AD VENERABILES FRATRES PATRIARCHAS,
PRIMATES, ARCHIEPISCOPOS, EPISCOPOS
ALIOSQUE LOCORUM ORDINARIOS,
PACEM ET COMMUNIONEM
CUM APOSTOLICA SEDE HABENTES:
DE ASPERRIMO REI OECONOMICAE DISCRIMINE,
DE LAMENTABILI APUD MULTOS OPERUM
VACATIONE DEQUE INCRESCENTI
APPARATUS MILITARIS STUDIO.
PIUS PP. XI
VENERABILES FRATRES
SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM
Nova impendet in concreditum Nobis gregem iamque premit calamitas, acrius
quidem tenuiorem partem angens, quam Nos peculiari caritate complectimur,
pueritiam nempe, proletariam plebem, opifices eosque omnes, qui rei familiaris
copia non affluunt. De gravissimis loquimur angustiis reique oeconomicae
discrimine, quae populos afficiunt quaeque in regionibus omnibus ad formidolosam
compellunt multos atque increbrescentem ab operibus vacationem. Etenim videre
est ad inertiam coactum atque adeo ad extremam usque indigentiam, una cum subole
cuiusque sua, paene infinitum honestorum artificum numerum, qui nihil magis
discupiunt quam ut honorate sibi panem comparare queant, quem cotidie a caelesti
Patre, ex divino mandato, comprecantur.
Tangunt equidem animum Nostrum eorum gemitus, Nosque eadem miseratione
eommotos illum iubent iterare questura, ex amantissimo Divini Magistri Corde
coram hominum concursu fame languentium prolatum: « Misereor super turbam » (1).
At vehementior commiseratio Nostra illam spectat puerorum multitudinem, qui
panem complorantes « dum non erat qui frangeret eis » (2) tristissimarum rerum
condicionum onus innocenter ferunt, ac miseria squalentes, suae insitam aetati
deflorescere iucunditatem conspiciunt ac nativum sentiunt in tenellis labiis
risum languescere atque emori, quibus inseius ipsorum animus circumfundi
egoptat.
Cum vero hiems iam appetat, eius procul dubio consecuturae sunt comites,
molestiae scilicet, aerumnae, inopia, quas tenuioribus ac miseris frigida
ferunt tempora: ae timendum praeterea est ne, quod supra deprecati sumus ab
operibus vacationis ulcus usque adhuc ingravescat, ut non provisa inopum
familiarum penuria, eas — quod Deus avertat — ad irritationem adducat. Haec
omnia trepidans perpendit communis Patris animus; ideoque, quemadmodum
Decessores Nostri, aie praesertim proximus Decessor Noster p. r. Benedictus XV,
vocem attollentes Nostram, eos omnes enixe adhortamur, quos penes fides viget ac
christiana caritas; quae nimirum invitatio Nostra eo intendit ut omnes ad piam
quamdam moveat amoris ferendaeque opis contentionem. Sacra eiusmodi contentio et
corporis necessitatibus prospiciet et animos profecto eriget, fidem eorum
excitans ac roborans eaque depellens e mentibus funestissima consilia, quae male
suadens egestas ingerere solet. Invidiarum simultatumque igniculos, quae
seiungunt inter se cives, valide compescet, easque vigere iubebit concordiae
earitatisque flammas, quae nobile alunt ac promovent paeis prosperitatisque
vinculum, quibus quidem singuli Civitatesque fruantur.
Ad hanc igitur pietatis caritatisque contentionem, quae pro certo se
devovendi studium in pauperum commodum prae se fert, omnes advocamus
caelestis unius Patris filios, innumeros eiusdem familiae soeios ideoque omnes
in Christo fratres, cum prosperitatis ac solacii, tum aerumnae ac doloris itidem
participes. Ad hanc dicimus pientissimam contentionem adhortamur omnes tamquam
ad sacrum officium quod peculiari illa innititur evangelicae doctrinae norma,
praecepto scilicet caritatis, quod Christus Dominus suum praedicavit primum et
maximum mandatum ac ceterorum praescriptorum omnium quasi summam atque compendiariam legem. Quod quidem mandatum proximus Decessor Noster
desideratissimus, saeviente tunc temporis fere ubique bello grassantibusque
simultatibus, iterum atque iterum tantopere commendavit, suumque veluti insigne
fecit totius pontificatus.
Nos itaque ad suavissimum istiusmodi praeceptum, non modo tamquam ad supremum
officium, in quo universa continetur christiana lex, sed ad nobilissimum etiam
propositum atque institutum commonemus omnes, eosque potissimum, qui
humanitatis ardore fervent et evangelicae perfectionis. At multis instare verbis idque impensius urgere supervacaneum putamus, cum omnibus exploratum sit
hanc tantummodo animorum liberalitatem atque magnitudinem, hoc solummodo
christianae virtutis studium aemulationemque — eorum videlicet qui, pro
facultate cuiusque sua, fratrum saluti actuosissime se dedant, imprimisque
tenuium infantium ac pauperiorum necessitatibus — gravissima aliquando posse
nostrae huius aetatis incommoda instanter concorditerque evincere.
Iamvero, cum asperrimum, qued lamentamur, malorum discrimen hinc acriorem
consequatur populorum rivalitatem, illinc vero ingentia gignat publici aerarii
dispendia; atque adeo cum non postrema sit duplicis huius perniciei caussa
nimium illud in apparatu militari ac bellicis instrumentis praemoliendis
acrius in dies certamen, Nos quidem temperare Nobis non possumus quin providam
hac de re Nostram (3) eiusdemque Decessoris Nostri (4) admonitionem iteremus
dolentes admodum quod usque adhuc non in usum. eadem feliciter
dedueta sit; vosque item, venerabiles fratres, vehementer adhortem.ur ut
aptiore, quo poteritis, modo, sacris nimirum conci.onibus habendis edendisque
vulgo seriptis mentes collustretis omnium eorumque animos ad tuti.ores humanae
rationis ehristianaeque legis normas conformetis.
Atque iam Nobis spes bona arridet fore ut apud unumquemque vestrum et
corrogata confluat a fidelibus stips in indigentium auxilium, et a vobis itidem
iisdem relevandis impendatur. Quodsi in nonnullis dioecesibus opportunius
videatur id munus vel Metropolitae concredere vel quibusdam caritatis
Institutis, vestrae profecto dignis fidei probataeque efficacitatis, liberum
vobis esto, pro prudenti eonsilio, id exsequi.
Cum vero usque adhue vos adhortati simus ut mentem hane Nostram. idoneis
scriptionibus coneionibusque aperiendo, rem pro viribus provehatis, placet
praeterea fideles vestros Nos primum in visceri.bus Christi commonefacere ut
invitationi huic vestrae ac Nostrae largiter generoseque respondentes, id, quod
vos, Encyclicas has Litteras i.nterpretantes, ipsorum animis suasuri eritis,
ad usum continenter deducant.
Attamen, quandoquidem omnes, vel nobilissimi, hominum nisus non opitulante
Deo impares evadunt, ad bonorum omnium Largitorem instantes admoveamus preces
ut, pro summa miseratione sua, quam primum feliciora iubeat emergere tempora;
ab eoque, esurientium quoque nomine, divina illa a Iesu Christo data prece
efliagitemus: «Panem nostrum quotidianum da nobis hodie ». Reminiscantur omnes
quod humani generis Redemptor ad incitamentum ac solacium nostrum pollicitus
est, se scilicet quod fecerimus « uni ex his fratribus minimis » sibi factum
autumaturum (5) neque divinam illam obliviscantur repromissionem, qua ipse
asseveravit curam se eam, quam parvulis suo amore dueti impensuri fuerimus,
sibimet ipsi praestitam existimaturum (6).
Festum denique, quod hodie Ecclesia concelebrat, dulcissima illa lesu Christi
verba in memoriam redigit Nostram, quibus Encyclicas has Litteras hortationesque Nostras conchldimus; postquam videlicet
Servator noster, secundum illud S. Toannis Chrysostomi, in puerilium animorum
tutelam veluti inexpugnabilia extulit propugnacula, hanc nobis edidit
sententiam: a Videte ne contemnatis unum ex his pusillis: dico enim vobis, quia
Angeli eorum in caelis semper vident faciem Patris mei, qui in caelis est » (7). Hi
profecto Angeli quae in puerorum et indigentium adiumentum volenti generosoque
animo feceritis, haec terrarum caelorumque Domino offerent, ab eoque uberrima
iis omnibus impetrabunt munera, quibus sanetissima huiusmodi caussa eordi erit.
Adventantibus praeterea Iesu Christi Regis sollemnibus, cuius regnum et pacem
iam ab Mito Pontificatu ominati ae comprecati sumus, omnino Nobis opportunum
videtur ut in sacris aedibus per id tempus publicae habeantur in triduum
supplicationes, per quas quidem a: miserieordiarum Domino consilia implorentur
ac munera paeis. Quorum in auspicium munerum vobis, venerabiles fratres, iisque
singulis universis, qui paternae respondebunt admonitioni Nostrae; apostolieam
benedictionem peramanter impertimus.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, die II mensis Octobris, in festa Sanctorum
Angelorum Custodum, anno MDCCCCXXXI, Pontificatus Nostri decimo.
PIUS PP. XI
(1) MARC., Vlll, 2.
(2) IER., Thren, IV, 4.
(3) Alloc. die 24 dec. 1930 habita; Litt. Aut. « Con vivo piacere», 7
apr. 1922.
(4) Adhortatio « Dès le début », 1 aug. 1917.
(5) MATTH., XXV, 40.
(6) MATTH., XVIII, 5.
(7) MATTH., XVIII, 10.
© Copyright -
Libreria Editrice Vaticana