 |
PAULUS
PP. VI
EPISTULA
NIHIL GRATIUS*
AD EXC.MUM P. D. SANCTEM PORTALUPI,
ARCHIEPISCOPUM TITULO CHRISTOPOLITANUM
ATQUE IN HONDURIA APOSTOLICUM NUNTIUM,
QUEM LEGATUM BEATISSIMUS PATER DELIGIT,
UT PRIMO EUCHARISTICO CONVENTUI PRAESIDEAT,
EX UNIVERSA HONDURIENSI NATIONE TEGUCIGALPAE CELEBRANDO.
Venerabilis Frater, salutem et Apostolicam Benedictionem. — Nihil gratius Nobis
in
Pontificatus Nostri tempora incidere potest, nullum Oecumenici Concilii
Vaticani Secundi eximiorem maturescentem fructum laeti conspicimus, quam cum
pro explorato habemus SS.mae Eucharistiae cultum passim nitidius augescere
eique sollemniores honoris significationes deferri. Quapropter, haud tenui
oblectamento affecti, inter tot apostolici muneris ardua recreati sumus pleno
quidem veroque solacio, cum a Venerabili Fratre Hectore Henrico Santos
Hernández, Archiepiscopo Tegucigalpensi, percepimus Honduriae primum e tota
Natione Eucharisticum mox peractum iri Conventum. Una simul eventus magni
momenti et ponderis recoletur recordatio. Quinquaginta enim haud ita pridem
completi sunt anni, postquam a Benedicto XV, felicis memoriae Decessore
Nostro, per Apostolicas Litteras «Quae rei sacrae» Ecclesiastica Provincia
Honduriae constituta est.
Certatim studiosae omnes istic intenduntur curae, ut
statae celebrationes magnifico cum decore et perfecto cum ordine cedant,
atque prorsus ad christianae vitae florem et vigorem fovendum, praevia
diligenti animorum paratione, aptae sint quam maxime. Itaque cum ab huiusmodi
triumphali venerationis et amoris obsequio, Divino Servatori sub eucharisticis
speciebus exhibendo, quod in dubitate Honduriae fasti in perpetuam prodent
memoriam, abesse Nosmetipsi nolimus. Te, Venerabilis Frater, ob perspectam
cognitamque tuam in Augustum Sacramentum religionem, deligimus et renuntiamus,
qui ibi personam geras Nostram et Eucharistico Conventui auctoritate Nostra
praesideas.
Verbis autem Nostris dicito omnibus, qui ad Tegucigalpensem Congressionem convenerint, eos omni studio et opera eniti debere, ut divinum
Sacrificium altaris, quod Sacrificium Crucis incruente repraesentat atque
perpetuat, Sacramentum praecelsum ceterisque Sacramentis praestantius horumque
consummationem finemque, solem sacrae liturgiae, Ecclesiae vitalis unitatis
signum et causam, omnis sanctitatis altorem fontem, praelucenti etiam vicinis
gentibus exemplo, semper prosequantur et colant. Inde ipsi ubertim sumant
incitamenta et vires ad publicae et privatae vitae recte componendos mores, qui
fidei pietatisque observantia, concordia, pace, integritate, Dei casto metu et
ad Evallgelii normam agendi vehementi propensione, speciem et pulchritudinem
semper lucentiorem et nobiliorem ad laudem catholici et patrii nomillis promant,
exhibeant, servent. Haec, nomine auspicioque Nostro, faceis omineris, faceis
portendas laetissimum, spei bonae consentaneum, progressum et exitum istius,
quem magni facimus, Eucharistici Conventus.
Caelestium interea donorum
conciliatricem, tibi, Venerabilis Frater, sollertissimo Archiepiscopo
Tegucigalpensi, atque universis Episcopis, magistratibus, sacerdotibus et
fidelibus Tegucigalpam una simul congressuris, Apostolicam Benedictionem,
spiritualis emolumenti auspicem, peramanter impertimus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XIX mensis Martii, anno MCMLXVII,
Pontificatus Nostri quarto.
PAULUS PP. VI
*A.A.S., vol. LIX (1967), n. 6, pp. 390-391
© Copyright 1967 - Libreria Editrice Vaticana
|