 |
PAULUS
PP. VI
EPISTULA
DECEM CUM CONDAS*
AD E.MUM P. D. IOSEPHUM S. R. E.
CARDINALEM SLIPYJ, ARCHIEPISCOPUM MAIOREM LEOPOLITANUM UCRAINORUM, DECEM EXACTA
LUSTRA, EX QUO SACERDOTIO EST AUCTUS, CELEBRATURUM.
Dilecte Fili Noster, salutem et Apostolicam Benedictionem.
— Decem cum condas lustra, ex quo sacerdotio auctus es, tibi, Dilecte Fili
Noster, gratulationes et vota bene multi proferunt, certatim gavisi declarare
validum benevolentiae affectum et bonae existimationis famam, quibus iure merito
longe lateque uteris.
Quo in humanitatis officio nulli Nos volumus esse
secundi. Quapropter vox quoque Nostra festiva et gratulabunda resultat, eaque
amantibus verbis a Deo, qui summum est bonum et ex quo omne bonum, cuncta
salutaria, spirituali tuo profectui consona, inclitae genti tuae profutura
optat, immo exoptat.
Faustis autem ominibus decet licetque interseri praeconium laudis: cum
Nobiscum reputamus longa iam emensa aetatis tuae tempora, te conspicimus de
sacro ministerio deque Ecclesia egregie meritum. Nam Leopolitanus Ucrainorum
sacer Pastor in agendo sagax, in docendo abundans, in omnibus diligens, gregis
tui sollicitudini et curae totum te devovisti, illud Sancti Augustini tibi
formam virtutis constituens: «Praepositi sumus, et servi sumus: praesumus, sed
si prosumus » (1).
Promptus pro Ecclesia tua mori aut effectu aut affectu, pro nomine Iesu haud
parvas aerumnas sustulisti invicta patientia et fortitudine, quae animi tui
laudibus novum quiddam addunt, venerabili illabente luce, valde decorum.
Postquam Romam venisti, teque Sacra Romana Purpura honestavimus, Nostram tibi
quavis ex parte securam fiduciam afferre voluimus. Quapropter enixe te
adhortamur, ut stabilis sis et immobilis, abundans in opere Domini, semper
sciens laborem tuum non esse inanem in Domino (2); atque flagrantibus votis
iuvat Nos antecapere et maturare exitum illius spei, quae magnanima te tenet et
ab aegritudine relevat.
Haec imo e pectore ominati, caelestis auxilii pignus Apostolicam
Benedictionem tibi, Dilecte Fili Noster, peramanter impertimus, hancque ad
universos, qui natali sacerdotii tui rite commemorando intererunt, laeti et
libentes pertinere volumus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XXX mensis Augusti anno
MCMLXVI, Pontificatus Nostri quarto.
PAULUS PP. VI
*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 13, pp. 876-877
(1) De Diversis, serm. 9, 3; 35, 6.
(2) Cfr. 1 Cor. 15, 58.
© Copyright 1966 - Libreria Editrice Vaticana
|