PIUS
PP. X
EPISTULA
DOMUM DELECTIS*
AD HYACINTHUM MARIAM CORMIER SUMMUM MAGISTRUM ORDINIS PRAEDICATORUM.
Dilecte fili, salutem et Apostolicam benedictionem. — Domum delectis
omnium gentium alumnis Ordinis tui educandis iampridem aedificari coeptam, brevi
tandem absolutum iri intelligimus, et quidem perlibenter: ibi enim rite exposita
et inde diffusa late sapientia Doctoris Angelici tum ad philosophiae, tum ad
sacrarum disciplinarum cultum, non dubitamus, quin praeclaros ubique fructus 1
atura sit. Id autem Collegium, quod quidem Pontificii titulo ornatum volumus,
quum totum aliud futurum sit a Pontificio, quod hodie Romae est, S. Thomae
Aquinatis Collegio, siquidem aliam et ampliorem habebit formam, eidem gubernando
proprias et peculiares leges, easque ipsius instituto et his temporibus
accommodatas, praescribi oportebit. Harum legum caput erit Ratio studiorum,qua
Ordo vester universus utitur; huc accederit vel e statutis veteris Collegii S.
Thomae, vel ex aliis probatis fontibus derivata praescripta, quae ad rem
pertineant. Nos tibi hoc mandamus negotii, dilecte fili: quod tu celeriter, quae
tua est diligentia, conficere studebis, adhibitis in consilium, praeter
ordinarios Consultores tuos, viris qui tibi videantur, doctrina rerumque usu
commendabiles; Nostri tamen arbitrii erit, quae vos constituentis, habere rata
atque sancire. Praetereunda vero tibi non est illa Definitorum vestrorum
sententia, qua cavetur, ut novum Collegium praeterquam studiorum, religiosae
etiam observantiae laude emineat, atque ita quoquot ibi docuerint didicerint,
reduces deinceps in suam quisque provinciam, non modo se penitus doctrinis
excultos exhibeant, sed etiam religiosae perfectionis sint aliis exemplo. Sed
tamen, quod ad externas austeritates attinet, tibi pro tua prudentia committimus,
ut illa adhibeas temperamenta, quae, spectatis rerum adiunctis, melius ad finem
conducibilia iudicaveris. Atque ut haec omnia suscipias feliciter et perficias,
divinae gratiae opportuna tibi precamur munera : quorum auspicem, eamdemque
paternae benevolentiae Nostrae testem, tibi, dilecte fili, et omnibus, qui te
quoquo pacto adiuvabunt, Apostolicam benedictionem peramanter impertimus.
Datum Romae apud S. Petrum die VIII Novembris MCMVIII, Pontificatus
Nostri anno sexto.
PIUS PP. X
*A.A.S., vol. I (1909), n. 2, pp. 137-138