes., IV, 16.
(39) Cfr. Litt. Encycl. Mortalium animos.
(40) MANSI, l. c., IV, 1290.
(41) Luc., II, 34.
(42) Act., IV, 13.
(43) MANSI, l. c., IV, 891.
(44) Luc., I, 43.
(45) Ephes., VII, 18-20.
(46) De carne Chr., 17, P. L., II, 781.
(47) Cfr. MANSI, l. c., IV, 599.
(48) Summ. Theol., I, q. XXV, a. 6.
(49) In Matth., I, 6.
(50) Rom., VIII, 29.
(51) Epist. Encycl. Octobri mense adventante, die XXII Sept. MDCCCXCI.
(52) Epist. Encycl. s. c.
(53) MANSI, l. c:, IV, 891.
(54) Litt. Encycl. Casti connubii, die XXI Decemb. MDCCCCXXX.
(55) Litt. Encycl. Divini illius Magistri, die XXI Decemb. MDCCCCXXIX.
(56) Litt. Apost. Neminem fugit, die XIV Ian. MDCCCLXXXXII.
(57) Phil., IV, 7.
© Copyright -
Libreria Editrice Vaticana