PIUS PP. XI
LITTERAE ENCYCLICAE
STUDIORUM DUCEM*
AD VENERABILES FRATRES PATRIARCHAS,
PRIMATES, ARCHIEPISCOPOS, EPISCOPOS
ALIOSQUE LOCORUM ORDINARIOS,
PACEM ET COMMUNIONEM
CUM APOSTOLICA SEDE HABENTES:
SAECULO SEXTO EXEUNTE
A SANCTORUM CAELITUM HONORIBUS
THOMAE AQUINATI DECRETIS.
VENERABILES FRATRES
SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM
Studiorum Ducem sacrae iuventuti in maioribus disciplinis haud ita pridem per
apostolicam epistolam Nos, Iuris Canonici statuta eonfirmantes, habendum esse
ediximus Thomam Aquinatem. Eiusdem rei magis ac magis nostrorum animis
ineulcandae eisque declarandi qua patto in schola tanti Doctoris utilissime
versentur, praeclara se Nobis dat occasio, appropinquante die cum abhinc
sexcentis annis rite is est in Sanctorum numerum adscriptus. Nam mirabili quadam
cognatione inter se scientia veri nominis et, illa virtutum omnium comes, pietas
continentur; cumque Deus ipsa veritas bonitasque sit, profecto ad Dei gloriam
animarum salute quaerendam — quod est Ecelesiae praecipuum propriumque munus —
satis non foret sacrorum administros bene esse a cognitione rerum instructos,
visi iidem idoneis virtutibus abundarent. Haec autem doctrinae cum pietate,
eruditionis cum virtute, veritatis cum
caritate societas, singularis prorsus exstitit in Angelico Doctore; cui quidem
iure etiam insigne solis attributum est, utpote qui, scientiae lumen mentibus
afferendo, igniculos virtutum in voluntates iniiciat. Qui est igitur omnis
sanctitatis et sapientiae fons Deus omnino videtur ostendere in Thoma voluisse,
quemadmodum altera ex his rebus alteram adiuvet, id est virtutum esercitatio ad
veritatis contemplationem componat, ac vicissim subtilior veritatis meditatio
virtutes expoliat atque perficiat. Etenim qui pure vivat et integre domitasque
habeat virtute cupiditates, is quidem, tamquam magno impedimento solutus,
multo facilius tollere ad caelestia potest animum altiusque Dei arcana
introspicere, secundum illud ipsius Thomae: « Prius vita quam doctrina: vita
enim ducit ad « scientiam veritatis » (1); idem vero, cum in cognoscendis iis quae
sunt supra naturam, studii plurimum collocaverit, ex hoc ipso ad perfecte
vivendum non parum se sentiet excitari: neque enim solivaga aut ieiuna, sed
valde actuosa dicenda est tantarum rerum scientia, quarum pulchritudo totum
hominem ad se rapiat atque convertat.
Haec sunt in primis, Venerabiles Fratres, quae licet ex hac saecularis
memoriae recordatione discere: sed quo eadem clarius appareant, visum est
Nobis de Thomae Aquinatis et sanctitate et doctrina breviter in his Litteris
disserere, tum demonstrare quae inde fluant sacro ordini maximeque saerorum
alumnis, denique christiani nominis universitati opportuna documenta.
Quaecumque in genere morum sunt virtutes, Thomas quidem omnes praeclarissimas
habuit, easque ita copulatas et connexas, ut, quemadmodum ipse vult,
coalescerent in cantate « quae dat « formam actibus omnium virtutum » (2). Sed si
sanctitatis huius notas tamquam proprias et peculiares quaerimus, prima omnium
occurrit ea virtus, unde quaedam cum angelicis naturis visa est esse Thomae
similitudo; castimoniam dicimus, quam cum in praesentissimo periculi discrimine servasset illaesam,
dignus est habitus quem mystica zona angeli cingerent. Cum hac tanta puritatis
laude par coniuncta erat bonorum fluxorum fuga itemque despicientia in
contemnendis honoribus: eonstat summa eum constantia, propinquorum, qui se ad
percommodam saeculi condicionem omni ope cogerent, fregisse pervicaciam, ac
deinde apud Pontificem Maximum, sacras infulas offerentem, orando effecisse, ne
formidatum cibi onus imponeretur. At id quo Thomae sanctitudo maxime
distinguitur, ipse est qui appellatur a Paulo sermo sapientiae (3): atque illa
duplicis sapientiae, acquisitae et infusae, quae dicuntur, copulatio, quacum
nihil tam apte quam humilitas, quam orandi studium, quam Dei caritas convenit.
Humilitatem quidem instar fundamenti fuisse quo ceterae virtutes Thomae
niterentur, patet consideranti quam is obedienter in communis vitae consuetudine
fratri laico obtemperaret: nec minus perspicuum est legenti eius scripta, ex
quibus tam magnum redolet erga Ecclesiae Patres obsequium; ut is quidem «
veteres « Doctores quia summe veneratus est, ideo intellectum omnium «
quodammodo sortitus » (4) videatur: id ipsum autem egregie illustratur ex eo quod
divini ingenii facultates minime in suam ipsius gloriam, sed in emolumentum
veritatis impenderit. Ita dum philosophi suae propriae claritudini f ere
serviunt, hic in tradenda doctrina omnino sese obscurare studet, ideo nimirum
ut sola de se lux caelestis veritatis effulgeat. – Haec igitur humilitas, cum
munditie illa cordis, quam memoravimus, summaque sanctarum precuin assiduitate
coniuncta, docilem mollemque faciebat Thomae animum ad afflatus et lumina Sancti
Spiritus et accipienda et sequenda, in quibus quidem ipsa contemplationis
principia consistunt. Quae ut desuper impetraret, saepe omni cibo abstinere,
saepe totas comprecando vigilare noctes, identidem ex ingenuae pietatis impetu
ad Sacramenti augusti tabernaculum applicare caput, assidue vero ad Iesu
Crucifixi imaginem oculos animumque dolenter convertere, confessus familiari
suo, sancto Bonaventurae, ab eo maxime libro se, quantum sciret, didicisse. Vere igitur cada in Thomam
illud vulgatum de Dominico Patre legifero, qui nisi cum Deo aut de Deo non
locutus umquam fuisse dicitur.
Cum autem in Deo, tamquam prima causa eodemque rerum fine ultimo, contemplari
omnia soleret, pronum ei erat, sicut in sua Summa Theologica, sic in vita unam
et alteram quae memorata est, segui sapientiam; quarum haec apud ipsum est
descriptio:
« Per sapientiam quae studio humano acquiritur ... habetur rectum iudicium de rebus divinis secundum perfectum usum rationis ... Sed altera est desursum descendens... et de rebus divinis iudicat, propter
quamdam connaturalitatem ad ipsas. Hoc est donum Spiritus Sancti ... quo fit homo perfectus in divinis, non solum discens sed et patiens divina »
(5).
Haec igitur a Deo delapsa seu infusa sapientia, ceteris comitata donis Sancti
Spiritus, perpetuum in Thoma accepit inerementum, aeque ac caritas, omnium
domina et regina virtutum. Etenim illa huic erat certissima dottrina, amorem Dei
numquam non oportere crescere « ex ipsa forma praecepti: Diliges Dominum
« Deum
tuum ex toto corde tuo; totum enim et perfectum idem sunt ... Finis praecepti caritas est, ut Apostolus dicit
(6), in fine autem non adhibetur aliqua mensura, sed solum in his quae sunt ad finem »
(7). Quae ipsa est causa quare sub praeceptum perfectio caritatis cadat tamquam
illud quo omnes pro sua quisque condicione viti debent. Porro autem quia «
caritas proprie facit tendere in Deum unendo affectum hominis Deo, ut scilicet homo non sibi vivat, sed Deo »
(8); idcirco in Thoma continenter, cum geminata
sapientia, Dei amor augescens, ad extremum perfectum sui oblivionem ingenuit,
adeo ut Iesu Crucifixo ita se alloquenti: Bene, Thoma, scripsisti de me eidemque
roganti, quam recipies a me pro tuo labore mercedem? responderit: Domine, non
nisi Te. Itaque, caritate instinctus, aliorum utilitatibus impense servire non cessabat, vel optimos libros conficiendo, vel fratres laborantes
adiuvando, vel in subsidium pauperum suis se vestimentis exspoliando, vel etiam
ad sanitatem aegrotantes restituendo, ut cum in Basilica Vaticana, ubi per
Paschalia solemnia concionabatur, mulierem, quae vestis eius laciniam tetigerat,
ab inveterato sanguinis fluxu repente liberavit.
Atque hic sermo sapientiae a Paulo laudatus in quo alio Doctore, quam in
Angelico, luculentior? Qui docendo non satis habet erudire hominum mentes, sed
etiam ad Dei amorem, omnium effectorem rerum, redamandum studiosissime impellit
voluntates. « Amor Dei est infundens et creans bonitatem in rebus »; sic enim
pulcherrime affirmat (9): et hanc divinae bonitatis diffusionem, singula mysteria
pertractans, illustrare non desinit. « Unde ad « rationem summi boni pertinet
quod summo modo se commu« nicet, quod quidem maxime a Deo fit... per
Incarnationem » (10). Nihil vero tam dare huius et ingenii et caritatis vim
ostendit, quam Officium ab ipso compositum de augusto Sacramento: quod erga
Sacramentum quomodo in omni vita fuisset affectus, illa morientis vox, cum
sanetum Viaticum susciperet, declaravit: Sumo Te, pretium redemptionis animae
meae, pro cuius amore studui, vigilavi et laboravi.
Sic leviter adumbratis
magnis Thomae virtutibus, iam non difficile intelligitur eiusdem praestantia
doctrinae; cuius quidem in Ecclesia mirum quantum valet auctoritas. Profecto
Nostri decessores tamquam uno ore semper eam laudibus extulerunt. Ipso etiam tum
vivo, Alexander IV ita perscribere non dubitavit
« Dilecto filio, Thomae de Aquino, viro utique nobilitate generis « et morum
honestate conspicuo ac thesaurum litteralis scientiae « per gratiam Dei assecuto
». – Postquam autem e vivis excesserat, eius non solum virtutes sed doctrinam
etiam consecrare visus est Ioannes XXII, cum, ad Patres Cardinales verba
faciens, memorabilem illam edidit in Consistorio sententiam: « Ipse plus illuminavit Ecclesiam quam
omnes alii Doctores; in cuius libris plus proficit homo uno anno quam in aliorum doctrina toto tempore vitae suae ».
Cum igitur hic intelligentiae scientiaeque, humana maioris, existimatione
floreret, eum Pius V in sanctorum Doctorum numerum rato Angelici titulo
adscripsit. Ceterum Ecclesiae de hoc Doctore opinionem maximam quid tam aperte
indicat quam quod Patres Tridentini duo dumtaxat volumina, Sacram Scripturam et
Summam Theologicam, sibi consiliantibus patere super altare reverenter proposita
voluerunt? Atque in hoc genere, ne persequamur ex ordine omnia Sedis Apostolicae
documenta, quae innumerabilia sunt, feliciter nostra memoria contigit ut, Leonis
XIII auctoritate et instantia, Aquinatis disciplina revivisceret; quod quidem
illustris decessoris Nostri promeritum tanti est, ut, quemadmodum alias diximus,
si multa praeclara sapientissime ab eo constituta gestave non essent, ad
immortalem Leonis gloriam hoc unum sufficeret. Iisdem mox vestigiis ingressus
est sanctae recordationis Pontifex, Pius X, praesertim Motu proprio Doctoris
Angelici, in quo illud praeelare dictum: « Post beatum exitum sancti Doctoris nullum habitum est ab Ecclesia
Concilium in quo non ipse cum doctrinae suae opibus interfuerit ». Proxime autem, Benedictus XV, decessor Noster desideratissimus, plus
semel id ipsum sibi piacere professus est: cui dandum est laudi quod iuris
canonici Codicem promulgavit, ubi, Angelici Doctoris « ratio, doctrina et
principia » plane consecrantur (11). Nos vero haec tanta divinissimo ingenuo
tributa praeconia sic probamus ut non modo Angelicum, sed etiam Communem seu
universalem Ecclesiae Doctorem appellandum putemus Thomam, cuius doctrinam, ut
quam plurimis in omni genere litterarum monumentis testata est, suam Ecclesia
feeerit. At enim, quia prope infinitum est, quascumque rationes in hac causa
decessores Nostri explicarunt, cunctas hic exsequi, tantum videtur Nobis
ostendere, et Thomam supernaturali animatum spiritu, unde vivebat, scripsisse,
et eius scripta, in quibus omnium sacrarum disciplinarum principia legesque tradantur, universalis
dicenda esse naturae.
Etenim sive docendo sive scribendo hic divina pertractat, praeclarissimum dat
theologis documentum illius quae inter sensus animi et studia intercedere debet
necessitudo maxima. Nam, quemadmodum regionem aliquam longinquam bene habere
cognitam non dicitur qui eius descriptionem quamvis subtilem cognoverit, sed qui
aliquamdiu ibidem vixerit, sic intimam Dei notitiam sola scientiae
pervestigatione nullus assequitur, nisi etiam cum Deo coniunctissime vivat. Iam
vero sancti Thomae huc omnis theologia spectat, ut ad intime in Deo vivendum nos
adducat. Ut enim puerulus ad Montem Casinum finem non faciebat rogandi « quid
est Deus ? », ita quicumque ab eo sunt compositi libri, de mundi creatione, de
homine, de legibus, de virtutibus, de Sacramentis, omnes denique in Deo
sempiternae salutis auctore versantur.
Itaque de causis horum studiorum sterilitatis disputans, quae sunt vel
curiositas, hoc est immoderata scientiae cupido, vel ingenii tarditas, vel
contentionis perseverantiaeque fuga, nullum aliud eis vult esse remedium nisi
magnam laboris alacritatem, quae pietatis ardore vigeat acque ex spiritus vita
profecta esse videatur. Cum igitur triplici lumine studia sacra dirigantur,
recta ratione, fide infusa et donis Sancti Spiritus, quibus quidem intelligentia
perficitur, his omnibus nemo umquam amplius quam noster abundavit; qui postquam
in re quapiam perardua diligenter ingenii sui opes adhibuerat, difiicultatum
explanationem a Domino ieiuniis precibusque humillimis implorabat: Deus autem
tam benignus supplicem audire consueverat, ut ad eum edocendum Apostolorum
principes interdum delegaret. Quare non est mirum, si, cum vitae exitus
appropinquabat, eum contemplationis gradum ascenderat, ut quicquid scripsisset,
id omne summae levitatis, non secus ac paleas, sibi videri diceret, segue
negaret iam dictare posse quicquam; adeo iam solum aeterna spectabat, adeo nihil
aliud nisi videre Deum expetebat. Omnino enim, auctore Thoma, hic est qui
potissime sacris e studiis percipi fructus debeat,
magnus Dei amor magnumque desiderium rerum aeternarum.
Sed is, eum docet esemplo suo, quomodo in eadem studiorum varietate versari
nos oporteat, tum praecepta firma et stabilia tradit singularum disciplinarum.
Nam principio, quis philosophiae naturam rationemque, partes earumque vim
melius esplicavit?. En qua perspicuitate convenientiam consensumque demonstret
omnium inter se membrorum, unde huius scientiae tamquam corpus efficitur.
«Sapientis est — ait — ordinare. Cuius ratio est quia sapientia potissime est
perfectio rationis, cuius proprium est cognoscere ordinem: nam, etsi vires
sensitivae cognoscant res aliquas absolute, ordinem tamen unius ad alteram
cognoscere est solius intellectus aut rationis. Secundum autem diversos ordines quos proprie ratio considerat, sunt diversae scientiae. Ordo enim quam
ratio considerando facit in proprio actu pertinet ad philosophiam rationalem
(seu Logicam), cuius est considerare ordinem partium orationis ad invicem et
ordinem principiorum ad invicem et ad conclusiones. Ad philosophiam autem
naturalem (seu Physicam), pertinet considerare ordinem rerum quem ratio humana
considerat sed non facit: ita quod sub naturali philosophia comprehendamus et
Metaphysicam. Ordo autem actionum voluntariarum pertinet ad considerationem
moralis philosophiae, quae in tres partes dividitur: prima considerat
operationes unius hominis ordinatas ad finem, quae vocatur Monastica; secunda
considerat operationes multitudinis domestieae, quae appellatur Oeconomica;
tertia considerat operationes multitudinis civitatis, quae vocatur Politica
» (12). Quas philosophiae partes Thomas diligenter omnes pertractavit, propria
singularum via, ita quidem ut ab iis profectus quae maxime humanae rationi
coniuncta sunt, gradatim ad remotiora adscendens, denique « in supremo rerum
omnium vertice » (13) constiterit.
Ac de mentis humanae potestate seu valore sanctum est quod a nostro traditur.
« Naturaliter intellectus noster cognoscit ens et ea quae sunt per se entis in quantum huiusmodi, in qua
cognitione fundatur primorum principiorum notitia » (14). Hinc enim stirpitus extrahuntur
errores opinionesque recentiorum, qui volunt non ipsum ens intelligendo percipi,
sed ipsius qui intelligat, affectionem: quos quidem errores agnosticismus
consequitur tam nervose reprobatus Encyclicis Litteris Pascendi.
Quibus autem argumentis Thomas Deum esse docet eumque unum esse ipsum Ens
subsistens, ea sunt hodie quoque, sicut aevo medio, omnium firmissima ad
probandum: iisdemque liquido confirmatur Ecclesiae dogma in Concilio Vaticano
solemniter enuntiatum, quod Pius X praeclare sic interpretatur: « Deum rerum omnium principium et finem naturali rationis lumine per ea quae fatta sunt, hoc est per visibilia creationis opera, tamquam causam per effectus certo cognosci, adeoque demonstrari etiam posse »
(15). Eiusdemque de metaphysicis dottrina, quamquam frequenter adhuc
iniquorum iudicum acerbitatem natta est, tamen, quasi aurum, quod nulla acidorum
natura dissolvitur, vim splendoremque suum etiam nunc integrum retinet; recte
igitur idem decessor Noster: « Aquinatem deserere, praesertim in re meta«
physica, non sine magno detrimento esse » (16).
Profecto nobilissima quidem in humanis disciplinis est philosophia, sed eam,
ut res nunc sunt divina Providentia constitutae, ceteris excellere dicendum non
est, cum ad omnem rerum universitatem haud pertineat. Etenim in ipso Summae
contra Gentes itemque Summae Theologicae initio, sanctus Doetor alium rerum
ordinem describit, positum supra naturam, eumque rationis captum exeedentem,
quem homo, nisi ei divina benignitas revelasset, numquam fuisset suspicatus.
Haec est regio ubi dominatur fides: fidei autem scientia Theologia nominatur.
Iam vero huiusmodi scientia eo perfeetior in quopiam sit oportet, quo is fidei
documenta melius calleat, simulque pleniorem aptioremque philosophandi
facultatem habuerit. Non est autem dubitandum quin ad summum
dignitatis culmen evecta Theologia sit per Aquinatem, cuius et numeris omnibus
absoluta rerum divinarum cognitio fuit et intelligentiae vis facta mirifice ad
philosophandum. Quare Thomas non tam sua philosophica institutione, quam huius
disciplinae studiis, obtinet in scholis nostris magisterii principatum. Neque
enim Theologiae est pars ulla, in qua non is incredibilem ingenii sui ubertatem
felicissime exercuerit. Nam primum propriis ac genuinis fundamentis constituit
apologeticam, bene definito discrimine, quod inter eas res quae rationis et quae
fidei sunt, intercedit, accurateque naturali a supernaturali ordine distincto.
Itaque sacrosancta Vaticana Synodus, cum statuit quae de religione cognosci
naturaliter possunt, e adem ut certo ac sincere cognoscerentur omnia,
necessitate quadam revelari divinitus debuisse, ad mysteria vero cognoscenda d
ivinam revelationem prorsus fuisse necessariam, iis utitur argumentis quae non
aliunde nisi a Thoma mutuata est. Qui sanctum omnibus quicumque doctrinae christianae defension em susceperint,
illud vult esse principium: « Assentire iis quae sunt fidei non est levitatis, quamvis supra rationem sint »
(17). O stendit enim,
etsi quae creduntur arcana sint atque obscura, tamen apertas esse perspicuasque rationes quibus homo ad eredendum
adducitur, siquidem « non crederet, nisi videret esse credenda » (18). Atque etiam adiungit, tantum abesse ut fides pro imp edimento aut
pro servili hominibus imposito iugo putanda sit, ut contra in maximi beneficii
loco sit numeranda, siquidem « fides in nobis inchoatio est quaedam vitae aeternae »
(19).
Altera theologiae pars, quae in dogmatum interpretatione vers atur, ipsa
quoque auctorem habet omnium locupletissimum Thomam; neque enim quisquam aut
penetravit altius aut subtilius exposuit augusta quaecumque sunt mysteria, ut de
vita Dei intima, de praedestinationis aeternae obseuritate, de supernaturali
mundi gubernatione, de oblata naturis, ratione praeditis, facultate sui finir assequendi, de humani generis redemptione a Iesu Christo fatta
eademque per Ecclesiam continuata, perque Sacramenta, quae utraque ab Angelico
Dottore « quaedam divinae « Incarnationis reliquiae » appellantur.
Idem praeterea solidam theologiae doctrinam de moribus condidit, quae ad
dirigendos totos humanos actus valeat supernaturali hominis fini congruenter.
Et quoniam hic piane est in theologia perfectus, ut diximus, rationes certas dat
et praecepta vivendi non modo hominibus singulis, sed societati etiam et
domesticae et civili; in quo tum oeconomica tum politica morum scientia
consistit. Hinc illa praeclara quae sunt in Summae Theologicae parte secunda de
paterno regimine seu domestico et de legitimo imperio vel civitatis vel
nationis, de iure naturae et de iure gentium, de pace et de bello, de iustitia
et de dominio, de legibus et de obtemperatione, de officio vel privatorum
necessitati vel prosperitati publicae consulendi, idque cum in naturali ordine
tum in supernaturali. Quod si privatim, publice atque in mutuis nationum inter
nationes officiis haec sancte inviolateque praecepta serventur, iam nihil aliud
requiratur ad eam hominibus conciliandam « pacem Christi in regno Christi »
quam orbis terrarum tantopere desiderat. Optandum est igitur, ut quae in gentium
iure praesertim esplicando legibusque iis quibus populorum inter ipsos rationes
ordinantur, Aquinas docet, ea, cum verae Hationum Societatis – quae dicitur –
fundamenta contineant, magis magisque pertractentur.
Nec minus nobilitata est eius in asceticis mysticisque scientia; is enim,
universa morum disciplina ad virtutum rationem donorumque revocata, eamdem vel
rationem vel disciplinam egregie definit pro vario hominum ordine, sive qui
commune institutum secuti, velint vivere, sive qui ad christianam spiritus
perfectionem absolutionemque contendant, iique in duplici vitae genere actuosae
et contemplativae. Itaque praeceptum de amore Dei quam late pateat, caritas
eique adiuncta dona Saneti Spiritus quomodo crescant, multiplices vitae status,
ut perfectionis, ut religiosorum, ut apostolatus, quid inter se differant et
quae cuiusque natura visque sit, haec et talia asceticae mysticaeque theologiae
capita si quis pernosse volet, is Angelicum in primis Doctorem adeat oportebit.
Atque hic, quidquid composuit, accurate in divinis Litteris fundavit et
exstruxit. Nam sibi persuasum habens Scripturam in omnibus et singulis partibus
vere esse verbum Dei, eius interpretationem ad eas ipsas leges diligenter
exigit, quas proxime decessores Nostri, Leo XIII in Encyclicis Litteris
Providentissimus Deus, et Benedictus XV Litteris item Encyclicis Spiritus
Paraclitus, sanxerunt; positoque eo principio « Auctor principalis Scripturae
sacrae est Spiritus Sanctus ... Homo autem fuit auctor «instrumentalis » (20),
de Bibliorum absoluta fide historica nullum patitur esse dubium, sed verborum
sententiae seu sensus litteralis fundamento ubertatem divitiasque constituit
sensus spiritualis, cuius triplex genus allegoricum, tropologicum, anagogicum
subtilissime explicare consuevit.
Denique, singulari quodam dono ac munere id habuit noster, ut suae praecepta
disciplinae in liturgiae preces hymnosque converteret, itaque divinae
Eucharistiae vates et praeco maximus fieret. Etenim, ubicumque terrarum et
gentium est Ecclesia catholica, ibi ad sacra studiose utitur semperque usura est
his Thomae canticis, in quibus simul summa quaedam inflammatio spirat
supplicantis animi, simul de augusto Sacramento, – quod praecipue Mysterium
Fidei appellatur, – doctrinae ab Apostolis traditae eiusmodi inest
enuntiatio, qua nulla perfectior. Haec si considerentur, itemque illud ipsius
Christi praeconium, quod supra attulimus, sane mirabitur nemo quod hic Doctoris
Eucharistici quoque cognomen accepit.
Iam ex iis quae hactenus memorata sunt, haec factu quidem peropportuna
colligimus. Primum intueantur oportet sanctum Thomam nostri praesertim
adolescentes, magnarumque virtutum decora quae in eo elucent, diligenter
imitando consectentur; ante omnia humilitatem quod est spiritualis vitae
fundamentum et castimoniam. Discant ab homine summi ingenii summaeque doctrinae,
cum omnem tumorem animi horrere, tum submissione supplici divini luminis copiam
suis conciliare studiis; discant, eodem magistro, nihil tam vigilanter quam
voluptatis blandimenta refugere, ne scilicet ad sapientiam contemplandam
caligantes mentis oculos adiiciant. Nam quod ipse vivendo praestitit, ut
diximus, sic confirmat praecipiendo: « Si quis abstineat a delectationibus
corporalibus ut liberius vacet contemplationi veritatis, pertinet hoc ad
rectitudinem rationis »(21). Quare divinis admonemur Litteris: In malevolam
animam non intrabit sapientia, nec habitabit in corpore subdito peccatis
(22). Itaque si Thomae pudicitia tum cum in extremum discrimen adductam vidimus,
cecidisset, verisimile est nequaquam Ecclesiam suum Doctorem Angelicum habituram
fuisse. – Quandoquidem igitur videmus, corruptelarum illecebris deceptos,
iuvenum plerosque iacturam maturrime facere sanctae puritatis, segue dedere
voluptatibus, Nos, Venerabiles Fratres, vehementer vobis auctores sumus ut
Militiae Angelicae societatem, castimoniae Thomae praesidio conservandae
custodiendae conditam, usquequaque, praecipue in sacrorum alumnis propagetis:
indulgentiae autem pontificalis munera, quibus a Benedicto XIII aliisque
decessoribus Nostris cumulata est, equidem confirmamus. Et quo facilius animum
quis inducat huic Militiae dare nomen, iis qui eam participant facimus
potestatem, loco cinguli, gestandi suspensum collo sacrum numisma, cuius in
adversa parte imago expressa sit sancti Thomae cum Angelis ei zonam
accingentibus, in aversa Dominae Nostrae Reginae Sacratissimi Rosarii.
Quoniam autem sanctus Thomas omnium scholarum catholicarum rite est patronus
constitutus, is qui utramque sapientiam, ratione quaesitam divinitusque inditam,
mirabiliter in se, ut diximus, coniunxit; qui difficillimis nodis expediendis
ieiunia precationesque fere a,dhibuit; qui instar omnium librorum Iesu Christi
Crucifixi imagine usus est; idem, inquimus, sacrae iuventuti sit documento, quemadmodum in
studiis optimis recte magnoque cum fructu se exerceat. – Homines vero
religiosarum familiarum tamquam in speculum inspiciant in Thomae vitam, qui
oblatos dignitatis gradus vel amplissimos recusavit ob eam causam ut in
perfectissimae obedientiae exercitatione vivere et in suae sanctitate
professionis emori posset. – Omnibus denique quotquot sunt Christi fideles cum
ab Angelico Doctore pietatis in augustam caeli Reginam capere exemplum, cuius et
salutationem Angelicam frequentare et dulce Nomen suis pagellis inscribere
consueverat, tum vero ab ipso Doctore Eucharistico amorem in divinum
Sacramentum petere licebit. Idque ante alios sacerdotibus, ut est consentaneum:
« Quotidie enim unam Missam dicebat (Thomas) nisi cum infirmitas impedisset,
et aliam audiebat socii vel alterius, ad quam ipse frequentius ministrabat »,
ait eius vitae scriptor diligentissimus; at quis explicare dicendo possit quo
spiritus fervore sacrum faceret, qua se diligentia ad illud compararet, quas
divinae Maiestati grates, eodem confecto, persolveret?
Deinde ad errores effugiendos, in quibus omnium huius temporis miseriarum
fons est et caput, religiosius quam umquam alias, est in Aquinatis institutione
consistendum. Omnino enim Modernistarum in omni genere Thomas opinionum commenta
convincit; in philosophia vim et potestatem humanae intelligentiae, ut
memoravimus, tuendo, firmissimisque argumentis Deum esse probando; in re
dogmatica supernaturalem a naturae ordine discriminando causasque credendi et
ipsa dogmata illustrando; in theologia omnia quae fide creduntur non in opinione
niti sed in veritate, eademque immutari non posse ostendendo; in re biblica
genuinam divinae inspirationis notionem tradendo; in disciplina morum, in re
sociali et in iure recte principia ponendo de iustitia legali aut de sociali
itemque de commutativa aut de distributiva, et quae iustitiae cum caritate sint
rationes explicando; in ascetica de christianae vitae perfectione
praecipiendo, atque etiam aequales suis temporibus adversarios religiosorum
ordinum oppugnando. Denique contra illam quae vulgo iactari solet, rationis humanae a Deo solutam libertatem, noster primae Veritatis
iura summique Domini in nos auctoritatem affirmat. Hinc apparet satis esse
causae quamobrem Modernistae nullum Ecclesiae Doctorem tam metuant quam Thomam
Aquinatem.
Quemadmodum igitur olim Aegyptiis in summa annonae caritate dictum est Ite
ad Ioseph, a quo sibi ad alendum corpus frumenti suppeditaretur copia, ita iis,
quotquot nulle sunt in desiderio veritatis, Ite ad Thomam Nos dicimus, ut ab eo
sanae doctrinae pabulum, quo affluit, in sempiternam suorum animorum vitam
petant. Atque hoc pabulum in promptu esse et parabile omnibus, cum causa
ageretur de ipso Thoma in beatorum caelitum numerum adscribendo, sic est
iurisiurandi religione testatum: « Sub huius Doctoris lucida et aperta doctrina floruerunt quamplures magistri religiosi et saeculares, propter modum compendiosum, apertum et facilem ... etiam laici et parum intelligentes appetunt ipsa scripta habere ».
Nos autem, quae et decessores Nostri in primisque Leo XIII (23) et Pius X
(24) a
decreverunt et Nosmet ipsi anno superiore mandavimus, ea omnia volumus sedulo
attendant inviolateque servent ii praesertim quicumque in clericorum scholis
maiorum disciplinarum magisteria obtinent. Iidem vero sibi persuadeant tum se
suo officio satisfacturos itemque exspectationem Nostram expleturos esse, si cum
Doctorem Aquinatem, scripta eius diu multumque volutando, adamare coeperint,
amoris huius flagrantiam cum alumnis disciplinae suae, ipsum Doctorem
interpretando, communicent, idoneosque eos reddant ad simile studium in aliis
excitandum.
Scilicet inter amatores sancti Thomae, quales omnes decet esse Ecclesiae
filios qui in studiis optimis versantur, honestam illam quidem cupimus iusta in
libertate aemulationem unde studia progrediuntur, intercedere, at obtrectationem
nullam, quae nec veritati suffragatur et unice ad dissolvenda valet vincula caritatis. Sanctum
igitur unicuique eorum esto quod in Codice iuris canonici praecipitur (25) ut «
philosophiae rationalis ac theologiae studia et alumnorum in his disciplinis institutionem professores omnino pertractent ad Angelici Doctoris rationem, doctrinam et principia, eaque sancte teneant »; atque ad hanc normam ita se
omnes gerant ut eum ipsi suum vere possint appellare magistrum. At ne quid eo
amplius alii ab aliis exigant, quam quod ab omnibus exigit omnium magistra et
mater Ecclesia: neque enim in iis rebus, de quibus in scholis catholicis inter
melioris notae auctores in contrarias partes disputari solet, quisquam
prohibendus est eam segui sententiam quae sibi verisimilior videatur.
Itaque,
quoniam universi nominis christiani refert sacra haec saecularia digne celebrari
– siquidem in Thoma honorando maius quiddam quam Thomae ipsius existimatio
vertitur, id est Ecclesiae docentis auctoritas – placet Nobis admodum ut
huiusmodi celebratio anno vertente, a die XVIII mensis Iulii ad exitum anni
proximi, toto orbe terrarum fiat, ubieumque adolescentes clerici rite
instituuntur; videlicet non solum apud Fratres Praedicatores, cui quidem
Ordini, ut verbis utamur Benedicti XV « laudi dandum est non tam quod Angelicum Doctorem aluerit, quam
quod numquam postea, ne latum quidem unguem, ab eius disciplina discesserit »
(26), sed etiam apud ceteras familias religiosorum,
atque in omnibus Clericorum Collegiis, magnis Lyceis scholisque Catholicis,
quibus ipse datus est Patronus caelestis. Par erit autem hanc almam Urbem, in
qua Magisterium Sacri Palatii aliquandiu gessit Aquinas, ad haec agenda solemnia
principem exsistere: sanctaeque laetitiae significationibus ante omnia
Pontificium Collegium Angelicum, ubi Thomam tamquam domi suae habitare dixeris,
tum quae praeterea Romae adsunt Clericorum Athenaea ceteris sacrorum studiorum
domiciliis praestare.
Nos vero ad eiusdem solemnitatis vel splendorem vel
fructum augendum haec pro Apostolica Nostra potestate tribuimus:
1) ut in omnibus Ordinis Praedicatorum ecclesiis itemque in quavis alla sacra
aede aut sacello quod populo pateat vel patere possit, praesertim apud
Seminaria, Collegia vel domus sacrae iuventuti educandae, supplicationes in
triduum vel in octavum vel in nonum diem habeantur, propositis iisdem
pontificalis indulgentiae muneribus, quae in usitatis sanctorum beatorumque
caelitum supplicationibus lucranda proponuntur;
2) ut in ecclesiis tum Fratrum tum Sororum ex Ordine Sancti Dominici semel per
solemnia saecularia, quolibet ex iis diebus, liceat omnibus rite peccata
confessis et Eucharistico epulo refectis plenariam peccatorum veniam consegui
toties, quoties ad altare Sancti Thomae pias preces fuderint;
3) ut item in ecclesiis Ordinis Dominiciani possint sacerdotes sodales vel
tertiarii, anno saeculari vertente, quavis feria quarta aut primo quoque die per
hebdomadam libero, Missam in honorem Sancti Thomae, ut in eius festo celebrare,
cum Gloria tamen et Credo, vel sine iis, pro diei ritu, et plenariam peccatorum
remissionem lucrari; cuius indulgentiae etiam qui eidem Missae adfuerint,
usitatis quidem condicionibus, compotes sint.
Praeterea faciendum est, ut apud sacra Seminaria ceterasque domos clericis
instituendis hoc toto temporis spatio aliqua celebris de philosophia aliisve
gravioribus disciplinis disputatio in honorem Angelici Doctoris habeatur. Atque
ad agendum posthac ita festum diem Sancti Thomae, quemadmodum patrono omnium
scholarum catholicarum dignum est, volumus eum diem studiosis esse feriatum,
eumque non tantum solemni sacro, sed etiam – saltem in Seminariis et apud
Religiosorum familias – eiusmodi disputatione celebrari, quam modo diximus.
Ad extremum, quo nostrorum studia, Aquinate Magistro, in Dei gloriam
Ecclesiaeque fructum cedant quotidie maiorem, his Litteris precandi formulam,
qua ipse utebatur, adiungimus, l,rosque obsecramus ut evulgandam curetis. Eam
autem quotiescumque quis rite
recitaverit, sciat, auctoritate Nostra, septem annorum totidemque quadragenarum poenam sibi esse remissam.
Auspicem vero divinorum munerum ac testem paternae benevolentiae Nostrae, Vobis, Venerabiles Fratres, et clero populoque unicuique vestrum credito apostolicam benedictionem amantissime impertimus.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, die XXIX mensis Iunii, in festo Principum Apostolorum, anno MDCCCCXXIII, Pontificatus nostri
secundo.
PIUS PP. XI
___________________________________
ORATIO
Creator ineffabilis, qui de thesauris sapientiae tuae tres
Angelorum hierarchias designasti, et eas super caelum empyreum miro ordine
collocasti, atgne universi partes elegantissime distribuisti: Tu, inquam, qui
verus Fons Luminis et Sapientiae diceris, ac supereminens Principium, infundere
digneris super intellectus mei tenebras, tuae radium claritatis, duplices, in
quibus natus sum, a me removens tenebras, peccatum scilicet, et ignorantiam. Tu,
qui linguas infantium facis disertas, linguam meam erudias atque in labiis meis
gratiam tuae benedictionis infundas. Da mihi intelligendi acumen, retinendi
capacitatem, addiscendi modum et facilitatem, interpretandi subtilitatem,
loquendi gratiam copiosam. Ingressum instruas, progressum dirigas, egressum
compleas: Tu qui es verus Deus et homo, qui vivis et regnas in saecula
saeculorum. Amen.
*A.A.S., vol. XV (1923), n. 7, pp. 309-326.
(1) Comment. in Matth., c. V.
(2) II—II, q. XXIII, a. 8; I–II, q. LXV.
(3) I, Cor., XII, 8.
(4) Leo XIII, ex Card. Caietano, litt. Encscl. Aeterni Patris, d. IV Aug. a.
MDCCCLXXIX.
(5) II—II,q. XLV, a. 1, ad 2 et a. 2, c.
(6) I, Tim., t, 5.
(7) II-II, q. CLXXXIV, a. 3.
(8) II-II, q. XVII, a. 6, ad 3.
(9) I, q. XX, a. 2.
(10) III, q. I, a. 1.
(11) Cfr. can. 1366 § 2.
(12) Ethic., lect. 1.
(13) Contra Gentes, II, c. 56 et IV, c. 1.
(14) Contra Gentes, II, c. 83.
(15) Motu proprio Sacrorum Antistitum, diei I Septembris MDCCCCX.
(16) Litt.
Encycl. Pascendi, diei VIII Septembris MDCCCVII.
(17) Contra Gentes, I, e. 6.
(18) II–II, q. I, a. 4.
(19) Quodlib., VII, a. 14
(20) Qq. disp. de Verit., q. XIV, a. 2.
(21) II-II, q. CLVII, a. 2.
(22) Sap., I, 4.
(23) Litt. Encycl. Aeterni Patris.
(24) Motu proprio Doctoris Angelici, diei XXIX Iunii MDCCCCXIV
(25) Can. 1366 § 2.
(26) Acta Apostolicae Sedis, vol. VIII, (1916), p. 397.