 |
MESSAGGIO DI PAOLO VI AI
CAPITOLARI DI ORDINI E CONGREGAZIONI RELIGIOSE
Sabato,
23 maggio 1964
Dilectissimi filii,
Magno gaudio affetti neque modificam spem concipientes, vos
contuemur, qui coetus delecti iique auctoritate graves estis venerabilium et
illustrium Familiarum Religiosarum; vobisque Nos iuvat salutem dicere plurimam,
atque egregiam, quam de vobis habemus, opinionem gratumque animum Nostrum
significare.
Convenistis Romam ad celebrandum Capitulum Generale
uniuscuiusque Instituti vestri; quae quidem res, licet in primis Ordinem vel
Congregationem vestram tangat, tamen etiam in vitam Ecclesiae redundat, quae a
florenti condicione vitae religiosae magnam repetit partem vigoris sui, studii
apostolici, ardoris sanctitatis adipiscendae.
Praeterea Nos adiistis, non solum ut obsequia Christi Vicario
qua filii addictissimi et amantissimi praeberetis, sed etiam ut Benedictionem
Apostolicam impetraretis, quae vobis ipsis, Institutis vestris et praesertim
negotiis in Capitulis vestris tractandis prodesset, e quibus, quemadmodum probe
confidimus, salutares percipientur fructus, ita ut vita religiosa impensius et
alacrius ducatur.
Quamvis singulos hos coetus vestros libentissime seiunctim coram
admisissemus, et ad unumqdemque pro peculiari indole et necessitate verba
fecissemus, tamen praeoptavimus omnes simul excipere, quo maius pondus huic
colloquio communi tribueremus, eo vel magis quod, hac opportuna oblata
occasione, Nobis visum est quaedam exponere, quae ad omnes pertinent religiosos,
quotquot sunt per orbem terrarum.
* * *
Imprimis vos animadvertere volumus Institutorum
religiosorum momentum maximum et eorum munus plane necessarium esse Ecclesiae hisce
temporibus. Est quidem fatendum doctrinam de universali ad sanctitatem vocatione
fidelium cuiusvis ordinis et condicionis multum in praesenti, ac merito quidem,
commendari; quae eo innititur, quod primaria ratione ii baptismi Deo
consecrantur. Praeterea horum temporum necessitates postulant, ut ardor vitae
christianae in ipso mundo ferveat et animos accendat, scilicet «consecrationem,
mundi» requirunt, cuius rei officium praesertim ad laicos
pertinet. Haec omnia e providentis Dei consilio contingunt, estque cur de tam
salutaribus inceptis gaudeamus.
Cavendum tamen est, ne ea de causa germana notio vitae
religiosae, ut semper in Ecclesia viguit, obscuretur, atque iuvenes, cum de
deligendo vivendi genere cogitant, aliquo modo praepediantur, propterea quod
peculiare munus et momentum immutabile status religiosi in Ecclesia non amplius
distincte et dilucide perspiciunt.
Visum est igitur Nobis inaestimabile pondus vitae religiosae
eiusque munus necessarium in mentem revocare; hic enim status, qui e votorum
evangelicorum professione indolem propriam accipit, est, secundum exemplum ac
doctrinam Iesu Christi, perfecta vivendi ratio, quippe quae eo spectet, ut
caritas augescat et ad absolutionem perducatur; aliis autem vitae generibus
fines, utilitates, officia temporalia, quamquam per se legitima, sunt proposita.
Altera ex parte nunc cum maxime Ecclesiae opus est testimonium
publicum et sociale, quod vita religiosa impertitur. Nam quo impensius officium
laicorum expetitur vitam christianam in ipso mundo agendi et propagandi, eo
magis postulatur, ut exempla praefulgeant eorum, qui mundo re vera renuntiant,
atque adeo aperte demonstretur «Regnum Christi non esse de hoc mundo»
(cfr. Io. 18, 36).
Ita fit, ut professio votorum evangelicorum adiungatur
consecrationi, quae propria est baptismatis, et hanc, quasi quaedam consecratio
peculiaris, compleat, eo quod Christifidelis se Deo penitus committit ac
devovet, totam vitam suam efficiens eius unius famulatum.
Haec omnia cum alia re conectuntur, de qua paterno et sollicito
animo vos monemus: scilicet oportet plurimi faciatis vota religiosa eorumque
usui et exercitationi magnum momentum tribuatis. Nullo enim alio modo ducere
potestis vitam congruentem et consentaneam statui, quem elegistis et in quo sic
vobis est versandum, ut efficaciter adiuvet progressionem ad caritatem
perfectam, et fideles inde accipiant testimonium vitae christianae ad eamque
inflammentur.
Quamquam hominum condiciones temporibus proxime praeteritis non
leviter sunt immutatae atque adeo religiosorum vivendi ratio ad eas necessario
est accommodanda, tamen et, quae ex ipsa natura consiliorum evangelicorum
consequuntur, vim suam omnino retinent nec ullo pacto queunt imminui.
Summopere igitur in vitae actione religiosam oboedientiam
excolite.
Ea est et manere debet holocaustum, uti appellant, propriae
voluntatis, quod Deo offertur. Quod sacrificium sui eo fit, quod submisse
legitimis Moderatoribus paretur, quamvis auctoritas exercenda sit intra fines
caritatis et cum respectu personae humanae, et licet haec nostra aetas
religiosos vocet ad plura gravioraque munera obeunda et ad incepta alacrius et
expeditius suscipienda.
Ne desieritis studium paupertatis inculcare; de qua hodie
multus est sermo in Ecclesia. Religiosi enim exemplo verae paupertatis
evangelicae omnibus debent praelucere. Quapropter paupertatem, qua se sponte
astrinxerunt, ament oportet; neque satis est, circa usum bonorum, e Superiorum
arbitrio pendere, sed religiosi ipsi contenti sint rebus necessariis, quibus
vitae rationibus consulitur, et fugiant commoditates et lautitias, quibus vita
religiosa enervatur. Sed praeter paupertatem, quae singulorum propria
esse debet, non licet neglegere paupertatem, qua familia ipsa seu totum corpus
sodalium eniteat oportet. Itaque Instituta religiosa in aedificiis suis et
quibusvis operibus cultum et ornatum nimis exquisitum, et quidquid luxum
redolet, devitent atque rationem habeant condicionis socialis hominum qui circa
habitant. Abstineant quoque a nimio studio quaestus faciendi, immo subsidiis
temporalibus, quae divina Providentia iis est largita, veris necessitatibus
fratrum indigentium subveniant, sive hi sunt conterranei sive aliis in orbis
terrarum partibus degunt.
Singulari vero diligentia religiosi servent, quasi pretiosam
gemmam, castitatem.
Notum est omnibus vitae condicionibus, quae nunc obtinent,
difficilem reddi exercitationem castitatis perfectae non solum eo quod pravi
mores pervagantur, sed etiam ob doctrinas falsas, naturam plus nimio
extollentes, quae animis exitiale virus infundunt. Haec tamen causam praebeant,
ut fidem magis magisque excitemus, qua credimus verbis Christi praedicantis
pretium supernaturale castitatis, quae propter Regnum caelorum exquiritur, et
qua minime dubitamus, quin ope divinae gratiae hoc candidum lilium servari
possit intaminatum. Quod ut feliciter contingat, acriore cum studio exerceatur
oportet christiana mortificatio et diligentiore cura sensus custodiantur. Itaque
nullus omnino locus detur, ne specie quidem cuiusdam desiderii cognoscendi scitu
utilia vel amplificandi cultus humani, libris vel ephemeridibus atque
spectaculis inhonestis vel indecoris; excepta fortasse studiorum probata
necessitate, quae a religiosis moderatoribus explorata sit. Nemo umquam aeque
aestimare poterit efficaciam sacri ministerii in mundo tot obnoxio
turpitudinibus, dummodo is, qui id obit, luce fulgeat castimoniae Deo
consecratae eiusdemque virtute roboretur.
Haec hactenus. Nunc autem Nobis in animo est aliquid etiam
breviter attingere, quod ad ipsam Institutorum religiosorum structuram et
ordinationem spectet. Hac enim in re Capitulorum Generalium labores potissimum
versantur.
Patet rectam religiosae vitae rationem disciplina, certis
legibus, condicionibus ad eas observandas idoneis omnino indigere. Quare
Generalium Capitulorum praecipuum munus esto, religiosae familiae normas a
Legifero Patre suo statutas, labente tempore, sartas tectas servare. Vobis
igitur curandum est ut firmissimum opponatur repagulum iis omnibus agendi
rationibus, quae disciplinae robur pedetemptim enervent, scilicet moribus
religiosae vitae infestis, exemptionibus non necessariis, privilegiis minus
probandis. Item cavere prorsus debetis a qualibet disciplinae remissione, quam
non vera necessitas, sed mentis arrogantia, vel oboedientiae fastidium vel
saeculi amor suadeant. Quod attinet autem ad nova ineunda incepta et opera, ab
iis abstinete, quae praecipuo Instituti Vestri muneri, vel menti Conditoris non
omnino respondeant. Religiosa enim Instituta tamdiu vigent et florent, quamdiu
in eorum disciplina et operibus, et in sodalium moribus ac vita, integer
Conditoris animus perstat ac spirat.
Deinde religiosae Sodalitates, utpote corporis viventis
similitudinem referentes, assidua incrementa capere iure merito exoptant. Hoc
autem Instituti incrementum in diligentiore regularum vestrarum observantia
ponendum est, potius quam in sodalium numero aut in novis conditis legibus. Immo
legum multiplicitas non semper religiosae vitae profectum comitem habet; saepe
enim fit ut quo plures normae condantur, eo minus ad illas animus intendatur.
Quare Generalia Capitula leges ferendi iure, quo gaudent, modice et quidem
prudenti iudicio semper utantur .
Denique maximi momenti opus, in quo Capitula Generalia curas
praecipuas ponere debent, hoc est, ut Instituti sui leges ad mutatas temporum
condiciones assidue accommodent. Id tamen ita est procurandum, ut propria
Instituti natura et disciplina indemnis servetur. Religiosa enim quaelibet
Familia suum peculiare munus habet, eidemque omnino necesse est ut fidelis
permaneat; hinc vitae ubertas Instituti sita est, atque hic etiam caelestium
gratiarum copia numquam defutura. Nulla ergo disciplinae renovatio inducenda
est, quae cum Ordinis vel Congregationis natura non congruat, aut a mente
Conditoris quoquo modo discedat. Quae quidem disciplinae renovatio hoc etiam
postulat, ut a competenti auctoritate tantummodo procedat. Quare donec haec
disciplinae accommodatio ad perfectum exitum adducta est, religiosi sodales ne
quid novi proprio marte inducant, neu disciplinae habenas laxent vel censuris
indulgeant, sed ita se gerant, ut fidelitate et oboedientia sua hoc renovationis
opus potius iuvent et expeditius efficiant. Quod si contigerit, regularum
vestrarum littera quidem immutabitur, non autem spiritus, qui
integer perstabit.
In huiusmodi autem vestrorum Institutorum renovatione
procuranda, vobis semper cura habenda est, ut spirituali sodalium vestrorum
vitae praecipuae semper partes tribuantur. Quare apud vos et apud religiosos
omnes, quorum munus est sacri apostolatus operibus vacare, omnino nolumus, falsa
illa quicquam valeat opinio, operibus externis primas dandas esse curas, intimae
vero perfectionis studio secundas, quasi id aetatis huius ingenio et Ecclesiae
necessitatibus postuletur.
Alacris operositas et spiritualis vitae cura, nedum altera
alteri noceat, artissimam requirunt coniunctionem, ita ut ambo pari gradu et
gressu semper procedant. Ferventibus igitur operibus, congruenter ferveat
precandi studium, intemeratae conscientiae nitor, rerum adversarum patientia,
actuosa et pervigil caritas in animorum salutem impendenda. Quibus virtutibus
neglectis, non solum robur et fructus deerunt apostolici laboris, sed etiam
sensim animus defervescet, nec diu satis cavere poterit a periculis, quae in
ipsa sacri ministerii perfunctione latent.
Ad apostolatum autem quod attinet, qui religiosorum sodalium
curae concreditus est, haec addere velimus. Instituta religiosa ad hodiernas
rerum condiciones et adiuncta apostolicum munus ipsorum proprium sedulo
conformare debent. Sodales iuniores praesertim ad id recte instituendi atque
educandi sunt; ita tamen, ut apostolicum studium, quo incensi esse debent, non
intra fines sui Ordinis circumscribatur, sed pateat ad ingentes spirituales
necessitates horum temporum. Neque in isto omnia. Sed iidem ad illam etiam
exquisitam munerum suorum conscientiam excolantur, vi cuius ipsi loquendo
operandoque semper se exhibeant veros Dei ministros, integritate doctrinae
praestantes et vitae innocentia commendatos. Qua in re religiosi sodales ne sibi
ipsis relinquantur, sed ipsorum opera vigilantiae moderatorum semper obnoxia
esse debet, praesertim si de navitate agitur, quae in civili societate magnum
habere solet momentum.
Magnopere etiam nobis cordi est, ut religiosorum sodalium
navitas cum Sacrae Hierarchiae normis concordi ratione procedat. Religiosorum
enim Ordinum exemptio nullo modo constitutioni, divinitus Ecclesiae datae,
repugnat, vi cuius quilibet sacerdos, praesertim in sacri ministerii
perfunctione, sacrae Hierarchiae parere debet. Religiosi enim sodales semper et
ubique Romani Pontificis potestati, utpote supremo suo Moderatori, in primis
subiciuntur (Can. 499 § 1). Instituta religiosa igitur praesto sunt Romano
Pontifici in iis operibus, quae ad bonum Ecclesiae universae pertinent. Quod
autem attinet ad sacri apostolatus exercitium in variis dioecesibus, religiosi
sodales subsunt etiam Episcoporum iurisdictioni, quibus auxilium praebere
tenentur, salva semper apostolatus natura ipsorum propria et vitae religiosae
necessitatibus. Ex quo patet, quantopere conferat ad Ecclesiae bonum socia atque
adiutrix religiosorum opera dioecesano clero praestita, cum vires unitae
fortiores validioresque evadant.
* * *
Habetis iam, dilectissimi filii, ea breviter commemorata, quae
Nobis ad religiosae vitae incrementum hodie magnopere conferre videntur. Quae
omnia vobis testentur, quanta sollicitudine religiosae vitae rationes
consideremus atque aestimemus, quantamque spem in adiutrice opera vestra
collocemus. Iter, quod terendum vobis monstravimus, arduum sane est et laboris
plenum. Sed animum ad spem erigite, quia non nostra, sed Iesu Christi causa
agitur. Christus fortitudo nostra est, fiducia nostra, robur nostrum; ipse
semper nobiscum erit. Quare fidei integritate, vitae sanctitudine,
impensissimoque virtutum omnium studio bonum Christi odorem quam latissime
diffundere pergite. Nos interea, dum vobis de obsequio gratias persolvimus, vota
facimus a Deoque supplicibus petimus precibus, ut, deprecante suavissima Deipara
Virgine Maria, materna religiosarum virtutum altrice, Instituta vestra ampliora
cotidie incrementa capiant, afferantque uberiores usque salutares fructus.
Quorum quidem fructuum conciliatrix esto Apostolica Benedictio,
quam vobis singulis, dilecti filii, universisque vestris sodalibus effusa
caritate impertimus.
|