 |
PAULUS
PP. VI
EPISTULA
CARA MIHI*
AD E.MUM P. D. PETRUM S. R. E. CARDINALEM
PARENTE,
QUEM LEGATUM ELIGIT AC RENUNTIAT, UT EUCHARISTICI CONVENTUS, E TOTA HISPANIA HISPALI HABENDI, CELEBRITATIBUS
PRAESIDEAT.
Dilecte Fili Noster, salutem et Apostolicam Benedictionem. — Cara
mihi... memorabere, nomen Hiberum, Hispalis: his verbis Ausonii poetae (1).
Nobis liceat uti, cum mentem ad istam convertimus urbem, Baeticae gemmam,
patriam virorum nomine illustrium, artium sedem egregiam, quae autem religione
etiam magis inclaruit. Recto igitur consilio est constitutum, ut ibi
Eucharisticus ex tota Hispania Conventus hoc mense ageretur. Quem exspectationi
plane responsurum esse spondet acre studium Dilecti Filii Nostri Iosephi M.
Cardinalis Bueno y Monreal, Archiepiscopi Rispalensis, eius Auxiliaris
Antistitis, cleri et christifidelium, qui, nobilem operam sociantes, Christo
Domino sub specie panis delitescenti triumphum parare contendunt.
Volentes autem hisce celebritatibus maiorem addere nitorem, in animum
induximus te, Dilecte Fili Noster, Legatum Nostrum eligere ac renuntiare, qui in
Eucharistico Conventu Rispalensi Nostram gereres personam et hortationum
optatorumque Nostrorum esses veluti interpres et nuntius.
Haec caelestis alimonia, quae ipsum gratiae continet Auctorem, sane aptissima
est ad unitatem componendam et coagmentandam et ad corroborandas communitates,
quae mirabilem Ecclesiae compagem efficiunt; profecto, quemadmodum ait Sanctus
Augustinus, Eucharistia panis noster quotidianus est; sed sic accipiamus
illum, ut ... mente reficiamur. Virtus enim ipsa quae ibi intelligitur, unitas
est, ut redacti in corpus eius (Christi), effecti membra eius, simus quod
accipimus (2).
Valde igitur cupimus, ut ex Hispalensi Oonventu Eucharistico laetissima pii
fructus seges oriatur et maturescat, scilicet ut is in magnum religionis vertat
emolumentum et in civilis etiam rei prosperitatem, siquidem fieri non potest, ut
divini huius Sacramenti effectus ad terrenas quoque utilitates non redundent.
Auxilia demum superna his rebus congruentia precati, tibi, Dilecte Fili
Noster, Praesulibus, Magistratibus, sacerdotibus, religiosis sodalibus,
Christifidelibus, incolis et advenis, qui Hispalensi huic Congressioni
intererunt, Apostolicam Benedictionem peramanter impertimus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die VI mensis Iunii, anno MCMLXVIII,
Pontificatus Nostri quinto.
PAULUS PP. VI
*A.A.S., vol. LX (1968), n. 7, pp. 386-387
© Copyright 1968 - Libreria Editrice Vaticana
|