![]() |
![]() |
|
|
LITTERAE APOSTOLICAE
EPISCOPALIS POTESTATIS PAULUS PP. VI
Episcopalis Potestatis quae sit amplitudo dilucide definitur a Concilio Oecumenico Vaticano II, quod Nobis feliciter contigit inceptum prosequi et claudere, praesertim in Decreto a verbis Christus Dominus (Cf AAS LVIII (1966), pp. 673-701) incipiente. In hoc enim Decreto, n. 8, quae sequuntur legimus:
Quod praescriptum ut ad effecturn adduceretur, die XV mensis Iunii superioris anni Litteras Apostolicas dedimus de Episcoporum muneribus (Cf AAS LVIII (1966), pp. 467-472), ubi pro universa Ecclesia Latina indicem statuimus legum generalium, quarum relaxationis onus Nobis reservabatur, hoc est legum a quibus dispensandis Apostolica Sedes se numquam non continuit, vel a quibus nonnisi perraro, ob res quae in humana consortione momentum obtinent, dispensare consuevit. Eodem fere tempore, instante Sacrae Congregationis pro Ecclesia Orientali Cardinali Pro-Praefecto, vacationem legis, ad n. 8-b quod attinet, pro Ecclesiis Orientalibus prorogatam voluimus (Cf AAS LVIII (1966), p. 523), eam praecipue ob causam, ut similis index ad indolem Ecclesiarum Orientalium accommodatus aptius condi posset, quippe qui ob maiorem disciplinae varietatem accuratiore indagatione indigeret. Nunc autem, eadem Sacra Congregatione pro Ecclesia Orientali aliisque Officiis Romanae Curiae, Commissionibus Postconciliaribus atque Secretariatibus auditis eorumque sententiis mature perpensis, certa scientia Suprema et Apostolica auctoritate Nostra, haec quae sequuntur pro Ecclesiis Orientalibus sive declaramus sive decernimus. I. Quas leges providentissima Mater Ecclesia Litteris Apostolicis Crebrae allatae (22 febr. 1949) (Motu proprio De disciplina sacramenti matrimonii pro Ecclesia Orientali: AAS XXXXI (1949), pp. 89-117), Sollicitudinem Nostram (6 ian. 1950) (Motu proprio De Iudiciis pro Ecclesia Orientali.— AAS XXXXП (1950), pp. 5-120), Postquam Apostolicis Litteris (9 febr. 1952) (Motu proprio De Religiosis, de bonis Ecclesiae temporalibus, de verborum significatione: AAS XXXXIV (1952), pp. 65-150), Cleri sanctitati (2 iun. 1957) (Motu proprio De Ritibus Orientalibus, de personis pro Ecclesiis Orientalibus: AAS XXXX1X (1957), pp. 433-600), pro Ecclesiis Orientalibus sanxit atque aliis deinceps editis documentis statuit nec revocavit, integras et sanctas declaramus, nisi eas Concilium Oecumenicum Vaticanum II aperte abrogaverit aut iis in quibusdam obrogaverit vel derogaverit. II. Episcopi dioecesani seu eparchiales intelleguntur non solum Episcopi residentiales, sed etiam alii ipsis in iure aequiparati (Decretum de past. Epp. munere in Eccl. Christus Dominus, n. 21: cf AAS LVIII (1966), p. 683). Quod postulant sive paritas iurium, quibus Episcopi eparchiales et alii fruuntur, sive communis eorundem iurium ratio, sive necessitas providendi bono spirituali fidelium. Quare hac dispensandi facultate gaudent etiam Exarchi cum territorio proprio (Litt. Ap. motu proprio d. Cleri sanctitati, can. 364, § 2: AAS XXXXIX (1957), p. 541), Exarchi Apostolici (Ibid., can. 367, § 1), Exarchi patriarchales et archiepisoopales (ad normam cann. 388 et 391 Litt. Ap. m. p. d. Cleri sanctitati) (AAS XXXX1X (1957), p. 547), Administratores Apostolici permanenter constituti (Ibid., can. 355, § 1, 1). III.
Dispensatio intellegitur relaxatio legis in casu speciali. Facultas
vero dispensandi exercetur circa leges praecipientes vel prohibentes,
non autem circa leges constitutivas. IV. Nomine legis generalis Ecclesiae veniunt leges dumtaxat disciplinares, a Suprema Auctoritate ecclesiastica constitutae, quibus tenentur ubique terrarum omnes pro quibus latae sunt; minime vero eae leges divinae, cum naturales tum positivae, a quibus unus Summus Pontifex — ubi potestate vicaria utitur — dispensare valet; quemadmodum fit in dispensatione a matrimonio rato et non consummato, ab iis quae circa privilegium fidei versantur, et ab allis. V. Casus particularis spectat non tantum singulos fideles, sed etiam plures personas physicas, communitatem quandam sensu stricto constituentes. VI. Fideles, in quos ad normam iuris auctoritas dispensandi exercetur, sunt fideles sive proprii sive alieni ritus, qui ratione domicilii vel alius tituli Episcopo subiciuntur (Litt. Ap. motu proprio d. Cleri sanctitati, can. 22: AAS XXXXIX (1957), pp. 441-442). VII.
Ad
dispensationem concedendam requiritur iusta et rationabilis causa, habita etiam
ratione gravitatis legis, a qua dispensatur. Causa vero legitima dispensationis
est spirituale fidelium bonum (Decretum de past. Epp. munere in Eccl.
Christus Dominus, n. 8-b: AAS LVIII (1966), p. 676). VIII. Salvis facultatibus quae Patriarchis, Archiepiscopis Maioribus, Legatis Romani Pontificis et Hierarchis legitime competunt, Nobis expresse reservamus dispensationes quae sequuntur:
Quaecumque vero a Nobis hisce Litteris motu proprio datis statuta sunt, ea omnia firma ac rata esse iubemus, contrareis quibuslibet non obstantibus. Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die II menses Maii, in festo s. Athanasii Pontificis et Doctoris, anno MDCCCCLXVII, Pontificatus Nostri quarto. PAULUS PP. VI
* AAS 59 (1967), pp. 385-390
|
|