LITTERAE ENCYCLICAE
RERUM ECCLESIAE
AD VENERABILES FRATRES PATRIARCHAS,
PRIMATES, ARCHIEPISCOPOS, EPISCOPOS,
ALIOSQUE LOCORUM ORDINARIOS
PACEM ET COMMUNIONEM
CUM APOSTOLICA SEDE HABENTES:
DE SACRIS MISSIONIBUS PROVEHENDIS.
PIUS PP. XI
VENERABILES FRATRES
SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM
Rerum Ecclesiae gestarum memoriam animo intento qui repetant, fugere eos
nequaquam potest, inde a prioribus reparatae salutis aetatibus, eo praecipuas
curas cogitationesque Romanorum Pontificum fuisse conversas , ut evangelicae
lucem doctrinae christianaeque humanitatis beneficia populis « in tenebris et in
umbra mortis » sedentibus , nullis unquam difficultatibus impedimentisque
deterriti, impertirent. Neque enim ad aliud nata Ecclesia est, nisi ut, regno
Christi ubique terrarum dilatando, universos homines salutaris redemptionis
participes efficiat: quisquis autem est, qui Iesu Pastorum Principis vices in
terris divinitus gerat, is tantum abest ut dumtaxat in tuendo ac servando,
quem regundum accepit, grege dominico possit acquiescere, ut, contra,
praecipuo muneri suo desit, nisi alieno.s externosque Christo lucrari atque
adiungere omni contentione nitatur. Divinum profecto mandatum, quo obstringerentur, docendi baptizandique omnes gentes, nullo non tempore, decessores
Nostros sic confecisse constat, ut missi ab iis sacri ordinis homines, e quibus
non paucos aut ob vitam sanctissime ductam aut ob factum animose martyrium,
publice veneratur Ecclesia, Europam et vix inventas exploratasque deinceps
ignotas terras fide nostra, vario quidem exitu, collustrare studuerint: vario
exitu, inquimus; interdum enim contigit, ut, missionalibus paene incassum
laborantibus vel caesis eiectisve, quem colere coeperant agrum, idem aut suam
vix exueret asperitatem aut, in hortum floribus consitum ante conversus, deinde,
sibi ipse relictus, denuo in vepres dumosque, gradatim, abiret. — Laetari
interea licet, postremis hisce annis , sodalitates illas, quae sacras Missiones
apud infideles populos obeunt, novo quodam studio, curas et fructus duplicasse
auctisque missionalium laboribus auctam respondisse ab christifidelibus opis
subsidiique largitatem. Ad rem non est dubitandum quin magnopere valuerit
Epistola illa Apostolica, quam proximus fel. rec. decessor Noster die XXX
mensis Novembris an. MDCCCCXIX « de fide catholica per orbem terrarum propaganda
» ad Episcopos universos dedit; etenim cum ipsorum a Pontifice acueretur ad
opitulandum industria ac sollertia, tum sapientissimis monitis Vicarii
Praefectique Apostolici docebantur, quae propulsari incommoda, quae a suis
officia, ad fructuosiorem sacrae legationis exercitationem, praestari
oporteret.
Ad Nos quod attinet, cognitum ac perspectum habetis, Venerabiles Fratres,
ab ipsis Pontificatus primordiis, deliberatum Nobis esse nihil non experiri, ut
ethnicis gentibus, praelato cotidie latius per apostolicos praecones evangelicae
veritatis lumine, unam salutis viam sterneremus. Qua in re duo imprimis
desiderari videbantur, utrumque non tam opportunum quam necessarium, alterumque arctissime cum altero coniunctum; scilicet ut multo maior, isque ab variis
cognitionibus instructior, in immensas interminatasque regiones, christiani
adhuc cultus exsortes, dimitteretur operariorum numerus, itemque ut fideles
intellegerent, ad opus tam sanctum ac frugiferum quo animi ardore, qua precum
apud Deum instantia, qua denique liberalitate esset sibi
conspirandum. Hue nonne etiam intendebamus, cum in ipsis Aedibus Nostris
sacrarum res Missionum publice ad spectandum proponi iussimus? Atque
benignissimo Deo illud referimus acceptum, quod, quemadmodum audivimus,
iuveniles nonnullorum animi, in eo conspectu et quasi spectaculo cum divinae
gratiae tum magnanimitatis ac nobilitatis humanae, primos catholici
apostolatus concepere igniculos; et, quae tanta invisentium multitudines
incessit apostolicorum operariorum admiratio, non eam inanem, non ab omni vacuam
fructu futuram iam nunc spe bona praecipimus. At vero, ne documenta ac monita
maximi ponderis, quae ex ipsis Missionum rebus quasi tacite significantibus
exstiterunt, unquam concidant ac pereant, Museum – quod fortasse non ignoratis –
ex delectissimis rebus, aptiore quidem modo dispositis, in Aedibus Nostris
ad Lateranum constitui decrevimus, eo nempe loco, unde, post datam Ecclesiae
pacem, in regiones, quae albae iam ad messem viderentur, tot a decessoribus
Nostris apostolici viri, sanctitate vitae et religionis studio mirabiles, sunt
deinceps dimissi. Quod quidem Museum quotquot invisuri sunt Missionum duces
imprimis et gregarii, ut ita dicamus, milites, cum inter se singularum
rationes comparaverint, iam ad meliora atque ad maiora spectabunt; qui autem e
populo illud adierint, eos putamus non minus commotum iri quam qui Expositionem
Vaticanam celebrarunt. Interea, ut excitata haec acriter christifidelium erga
sacras Missiones voluntas acrius ad agendum incendatur, vos, Venerabiles
Fratres, veluti inclamando, operam advocamus adhibitamque volumus vestram;
quam, si in alia unquam re collocari decuit oportuitque, at in hoc potissimum
genere ne assiduam studiosissimamque recusetis, prohibet vestrae officium
dignitatis, et vel pietas in Nos vestra suadet. Quantacumque sane Nobis divino
consilio reliqua erit huius lucis usura, Nos habebunt continenter anxios
sollicitosque hae apostolici muneris partes; saepe enim reputantes, ethnicos
homines ad decies milies centena milia nnmerari, non habemus requiem spiritui
Nostro (1), et Nobis videmur Nosmet
quoque voce illa percelli: Clama, ne cesses, quasi tuba exalta vocem tuam (2).
Qui de ovili Christi sunt, eos nihil quicquam curare de reliquis qui extra
saepta infeliciter vagantur, quam longe a caritate abhorreat, qua Deum atque
homines universos complecti debemus, non est cur multis dicamus. Postulat sane
nostrum in Deum caritatis officium non modo ut pro viribus eorum numerum
augeamus, qui ipsum cognoscunt et adorant « in spiritu et veritate » (3), sed etiam
ut sub amantissimi Redemptoris imperium quamplurimos subiungamus, quo uberior
in dies « utilitas in sanguine » (4) eius exsistat, magisque eidem gratificemur,
cui quidem nihil esse gratius potest, quam ut homines salvi fiant et ad
agnitionem veritatis veniant (5). Quandoquidem vero Christus hanc discipulorum suorum notam fore edixit
peculiarem ac propriam ut diligerent inter se (6), numne maiorem insignioremque
exhibeamus proximis nostris caritatem, quam si eos e superstitionis tenebris
educendos germanaque Christi fide imbuendos curaverimusa? Hoc immo ceteris
caritatis operibus testimoniisque sic praestat, quemadmodum animus corpori,
caelum terris, aeternitas tempori antecellit; quod quidem caritatis opus
quicumque, quantum in se est, exercet, donum fidei tanti se facere ostendit,
quanti aequum est, et gratum praeterea erga numinis benignitatem animum suum
patefacit, id ipsum donum, omnium pretiosissimum, et alia quibuscum coniungitur,
cum miserrimis ethnicis communicando. Quodsi eiusmodi officium detrectare nullus
e fidelium communitate queat, num clerus possit, qui sacerdotium et apostolatum
Christi Domini, miro ipsius delectu ac concessu, participat: num vos,
Venerabiles Fratres, possitis, qui, pro vestra cuiusque parte, christiano clero
et populo, sacerdotii plenitudine insignes, divinitus praeestis? Legimus
equidem, non uni Petro, cuius Cathedram obtinemus, sed omnibus Apostolis, quorum vos in locum successistis, Iesum Christum
praecepisse: Euntes in mundum universum, praedicate evangelium omni creaturae
(7):
unde liquet, propagandae fidei curam ita ad Nos pertinere, ut in laborum
societatem Nobiscum venire Nobisque hac in re adesse, quantum singularis ac
propria vestri perfunctio muneris sinit, sine ulla dubitatione debeatis. Itaque
ne gravemini, Venerabiles Fratres, Nobis paterno animo hortantibus pie
obsequi, a quibus rationem tantae rei haud exiguam Deus aliquando repetet.
Atque
primum, alloquendo id scribendoque efficite, ut apud vestros sanctam inducatis
et sensim increbrescere iubeatis consuetudinem cum rogandi Dominum messis, ut
mittat operarios in messem suam (8), tum caelestis luminis et gratiae precandi
infidelibus adiumenta; consuetudinem, inquimus, ac stabilem perpetuumque usum,
quem nemo non videt multo plus, quam preces aut semel aut identidem indictae,
apud divinam misericordiam posse ac valere. Elaborent quidem in traducendis ad
catholicam religionem ethnicis et desudent et vel vitam profundant evangelii
praecones; industriam, sollertiam artesque omne genus humanas adhibeant; at
vero nihil iidem profecturi sunt, omnia in irritum cadent, nisi Deus sua
infidelium tetigerit animos mollitosque ad se traxerit. Facile autem
intellegitur, quemadmodum orandi copia nulli non datur, ita hoc Missionum
praesidium ac quasi alimentum in potestate esse omnium; atque idcirco rem
feceritis ab optatis Nostris et a popularium ingenio sensuque haud alienam, si
iusseritis, exempli gratia, Mariali Rosario aliisque eiusmodi precibus, in
curialibus ceterisque templis, aliquam unam pro Missionibus et pro ethnicis ad
fidem deducendis precationem accedere atque adiungi. In id ipsum, Venerabiles
Fratres, pueri praecipue et sacrae virgines advocentur, incendantur; cupimus
scilicet, ut in Asylis, in orphanothropheis, quae vocant, in puerilibus ludis et
conlegiis, itemque in omnibus religiosarum feminarum domibus vel coenobiis
cotidie sursum adscendat oratio, et descendat in tot infelices homines, in tam
crebras ethnicorum gentes Dei miseratio; innocentibus enim casteque viventibus
quidnam abnuat Pater caelestis ac deneget? Nec alio qui diffidendum, in
teneriores puerorum animos, quotquot, cum primum flos caritatis emergit, pro
aeterna infidelium salute orare assuescant, posse appetentiam apostolatus, Dei
numine, insinuari: quae, si accurate foveatur, datura fortasse est, successu
temporis, operarios apostolico muneri non impares.
Rem vis attingimus sane dignissimam, in quam, Venerabiles Fratres,
perdiligentem ipsimet considerationem intendatis. Nullum putamus esse, qui
ignoret, detrimenta profecto haud parva fidei propagationem e recenti bello
cepisse, cum e missionalibus alii, domum revocati, per immanis conflictionis
vices occubuerint, alii, e suo laborum campo deturbati, territorium quisque suum
diu incultum reliquerint: quae quidem detrimenta ac damna non tam reparari
oportuit hodieque oportet, quam res in pristinum restitui, immo etiam provehi
atque amplificari. Praeterea, sive infinitas locorum magnitudines spectemus,
quae christianae humanitati nondum patuere, sive ingentem eorum numerum, qui
redemptionis beneficiis ad hunc diem carent, sive necessitates et difficultates,
quibus missionales, pro eorum paucitate, implicantur ac praepediuntur, eo
concordes Episcoporum catholicorumque omnium conatus ferri oportet, ut sacrorum
legatorum numerus augeatur et multiplicetur. Si qui igitur in dioecesi
cuiusque vestra aut adulescentes aut clerici aut sacerdotes ad apostolatum
eiusmodi praecellentissimum vocati divinitus videantur, propensis eorum
consiliis studiisque gratia et auctoritas vestra obsecundet, nedum aliquo pacto
obsistatis. Liceat quidem vobis, animo integro, probare spiritus si ex Deo
sint (9); at si saluberrimum propositum Deo auctore haberi coepisse et maturescere
iudicaveritis, iam nulla vos aut cleri penuria aut dioecesis necessitas exanimet
atque ab consentiendo detineat, cum populares vestri, salutis adiumenta ad
manum, ut ita dicamus, habentes, longe absint minus a salute, quam ethnici, ii
praesertim qui in sua feritate ac barbaria consistunt. Data vero eius rei occasione, aequo animo, ob
Christi animarumque caritatem, alicuius e clero iacturam faciatis, si quidem
iactura dicenda est; quem enim amiseritis adiutorem laborumque vestrorum socium,
eundem, vel copiosiore gratiarum in dioeeesim effusione vel aliis excitatis
sacri ministerii tironibus, divinus Ecclesiae Conditor profecto supplebit.
At tamen ut cum ceteris pastoralis officiģ curis huiusmodi negotium apte
componatur, Consociationem cleri Missionalem apud vos aut iubeatis constitui aut
iam constitutam ad acriorem in dies actionem consilio, hortatu, auctoritate
vestra incitetis. Quam quidem Consociationem, octavo ante anno providentissime
conditam, cum proximus decessor Noster multis indulgentiae muneribus auxerit et
in dicione Sacri Consilii christiano nomini propagando esse voluerit, tum
Nosmet, in plurimas orbis catholici dioeeeses, postremis hisce annis, diffusam,
non uno pontificalis benevolentiae testimonio honestavimus. Quotquot enim de ea
sunt sacerdotes – atque ad suam condicionem accommodate, sacrarum disciplinarum alumni –
ii, pro instituto suo, fidei donum innumerabili ethnicorum
multitudini et ipsimet, inter sacra potissimum, implorare et ad implorandum
aliis auctores esse; quoties et ubicumque licuerit, de apostolatu ad infideles
provehendo aut contionari apud populum aut curare identidem ut, statis diebus ac
coetibus, communiter fruetuoseque agatur; opuscula in rem edita vulgo propagare; in quibus eiusdem apostolatus semina auspicato inesse animadverterint, iis
ad congruentem institutionem eruditionemque expedire aditum; in suae dioecesis
finibus Opus a Fidei Propagatione et duo illa, quae huic tamquam subsidiaria
inserviunt, quoquo paeto fovere. Quantum vero stipis adhuc Consociatio cleri
Missionalis ad opitulandum iis ipsis operibus conrogaverit, quanto plus posthac
– crescente in annos singulos largitate fidelium – sperare iubeat, vos,
Venerabiles Fratres, non praeterit, quorum plerisque, pro uniuscuiusque
territorio, patronis atque impulsoribus utitur; optandum tamen, ut nullus iam
sit clericus qui huiusmodi caritatis flammą sit expers. Etenim Operi a Fidei
Propagatione, aliorum quidem omnium, quae ad sacras Missiones pertinent, sane principi,
quod, incolumi piissimae feminae, quae eam condidit, et Lugdunensis urbis
gloria, huc, novata ordinatione, transtulimus et romana veluti civitate
donavimus, ea christianus populus liberalitate sśbveniat oportet, quae
multiplicibus Missionum, quae nulle sunt, quaeque iis deinceps accedent,
necessitatibus omnino respondeat. Quae profecto necessitates quot quantaeque
numerentur, qualis sit plerumque evangelii praeconum inopia, ex ipsa Vaticana
Expositione satis apparebat, at fortasse ne perspexere quidem bene multi, oculis
copia, novitate ac pulcritudine rerum propositarum praestrictis. Ne vos
igitur, Venerabiles Fratres, pudeat pigeatve, quasi mendicos pro Christo
animarumque salute fieri, et, scripto profectaque ex medullis eloquentia
popularibus instare vestris, ut quam Opus a Fidei Propagatione quotannis
colligit messem, eandem munifificentia et benignitate sua multiplicent
multoque faciant auctiorem. Cum, ceteroqui, nulli tam inopes aut nudi habendi
sint, nulli tam infirmi aut ieiuni aut sitientes, quam qui Dei cognitione
gratiaque carent, nemo non videt, qui misericordiam egentissimis omnium
hominibus exhibuerint, eos divina misericordia et remuneratione non posse
destitui.
Operi autem a Fidei Propagatione principi duo alia adiuncta sunt, ut diximus,
quae, cum Apostolica Sedes fecerit sua, christifideles prae ceteris operibus,
quae peculiare aliquid sibi propositum habent, conrogata collatave stipe
adiuvent ac sospitent, alterum scilicet a S. Infantia, alterum a Petro Apostolo
nuncupatum. Illius est, ut habent omnes exploratissimum, pueros nostros asciscere, qui peculium suum reponere assuescant praesertim infidelium infantibus,
ubicumque eos proiici vel necari contingit, redimendis catholiceque educandis;
huius vero et precibus et collecta pecunia efficere, ut delectos indigenas in
Seminariis rite excoli et ad sacros Ordines evehi liceat, quo ipsorum tribules
facilius, successu temporis, ad Christum traducantur vel in fide confirmentur.
Petriano huic sodalicio, ut nostis, Teresiam ab Infante Iesu haud multo ante
caelestem patronam attribuimus, utpote quae, cum in terris claustralem vitam ageret, unum vel alterum missionalem, sibi,
quasi quodam adoptionis iure, adiuvandum sumpsisset, pro quo et preces et
voluntarias vel praeceptas corporis castigationes et praecipue vehementes
morbi, quo laborabat, cruciatus Divino Sponso offerre consueverat. Atque,
auspice Lexoviensi virgine, uberiores rei fructus Nobis pollicemur: quo in
genere magnopere laetamur, quod Episcopis bene multis placuit inter socios
Operis perpetuos se numerari et quod Seminaria aliique catholicorum iuvenum
coetus aliquem unum clericum indigenam communi suo ipsorum sumptu alendum
instituendumque suscepere.
Utrumque sane Opus, quod recte subsidiarium Operis principis appellari
solet, ut Episcoporum sollertiae fel. rec. decessor Noster Benedictus XV per
Epistolam Apostolicam, quam memoravimus, commendavit, ita Nos vobis commendare
nen desinimus; quibus suasoribus, confidimus, christifideles neutiquam passuros,
se ab acatholicis, qui errorum suorum propagatoribus tam large adsunt,
liberalitate vinci ac superari.
Iam ad vos, Venerabiles Fratres, Dilecti Filii, sermonem convertimus, qui,
ob gestam diu, laboriose prudenterque sacram inter ethnicos legationem, digni
facti estis, qui vicariatibus ac praefecturis apostolica auctoritate
praeficeremini. Atque ut affari vos aggrediamur, quae in universum incrementa,
annis proxime superioribus, cepere Missiones, vestrae debita caritati ac
sollertiae, ea vobis et evangelii nuntiis, quos regitis ac moderamini, summopere
gratulamur. Praecipua sane, quae incumberent vobis officia, quaeque vitanda
essent in perfunctione eorum incommoda proximus decessor Noster tam sapienter
magnificeque docuit, ut nihil supra potuisset; placet tamen, quid de quibusdam
rebus sentiamus, vobiscum, Venerabiles Fratres, Dilecti Filii, communicare.
Ac primum omnium, cogitationes eo vestras revocamus, quanti intersit,
indigenas in clerum cooptari: quod nisi pro viribus effeceritis, non tam
mancum fore censemus apostolatum vestrum, quam Ecclesiae in regionibus istis
constitutioni atque ordinationi diutius moram allatum iri ac tarditatem. Cui
quidem necessitati libenter fatemur
atque agnoscimus alicubi consuli ac provideri coeptum Seminariis excitandis, ubi
optimae spei adulescentes indigenae ad adipiscendam sacerdotii dignitatem
atque ad suae stirpis homines fide ehristiana imbuendos recte instituuntur ac
conformantur; verumtamen ab iis rei progressionibus, quas haberi necesse est,
nimio longius absuwnus. Meministis quaenam fel. ree. decessor Noster Benedictus
XV hac in re conquestus sit: « Dolendum est, regiones esse, in quas abhinc
pluribus saeculis catholica Fides illata sit, atque ubi tamen clerum indigenam,
nisi deterioris notae, non reperias: item populos esse nou.nullos, mature
Evangelii luce illustratos, qui ex barbaria ad eum iam humanitatis gradum
emerserint, ut in omni civilium artium varietate praestantes viros habeant,
quique, cum multa iam saecula salutari Evangelii Ecclesiaeque virtute sint
affecti, tamen adhuc nec Episcopos a quibus regerentur, nec sacerdotes, quorum
disciplina civibus imperitaret, efferre potuerint » (10).
Nunquam fortasse perpensum satis est, qua via et ratione cum Evangelium
propagari tum Ecclesia Dei ubique gentium eonstitui coeperit; quod cum leviter,
in claudenda publice Expopositione Missionaria, ut aiunt, attingeremus,
monebamus, ex primis christianae antiquitatis litterarum monumentis manifesto
apparere, clerum novae cuivis fidelium communitati ab Apostolis praepositum, non
aliunde importatum, sed ex natis in ipsa regione electum atque adscitum. Quod
autem vobis adiutoribusque vestris apostolicum munus Romanus Pontifex
concredidit christianae veritatis ethnicis gentibus praedicandae, non idcirco
putetis sacerdotes indigenas in id unice esse oportere, ut missionalibus in
minoris momenti ministeriis adsint eorumque actionem aliquo pacto compleant.
Quorsum, quaesumus, sacrae Missiones pertinent, nisi ut in tanta immensitate
locorum Ecclesia Christi instituatur ac stabiliatur? Et unde haec apud ethnicos
hodie constabit, nisi ex omnibus iis elementis, ex quibus apud nos olim coaluit,
id est ex suo cuiusque regionis et populo et clero, suisque religiosis viris ac
feminis? Curnam clerus indigena ab eo, qui proprius et nativus ipsius est, agro colendo,
scilicet a populi sui gubernatione arceatur? Iam ut vobis liceat ad alios
aliosque infideles Christo lucrandos cotidie expeditioribus progredi, nonne
proderit vehementer , sacerdotibus indigenis stationes custodiendas uberiusque
excolendas relinquere? Immo etiam, in regno Christi latius proferendo, quam
maxime iidem praeterque omnem exspectationem profecturi sunt. « Nam sacerdos
indigena – ut verbis Nostri ipsius decessoris utamur –, utpote qui ortu,
ingenio, sensibus studiisque cohaereat cum suis popularibus, mirum quantum valet
ad Fidem eorum mentibus insinuandam; multo enim melius , quam quisquam alius ,
novit quibus modis quidpiam eis persuaderi queat. Ita saepe fit ut illuc faciles
aditus habeat, quo advenae sacerdoti pedem inferre non licet » (11). Quid quod
missionales externi, ob inchoatam sermonis cognitionem, sensa quidem sua
exprimere interdum prohibentur adeo, ut valde praedicationis suae vis acque
efficacitas infirmetur? Huc profecto aliae accedunt incommodorum causae, quorum
aequam rationem habeamus oportet, licet aut ea rarius incidere aut non magno
negotio amoveri posse videantur. Fac, ex bello aliisve politicis eventis in
alicuius Missionis territorio alterum regimen alteri suffici, et aut posci aut
decerni missionalium exterorum e certa quadam natione discessum: fac item – quod
sane difpicilius eveniet – indigenas, qui ad altiorem humanitatis gradum
pervenerint et civilem quandam maturitatem attigerint, velle, ut sui iuris
fiant, externae civitatis sibi imperantis et procuratores et copias et
missionales ab suo territorio exigere, idque aliter, quam vi adhibita, impetrare
non posse. Quae tum, rogamus, impenderet per eas regiones Ecclesiae pernicies,
nisi, quasi quodam rete sacerdotum indigenarum per totum territorium disposito,
necessitatibus plebis Christo adiunctae esset plene consultum? At praeterea –
neque enim praesenti rerum condicioni minus illud Christi congruit: lllessis
quidem multa, operarii autem pauci (12) – vel ipsa Europa, unde plerique
missionalium proficiscuntur, clero hodie eget, eoque magis
eget, quo pluris interest, adiuvante Deo, dissidentes fratres ad Ecclesiae
unitatem restitui et acatholicis errores suos eripi; nec quisquam ignorat, ad
sacerdotalem vel religiosam vitali' si quidem haud minor in praesenti adulescentium numerus, quam antea, vocatur, tamen divini afflatus permotioni numerum
parere longe minorem.
Ex hisce, quae memoravimus, Venerabiles Fratres, Dilecti Filii, efficitur,
eam sacerdotum indigenarum copiam territoriis vestris suppetere oportere, quae,
nulla cleri adventicii habita ratione, cum ad propagandos christianae societatis
fines, tum ad communitatem fidelium e sua natione regundam ipsa per se satis
valeat. Alicubi quidem, ut paulo ante significavimus, Seminaria erigi coepta
sunt alumnis indigenis excipiendis, et ea pleraque medio sita loco inter
finitimas Missiones, uni eidemque Ordini vel Congregationi commissas; atque
illuc adulescentes Vicarii ac Praefecti Apostolici mittunt singuli lectissimos,
sumptu cuiusque suo alendos, quos sacerdotio initiatos et ad sacra idoneos
ministeria aliquando recipiant. Itaque quod alicubi a nonnullis inchoatum, id
ab omnibus, qui Missionibus praesunt, haud dissimili ratione perfici non tam
cupimus quam volumus et iubemus: ut ex indigenis nullus bonae spei sit , quem ab
sacerdotio et apostolatu, utique a Deo instinctum vocatumque, arceatis. Certe,
alumnos rite instituendos quo plures delegeritis – et plurimos delegi omnino
opus est – eo vos maiorem facere sumptum cogemini: verum, ne animo concidite,
amantissimo hominum Redemptori confisi, cuius providentią f.uturum , ut, aucta
catholici orbis liberalitate, Apostolicae Sedi ne desit unde vobis, ad
saluberrimi effectum consilii, largius opituletur.
At si curandum, ut alumnorum indigenarum frequentia sit unicuique vestrum
quam maxima, eos praeterea rite effingere atque excolere studete ad sanctitatem
sacerdotali vitae congruentem ad eumque apostolatus spiritum cum studio
fraternae salutis coniunctum, ut parati sint vel vitae iacturam pro tribulibus
civibusve suis facere . Summopere tamen interest, eos uno tempore de
disciplinis profanis ac sacris non confusam atque incompositam, non breviorem et quasi compendiariam
institutionem suscipere, sed per usitatum studiorum curriculum bona doctrinarum
copia instrui. Quos enim et integritate vitae ac pietate conspicuos et ad sacra
ministeria apprime aptos et peritissimos divinarum legum magistros intra
Seminarii saepta effeceritis, ii non modo apud suos, vel optimates litteratosve
homines , in honore erunt, sed etiam paroeciis ac dioecesibus tandem aliquando,
vixdum Deo placueri, constituendis nihil quicquam obstabit quominus auspicato
praeponantur. Perperam sane iudicat quisquis eiusmodi indigenas quasi inferioris
generis ac retusi ingenii homines habet. Etenim diu experiundo cognitum est,
populos, qui dissitas orientales australesque incolunt regiones, interdum
nostris non cedere, atque etiam certare mentis acie et contendere cum his posse;
quodsi in hominibus ex intima barbaria summam fere tarditatem reperias, id quasi
quadam necessitate fit, cum ad cotidianas vitae necessitates, sane exiguas,
eorum intellegentiae usus contrahatur. Cuius quidem rei si vobis licet,
Venerabiles Fratres, Dilecti Filii, esse testibus, at Nos quoque fidem afferre
possumus, quorum paene ante oculos indigenae, quotquot in urbanis conlegiis ad
omne genus disciplinas instituuntur, non tam ceteris alumnis celeritate ingenii
sunt pares doctrinaeque fructibus, quam saepe antecedunt ac praestant. Est
praeterea cur sacerdotes indigenas ne patiamini inferiore veluti loco haberi et
humilioribus ministeriis addici, quasi non eodem ipsi, ac missionales vestri,
sacerdotio potiantur, aut non sint eiusdem omnino apostolatus participes; quin
etiam eos in oculis ferie, ut qui conditis vestro sudore ac labore Ecclesiis
futurisque catholicorum communitatibus praeesse aliquando debeant. Quamobrem
europaeos inter et indigenas missionales nihil esco discriminis nullusque
disiunctionis terminus intercedito, sed alteri cum alteris reverentia et cantate
copulentur.
Quod autem, ut supra monuimus, ad ordinandam in populis vestris Ecclesiam
Christi, omnia, ex quibus ipsa divino consilio conflatur, elementa adhiberi
necesse est, ex hoc consequitur, in potioribus officii vestri partibus eam
numeraci, ut religiosas ex atque incompositam, non breviorem et quasi compendiariam
institutionem suscipere, sed per usitatum studiorum curriculum bona doctrinarum
copia instrui. Quos enim et integritate vitae ac pietate conspicuos et ad sacra
ministeria apprime aptos et peritissimos divinarum legum magistros intra
Seminarii saepta effeceritis, ii non modo apud suos, vel optimates litteratosve
homines, in honore erunt, sed etiam paroeciis ac dioecesibus tandem aliquando,
vixdum Deo placuerit, constituendis nihil quicquam obstabit quominus auspicato
praeponantur. Perperam sane iudicat quisquis eiusmodi indigenas quasi inferioris
generis ac retusi ingenii homines habet. Etenim diu experiundo cognitum est,
populos, qui dissitas orientales australesque incolunt regiones , interdum
nostris non cedere, atque etiam certare mentis acie et contendere cum his posse;
quodsi in hominibus ex intima barbaria summam fere tarditatem reperias, id
quasi quadam necessitate fit, cum ad cotidianas vitae necessitates, sane
exiguas, eorum intellegentiae usus contrahatur. Cuius quidem rei si vobis
licet, Venerabiles Fratres, Dilecti Filii, esse testibus, at Nos quoque fidem
afferre possumus, quorum paene ante oculos indigenae, quotquot in urbanis
conlegiis ad omne genus disciplinas instituuntur, non tam ceteris alumnis
celeritate ingenii sunt pares doctrinaeque fructibus, quam saepe antecedunt ac
praestant. Est praeterea cur sacerdotes indigenas ne patiamini inferiore veluti
loco haberi et humilioribus ministeriis addici, quasi non eodem ipsi, ac
missionales vestri, sacerdotio potiantur, aut non sint eiusdem omnino
apostolatus participes; quin etiam eos in oculis ferie, ut qui conditis vestro
sudore ac labore Ecclesiis futurisque catholicorum communitatibus praeesse
aliquando debeant. Quamobrem europaeos inter et indigenas missionales nihil esto
discriminis nuliusque disiunctionis terminus intercedito, sed alteri cum alteris
reverentia et caritate copulentur.
Quod autem, ut supra monuimus, ad ordinandam in populis vestris Ecclesiam
Christi, omnia, ex quibus ipsa divino consilio conflatur, elementa adhiberi
necesse est, ex hoc consequitur, in potioribus officii vestri partibus eam
numerari, ut religiosas ex utroque sexu sodalitates
indigenas instituatis: quos enim novos Christi asseclas superno Deus affiatu
tetigerit atque ad altiora impulerit, quidni iidem consilia evangelica
profiteantur? In quo ne missionales, ne religiosas feminas, in ipso agro vestro
laborantes, Instituti cuiusque sui caritas, honesta sane ac recta, plus aequo abripiat atque a latiore rerum eomprehensione detineat. Si qui enim
indigenae sunt, qui in veteres Sodalitates cooptari cupiant, modo ad
imbibendos earum spiritus et non degenerem dissimilemve in regionibus suis
subolem gignendam apti videantur, eos a consilio dehortari atque ab re prohibere
nefas esto; verumtamen integre religioseque consideretis, utrumnam expediat,
novas potius condi Sodalitates, quae cum ingenio studiisque indigenarum et cum
locorum rerumque condicione aptius cohaereant.
Nec alia de re silendum, quae ad evangelii propagationem permagni referat:
quantum scilicet proderit, catechistarum multiplicari numerum — sive ex
europaeis, sive, potius, ex indigenis deligantur — qui missionalibus operam
navent suam, catechumenos potissimum erudiendo et ad baptismum comparando:
quos quidem catechistas quales esse oporteat, ut non tam verbo quam vitae
exemplo infideles ad Christum alliciant, dicere vix attinet. At vobis,
Venerabiles Fratres, Dilecti Filii, certum decretumque sit, eos accurate
instituere, ut doctrinam catholicam calleant, et, cum eam proponent atque
explanabunt, ad mentem intellegentiamque auditorum accommodare se sciant: quod
facturi eo commodius sunt, quo indigenarum naturam interius perspexerint.
De adlectis adlegendisve laborum vestrorum consortibus cum usque adhuc locuti
simus, unum hoc in genere restat ut studiosae voluntati vestrae insinuetur:
quod si quidem ad effectum deducatur, censemus fidei ocius dilatandae esse
haud mediocriter profuturum. Quanti equidem contemplativam Nos vitam, quam
vocant, faciamus, testis satis superque est Constitutio illa Apostolica, qua
legem Cartusiensis Ordinis propriam, pontificali inde ab initio auctoritate
probatam, altero ante anno, post exactam ad Codicis canones emendationem,
Apostolicae confirmationis robore perlibenter munivimus. Austerior sane ista
vitae contemplativae consuetudo ut in Missionum territoria, conditis
coenobiis, inducatur latiusve provehatur, summos horum Ordinum moderatores,
quemadmodum Nosmet impense adhortamur, sic vos, Venerabiles Fratres, Dilecti
Filii, opportune importune rogando, curatote; solitarii enim ii viri mirum
quantum caelestium grafiarum vobis laboribusque vestris conciliabunt. Atque
dubitare non licet quin eiusmodi monachi locum opportunum apud vos nanciscantur,
cum incolae, alicubi potissimum, etsi maximam partem ethnici, natura sint ad
solitudinem et ad orandum contemplandumque proclives. Qua in re animo
obversatur Nostro magnum illud coenobium, quod Cistercienses Reformati de Trappa
in vicariatu apostolico Pekinensi condidere; ubi centum fere monachi, quorum
plerique Sinenses, perfectissimarum exercitatione virtutum, assiduitate precum,
vitae asperitate laborisque tolerantia, ut Dei numen sibi et infidelibus
placando propitiandoque demerentur, ita hos ipsos, per exempli efficacitatem,
Christo lucrifaciunt. Unde luce clarius apparet, anachoretas nostros, lege ae
spiritu Conditoris sui prorsus incolumi nullamque vitae actionem experiundo,
posse haud parum momenti ad prosperiorem sacrarum legationum exitum cotidie
afferre. Quodsi Ordinum id genus gubernatores vestris postulationibus morem
gesserint et sedes suorum, ubicumque de communi consilio placuerit,
collocaverint, rem fecerint et tantae ethnicorum multitudini imprimis salutarem et Nobis, ultra quam credibile est, acceptam et gratam.
Iam ad nonnulla, Venerabiles Fratres, Dilecti Filii, gradum faciamus, quae ad
meliorem Missionum temperationem pertinent: quo in genere si qua proximus
decessor Noster haud dissimilia dudum docuit ac monuit, idcirco ea iterare
placet, quia magno fore ad fructuosam apostolatus exercitationem praesidio iure
meritoque censemus.
Itaque cum catholici inter ethnicos apostolatus magnam partem in vos
recidat exitus, res aptius volumus a vobis ordinari, ut facilior posthac ad
christianae sapientiae propagationem pateat aditus et numerus eorum augeatur
quibus ea feliciter collucet. Sacros igitur praecones ita vobis cordi sit
dispertire, ut nulla territorii pars ab evangelii
praedicatione vacet et in aliud tempus excolenda reservetur. Quare longius, per
mansiones, procedite, missionalibus in aliquo loco, quasi quodam centro,
constituendis, quem locum minores undique stationes circumstent, uni saltem
catechistae commissae et sacra aediculą auctae, quas missionales e sede media
identidem, stato scilicet tempore, ministerii causa, adeant atque invisant.
Meminerint interea evangelii praecones, haud secus sibi ad indigenas
accedendum, ac Divinus Magister cum populo in terris se gessit. Qui, ante quam
turbas doceret, aegros sanare consueverat: Omnes male habentes curavit
(13); Et
secuti sunt eum multi et curavit, eos omnes (14); Misertus est eis, et curavit
languidos eorum (15). Atque id ipsum, facta potestate, Apostolis imperavit: Et in
quamcumque civitatem intraveritis... curate infirmos, qui in illa sunt, et
dicite illis: appropinquavit in vos regnum Dei (16); Egressi autem circuibant per
castella evangelizantes et curantes ubique (17). Ne obliviscantur quidem
missionales, quam se Iesus benignum amabilemque infantibus puerisque
praeberet: quos cum discipuli increpuissent, praecepit ne ad ipsum venire
prohiberent (18). Ad rem id commemorare libet, quod alias diximus: missionales
nimirum, qui Deum infidelibus praedicant, probe nosse, in iis quoque
regionibus — ut facile caritatis officiis capiuntur humana corda — quisquis
publicam valetudinem curat aegrotantibusque medetur, quisquis infantibus ac
pueris blanditur, hunc profecto hominum sibi benevolentiam studiumque
conciliare.
Atque ut ad ea quae modo attigimus redeamus, si iis in locis, ubi sedem
domiciliumque ipsorum vestrum, Venerabiles Fratres, Dilecti Filii,
constitueritis, itemque in amplioribus ob incolarum numerum stationibus, domum
Dei et cetera Missionis aedificia latius patere opus est, vitandum tamen, ne
sumptuosa magnique pretii aut tempia aut aedificia excitentur, quasi
cathedrales aedes et episcopales domus futuris dioecesibus comparatae; haec suo
quidem tempore commodius. Numne ignoratis, in certis quibusdam dioecesibus iam
pridem canonice erectis, tempia eiusmodi ac domicilia aut paulo ante fuisse
exstructa aut in praesenti exstrui? Nec recte ac provide aut in principem
aliquam stationem aut in eum, quem incolitis ipsimet, locum instituta atque
opera coguntur ac veluti conglobantur, quaecumque bonum animorum ac corporum
tuentur; nam si magni sint momenti ac ponderis, iam vestram vel missionalium
vindicare adeo sibi praesentiam ac sollicitudinem possunt, ut saluberrima
totius territorii, evangelii causa, lustratio gradatim remittat ac desinat.
Quoniam vero horum operum mentio huc incidit, praeter hospitia vel conclavia
aegris curandis remediisve diribendis, et litterarios elementorum ludos —
quae quidem instituta nusquam desiderari patiemini — praestat, iis qui ex
pueris excesserint, nisi agrorum cultionem suscipiant, ad altiores disciplinas
vel ad operosas praesertim artes, in scholis per vos conditis, aditum fieri.
Atque hoc loco hortamur, ne optimates regionis, eorumque subolem, neglegatis.
Esto quidem, ab humilioribus e plebe verbum Dei eiusque praecones facilius
admitti; esto, Iesum Christum de se testificatum esse: Spiritus Domini....
evangelizare pauperibus misit me (19). Sed, praeterquam quod debemus illud Pauli
ante oculos habere propositum: Sapientibus et insipientibus debitor sum
(20), usu
atque experientia praeterea docemur, primoribus civitatis ad Christi religionem
semel traductis, tenuiores e populo eorum vestigiis facile ingredi.
Quod autem postremo occurrit, id, Venerabiles Fratres, Dilecti Filii, ut
est gravissimum, pro cognito ac perspecto, quo flagratis, religionis
animarumque salutis studio, piis accipite animis atque ad prompte
obtemperandum compositis. Territoria ea quidem, quorum curam navitati Apostolica
Sedes vestrae demandava ut ea Christo Domino adiungeretis, cum sint plerumque amplissima, fieri
interdum potest, ut missionalium ex Institutis cuiusque vestris longe inferior
sit numerus quam necessitas postulet. Ne igitur dubitetis , quemadmodum in
dioecesi rite constituta solent Episcopo alii ex alia Sodalitate aut clericali
aut laicali religiosi viri, aliae ex alia Congregatione Sorores, adesse atque
auxiliari, ita in propagationem christianae Fidei, ad institutionem iuventutis
indigenae, ad ceteras huiusmodi utilitates promovendas, laborum socios
advocare atque adsciscere religiosos sodales ac missionales qui e vestro
sodalicio non sint, sive ii sacerdotio potiantur, sive ad laicalia, quae vocant,
Instituta pertineant. Sancte quidem glorientur Ordines ac Congregationes
religiosae cum de sibi data ad ethnicos populos missione, tum de partis ad hunc
diem Christi regno accessionibus; at meminerint, se territoria Missionum non
iure quodam proprio ac perpetuo accepisse, sed ad Apostolicae Sedis nutum
habere, cui propterea et ius et officium incumbit rectae et plenae eorum cultioni prospiciendi. Nec igitur Romanus Pontifex apostolico muneri hoc unice
satisfaciat si territoria maioris minorisve magnitudinis alia inter alia
Instituta distribuat; sed — quod pluris interest — nullo non tempore omnique sua
cura providere debet, ut ea ipsa Instituta tot missionales ac, potissimum, tales
in regiones sibi creditas dimittant, qui his, qua late patent, christianae
veritatis luce complendis abunde sufficiant atque efficacem dent operam. Quoniam
vero Divinus Pastor gregem suum requiret de manu Nostra, quotiescumque
necessarium vel opportunius utiliusque ad proferendos Ecclesiae sanctae fines
videbitur, territoria Missionum cum de altera in alteram Sodalitatem transferre , tum iterum iterumque partiri, et clero indigenae aliisve Sodalitatibus
novos vicariatus ac praefecturas committere neutiquam cunctabimur.
Iam reliquum non est, nisi ut vos omnes, Venerabiles Fratres, quotquot per
catholicum orbem pastoralis muneris et sollicitudines et solacia Nobiscum
participatis, denuo hortemur, velitis iis, quas diximus, artibus praesidiisque
sacras Missiones adiuvare, ut eaedem , quasi quadam renovatione virium,
messem in posterum afferant multo uberiorem. Communibus autem benigne adrideat
faveatque coeptis sanctissima Regina Apostolorum Maria, quae, cum homines
universos in Calvaria habuerit materno animo suo commendatos, non minus eos
fovet ac diligit, qui se fuisse ab Christo Iesu redemptos ignorant, quam qui
ipsius redemptionis beneficiis fruuntur feliciter.
Caelestium interea donorum auspicem paternaeque benevolentiae Nostrae
testem, vobis Venerabiles Fratres, et clero populoque vestro, apostolicam
benedictionem peramanter impertimus.
Datum Romae apud Sanctum Petrum die XXVIII mensis Februarii anno MDCCCCXXVI, Pontificatus Nostri quinto.
PIUS PP. XI
(1) II Cor., VII, 5,
(2) ISAI., LVIII, I.
(3) IOAN., IV, 24.
(4) Ps. 29, 10.
(5) I Tim. II, 4.
(6) IOAN., XIII, 35; XV, 12.
(7) MARC., XVI, 15.
(8) MATTH., IX, 38,
(9) I IOAN., IV, 1.
(10) Ep. Ap. Maximum illud.
(11) Ep. Ap. Maximum illud.
(12) MATTH., IX, 37; Luc., X, 2.
(13) MATTH., VIII, 16.
(14) MATTH., XII, 15.
(15) MATTH., XIV, 14.
(16) Luc., X, 8-9.
(17) Luc., IX, 6.
(18) MATTH., XIX, 13-14.
(19) Luc., IV, 18.
(20) Rom., I, 14.
© Copyright -
Libreria Editrice Vaticana