 |
DISCORSO DI PAOLO VI AI
PARTECIPANTI ALLA VII SESSIONE PLENARIA DEL «CONSILIUM AD EXSEQUENDAM
CONSTITUTIONEM DE SACRA LITURGIA»
Giovedì, 13 ottobre 1966
Venerabiles Fratres ac dilecti Filii,
Ecce adstat Consilium ad exsequendam Constitutionem de Sacra Liturgia, quod
amanter et reverenter oportet salutemus, occasione oblata plenarii eius, qui
nunc agitur, Conventus; ecce revera collegium amplissimum, constans e viris
gravissimis et peritissimis, qui inter se sapienter coniuncti et e variis orbis
terrarum partibus oriundi, fructus proferunt studiorum et pietatis suae, et una
simul opus summi momenti perficiant, id est ut textus liturgicos Ecclesiae
recognoscant, novo ordine constituant normas formasque, quibus eadem Ecclesia
germani cultus divini sancta mysteria celebret, populum fidelem instituat ad iis
participandum, ad preces publicas et communitatis proprias fundendas, ad vitam
ducendam spiritualem, eamque impensiorem reddat et virtute sanctificatrice
uberius alitam.
Magna igitur cum reverentia et magno cum animi oblectamento vos coram
admittimus vobisque gratias agimus pro adventu hoc Vestro, quo fit, ut persona
et cogitationes Nostrae huic operi Vestro praeclarissimo quodammodo socientur.
Pro quo quidem opere gratias vobis persolvimus: quid enim utilius esse potest
Ecclesiae his ipsis temporibus, quae Concilium subsequuntur? Quid efficacius ad
flammam pietatis in eius sinu suscitandam, ad promerenda auxilia Spiritus Sancti
et ad vim ei tribuendam, qua attrahat, erudiat, sanctificet animas?
Saepe recogitamus de labore Vestro arduo et sapienti, qui pertinet ad
recognoscendam sacram Liturgiam secundum mentem Concilii Oecumenici; ac videntur
Nobis tria in exsequendo opere tam implicato multamque prudentiam postulante
apparere. Primum munus vestrum eo spectat, ut in sacras caerimonias inquiratis,
quae in Ecclesia fieri consueverunt; his recognoscendis et in aptiorem formam
redigendis operam datis. Haec quidem inquisitio, licet ipsa non peculiares
habeat difficultates, cum eae caerimoniae sint omnibus notae, tamen singulares
animi dotes exposcit: rerum nempe sacrarum reverentiam, qua adducimur, ut
eiusmodi caerimonias ab Ecclesia in cultu divino adhibitas in honore habeamus;
pium quendam respectum traditionis, qua hereditas pretiosa et veneratione digna
nobis est impertita; exigit intellegentiam historiae, quod attinet ad
compositionem rituum, qui nunc recognoscuntur, et ad eorum veram significationem
sive eucologicam sive symbolicam, et ad alia, quae sunt generis eiusdem.
Idcirco neque ante concepto proposito sine causa res mutandi neque
festinatione, quasi iconoclastarum propria, quae impellit, ut omnia
corrigantur et convertantur, haec inquisitio ducatur, sed religiosa prudentia et
reverentia cum sapientia copulata. Oportet enim quaeramus id, quod est melius,
potius quam id, quod est novum; in rebus autem novis ea, quae nobis referunt
thesauros pietatis christianae illarum aetatum, quibus ea potissimum floruit,
praeoptare volumus inventis hoc tempore a nobis inductis; attamen hac de causa
sermo Ecclesiae horum temporum non est ita reprimendus, ut quoddam «canticum
novum» edere nequeat, si afflatus Spiritus Sancti ad hoc ei vires revera
suppeditat (cfr. Const. Sacrosanctum Concilium 23).
Alterum vero munus vestrum idque maximae prudentiae hoc est: perscrutatio
modorum, quibus Liturgia exprimatur sive verbis vel musica vel cantu, sive gestu
vel ipsa ritus actione. Quanta cum diligentia considerandi sunt fontes biblici
singulorum actuum liturgicorum, quantum studium conferendum, ut lex orandi
concordet cum lege credendi, scilicet ut precatio in sua significatione servet
ubertatem doctrinae et ut sermo sacer accommodetur ad rem dogmaticam, quam
continet, et ad rectam dispositionem, qua iis, quae celebrantur, suus veluti
gradus tribuatur: his rebus oportet eruditionem vestram impendatis, ut estis
viri doctrinis dediti, ingenium vestrum, ut litterati et artifices, sed etiam ad
haec applicetis oportet animos vestros amore Dei, Christi eiusque regni accensos;
animos vestros dicimus, qui, ut opinamur mysticam effusionem in spirituali
colloquio sunt experti. Hoc quippe studio, quod ex oratione ab unoquoque vestrum
Deo admota et in vitae usum deducta, vim vigoremque suum intimum haurit et quod
artis etiam adiumenta sibi asciscit magnum fit peritiae vestrae experimentum;
hoc ipsum operi emendationis, cui insistitis, addet, una cum arcana
pulchritudinis specie supernum donum seu charisma universalitatis; cui
iungetur charisma diuturnitatis, perennis nempe cuiusdam iuventutis.
Liturgia autem merito tam praestantibus donis ornatur.
Neque haec animi contentio, qua is nititur genus dicendi splendidum, sacra
Liturgia sane dignum, assequi, vos sini: aliud munus humanissimum oblivisci,
quod hisce temporibus in propositis eorum, qui renovandae Liturgiae student,
dici potest praeponderare, munus scilicet eo pertinens, ut caerimoniae
liturgicae sint planae et apertae fidelium multitudini sive quoad facultatem eas
intellegendi, sive quoad rationes, quibus exprimuntur, sive quoad exsecutionem (cfr.
Const. Sacrosanctum Concilium 11, 14, etc.). Hic quoque labor quo formae
et sermo sacrorum rituum aptantur ad necessitates pastorales, ad finem
catecheticum cultus divini, ad institutionem spiritualem et moralem fidelium, ad
desiderium animae cum Deo se coniungendi, ad naturam signi sacri, qua fit, ut
comprehendi possit et experiendo cognosci etiam quoad virtutem suam religiosam,
quantam scientiam ex usu haustam, quantam caritatem a vobis postulat, qui estis
artifices novae Liturgiae et repertores thesaurorum eius, usque adhuc abditorum;
sacrae Liturgiae dicimus, in qua volumus, ut pulchritudo et simplicitas,
sententiarum gravitas et perspicuitas, argumentum et brevitas, soni ab antiquis
aetatibus accepti vocesque horum temporum in novum quendaa concentum apte
conveniant. Praecelsum munus id efficiendi Ecclesia Dei vobismet ipsis mandavit.
Haec, Venerabiles Fratres ac dilecti filii, vobis diximus, ut ostenderemus,
quanti opus, ad quod assidue incumbitis, faceremus. Animadvertimus autem id
latius patere aliaque complecti officia aliasque praebere utilitates, quatenus
videlicet moderamini ampla et multiformia incepta ad renovationem spectantia,
quae Constitutione Concilii de sacra Liturgia sunt excitata. Vetustae et bene
meritae Nostrae Sacrae Rituum Congregationis est novas formas definire ut
instituta certa et obligantia, et eas, quae vigent, tueri; istius vero Consilii
est advigilare hoc tempore, quo experimenta fiunt novarum rationum cultus
divini, quae in singulis regionibus ecclesiasticis temptantur eoque inducuntur,
corrigere devios conatus, qui hic illic possunt deprehendi, cohibere eos, qui
sine permissione ad suum arbitrium agunt, quod quidem rectam disciplinam
orationis publicae perturbare potest et circa ipsam doctrinam gignere errores.
Itaque vestrum est pravos usus prohibere, cunctantes et obnitentes exstimulare,
vires excitare, egregia incepta provehere, bene merentes laude afficere. Quod
munus moderatorum hoc tempore magni momenti est, et ad id singularem in modum
vos confirmamus. Scientes vero, quanta cum vigilantia, quanta cum prudentia vos
idem geratis vobis propter hoc gratiam habemus. Licet autem varietas linguarum
habeatur et novitas rituum, quos studium renovationis in Liturgiam invexit,
tamen nihil assumatur, quod cum auctoritate et officii onerisque conscientia ab
Episcopis et ab hac Sede Apostolica non sit iuste probatum, nihil, quod cultu
divino sit indignum, nihil quod manifesto sit profanum neque idoneum ad
exprimendam interiorem illam sacramque vim orationis, nihil demum singulare et
insolitum, quod, nedum foveat pietatem communitatis orantis, ei admirationem
moveat eamque perturbet atque impediat, ne pietas traditioni inhaerens
convenienter et legitime excolatur, ad hoc enim quod attinet, suaderi videtur,
ut procedatur veluti per gradus secundum paedagogiae praecepta.
Non sine animi gaudio advertimus parvos sed utiles commentarios vestros qui
Notitiae inscribuntur, huiusmodi opus iam efficere. Quod quidem
commentariorum de alia etiam re bene meretur, ob quam libenter honorem adhibemus
huic Consilio; scilicet quod per totam Ecclesiam nuntia pertinentia ad
liturgicam disciplinam et incepta divulgat, hoc modo studens alios movere ad
aemulationem in bono exemplo praebendo, et fovere legitimam varietatem rationum,
quibus Liturgia exprimitur, ac simul in primariis rebus unitatem, quam in vita
liturgica Ecclesiae semper magni aestimare debemus.
Gaudemus etiam de accurato et recte disposito labore in quo Consilium
versatur eo cum studio se devovendi, quod aliis in exemplum praelucet, et iis
cum effectibus, qui iam sunt felices et copiosi et quos tales futuros esse licet
praesagire. Ecclesia, quae post celebratum Concilium ad opus attendit, quo huius
incepta compleantur ac decreta ad usum deducantur, laetatur de hoc pio ac nobili
labore, quatenus pertinet sive ad fidelitatem erga praescripta Concilii, qua
totus conformatur ac ducitur, sive ad magnitudinem negotiorum, quae expediuntur,
sive ad celeritatem, qua opus fit, quantum eius ratio difficilis et multiplex
atque necessitas perfectionis, qua res oportet absolvantur, id sinit.
Exsistunt vero nonnullae quaestiones magni ponderis, quas Purpuratus Pater
Consilii Praeses significavit, et quae postulant, ut peculiari cum diligentia
considerentur, etiam a Nobis. Ex quibus una musicam sacram respicit, quae studia
movet multorum, sive eorum, qui Liturgiae sunt periti, sive eorum, qui musicam
colunt. Haec quaestio ampla indiget lucubratione, quae sine dubio in posterum
quoque fiet, prout hinc experientia pastoralis, illinc ingenium musicorum mutua
ratione se attingere pergent, quod exoptamus ut benevole et fructuose agatur.
Instructio, qua eiusmodi rationi inter Liturgiam et musicam intercedenti
consuletur, faciliorem reddet eam concordiam et restituet - ita fore confidimus
- novam quasi sociam operam, quam duae voces sublimes Spiritus humani sibi
invicem praebeant: oratio et ars. Conventus de Musica sacra nuper Chicagiae
celebratus hanc spem Nostram confirmat. Hic autem in memoriam revocare cupimus
ea, quae Constitutio universalis Synodi Sacrosanctum Concilium hac de re
statuit, honorem dans et Liturgiae et musicae (nn. 39, 44, 112, 114, 115, 116,
120, 121), id tantum monentes indolem pastoralem et communitatis propriam, qua
renovatio liturgica est insignis et quam Concilium postulavit, exigere, ut
musica et cantus sacer recognoscantur et perficiantur quod attinet ad eorum
rationes, quibus cum actione sacrorum rituum, ut nunc esse debet, coniungantur,
eandemque utrique praebere opportunitatem nova quasi merita colligendi novamque
gloriam sibi comparandi in artis et religionis provincia, et ad hoc hortari,
secundum illud: «Musica sacra tanto sanctior erit quanto arctius cum actione
liturgica connectetur» (n. 112).
Alia quaestio, inter omnes digna in quam potissimum mentes intendantur,
pertinet ad Ordinem Missae. Iam compertum habemus opus patratum,
non ignorantes, quot disceptationes erudite ac meditate habitae eo referantur,
sive circa textum praedicti Ordinis Missae sive circa compositionem novi
libri Missalis et calendarium sacrorum sollemnium. Agitur autem de re tam gravi
et momenti tam universalis, ut facere non possimus quin antea Episcopos
consulamus quam ea, quae considerate sunt proposita, auctoritate Nostra
approbemus.
Interea, Venerabiles Fratres et incliti cultores disciplinae liturgicae,
pergite studia vestra atque labores. Semper vos erigat conscientia magnae
utilitatis, quam opere Vestro causae fidei affertis, cuius professio publica et
sollemnis fit cultu divino et quae ex eo solacium percipit, quod singulis et
societati obveniat; de utilitate loquimur, quae opere Vestro accedit illi
epiphaniae seu manifestationi Christi, quam Liturgia verbis, sacramentis,
sacerdotio talem efficit, ut ab animis credentium quasi sensibus percipi possit,
et quam in iisdem vivacem reddit; utilitatem significamus, quam Ecclesia accipit
e Liturgia, seu sermone sacro, qui purus effectus, altius assurgit, et quo ea
talem se praebet, qualis est, videlicet Corpus mysticum, Christo, capiti suo,
iunctum, humanitas redempta et quasi amantissima Sponsa omnia dans Christo ab
eoque omnia recipiens; utilitatem dicimus, quae populo Dei comparatur, qui in
Liturgia, dummodo sit perspicua, simplex, divini afflatus plena, sapientiam,
pacem, unitatem, sanctifìcationem potest invenire de utilitate denique tractamus,
qua cunctos huius aetatis homines iuvatis, quos, blandiente humili et mirabili
pulchritudine sacrae Liturgiae, quae e germanis formis elucet, vocatis ad
reperiendam eximiam illam regionem amissam, quae scilicet propria est spiritus
et in qua ineffabili et incomparabili modo praesens adest mysterium divinum.
Quemadmodum diximus, pergite naviter atque fidenter; et adiuvet vos persuasio
vobis non deesse, immo certam esse fiduciam et benevolentiam Nostram; ac demum
vos adiuvet lux, Signum amoris, Christi Domini, pro quo suscepistis labores et
in cuius nomine Nos, qui indigne eius personam getimus, vobis benedicimus.
|