1. Idcirco ut studia perficiantur et aptae normae
parentur, quibus novae a Concilio latae leges Nostra auctoritate ad effectum
veniant. novas condimus Commissiones, quae post-conciliares appellabuntur.
2. Iuxta Concilii decreta, a Nobis sequentes
Commissiones postconciliares constituuntur:
a) Commissio de Episcopis et de dioecesium
regimine;
b) Commissio de Religiosis;
c) Commissio de
Missionibus;
d) Commissio de educatione christiana;
e)
Commissio de apostolatu laicorum.
3. Unaquaeque ex his Commissionibus de materia tantum
aget, circa quam versabatur respondens Concilii Commissio.
4. Harum Commissionum Praeses, Praesidis Vicarii, Membra et Secretarius, iidem
ipsi erunt, qui hoc munus in respondenti Commissione Conciliari obtinebant.
Unaquaeque autem Commissio normis, quantum cuique congruit, regetur, quae in Ordine
Concilii Oecumenici Vaticani II celebrandi statutae sunt.
5. Praeterea Commissionem, quae Centralis vocabitur, instituimus, eo spectantem,
ut omnium Commissionum postconciliarium labores coordinet, illarumque
propositiones, diligentissime cogitatas, ad Nos deferat.
Eiusdem insuper Commissionis erit Concilii Constitutiones et Decreta, ubi id
ve1 necessarium ve1 utile visum erit, rite interpretari.
Quare ea proprio hoc nomine designabitur
Commissio Centralis coordinandis
post Concilium laboribus et Concilii Decretis interpretandis.
6. Huic Commissioni Centrali praeerunt, tamquam a Nobis delegati, tum Pater
Cardinalis qui inter Concilium Primus erat e Consilio Praesidentiae, tum
Pater Cardinalis, qui per idem tempus Praeses erat Commissionis de
coordinandis Concilii laboribus.
Huius autem Commissionis Centralis Membra erunt Patres Cardinales, qui Membra
erant Commissionis, quam nunc nuper commemoravimus.
7. Commissio Centralis suum habebit Praelatum, Secretarium Generalem
appellatum, quem Subsecretarii praesentem adiuvabunt, eiusque vel absentis vel
impediti vices praestabunt. Sive Secretarii Generalis sive Subsecretariorum
officium in hac Commissione obibunt, qui eodem munere in Concilio Oecumenico
fungebantur. Iidem in Commissione Centrali partem habebunt.
8. Ad Secretarium Generalem illud quoque pertinet, ut non solum omnia acta
documentaque Concilii colligat et in tabulario generali disponat, sed ut etiam
ea quae sint evulganda typis edat.
9. Sive Commissioni Centrali, sive singulis Commissionibus postconciliaribus
praesto erunt Consultores, qui pro singulis quaestionibus, in quibus sint vere
periti, proponente Praeside et approbante Summo Pontifice, a Commissione
seligentur, ut plurimum, ex iis qui in Concilio Peritorum munere fungebantur.
10. Commissiones in eo omnem curam collocabunt, ut qui crediti sunt sibi labores
alacriter absolvant, ita ut Concilii decreta quam primum in rem deducantur. His
autem expletis laboribus, Commissiones finem habebunt.
11. Rationes autem cum iis provehendi causa, qui christiano nomine decorantur,
sed ab hac Apostolica Sede adhuc seiuncti sunt, confirmamus Secretariatum ad unitatem christianorum fovendam, a Decessore Nostro ven.
mem. Ioanne XXIII Apostolicis Litteris
Superno Dei nutu, die
V mensis
Iunii, anno MDCCCCLX, conditum. Qui Secretariatus iisdem viris constabit, quibus
per Concilii celebrationem constabat.
Ad ostendendam praeterea sollicitudinem, qua tenemur, erga universos homines,
duos alias Secretariatus Nos ereximus, quorum alter non christianos respicit,
alter vero non credentes.
Quaecumque vero a Nobis hisce Litteris motu proprio datis decreta sunt, ea omnia
firma ac rata esse iubemus, contrariis quibuslibet non obstantibus.