 |
DISCORSO DI PAOLO VI
AI PARTECIPANTI ALLA XXXI CONGREGAZIONE GENERALE DELLA COMPAGNIA DI GESÙ
Venerdì, 7 maggio 1965
Dilecti Filii,
Sincero animo et bene ominatis verbis salvere iubemus vos, dilectissimi Nobis
Sodales Societatis Iesu, quos hodie coram excipere gaudemus.
Romam vos una simul idcirco convenistis et congressi estis, ut ex praescripto
primariae legis Societatis vestrae, postquam terrestri vita functus es Ioannes
Janssens, Generalis Praepositus vester, quem vobiscum mortuum deflemus, ad alium
deligendum, qui in eius locum succederet, religiosae communitatis vestrae
praesidum coetum cogeretis. Arduum hoc est munus, praegravis momenti negotium,
quo prosperitas, emolumentum, salus et progressio religiosi Instituti Vestri
continetur.
Quapropter sano et considerato iudicio, tranquillo sagacis prudentiae
consilio omnia librate, quae ad rem feliciter explendam pertinent, et, quod
potissimum est, puris et ardentibus votis Divini Spiritus invocate lumen
ductumque, ut suffragia vestra cum Dei voluntate conspirent: «Ostende quem
elegeris» (Act. 1, 27).
Nos autem, sollicitudinis vestrae admodum participes, dum precibus vestris
Nostras adiungimus, optamus cupimusque vehementer, ut deligendus optimi cuiusque
exspectationi par sit, et necessitatibus, in quibus religiosa familia vestra
versatur, plene planeque suppetat.
Quali singulari natura et indole, quali efficientia actuosae virtutis
Ignatius, sanctissimus legifer Pater vester, Societatem vestram voluerit
praeditam esse, inter omnes constat. Societatem Iesu, quam et magnanimo et
divino quodam instinctu condidit, is voluit cumprimis catholici nominis esse
robur solidissimum et Apostolicae Sedi addictum deditumque agmen? exercitata
virtute instructum.
Vestrum profecto pernobile insigne, laus vestra perillustris, dos praeclara
est «sub Crucis vexillo Deo militare et soli Domino ac Ecclesiae ipsius sponsae,
sub Romano Pontifice, Christi in terris Vicario, servire» (Ex Litteris
Apostolicis Exposcit debitum, die XXI Iulii anno MDL datis). Quo in
servando sacramento militiae si alii religiosi sodales fideles debent esse, vos
autem fidelissimi, si alii fortes, vos fortissimi, si alii lecti, vos lectissimi.
Incliti historiae vestrae annales luce clarius ostendunt, sanctissimi
parentis placitis filiorum proposita moresque congruisse ac nomen decusque
legionis semper fidelis in catholicae fidei et Apostolicae Sedis tutelam vos
meruisse.
Vestri Sancti Martyres, Confessores, Ecclesiae Doctores Petrus Canisius et
Robertus Bellarmino, innumerus numerus piorum, doctorum strenuissimorumque
virorum, quibus sicut caelum sideribus Ordo vester collustratus est, quemadmodum
factis dictisque hoc docuerunt, ita iter post futuris ad eadem premenda vestigia
exemplum et incitamentum reliquerunt numquam periturum.
Vitae vestrae tenor, qualis addecet bonos milites Christi, operarios strenuos
nec umquam reprehendendos, firmiter innitatur oportet sanctitatis moribus, vobis
propriae, evangelicae asceseos forma austera et virilis animi robore spectanda;
componatur oportet disciplina nequaquam nutabunda nec proprii animi
inclinationibus fracta, sed alacri, prompta et omnibus in suis modis et rei
effectibus aequa et stabili. Quodsi in exercitus instruendo, ad hoc vel illo
agmine vel manipulo non servetur ordinis compages, est veluti si in simphonia
fidium vocumque vox abnormis discrepet. Attentam dabit operam curamque eligendus
generalis Praepositus vester, ut concentus vester, nullum abruptum sonum eliciat,
sed contra sit laus plena integrae fidei pietatisque decora: quem quidem rectum
concentum plurimis vestrum contingere gratulando animadvertimus et
animadvertendo gratulamur.
Idcirco semper omnibus cavendum est, ut in sentiendo, in docendo, in
scribendo, in agendo nolint conformari huic saeculo et circumferri omni vento
doctrinae (cfr. Eph. 4, 14) et praeposteris novitatibus concedere,
praeter modum proprio indulgentes arbitrio.
Quin potius hanc unusquisque vestrum reputet praecipuam laudem, qua nulli
cedendum est, Ecclesiae Matri et Magistrae nostrae deservire, non propria ipsius,
sed Hierarchiae consilia, iudicia, opera sequi, et ad rem deducere animarique
spiritu afflatuque communionis, potius quam privilegii. Ecclesia agnoscit
singulariter erga se vos esse filios deditissimos, apprime vos diligit, vos in
honore habet et, liceat Nobis audax adhibere verbum, vos reveretur. Nunc maxime,
cum ex praescriptis Oecumenici Concilii Vaticani secundi amplissimi pateant
apostolatus campi finesque, Ecclesia sancta Dei vestra eget sanctimonia,
sapientia, intelligentia rerum, strenuitate, idque a vobis poscit, ut priscae
fidei retinentissimi, de thesauro cordis Vestri nova et vetera proferatis in
auctum universae gloriae Dei et in humani generis comparandam salutem, in nomine
Domini Nostri Iesu Christi, quem Deus exaltavit et donavit illi nomen, quod est
super omne nomen (cfr. Phil. 2, 9).
Huius sanctissimi nominis, cuius appellatione cumprimis gloriamini, adsiduum
habetote praesidium ac tutamen et ad dilatandum eiusdem amorem et honorem aemula
concipite studia: illinc enim salutis fons verus et inexhaustus oritur
profluitque: «Nec enim aliud nomen est sub caelo datum hominibus, in quo
oporteat nos salvos fieri» (Act. 4, 12).
Occasionem, quae Nobis nunc oblata est, libenter arripimus, ut rem summi
momenti saltem strictim, at graviter et fortiter attingamus. De formiduloso
periculo humanae consortioni instanti loquimur, de atheismo scilicet. Qui, ut
apud omnes constat, non semper unus idemque patefit, sed varius prodit et
panditur, multas induens sibi formas. Quarum certe omnium deterrima putanda est,
cum de antitheismo agitur, de pugnaci impietate, quae non solum sententia mentis
et actione vitae denegat esse Deum, sed etiam contra theismum arma sumit eo
consilio, ut religionis sensum et quidquid est sanctum piumque radicitus evellat.
Est atheismus etiam eorum, qui philosophica doctrina ducti asseverant Deum non
esse vel eum cognosci non posse, eorum qui omnia in voluptate ponunt, eorum qui
omnem religionis cultum et honorem respuunt, cum superstitiosum, inutile, sibi
onerosum aestiment vereri Creatorem omnium nostrum, et servire eiusque legi
parere, et vivunt sine Christo, promissionis spem non habentes et sine Deo in
hoc mundo (cfr. Eph. 2, 12). Hic est qui nostra aetate atheismus serpit
sive apertus, sive occultus, veste saepenumero tectus progressionis, quae ad
humanas artes et disciplinas, ad rem oeconomicam, ad rem socialem attinet.
Societati Iesu, cuius apprime proprium est Ecclesiae et religioni
sanctissimae praesidio esse, cum acerbiora tempora vertunt, hoc demandamus munus,
ut coniunctis viribus atheismo obsistant validissime sub signo et adiutorio
fulti S. Michaëlis, principis militiae
caelestis, cuius ipsa appellatio victoriam vel fulgurat vel futuram portendit.
Quapropter ignatiani sodales, omni experrecta virtute, hoc bonum certent
certamen, nullo praetermisso consilio, ut cuncta bene disponantur et feliciter
cedant. Ob id igitur investigent, omnigenos colligant nuntios, typis, si oportet,
cudant, inter se disceptent, parent huius rei peculiariter studiosos, sacras
preces fundant, iustitia et sanctitate eniteant, pollentes et instructi
eloquentia oris et vitae, caelesti coruscante gratia, cui referri possit illud
S. Pauli Apostoli: «Sermo meus et praedicatio mea non fuit in persuasibilibus
humanae sapientiae verbis, sed in ostensione Spiritus et virtutis» (1 Cor.
2, 4).
Quod libentius et alacrius perficietis, si mente vestra versaveritis illud
munus, in quod absolvendum incumbitis, et nova contentione incumbetis, non
fuisse lubito Vestro statutum, sed munus ab Ecclesia, a Summo Pontifice vobis
concreditum esse.
Quam ob rem in legibus et institutis, quibus Societas vestra temperatur, a
Paulo III et Iulio III sancitis, haec enuntiata sunt: «Quicumque autem in hac
Societate professionem emiserint, non solum in primis professionis suae foribus
intelligant, sed, quoad vixerint, memores sint, Societatem hanc universam et
singulos qui in ea profitentur, sub sanctissimi domini nostri Pauli Papae III et
aliorum Romanorum Pontificum successorum eius fideli oboedientia, Deo militare.
Et quamvis Evangelio doceamur, et fide orthodoxa teneamus omnes christifideles
Romano Pontifici, tamquam capiti et Iesu Christi Vicario subesse, ob devotionem
tamen maiorem et oboedientiam Sedis Apostolicae, et maiorem voluntatum nostrarum
abnegationem et certiorem Spiritus Sancti directionem, summopere conducere
iudicamus, singulos nos, et quicumque eandem in posterum professionem emiserint,
ultra illud commune trium votorum vinculum, speciali ab hoc voto adstringi, ut
quidquid hodiernus et alii Romani Pontifices pro tempore exsistentes, iusserint
ad profectum animarum et fidei propagationem pertinens, et ad quascumque
provincias nos mittere voluerint, sine ulla tergiversatione aut excusatione
illico, quantum in nobis fuerit . . . exsequi teneamur» (ex eisdem Litteris
Apostolicis Exposcit debitum).
Huic voto pro sua ipsius religione ac natura prorsus congruere putandum est,
ut non tantum conscientiae insideat, sed etiam ex operibus fulgeat et omnibus
pateat.
Sanctus Ignatius, Pater legifer vester, tales vos voluit, tales Nos quoque
volumus, pro certo habentes eam, quam in vobis collocamus fiduciam, amplissime
impletum iri ac impleta huiusmodi vota Societati Iesu, ubivis ipsa toto orbe
terrarum militat, orat, agit, largifluam messem reflorentis vitae et
praeclarorum meritorum, quibus digna Deus praemia attribuet, paritura esse.
Haec imo pectore ominati, vobis omnibus sodalibus Societatis Iesu, festae
laetaeque coronae, qua hodie circumsaepimur, cunctis inceptis vestris et magnae
spei, quae pectora vestra ad pura et celsa attingenda accendit, Apostolicam
Benedictionem impertimus.
|