 |
PAULUS
PP. VI
EPISTULA
ANCONAE IN VIGILIA*
AD EXC.MOS PP. DD. MARIUM CASTELLANO,
ARCHIEPISCOPUM SENENSEM, ANTONIUM SANTIN, ARCHIEPISCOPUM-EPISCOPUM TERGESTINUM
ET IUSTINOPOLITANUM, CAROLUM BALDINI, EPISCOPUM CLUSINUM ET PIENTINUM: QUINTO
EXACTO SAECULO A PII PP. II OBITU.
Venerabiles Fratres, salutem et Apostolicam benedictionem.
— Anconae in vigilia festi Beatae Virginis Mariae caelo receptae Pius II, cum
iam feliciter compos esse videretur elaborati et ardui voti sub Crucis signo
expeditionis suscipiendae, dum in Anconitano sinu diu exspectatas Venetiarum
triremes iam in ancoris copsistentes contuebatur, morbis et deceptionibus
fractus, in colle S. Cyriaci morte occubuit. Quae ab hoc decessu quinque
revoluta implentur saecula, congruens sane sunt causa, cur tanti Romani
Pontificis sollemnis memoria ad animos revocetur, praesertim ubi eius
praesentiae, navitatis, beneficentiae exstant monumenta, manent vestigia,
clarius nomen elucet.
Nostro iudicio bene validas putamus esse rationes, quibus huiusmodi
commemorationis inceptio provehatur oportet. Aeneas Silvius Piccolomini inter
Summos Pontifices, qui renatarum artium saeculo floruerunt, singularibus animi
dotibus praestitit et, rebus fortiter et sapienter gestis, sui reliquit
recordationem, quae temporis lapsu non pallescit, omnino prorsus dignam, quae,
replicatis eius vitae annalibus, vivida revirescat.
Quamvis iuventutis tempore erroribus aliquantulum implicatus esset, quorum
postea eum paenituit, Apostolicae Sedi praepositus praecelsum sibi concreditum
munus egregie gessit. Assertor religionis, Petri Sedis iurium vindex, altor
concordiae, artifex pacis inter eos, qui christiana republica continebantur, in
excogitando magnanimitate, in agendo prudentia praestare consuevit. Praeter alia
sui saeculi affiatui ac propensioni indulgens, liberalium disciplinarum egregius
fuit amplificator et tutor. Ipse enim ea quae pulchra sunt religionis
christianae cultui amico foedere iungens, in id annitendi movebatur consilio ut
pulchritudo divinae veritati exteriores formas veluti splendidam vestem
contexeret. Normas agendi exemplis vitae confirmans, ipse humanarum litterarum
cultor insignis, latina scripta exaravit, ubertate pertractatarum rerum et
elegantia sermonis celebria.
Quod vestra interest, Venerabiles Fratres, susceptam deliberationem laudamus
in archidioecesi Senensi et in dioecesi Pientina in eius honorem celebrationes,
in annum producendas, habendi. Nonne, quemadmodum suae gentis decora oblivisci
et maiorum benefacta neglegere degeneris est indolis, ita generosum et
profuturum est, priscas recensere glorias et ab avitae nobilitatis lineis non
excidere?
Haud dubie Senae et Pientia Aeneae Silvio Piccolomini multa debent beneficia.
Enimvero Senas, quas providus et actuosus Episcopus aliquot annos moderatus est,
praeter alia ad metropolitanae dignitatis fastigium evexit, splendidis
aedificiis exornavit; neque silendum est virginei decoris sidus et lumen eis
addidisse, cum S. Catharinae Senensi publicos honores altarium decrevisset.
Pientiae autem, suopte nuncupatae et collustratae nomine, civitatis et
episcopalis sedis honorem contulit. Antea rusticanum suum natale oppidulum
munifico auso in concinnam formam novae urbis convertit, de qua poetica quaedam
lingua perbelle dixit: «Pientia orta est ex amoris cogitatu et somnio
pulchritudinis».
Pro loco autem aequum esse ducimus Tergeste quoque, cuius Aeneas Silvius
Piccolomini providus Antistes fuit, de eo optime meritus, festam celebrationem
vobiscum participare: quod quidem ubi fraterno cum commercio bene sentientis
animi contingat, haud sine gratulatione gaudebimus et cum gaudio gratulabimur.
Multum optantes, ut ea quae in restaurandam memoriam Pii II quinto exeunte ab
eius obitu saeculo excogitastis et in rem deducitis, dulces fructus edant et
spei pares exitus pariant, supernae gratiae auxilia vobis, Venerabiles Fratres,
et inceptis vestris deposcimus; atque in huius caelestis tutaminis auspicium
vobis et clero, magistratibus, christifidelibus hanc ob causam congregatis,
Apostolicam Benedictionem, caritatis Nostrae pignus, libenter impertimus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die II mensis Septembris anno MCMLXIV,
Pontificatus Nostri secundo.
PAULUS PP. VI
*A.A.S., vol. LVI (1964), n. 12, pp. 747-749
(1) Act. 4, 32.
© Copyright 1964 - Libreria
Editrice Vaticana
|