 |
PIUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
DIVINI CULTUS SANCTITATEM*
DE LITURGIA DEQUE CANTU GREGORIANO ET MUSICA SACRA COTIDIE MAGIS PROVEHENDIS.
Divini cultus sanctitatem tuendi cum Ecclesia a Conditore Christo munus
acceperit, eiusdem est profecto, salva quidem Sacrificii et sacramentorum
substantia, ea praecipere — caerimonias nempe, ritus, formulas, preces, cantum —
quibus ministerium illud augustum et publicum optime regatur, cuius peculiare
nomen est Liturgia, quasi actio sacra praecellenter. Atque res utique sacra est
liturgia; per eam enim ad Deum evehimur ipsique coniungimur, fidem nostram
testamur nosque gravissimo ei obligamur officio ob accepta beneficia et auxilia,
quibus perpetuo indigemus. Hinc intima quaedam necessitudo inter dogma et
liturgiam sacram, itemque inter cultum christianum et populi sanctificationem.
Quapropter Caelestinus I fidei canonem expressum esse censebat in venerandis
liturgiae formulis; ait enim: «legem credendi lex statuat supplicandi. Cum
enim sanctarum plebium praesules mandata sibimet legatione fungantur, apud
divinam cle mentiam humani
generis agunt causam, et tota secum Ecclesia congemiscente postulant et
precantur» (1).
Quae communes supplicationes primum opus Dei, deinde officium divinum
appellatae, quasi debitum cotidie Deo solvendum, noctu dieque olim fiebant,
magna quidem christianorum frequentia. Ac mirum quantum iam inde ab ipsa
antiquitate temporum ingenuae illae cantilenae, quae sacras preces actionemque
liturgicam exornabant, ad fovendam in populo pietatem contulerunt.
Namque in veteribus praesertim
basilicis, ubi episcopus, clerus populusque divinas laudes alterne concinebant, non parum liturgici cantlls eo valuere ut plurimi ex barbaris ad
christianum civilemque cultum, historia teste, adducerentur. In templis
catholicae rei oppugnatores altius sanctorum communionis dogma didicerunt;
quamobrem Valens imperator, arianus, prae divini mysterii maiestate, a S. Basilio peracti, stupore quodam insolito correptus, animo deficiebat; ac
Mediolani S. Ambrosius ab haereticis arguebatur se turbas liturgicis cantibus
fascinare, quibus quidem perculsus Augustinus consilium cepit Christi fidem
amplectendi. In ecclesiis deinde, ubi ex tota fere civitate chorus ingens
fiebat, opifices, aedium fabri, pictores, sculptores, litterarum ipsi studiosi,
per liturgiam ea theologicarum rerum cognitione imbuebantur, quae hodie ex
illius aetatis mediae monumentis tantopere elucet.
Ex his intelligitur cur
Romani Pontifices tantam adhibuerint sollicitudinem in liturgia tutanda et
custodienda; et quemadmodum tam multa erat eis cura in dogmate aptis verbis
exprimendo, ita liturgiae sacrae leges ordinare, tueri et ab omni adulteratione
praeservare studuerint. Itemque patet cur Sancti Patres liturgiam sacram (seu
supplicandi legem) verbis scriptisque commentati sint; et Tridentinum
Concilium voluerit eam esse christiano populo exponendam et explicandam. Quod
vero ad nostra haec tempora attinet, Pius X, abbinc annos XXV, in
praescriptionibus illis Motu Proprio promulgandis, quae ad cantum gregorianum et musicam
sacram pertinent, hoc in primis sibi proposuit ut scilicet christianum spiritum in populis excitaret et aleret, ea sapienter removendo quae templi
sanctitudinem maiestatemque dedecerent. Etenim ob eam causam ad aedes sacras
fideles conveniunt ut pietatem inde, tamquam ex praecipuo fonte, hauriant,
veneranda Ecclesiae mysteria ac publicas sollemnesque preces actuose
participando. Permagni igitur interest quidquid est liturgiae ornamentum normis
quibusdam praeceptisque Ecclesiae contineri, ut artes reapse, velut par est,
quasi ancillae nobilissimae divino cultui inserviant; quod quidem nedum in
detrimentum, in maiorem potius dignitatem splendoremque ipsarum artium quae in
sacris locis adhibentur certe cedet. Idque mirum sane in modum in musica sacra
effectum est: ubicumque enim praescriptiones illae diligenter sunt in usum
deductae, ibidem cum lectissimae artis venustates reviviscere, tum religiosi
spiritus late florere coeperunt; propterea quod populus christianus, liturgico
sensu altius imbutus, et eucharisticum ritum et psalmodiam sacram et supplicationes publicas participare impensius consuevit. Quod Nos quidem ipsi tum
iucunde experti sumus, cum, primo Pontificatus Nostri anno, ingens clericorum
chorus ex omni natione liturgiam sollemnem, quam in Vaticana Basilica
celebravimus, gregoriano cantu nobilitavit.
Iam vero dolendum hic est quibusdam
in locis eas leges sapientissimas plene non fuisse in usum deductas; ideoque
optatos fructus inde perceptos non esse. Namque probe novimus vel dictitasse
aliquos se eis legibus non teneri quae tam sollemniter edictae fuerant; vel
nonnullos, primum quidem iisdem paruisse, sed pedetentim ei musicae generi
indulsisse quod est omnino a templis arcendum; vel denique alicubi, curo
praesertim saecularia sollemnia in memoriam celebrarentur musicorum
illustrium, causam inde quaesitam esse quaedam opera in templo exsequendi quae,
quamvis praeclara, cum sacri loci et liturgiae sanctitati non congruerent, in
ecclesiis nequaquam erant adhibenda.
At
tamen, quo clerus populusque eis legibus et praescriptionibus, quae sancte,
inviolateque in Ecclesia universa servandae sunt, religiosius pareat, nonnulla
heic adiicere placet, quae nempe hoc XXV annorum spatio experiendo didicimus.
Idque eo libentius Nos facimus quod hoc anno non solum musicae sacrae
restaurationis, quam diximus, recordatio, sed etiam memoria monachi illius
Guidonis Arretini celebrata est; qui, cum circiter abhinc annos nongentos,
Romani Pontificis iussu, in Urbem venisset, ingeniosum illud suum inventum
protulit, quo liturgici cantus, iam inde ab antiquitate traditi, et facilius
evulgarentur, et, ad Ecclesiae artisque ipsius utilitatem ac decus, integre
servarentur in posterum. In Lateranis aedibus, ubi antea S. Gregorius Magnus,
monodiae sacrae thesauro — hereditate quidem monumentoque Patrum — collecto,
digesto et aucto, Scholam illam percelebrem, ad veram liturgicorum cantuum
interpretationem perpetuandam, tam sapienter constituerat, Guido monachus
experimentum egit mirifici sui inventi, coram romano clero ipsoque Pontifice Maximo; qui, rem eximie probando meritaque laude prosequendo, hoc effecit ut
eadem innovatio longe lateque paulatim propagaretur, atque omne musicae artis
genus magnum inde caperet incrementum. Omnibus igitur Episcopis atque
Ordinariis, quibus quidem, cum sint liturgiae custodes, de sacris artibus in
ecclesiis cura esse debet, nonnulla hic Nos commendare volumus, quasi optatis
respondentes, quae ex tot musicis congressionibus, praecipueque ex recentiore
conventu, Romae habito, Nobis significarunt non pauci sacri Pastores ac
studiosissimi rei huius praecones, quos omnes merita hic laude honestamus;
eademque, ut infra, efficacioribus viis rationibusque propositis, ad effectum
deduci iubemus.
I. Quicumque sacerdotio initiari cupiunt, non modo in Seminariis sed etiam in religiosorum domibus, iam inde a prima aetate cantu
gregoriano et musica sacra imbuantur; propterea quod facilius tum ea perdiscunt,
quae ad modulationes sonosque pertinent; et vocis vitia, si fortasse habeant,
eradicare vel saltem corrigere queunt, quibus quidem postea, adultiores
aetate, mederi prorsus non possent. Ab ipsis primordiorum scholis institutio
cantus et musicae incipienda est, ac deinde in gymnasio et lycaeo continuanda;
ita enim qui sacros ordines suscepturi sunt, cum iam cantus periti sensim sine
sensu facti sint, in theologicorum studiorum curriculo, sine ullo quidem labore
ac difficultate, altiore illa disciplina institui poterunt quam verissime
aestheticam dixeris monodiae gregorianae ac musicae artis, polyphoniae atque
organi, quamque clerum pernoscere omnino decet.
II. Esto igitur in Seminariis
ceterisque studiorum domiciliis, utrique clero recte conformando, brevis quidem
sed frequens ac paene cotidiana cantus gregoriani et musicae sacrae lectio vel
exercitatio; quae si liturgico spiritu peragatur, solatium potius quam onus,
post severiorum disciplinarum studium, alumnorum animis afferet. Auctior ita
pleniorque utriusque cleri in liturgica musica institutio id certe efficiet ut
ad dignitatem priscam splendoremque chorale officium restituatur, quod pars est
divini cultus praecipua; itemque ut scholae et capellae musicorum, quas
vocant, ad veterem gloriam revocentur.
III. Quicumque in basilicis aedibusque cathedralibus, collegiatis et conventualibus religiosorum cultum moderantur et
exercent, iidem totis viribus contendant ut rite, id est ad Ecclesiae praescripta,
chorale officium instauretur; neque id solum quod ad commune praeceptum
spectat divini officii peragendi digne semper, attente ac devote, sed etiam
quantum ad canendi artem attinet; in psallendo enim, et iusta tonorum ratio
curanda est una cum mediis suis numeris clausulisque ad sonum exquisitis, et
congruens ad asteriscum mora, et plena denique concordia illa in psalmodicis
versiculis hymnorumque strophis conclamandis. Quae si egregie efficiantur, omnes
rite psallentes, cum suorum animorum in adorando Deo unitatem mirifice
ostendant, tum, in moderata duarum chori partium vice, sempiternam illam
Seraphim laudem, qui clamabant alter ad alterum: «Sanctus, Sanctus, Sanctus»
aemulari videntur.
IV. Ne quis autem in posterum faciles excusationes prae texat ut ab officio Ecclesiae legibus
parendi liberatum se existimet, ordines canonicorum omnes ac religiosae eaedem
communitates de his rebus in statis coetibus agant; et quemadmodum olim
cantor erat seu rector chori, ita in posterum in canonicorum et religiosorum
choris aliquis eligatur peritus, qui cum liturgiae cantusque choralis normas in
usum deducendas curet, tum singulorum vel chori universi vitia emendet. Quo in
genere praetereundum non est, ex veteri constantique Ecclesiae disciplina
atque ex ipsis capitolaribus constitutionibus quae adhunc vigent, quotquot ad
chorale officium tenentur, eos omnes saltem cantum gregorianum rite pernoscere
oportere. Cantus vero gregorianus, in ecclesiis omnibus cuiusvis ordinis
adhibendus, is est qui ad veterum codicum fidem restitutus, ab Ecclesia in
editione authentica, vaticanis typis, iam propositus est.
V. Capellas
etiam musicorum iis omnibus ad quos spectat commendatas hic volumus, utpote
quae, decursu temporum, in antiquarum scholarum locum suffectae, eo pacto in
basilicis maioribusque templis constitutae sint ut polyphonicam praecipue
musicam ibidem efficerent. Quam quidem ad rem, merito polyphonia sacra post
gregorianum cantum altero loco haberi solet: ideoque vehementer Nos cupimus ut
capellae huiusmodi, quemadmodum a saeculo XIV ad saeculum XVI floruerunt, ita
hodie illic maxime renoventur ac revirescant ubi divini cultus frequentia et
amplitudo maiorem cantorum numerum exquisitioremque eorum delectum postulant.
VI. Scholae puerorum, non modo apud maiora templa et cathedrales, sed etiam
penes minores et paroeciales aedes excitentur; pueri autem a capellarum
magistris ad recte canendum instituantur ut ipsorum voces, iuxta veterem
Ecclesiae morem, virorum choris sese adiungant, maxime cum in polyphonica
musica, ut olim, adhibendae sint pro suprema voce, quae cantus appellari
consuevit. Ex eorum numero, saeculo praesertim XVI, polyphoniae auctores
peritissimi, uti est compertum, prodiere, quos inter omnium facile princeps
Ioannes ille Petrus Aloisius Praenestinus.
VII.
Quoniam vero didicimus tentari alicubi ut
quoddam musicae genus resumatur, sacrorum officiorum perfunctioni haud omnino
congruens, praesertim ob immoderatiorem instrumentorum usum, Nos quidem hic
profitemur cantum cum symphonia coniunctum nullo modo ab Ecclesia tamquam
perfectiorem musicae formam rebusque sacris aptiorem haberi; etenim magis quam
instrumenta, vocem ipsam in sacris aedibus resonare decet: vocem nempe cleri,
cantorum, populi. Neque est autem putandum incremento musicae artis Ecclesiam
obsistere, quod instrumente cuilibet humanam vocem anteponat; siquidem nullum
instrumentum, quamvis eximium atque perfectum, in exprimendis animi sensibus
humanam vocem superare potest, tum maxime cum ipse animus ea utitur ut preces
et laudes ad omnipotentem Deum extollat.
VIII. Est quidem Ecclesiae proprium
musicum instrumentum a maioribus traditum, organum, ut aiunt; quod, ob miram
quandam granditatem maiestatemque, dignum habitum est ut cum liturgicis ritibus
coniungeretur, sive cantum comitando, sive, silente choro, ad praescripta,
harmonias suavissimas eliciendo. At vero in hoc etiam illa vitanda est sacri et
profani permixtio, quae causa cum fabrorum qui organa conficiunt, tum
modulatorum quorundam qui novissimae musicae portentis indulgent, huc demum
evaderet ut de ipso ad quem destinatur fine mirificum hoc instrumentum deflecteret. Equidem ad liturgiae normas Nosmet ipsi optamus ut quaecumque ad
organum spectant nova semper incrementa capiant; sed temperare Nobis non
possumus quin conqueramur quod, uti olim aliis musicae formis quas merito
Ecclesia prohibuit, ita hodie novissimis sane formis tentetur ut in templum
profani spiritus invehantur; quas quidem formas, si gliscere inciperent,
facere non posset Ecclesia quin omnino damnaret. Personent in templis ii tantum
organi concentus qui maiestatem loci referant ac rituum sanctitudinem
redoleant; hoc enim pacto ars tum fabrorum in construendis organis, tum
musicorum in eisdem adhibendis, revirescet ad liturgiae sacrae efficax
adiumentum.
IX. Quo autem actuosius fideles divinum cultum participent, cantus
gregorianus, in iis quae ad populum spectant, in usum populi restituatur. Ac
revera pernecesse est ut fideles, non tamquam extranei vel muti spectatores,
sed penitus liturgiae pulchritudine affecti, sic caerimoniis sacris intersint
— tum etiam cum pompae seu processiones, quas vocant, instructo cleri ac sodalitatum agmine, aguntur
— ut vocem suam sacerdotis vel scholae vocibus, ad
praescriptas normas, alternent; quod si auspicato contingat, iam non illud
eveniet ut populus aut nequaquam, aut levi quodam demissoque murmure communibus
precibus, liturgica vulgarive lingua propositis, vix respondeat.
X. In hoc
utriusque cleri industria desudet, praeeuntibus quidem Episcopis et locorum
Ordinariis, ut, per se vel per alios rei peritos, liturgicam musicamque populi
institutionem curent, utpote cum doctrina christiana coniunctam. Quod quidem
facilius efficietur scholas praecipue, pia sodalicia ceterasque consociationes
liturgicis cantibus instruendo; religiosorum autem, sororum ac piarum feminarum
communitates alacres sint ad hunc finem assequendum in variis institutis quae
sibi ad educandum et erudiendum concredita sunt. Itemque valde ad hanc rem
valituras esse confidimus eas societates quae in nonnullis regionibus, ecclesiasticis auctoritatibus obsequentes, musicam sacram ad Ecclesiae leges
restaurare contendunt.
XI. Ad haec omnia, quae sperantur, adipiscenda peritis
magistris iisdemque frequentissimis omnino opus est. Quo in genere, Scholis et
Institutis illis, passim per catholicum orbem conditis, debitas laudes
tribuimus; siquidem disciplinas huiusmodi diligenter docendo, praeceptores
optimos idoneosque effingunt. Sed maxime memorare hoc loco ac dilaudare placet
Pontificiam Scholam musicae sacrae altius tradendae, quae inde ab anno MCMX
in Urbe a Pio X constituta est. Hanc Scholam, quam deinde proximus decessor Noster Benedictus XV studiose provexit novaque sede donavit, Nos quoque peculiari
quodam favore prosequimur, tamquam pretiosa Nobis hereditate a duobus
Pontificibus relictam, eandemque idcireo Ordinariis omnibus magnopere commendatam volumus.
Equidem probe novimus ea omnia, quae supra
mandavimus, quantum studii postulant ac laboris. At vero quis ignorat quam
multa opera quamque magno artificio confecta, nullis devicti difficultatibus,
maiores nostri posteritati tradiderint, utpote qui pietatis studio ac liturgiae
spiritu imbuti essent ? Neque id mirum: quidquid enim ab ipsa, quam Ecclesia
vivit, interiore vita proficiscitur, mundi huius perfectissima quaeque
transcendit. Difficultates coepti huius sanctissimi animos Ecclesiae Antistitum
excitent atque erigant nedum infringant; qui voluntati Nostrae concorditer omnes
constanterque obsequentes, operam navabunt Summo Episcopo episcopali suo munere
dignissimam.
Haec edicimus, declaramus, sancimus, decernentes Apostolicam hanc
Constitutionem firmam, validam et efficacem semper esse ac fore, suosque
plenarios et integros effectus sortiri atque obtinere, contrariis quibusvis non
obstantibus. Nulli igitur hominum liceat hanc Constitutionem a Nobis
promulgatam infringere vel eidem temerario ausu contraire.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, in quinquagesimo sacerdotii Nostri
natali, die XX mensis Decembris anno MCMXXVIII, Pontificatus Nostri septimo.
|
FR. ANDREAS Card. FRÜHWIRTH,
Cancellarius S. R. E.
|
CAMILLUS Card.
LAURENTI,
S. R. C. Pro Praefectus |
Ioseph Wilpert, Decanus Collegii Protonotariorum Apost.
Dominicus Spolverini, Protonotarius
Apostolicus.
*A.A.S., vol. XXI (1929), n. 2, pp. 33-41
(1) Epist. ad episcopos Galliarum, Patrol. Lat., L, 535.
|