PIUS PP. XI
LITTERAE ENCYCLICAE
INIQUIS AFFLICTISQUE
AD RR. PP. DD. PATRIARCHAS,
PRIMATES, ARCHIEPISCOPOS, EPISCOPOS
ALIOSQUE LOCORUM ORDINARIOS
PACEM ET COMMUNIONEM
CUM APOSTOLICA SEDE HABENTES:
DE ASPERRIMA REI CATHOLICAE CONDICIONE
IN FOEDERATIS MEXICI CIVITATIBUS.
VENERABILES FRATRES
SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM
Iniquis afflictisque nominis catholici rebus in Mexicana republica non posse,
nisi « e praesentiore aliquo Dei miserentis ausilio », satis sperari
exspectarique levaminis, diximus superiore anno exeunte cum Purpuratos Patres in
Consistorio congregatos alloqueremur; sententiae autem optatisque Nostris, quae
haud semel aperuimus, congruenter, minime vos cunctati estis popularibus vestrae
pastorali sollertiae commissis instare, ut divinum Ecclesiae Conditorem intento
precum officio ad medendum tantae malorum gravitati commoverent. Tantae,
inquimus, malorum gravitati, cum in carissimos filios e Mexico Nostros alii
quidem filii, ab Christi militia transfugae et a communi omnium Patre alieni,
acerbe saevierint antehac hodieque saeviant. Quodsi prioribus Ecclesiae
aetatibus aliasque deinceps cum christianis atrocius est actum, nusquam tamen
nulloque fortasse tempore contigit, ut, Dei Ecclesiaeque posthabitis violatisque
iuribus, per tam meditatas artes
additamque, ad arbitrinm excusandum, quandam legum speciem, perpauci plurimorum
libertatem, nulla civium in cives pietate, nulla l'abita avitarum laudum
ratione, quoquo pacto interceperint. Ob indictas igitur ad rem atgne adhibitas
privatim publiceque supplicationes volumus ne vobis desit fidelibusque universis
amplissimum gratae voluntatis Nostrae testimonium; quas quidem preces,
salutariter haberi coeptas, magni profecto refert minime intermitti, immo
etiam continuari vehementius. Etenim rerum temporumque vices, sententiis
animisque hominum immutatis, ad societatis humanae regere atque accommodare
salutem, sane mortalium non est sed divini Numinis, quod unum potest eiusmodi
vexationibus finem certumque terminum constituere. Vobis vero ne videamini,
Venerabiles Fratres, eiusmodi supplicationes nequiquam indixisse, quod reipublicae Mexicanae gubernatores, ob inexpiabile religionis odium, nefaria iussa
acrius duriusque urgere perrexerint: copiosiore enim divinae gratiae effusione
et clerus et catholicorum illorum multitudo ad patienter resistendum roborati,
tale de se exemplum spectaculumque ediderunt, quod Nosmet ipsi, sollemni apostolicae auctoritatis documento, in luce totius catholici orbis iure meritoque
collocemus. Superiore quidem mense, quo die frequentissimis illis Gallicae
eversionis martyribus beatorum caelitum honores decrevimus, ad catholicos
Mexicanos sponte cogitatio Nostra provolabat, quibus id ipsum, atque illis,
deliberatum propositumque esset, libidini scilicet ac dominatui alieno
toleranter refragari, ne ab unitate Ecclesiae atque Apostolicae Sedis auctoritate desciscerent. O praeclaram divinae Christi Sponsae laudem, cui nobilior
generosiorque suboles, pro sanctissima fidei libertate et propugnare et pati et
mori parata, saeculorum decursu nunquam desiderata est.
Tristia Mexicanae
Ecclesiae tempora, Venerabiles Fratres, non est quare multo altius repetamus. Id
unum commemorare satis esco, recentiore aetate, motus civiles, sane frequentes,
plerumque in religionis perturbationem eversionemque erupisse, quemadmodum, praecipue, annis MDCCCCXIV et MDCCCCXV accidit, cum homines
inveteratae cuiusdam barbariae in utrumque clerum, in sacras virgines, in loca
et res divino cultui dedicatas tam ferociter tamque aspere fecerunt, nulli ut
iniuriae atque ignominiae, nulli ut violentiae pepercerint.Cum vero in re exploratissima versemur, de qua et Nos publice expostulavimus et in diurnis
commentariis est copiose relatum, multis vobiscum dolere non attinet, postremis
hisce annis, e Delegatis Apostolicis in Mexicum dimissis, omni contempta et
iustitiae et fidei et humanitatis causa, alium e republica eiectum, alium, qui
ob valetudinem paulisper extra fines secesserat, remigrare prohibitum, alium
denique haud minus hostiliter habitum et discedere iussum. In quo — ut
praetereamus, nullum aptiorem, quam inlustres viri, pacis interpretem conciliatoremque evasurum fuisse — et archiepiscopali eorum dignitati et perhonorifico muneri, potissimum vero Nobis,
quorum auctoritatem praeferebant, quantum sit inustum dedecoris, nemo non videt.
Acerba haec quidem et gravia ; verum, Venerabiles Fratres, quae mox dicturi
sumus, ea sunt ab Ecclesiae iuribus tam absona quam quae maxime, eademque longe
catholicis eius nationis calamitosiora.
Atque primum de lege illa videamus, quam, anno MDCCCCXVIl latam, Foederatarum
Mexici Civitatum Constitutionem Politicam vocant. Ad rem nostram quod attinet,
discidio reipublicae ab Ecclesia sancito, nulla huic iura, veluti capite
deminutae, iam constant, nulla comparari in posterum queunt; fitque magistratibus potestas suae in cultu disciplinaque Ecclesiae externa interponendae
auctoritatis. Sacrorum administri ceteris, quotquot liberales operosasque
profitentur artes, exaequantur, eo quidem discrimine, ut ii non modo Mexicani
ortu esse debeant et certum excedere numerum nequeant, quem singularum Civitatum legumlatores definierint, sed etiam politicis civilibusque iuribus,
sceleratorum instar aut insanorum hominum, priventur. Mie accedit, quod, cum
civibus decem coniunctim, magistratui significare iubeantur, se aut alicuius
templi possessionem iniisse aut alio translatos esse.
Religiosa vota emitti, Ordines Sodalitatesque religiosas in Mexico esse non
licet. Cultum publicum, nisi intra aedes sacras et sub gubernatorum vigilantia,
exercere nefas; tempia ipsa nationi attribuuntur propria; quo in genere episcopales et canonicales aedes, Seminaria, religiosae domus, hospitia et instituta
omnia, quae beneficentiae eonsulunt, ab Ecclesia abiudicantur. Neque enim haec
cuiusquam rei dominium obtinet ; quaecumque vero bona eo tempore, cum lex lata
est, possidebat, eadem nationi attributa sunt, data cuivis actione ad
den.untiandum quicquid Ecclesia per alios habere videbatur: cui quidem actioni
fulciendae meram praesumptionem favere ea lege cavetur. Sacrorum administri
nihil capere testamento queunt, nisi a genere proximis relictum sibi sit. Nulla
Ecclesiae agnoscitur in christianorum matrimonium potestas, quod propterea tum
dumtaxat est validum, cum iure civili validum exsistit. Libera quidem docendi
facultas, hisce tamen condicionibus, ut sacerdotibus et religiosis sodalibus
ludos tradendis litterarum initiis aperire et moderari ne liceat, utque puerilis
institutio, in privatis quoque ludis, omnino religione vacet. Statutum item est,
quae Ecclesia ediderit de peracto in scholis suis studiorum curriculo
testimonia, ea quidem inania publice habitum iri. — Eiusmodi, Venerabiles
Fratres, legem qui condidere quique probarunt ac sanxerunt, iidem profecto aut
ignorabant, in Ecclesia, societate sui iuris perfecta, a Christo hominum
Redemptore ac Rege ad communem salutem constituta, plenam sui obeundi muneris
libertatem inesse divinitus — quae quidem ignorantia, saeculo post Christum
natum vicesimo, in catholica natione inque hominibus baptizatis incredibilis
videatur —, aut superbe dementerque censuerunt, posse se « domum Domini,
firmiter aedificatam et bene fundatam supra firmam petram » disiicere atque
evertere, aut acri Ecclesiae quoquo pacto nocendi libidine flagrabant. –
Itaque, post infestissimae legis promulgationem, Mexicani archiepiscopi et
episcopi silere qui poterant? Atque, brevi post, pacatis at nervosis reclamitare
ii litteris: expostulationem ratam habere proximus decessor Noster, probare
sacrorum Antistites e nonnullis nationibus omnes communiter, ex aliis plerique singulatim; confirmare Nosmet
ipsi postridie calendas Februarias hoc anno, cum ad cunctos Mexicanos Praesules
consolatoriam epistulam inscripsimus. Confisi vero iidem Praesules sunt,
reipublicae rectores, tranquillatis sensim rebus, intellecturos fore, ex
capitibus eius legis, quibus religiosa libertas contrahebatur, quantum populi
paene universitati impenderet detrimenti ac periculi, ideoque, concordiae
causą, nullo aut vix ullo eorum capitum usu, ad tolerabilem interea vivendi
modum deventuros. Verum, etsi, Pastoribus mitiora suadentibus, infinitam clerus
populusque adhibuere patientiam, spes tamen omnis cecidit quietis pacisque
redintegrandae. Lege enim a reipublicae Praeside postridie calendas Iulias hoc
anno promulgata, iam tum Ecclesiae in iis regionibus paene nihil superest ac
relinquitur libertatis; ministerii sacri exercitatio adeo praepeditur, ut, quasi
quoddam capitale facinus, poenis severissimis plectatur. Hoc equidem tam
perverso publicae potestatis usu, ultra quam credibile est, Venerabiles Fratres,
commovemur. Quisquis enim Deum, Creatorem nostrum ac Redemptorem amantissimum, pro officio veneratur; quisquis vult Sanctae Matris Ecclesiae parere
mandatis: hic, hic, inquimus, sons habe.ndus est ac maleficus, hic de communibus
iuribus deturbandus, in publicas hic custodias cum sceleratis hominibus
coniiciendus. O quam apte in rei istius auctores illud Christi Iesu Domini
nostri quadrat, ad principes iudaeorum dicentis: « baco est hora vestra, et
potestas tenebrarum » (1). – Ex hisce profecto legibus alteram minus recentem
recentissima altera non tam interpretatur, ut volunt, quam deteriorem facit ac
multo intolerabiliorem; utriusque vero praescripta sic ipsi reipublicae Praeses
et administri urgent, ut nullos singularum gubernatores Foederatarum Civitatum
nullosque magistratus et militum duces quiescere a catholicorum insectatione
patiantur. Addita insectationi ludibria: Ecelesiam enim apud populum criminari
consuevere, alii impudentissimis mendaciis per contiones coram omnibus habitas,
sibilis et conviciis adempta cuivis e nostris obloquendi repugnandique
facilitate, alii per ephemerides et
diaria catholicae veritati atque actioni infensissima. Quodsi initio in diurnis
commentariis, veri enarratione et falsi refutatione, aliquam Ecclesiae
defensionem tuitionemque experiri nostri potuerunt, iam his civibus, caritate
patriae flagrantibus, pro avitae fidei et divini cultus libertate clamare,
questu vel vano, non licet. At Nos, conscientią permoti apostolici muneris,
Venerabiles Fratres, clamabimus; et quae hinc adversariorum fuerit impotentia
ac libido, quae illinc episcoporum, sacerdotum, religiosarum familiarum,
laicorum heroica virtus atque constantia, a communi Patre catholicus orbis
audiat universus.
Esteri sacerdotes vel religiosi viri eiiciuntur; conlegia pueris puellisve
christiane instituendis idcirco obserantur quia aut aliquod habeant inditum
religiosum nomen aut aliquam imaginčm statuamve sacram possideant; haud aliter
occlusa Seminaria satis multa, scholae, nosocomia, coenobia, aedesque templis
continentes. In Civitatibus seu Statibus paene singulis circumscriptus
definitusque, ad ministerium sacrum obeundum, quam minimus sacerdotum numerus,
qui illud tamen obire nequeunt nisi apud magistratum inscripti sint ab ipsove
veniam impetrarint. Alicubi ministerio perfungendo tales condiciones sunt
positae, quae, si res adeo luctuosa non ageretur, risum moverent: ut sacerdotes,
esempli causa, certum quendam habeant aetatis annum; ut matrimonio, quod vocant,
civili coniuneti sint; ut, nisi profluenti aqua, ne baptizent. In quodam Statu
sen Foederata Civitate decretum, intra eius Civitatis fines non plures, quam
unum, episcopos esse; quamobrem duos sacrorum Antistites e dioeeesibus suis
essulatum abiisse novimus. Rerum vero condicione compulsi, nonnulli alii e sede
honoris sui episcopi discedere; alii ad iudices deferri; complures comprehendi;
ceteri in eo esse ut comprehendantur. Ab Mesicanis autem omnibus, qui aut puerorum iuvenumve institutioni aut aliis publicis vacarent officiis, quaesitum,
faeerentne cum reipublicae Praeside, bellumne catholicae religioni illatum
laudarent; coacti iidem, ne ab officio submoverentur, una cum militibus et
opificibus, pompam quandam participare, ab eo Foedere socialistico indictam, quod
Regionale Operarium Mexicanum vocant: quae quidem pompa, per Mexicum
ceterasque urbes uno eodemque die instituta et post impias ad populum contiones
dimissa, eo spectavit, ut, Ecclesią contumeliis onerata, eiusdem Praesidis
actio atque opera clamore plausuque coeuntium probaretur. Neque hic inimicorum
arbitrium et crudelitas constitit. Viri et mulieres, qui religionis Ecclesiaeque
causam vel viva voce vel scidis commentariolisve diribitis tuerentur, in ius
vocati sunt in custodiamque traditi: item ad carceres deducti, senibus vel
lectica vectis, integri canonicorum ordines; sacerdotes aliique e populo in
compitis viarum, in foris plateisque, e regione aedium sacrarum,
immisericorditer caesi sunt. Utinam qui tot tantorumque culpam praestant
facinorum, tandem aliquando resipiscant et ad Dei misericordiam paenitendo flendoque confugiant: quam quidem nobilissimam filios Nostros inique caesos ultionem
ab interfectoribus coram Deo petere, habemus persuasissimum.
Iam nunc consentaneum ducimus, Venerabiles Fratres, delibando exponere
quemadmodum episcopi, sacerdotes et fideles e Mexico ascenderint ex adverso
atque opposuerint murum pro domo Israel, et steterint in proelio (2).
Dubitandum profecto non erat quin Mexicani Antistites omnia uno consensu
experirentur quae in se essent, ut libertati dignitatique Ecclesiae
prospicerent. Atque primum, data ad populum communiter epistula, postquam facile
evicerunt, derum placide semper, itemque prudenter ac patienter cum reipublicae gubernatoribus egisse et leges minus aequas animis vel remissioribus
tolerasse, enucleatis de divina Ecclesiae constitutione doctrinis, fideles
monuerunt, ita in catholica religione esse perseverandum, ut « obedire... Deo,
magis quam hominibus » (3) oporteret quotiescumque leges iniungebantur, cum ab
ipsa legis notione et nomine alienae, tum ipsi Ecclesiae constitutioni vitaeque
repugnantes. Post infestam autem legem a reipublicae Praeside promulgatam, per communes alteras expostulationis litteras, haec edixere: talem
legem accipere idem esse atque addicere Ecclesiam et quasi mancipio dare
Civitatis rectoribus, quos, ceteroqui, planum erat minime ab incepto destituros;
malle se a publica ministerii sacri perfunctione abstinere; divinum igitur
cultum, qui sine olla sacerdotum opera haberi non posset, in omnibus suarum
dioecesium templis, ab die mensis Iulii postremo — quo die lex illa valitura
foret — esse omnino intermittendum. Cum autem gubernatores iussissent, aedes
sacras ubique laicis custodiendas committi, quos municipii praeses delecturus
esset, sed nullo patto iis tradi qui ab episcopis sacerdotibusve aut
nominarentur aut designarentur, earum possessione aedium ab ecclesiasticis tum
ad civiles magistratus translata, paene ubique episcopi interdixerunt fidelibus,
ne electionem de se a civili magistratu factam acciperent, neve in ea templa,
quae in potestate Ecclesiae esse desiissent, ingrederentur; alicubi vero, pro
locorum rerumque varietate, aliter consultum est. – Attamen ne putetis,
Venerabiles Fratres, Mexicanos Antistites, si qua ad temperandos animos
concordiamque conciliandam idonea sibi data est opportunitas et eommoditas, hanc
posthabuisse, quantumvis bono aliquo de exitu subdiffiderent, immo potius
desperarent. Constat enim, qui in urbe Mexico Antistites conlegarum suorum quasi
procuratores haberi queunt, perhumanas eos ofpiciosasque ad Praesidem
reipublicae dedisse pro Episcopo Huejutlensi litteras, qui, indignum in modum
magnoque militum comitatu, captivus in urbem, quam vulgo Pachuca nuncupant,
deductus erat; at non minus in comperto est, ipsum iracunde odioseque
rescripsisse. Egregii autem quidam viri, pacis studiosi, cum se sponte
interposuissent, ut idem Praeses cum Archiepiscopo Moreliensi et Episcopo
Tabasquensi colloqui vellet, diu multumque de rebus gravissimis, nullo quidem
successu atque eventu, utrimque disputatum est. Mox deliberavere episcopi, utrum
a Consilio Publico legibus ferendis abrogationem earum legum exposcerent quae
Ecclesiae iuribus adversarentur, an potius, quemadmodum antea, patienter, seu
passive, ut aiunt, resisterent : non una enim de causa, eiusmodi rogationem
praeferendo, acturi nequiquam sibi videbantur. Obtulerunt
tamen supplicem libellum, a catholicis viris in iure peritissimis sapienter
elucubratum et a se diligenter perpensum: cui quidem episcopali petitioni, cura
sodalium e Foedere libertati religiosae vindicandae, de quo paulo post dicemus,
plurimorum ex utroque sexu civium assensus scripto datus accessit. Quid vero
futurum esset, episcopi recte prospexerant; nam Conventus nationis libellum sibi
propositum, cunctis suffragiis, uno tantum excepto, idcirco reiecit quia
episcopi persona iuridicą, ut aiunt, destituti essent, ad Romanum Pontificem
confugissent et leges nationis agnoscere noluissent. Iam quid fuit sacris
Pastoribus reliquum, nisi ut decernerent, nihil in sua, nihil in populi agendi
ratione ante immutatum iri quam iniquae leges delerentur? Graviora quidem
Foederatarum Civitatum rectores, sua abutentes potestate et mirabili civium
patientia, Mexicano clero populoque minitentur; verum quo pacto superes ac
devincas homines quasvis acerbitates ferre paratos modo ne talis compositio
fiat, unde catholicae libertatis causa detrimenti aliquid accipiat?
Praeclaram, ceteroqui, Antistitum constantiam sacerdotes, molestas per
conflictionis vices, mirifice imitati sunt atque in se rettulere: quorum egregia
virtutum exempla, unde maxima Nobis solacii vis obtigit, coram universo
catholico orbe et proponimus et dilaudamus « quia digni sunt ». Quo in genere
cum cogitamus – etsi omnes in Mexico artes adhibitae sunt (4), atque lime conatus
quoque vexationesque adversariorum pertinuere potissimum, ut clerus ac populus
ab sacra hierarchia et ab hae Apostolica Sede deficeret – tamen ex omnibus
sacerdotibus , qui ad quattuor milia illic numerantur, dumtaxat unum vel alterum
ab officio misere descivisse, nihil non videmur de Mexicano clero sperare Nos
posse. Qui quidem sacrorum administri arctissime inter se cohaerere et Praesulum
suorum iussis reverenter libenterque obtemperare, quamvis id fieri sine gravi
iattura plerumque non possit; iidem de sacro ministerio vivere et, cum inopes
sint nec habeat, unde ipsos sustentet, Ecclesia, paupertatem egestatemque suam fortiter
perferre; privatim litare; spiritualibus christifidelium necessitatibus pro
viribus consulere et pietatis alere atque excitare in omnibus circum se ignem;
exemplo praeterea, consiliis hortationibusque, popularium suorum cum llabitum
mentis altius evehere, tum animos confirmare ad patienter perseverandum.
Ecquis igitur miretur, in sacerdotes inimicorum iram ae rabiem primo ac
praecipue conversam? Illi vero, si quando oportuit, et carcerem et ipsam mortem,
sereno vultu strenuisque animis, oppetere non dubitarunt. — Quod autem diebus
proxime superioribus nuntiatum est, id profecto et ab iniquis ipsis, quas
memoravimus, legibus abhorret et maxima cum impietate coniungitur; in
sacerdotes enim, cum domi suae vel alienae perlitant, fit ex improviso
impetus, Eucharistia sanctissima turpiter violatur, iidemque sacrorum administri
ad carcerem deducuntur.
Nec unquam de animosis e Mexico fidelibus satis praedicabimus, qui probe
intellexerunt, quantopere sua intersit, ut catholica ea natio in rebus
sanctissimis ac gravissimis — quales sunt Dei cultus, Ecclesiae libertas
aeternaeque animarum salutis procuratio — a paucorum arbitrio atque audacia
non pendeat, sed iustis legibus, cum naturali et divino cumque ecclesiastico
iure congruentibus, tandem, Dei benignitate, regatur.
Praeconium vero omnino singulare sodalitatibus catholicis tribuimus, quae in
praesenti discrimine quasi praesidiariae legiones clero adsunt. Etenim earum
socii, quantum in se est, non modo alendis sacerdotibus ac sustentandis
consulunt, sed etiam in aedes sacras advigilant, pueros ad christianam doctrinam
instituunt, et, veluti excubiae, cavent, sacerdotes monendo, ne quis eorum
praesidio destituatur. Haec quidem in universum: verumtamen de praecipuis
eiusmodi sodalitatibus aliquid attingere volumus, ut singulae sciant, se a Iesu
Christi Vicario probari laudarique vehementer. Atque ut rem ingrediamur,
Societas Equitum Columbi, quae, ad totam rempublicam pertinens, ex actuosis
operosisque viris feliciter constat, qui usu rerum, aperta fidei professione
studioque Ecclesiae adiuvandae valde commendantur, incepta praesertim duo provehit, praesens in
tempus opportuna quam maxime: dicimus sodalitatem patrumfamilias e tota
natione, quorum est cum filios suos catholice educere, tum ius repetere
christianis parentibus proprium subolis libere instituendae et, siquidem ea
publicas scholas celebret, doctriną sacra recte ac plene imbuendae; dicimus
Foedus religiosae libertati vindicandae, tum denique conditum, cum ingentem
malorum molem rei catholicae illic impendere luce clarius apparuit. Eiusmodi
autem Foedus, in omnem nationem cum sit propagatum, in hoc socii concorditer assidueque elaborant, ut e catholicis omnibus unam
veluti aciem ordinando instruendoque solidissimam, adversariis opponant. Haud
secus ac Columbi Equites, praeclare de Ecclesia patriaque sua meritae sunt et
merentur sodalitates aliae duae, quibus, pro instituto suo, actionis
catholicae socialis, ut aiunt, cura est peculiaris: scilicet Societas Catholica
Iuventutis Mexicanae et Unio seu Consociatio Catholica Matronarum Mexicanarum.
Utraque enim sodalitas, praeter ea quae sunt uniuscuiusque propria, coepta
Foederis libertati religiosae vindicandae, quod memoravimus, efficit atque
efficienda ubivis curat. In quo singula persegui non attinet: unum ad vos
afferre placet, Venerabiles Fratres, omnes socios sociasve earuin sodalitatum
adeo vacare metu, ut non tam refugiant quam quaerant pericula, tum vero
gaudeant, cum aliquid acerbitatum ab hostibus patiuntur. O spectaculum
pulcherrimum, mundo datum et angelis et hominibus: o rem aeternitatis praeconio
celebrandam. Etenim, quemadmodum iam supra tetigimus, satis multi, seu Equites
Columbi seu Foederis moderatores seu matronae seu iuvenes in vincula coniici,
per vias cum militum caterva educi, in immundas custodias includi, duriter
haberi, poenis mulctisque affici. Immo etiam , Venerabiles Fratres, ex iis
adulescentibus iuvenibusque nonnulli — lacrimas continere vix possumus —
coronam precatoriam manu gestantes succlamantesque Christo Regi, mortem
libenter occubuere; virginibus nostris, in custodiam traditis, indignissimae
illatae sunt iniuriae, idque de industria pervulgatum ad ceteras ab officio
deterrendas.
Quando, Venerabiles Fratres, benignissimus Deus sit hisce aerumnis modum ac
finem impositurus, coniieere et vel cogitatione providere nemo potest: hoc unum
scimus, tandem aliquando fore ut Mexicana Ecclesia ab hac invidiarum procella
conquiescat, quia, ut divina docent oracula, « non est sapientia, non est
prudentia, non est consilium contra Dominum » (5), et adversus immaculatam Christi
Sponsam « portae inferi non praevalebunt » (6).
Nata profecto ad immortalitatem Ecclesia, ab die Pentecostes, quo die,
Paracliti luminibus donisque locupletata, e Caenaculi recessu primum in lucem
celebritatemque hominum egressa est, quid fecit aliud, viginti horum saeculorum
spatio universasque inter gentes, nisi, ad Conditoris sui exemplum, «
pertransiit benefaciendo »? (7) Quae quidem omne genus beneficia amorem omnium
Ecclesiae conciliare debuerunt; at contra factum est, quemadmodum, ceteroqui,
divinus ipse Magister Ilarissime praenuntiaverat (8). Petriana igitur navicula
aliquando, secundis ventis, cursum mirifice glorioseque tenuit, aliquando
fluctibus obrui ac paene demergi visa est: verum, nonne a divino illo nauta
gubernatur, qui, opportuno tempore, ventorum fluctuumque iras sedabit?
Vexationes autem, quibus catholicum nomen cruciatur, Christus, qui omnia unus
potest, Ecclesiae utilitatibus servire iubet: « Hoc enim — Hilario teste —
Ecclesiae proprium est, ut tane vincat, cum laeditur, tunc intelligatur cum
arguitur, tunc obtineat cum deseritur » (9).
Quodsi ii omnes, quotquot, qua late Mexicana respublica patet, in fratres
civesque suos saeviunt, nullo de crimine, nisi de servatis Dei legibus, reos,
patriae suae res gestas, mente a praeiudicatis opinionibus vacua, attente
recolerent et considerarent, facere quidem non possent, quin agnoscerent ac
faterentur, quicquid in patria ipsa sua est civilis cultus atque
humanitatis, quicquid boni, quicquid pulchri, ab Ecclesia esse sine ulla
dubitatione profectum. Nemo enim ignorat, ordinata prģmum ibidem christianorum
consortione, sacerdotes et religiosos praesertim viros, qui in praesenti tam
ingrate tamque acerbe habentur atque exagitantur, etsi magnis praepediti
difficultatibus, quas hinc coloni nimia auri cupiditate abrepti, illinc feri
adhuc indigenae struerent ac facesserent, summo tamen labore effecisse, ut cum
divini cultus splendor catholicaeque fidei beneficia, tum caritatis opera atque
instituta, tum denique ludi et scholae incolis ad litteras, ad sacras
profanasque disciplinas, ad liberales operosasque artes excolendis, in tanta
illa terrarum amplitudine abundarent.
Restat, Venerabiles Fratres, ut Dominam Nostram Mariam Guadalupensem,
caelestem Mexicanae nationis Patronam, imploremus ac rogemus, velit,
oblitteratis iniuriis sibi quoque inustis, populo suo pacis concordiaeque munera
impetrando restituere: sin autem, arcano Dei consilio, optatissimus ille dies
longius adhuc absit, Mexicanorum fidelium animos et solaciis omnibus compleat et
ad propugnandum pro sua profitendae religionis libertate confirmet.
Divinarum interea gratiarum auspicem et paternae benevolentiae Nostrae
testem, vobis, Venerabiles Fratres, iis potissimum qui Mexicanas dioeceses
moderantur, et universo clero populoque vestro apostolicam benedictionem
peramanter impertimus.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, die XVIII mensis Novembris anno
MDCCCCXXVI, Pontificatus Nostri quinto.
PIUS PP. XI
(1) LUC., XXII, 53.
(2) EZECH., XIII, 3.
(3) Act. V, 29.
(4) Apoc., III, 4.
(5) Prov., XXI, 30.
(6) MATTH., XVI, 18.
(7) Act., X, 38.
(8) MATTH., X, 17-25.
(9) S. Hilar:. PICTAV., De Trinitate, I. VII, 4 (Patrol. Lat., X, 202).