 |
PAULUS
PP. VI
EPISTULA
IAM PROPE*
AD E.MUM P. D. EUGENIUM S. R. E.
CARDINALEM TISSERANT, EPISCOPUM OSTIENSEM, PORTUENSEM ET S. RUFINAE, SACRI
COLLEGII DECANUM
ET PRIMUM PURPURATUM PATREM E CONSILIO PRAESIDENTIAE
CONCILII OECUMENICI VATICANI II, PROXIME INEUNTE TERTIA
SACROSANCTAE SYNODI SESSIONE.
Venerabilis Frater Noster, salutem et Apostolicam Benedictionem.
— Iam prope accedit tertia Sessio Concilii Oecumenici Vaticani II, quae, ut
statuimus ac nuntiavimus, initium capiet die XIV huius mensis Septembris, quo
liturgicum festum Exaltationis Crucis Domini Nostri Iesu Christi celebratur. Non
sine causa hoc festum ad Concilii Oecumenici coetus iterum agendos delectum est,
quippe quod apte ostendere videatur, e quonam fonte nostra salus suam repetat
originem, atque undenam Ecclesia spem hauriat felicis exitus magnae huius
Synodi, hoc est e Passione nostri miserantissimi et amantissimi Redemptoris. Nos
tanto huic mysterio debitum tribuere honorem cupimus, eius perennem ac salutarem
memoriam recolendo, scilicet in ipsa eiusdem Sessionis inauguratione
sacrosanctum Missae sacrificium Deo offerendo, quod Redemptionis nostrae opus
repraesentat et renovat modo incruento. Ac Nobis in animo est sacrum huiusmodi
ritum, utpote primum ac praecipuum Synodi actum, quae mox cogetur, per sollemnem
concelebrationem perficere, quae quidem a viginti quattuor Concilii Patribus ex
variis ordinibus et regionibus delectis ac Nobiscum coniunctis peragetur; idque
eo consilio volumus, ut apud omnes clarior pateat et apud Deum efficacior valeat
illa mentium voluntatumque unitas, vi cuius omnes cor unum et anima una
(1) sint, quotquot Sanctae Synodo intererunt et super communes labores
devocabunt divina lumina, e quibus universa catholica Ecclesia, dum divinam
voluntatem inquirit, supremum ductum sumere debet. Constat, enim, Concilium
Oecumenicum circa S. Petri Successorem congregatum, ut a Conciliis Oecumenicis
Tridentino et Vaticano I asseveratum est, vere universalem Ecclesiam
repraesentare.
Haec, Venerabilis Frater Noster, ad te scribimus, Sacri Collegii Decani
munere fungentem, ut, qui praegrave officium a Nobis iterum suscipis primi
Purpurati Patris e Consilio Praesidentiae Oecumenicae Synodi Vaticanae II,
eiusdem Concilii Patres Nostro nomine et auctoritate adhorteris, ut, ad
sollemnes coetus die praestituto celebrandos venientes, ad eosdem animum
praeparent, velut ad singularem vitae Ecclesiae eventum; qui quidem sperare
iubet fore ut Ecclesia eo magis Divino Paraclito excitetur ac permoveatur, quo
intentiores, quo magis concordes, quo humiliores animi ad recipiendam gratiam
una simul componentur. Huiusmodi eventus a nobis postulat impensam divinarum
rerum considerationem, flagrantissimum animi fervorem, humilem pietatem,
integram fidelitatem erga Christi praecepta, vigile studium Ecclesiae et humani
generis necessitatibus consulendi.
Cupimus autem, ut tua hortationis verba non tantum Concilii Oecumenici Patres
respiciant, ut magnum illum eventum integra cum animi alacritate concelebrent,
sed ad christifidelium quoque universitatem facias, Sacrorum Antistitibus tibi
ferentibus opem, ad quos converteris: scilicet, ad sacerdotes in primis, ad
religiosos sodales ac virgines Deo devotas, ad eosque omnes, qui e catholicorum
hominum familia arcto vinculo atque e conscientia Ecclesiae adhaerere cupiant;
item ad animi corporisve doloribus affectos, qui Ecclesiae iam coniungantur,
atque ad innocentes pueros puellasque, eiusdem Ecclesiae decus atque gaudium.
Oportet profecto, singula Mystici Corporis Christi membra hunc singularem
Oecumenici Concilii eventum, historia sane dignum, etiam ad seipsos pertinere
censeant, atque vigilanti ardentique conspiratione eiusdem Concilii participes
sint. Etsi, cum superiores Oecumenicae Synodi Sessiones initium ceperunt, ad
universos Ecclesiae ordines huiusmodi invitatio facta est; eam tamen iterare
Nobis est visum, sive quia ob assuetam iam fidelibus maximam huiusmodi
convocationem eorum exspectatio remissior fieri potest, quae contra nunc vigeat
necesse est; sive quia, ad exitum properantibus argumentis, quae Concilio ad
consideranduni proposita sunt, decernendarum agendarumque in ipso rerum gravitas
augetur.
Duobus autem modis usu probatis, quemadmodum notum est, sive singuli
christifideles sive ecclesiastica communitas rei, quae ratione religiosa et
morali tanti est momenti, possunt spiritualiter sociari, et ad felices eius
exitus operam conferre: paenitentia et precatione. Priore homo componitur ad
impedimenta ex animo auferenda, peccata dicimus pravasque cupidines, quae
obstant quominus Deo reconcilietur; altera vero comparatur ad accipiendam
abundantiam caelestis misericordia; utraque opportune efficit, ut locus detur
regeneratrici actioni divinae et ad ineffabilem illum veluti occursum duarum
voluntatum perducit: voluntatis hominis, qui se submittens humilitate
purificatur atque erigitur ad impense implorandum et sperandum; voluntatis Dei,
qui libere tandem in vacuum cor hominis potest penetrare idque, illo in occursu,
perfundit et inflammat Amore, naturam transcendente.
Volumus igitur, Venerabilis Frater Noster, ut voce tua, quae quasi totius
Concilii sit vox, Ecclesia catholica moveatur ad peculiaria quaedam paenitentiae
opera et precationes facienda. Haec autem sunt, quae suademus: hoc anno Quattuor
Tempora, quae in dies XXIII, XXV et XXVI mensis Septembris incidunt, reapse
sanctificentur: praedictis scilicet diebus is, qui poterit, ieiunium servet, et
unusquisque officio se intellegat obstringi mortificationis alicuius vel
paenitentiae exercendae; studeat etiam Deo peculiares preces piaculares et
impetratorias adhibere. Die autem XXVII, quae est dominica, in toto terrarum
orbe, in quovis coetu fidelium et qualibet ecclesiastica communitate,
universales preces fundantur ea mente, ut Concilium Oecumenicum prospere
eveniat: quod significanter fieri poterit sollemni recitatione precationis, quae
a verbis «Pater noster» incipit.
Ut neminem latet, Nos arbitramur Concilium secundos habere exitus, si
spiritus Christi in eius Ecclesia renovetur, si fratres a nobis adhuc seiuncti
in unitate eiusdem Ecclesiae componantur, si conscientia religiosa in humana
consortione excitetur, si iustitia et pax in eadem vigeant: haec quidem
proposita ad summam ac generalem spectant utilitatem; haec vota ut perficiantur
nemo non vehementer exoptabit, quemadmodum probe confidimus, eaque, utpote a te,
Venerabilis Frater Noster, cum gravitate ac benevolentia enuntiata, homines pio
et magno animo praediti sine dubio sedulo alacriterque secundabunt. Pro hac,
quam plurimi facimus, cura tua gratias in antecessum agentes, tibi, universali
Ecclesiae totique orbi terrarum Benedictionem Apostolicam peramanter in Domino
impertimus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die I mensis Septembris, anno MCMLXIV,
Pontificatus Nostri secundo.
PAULUS PP. VI
*A.A.S., vol. LVI (1964), n. 12, pp. 747-749
(1) Act. 4, 32.
© Copyright 1964 - Libreria Editrice Vaticana
|