ROMANAE DIOECESIS regimen postulat ut, primariis principiis a Concilio
Oecumenico Vaticano Secundo circa disciplinam beneficiorum ecclesiasticorum pro
universa Ecclesia mutatis, etiam in Nostra hac Romana dioecesi eadem disciplina
cum Sacrae Universalis Synodi pastoralibus principiis componatur. Quod in primis
fiet ad Auctoritatem quod attinet, cuius munus sit huiusmodi beneficia conferre.
Ad hoc tempus, peculiare in Urbe obtinebat ius, iuxta quod variae personae,
praeter Romanum Pontificem, pleraque beneficia potestate ordinaria seu vi sui
muneris conferre poterant. Nunc vero oportet hoc ius ad sensum eiusdem Concilii
ita permutetur, ut, ad Sacri Concilii optata, etiam in Urbe actio Summi Pastoris
Romanae Ecclesiae proxime animadvertatur. Has ob causas, facultates hac de re
adhuc aliis concessae adimendae videntur, ut posthac Romanus Pontifex unus in
Urbe omnia beneficia conferat, salvis praescriptis, quae in subsequentibus
articulis statuuntur.
Quam ob rem his Litteris motu proprio datis Apostolica Nostra auctoritate eas,
quae sequuntur, normas decernimus, quae tamdiu valebunt, quoad novus Codex Iuris
Canonici promulgabitur.
1. Summus Pontifex, qua Romae Episcopus, libere de beneficiis ecclesiasticis
suae dioecesis statuit. Quapropter abrogantur peculiares normae hucusque
vigentes circa attributionem beneficiorum in Urbe, salvis tamen praescriptis
artt. 2 et 5 huius legis.
2. Attributio igitur omnium beneficiorum fiet directe ab ipso Romano
Pontifice.
Quod autem attinet ad beneficia paroecialia, quae cum alio beneficio non
paroeciali conexa non sint, servetur praescriptum Romanae Synodi (cf. art. 103).
3. In hac lege nomine beneficiarii comprehenduntur canonici, mansionarii, et
cappellani his aequiparati.
4. Qui beneficium ecclesiasticum non curatum in Urbe consecutus fuerit, non
idcirco Romanae dioecesi ascribitur; minime obstante praescripto c. 114 C. I. C.
;(1) salvo tamen art. 3, par. 5 Litterarum Apost.
Ecclesiae Sanctae, motu proprio
datarum die VI mensis Augusti a. MCMLXVI.(2)
5. Sancta Sedes retinet Conventiones initas cum aliis Civitatibus de
attributione quorundam beneficiorum in Urbe.
6. Cardinales Archipresbyteri pro sua quisque Patriarchali Basilica et
Cardinalis Urbis Vicarius pro Basilicis sive Patriarchalibus sive Minoribus sive
Collegiatis nomina Summo Pontifici proponere possunt sacerdotum, pastorali
studio fidelique Ecclesiae ministerio praestantibus, quibus vacans beneficium ab
Ipso attribuatur.
7. Quoties propositum erit beneficium conferre sacerdotibus ex aliena dioecesi
provenientibus, requirentur notitiae et consensus scripto datus proprii Ordinarii; salvo praescripto Constitutionis Apostolicae Etsi Nos
a S. Pio X datae die I mensis Ianuarii a. MCMXII, art. 26.(3)
8. Nemo sibi ius ullum vindicare potest sive beneficium aliquod primo
adipiscendi, sive ex beneficio inferiori ascendendi ad beneficium superioris
gradus.
9. Vim suam retinent praescripta die XXV mensis Ianuarii anno MCMXXVIII a Sacra
Congregatione Concilii edita, atque postea confirmata, quibus statuebatur ne
cui liceret canonicatum et beneficium in Capitulis Patriarchalibus aliisque
Capitulis Urbis et extra Urbem cumulare super officium ordinarium, vel
extraordinarium dummodo stabile, in Dicasteriis Romanae Curiae, in Vicariatu
Urbis, nec non in Officiis Coetibusque de quibus in Constitutione Apostolica
Regimini Ecclesiae Universae
nn. 132-133,(4) aliisque quibuslibet, ab officiis
Sanctae Sedis bonis administrandis quavis ratione dependentibus. Quocirca ipso
facto vacabit beneficium, quo is gaudeat qui officio ordinario, vel
extraordinario dummodo stabile, potiatur, de quo supra. Itidem officium amittet
clericus, qui beneficium in Urbe aut extra Urbem consecutus fuerit.
10. Qui vero nunc simul beneficium simul officium tenent, ad normam can. 4
C.I.C. utrumque possidere pergent.
11. Quoties gravi de causa derogandum sit normae ad n. 9 statutae, beneficiarius
vicenas centesimas partes (20 %) reditus seu praebendae menstrui beneficii
minoris cedere debet ad normam proximi n. 12. Haec autem centesima portio
augebitur pro ratione auctae praebendae beneficii superioris gradus iuxta
Instructionem, quae proxime edetur ab Administratione Patrimonii Sanctae Sedis.
12. Deductiones, factae ex praebendis beneficiariorum, destinantur sacerdotibus
egentioribus, qui in Romana dioecesi sacrum ministerium exercent.
13. Ad has deductiones faciliores reddendas administratio competens Sanctae
Sedis, acceptis notitiis de singulorum beneficiariorum praebendis, praedictam
portionem ab ipsa mercede singulis mensibus solvenda detrahet.
14. Quoad sacerdotes qui olim ad Ordinem vel Congregationem religiosam aut
Institutum aliquod pertinuerunt, normae iuris canonici de hac re serventur.
15. Modus procedendi in attributione beneficiorum hic erit
a) In Basilicis Patriarchalibus.
Facta a Romano Pontifice nominatione ad beneficium quodlibet, documentum
conficiet Secretaria Status idque tradet Cardinali in Urbe Vicario, qui idem
exsequatur. Cardinalis Vicarius nominationem Cardinali Archipresbytero nuntiabit
et exemplar documenta primigenii ad eum transmittet. Cardinalis Archipresbyteri
autem erit per se vel per delegatum in possessionem beneficii electum ad omnes iuris effectus immittere.
Is tamen modus procedendi non servatur in Basilica Vaticana, ob peculiarem
condicionem in eadem proprii Cardinalis Archipresbyteri.(5) In hoc enim casu
Secretaria Status documentum nominationis beneficiarii tradet Cardinali
Archipresbytero, qui per se vel per delegatum immittet beneficiarium in beneficii
possessionem.
b) In Basilicis Minoribus et Collegiatis.
Facta a Romano Pontifice nominatione ad quoddam beneficium, Secretaria Status
documentum conficiet idque tradet Cardinali in Urbe Vicario pro opportuna
exsecutione. Cardinalis Vicarii erit eandem nominationem notam facere Cardinali
titulari Ecclesiae aut eius Vicario, ad quem etiam exemplar documenti primigenii
transmittet. Cardinalis autem titularis aut eiusdem Vicarius in possessionem
deinceps immittet beneficiarium, idque vel per se vel per delegatum.
16. In quovis Capitulo eligatur, nisi iam exstet, secretarius qui, praeter alias
obligationes in propriis constitutionibus
definitas, etiam officio devinciatur certiorem faciendi Vicariatum Urbis, simul
ac beneficium aliquod quavis de causa vacaverit. Vicariatus Urbis vero
Secretariae Status singulis vicibus rem nuntiare debet.
Secretarius vero Capituli Patriarchalis Basilicae Vaticanae nuntium
Secretariae
Status directo tradet.
17. Omnes beneficiarii obligatione conscientiae tenentur officia choralia in
propriis constitutionibus statuta diligenter implendi. Qui sine iusta causa
decies continuo vel vicies per intermissiones ab officio chorali abfuerint,
praeter amissionem distributionum inter praesentes, beneficio privari possunt,
postquam iisdem a Praeposito Capituli monitio in scriptis antea facta fuerit.
Secretarius Capituli de absentiis illegitimis beneficiariorum in fine cuiusque
anni ipsum Capitulum et Cardinalem in Urbe Vicarium certiores facere debet, nisi
agatur de Capitulo Patriarchalis Basilicae Vaticanae, cuius Secretarius ipsum
Cardinalem Archipresbyterum de eadem re monebit.
18. Omnes beneficiarii parati sint auxilium praebere quibuslibet apostolatus
operibus in ecclesia in qua beneficio fruuntur, praesertim si illi ecclesiae
cura animorum est adnexa.
19. Volumus ut hae Litterae ab hoc ipso die, quo datae sunt, valere incipiant.
Quaecumque vero a Nobis hisce Litteris motu proprio datis statuta sunt, ea omnia
firma ac rata esse iubemus, contrariis quibuslibet, etiam speciali mentione
dignis, minime obstantibus.