 |
PAULUS
PP. VI
EPISTULA
AD ECCLESIAM*
AD REV.MUM P. MAURITIUM QUÉGUINER,
MODERATOREM GENERALEM SOCIETATIS PARISIENSIS MISSIONUM AD EXTERAS GENTES, TERTIO
SAECULO VOLVENTE AB EADEM SOCIETATE CONSTITUTA.
Dilecte fili, salutem et Apostolicam Benedictionem.
— Ad Ecclesiam, quae nunc cum maxime menti obversatur, quod Concilium
Oecumenicum Vaticanum Secundum diligenter in eius inquirit
mysterium, pertinet, ut vim vigoremque suum explicet et salutis nuntium ad quam
plurimos homines perferat. Est ergo suapte natura missionalis, cuius Caput,
Iesus Christus, praecepit: Euntes in mundum universum praedicate Evangelium
omni creaturae (1).
Inter Instituta vero, quae, Ecclesia iubente, moderante, hoc
mandatum dominicum exsequi peculiari ratione sibi proposuerunt, Societas
Parisiensis missionum ad exteras gentes, cui tu, dilecte fili, praees, non
obscurum obtinet locum. Quod ab ea condita tria in praesenti saecula explentur,
tibi tuisque sodalibus merito praebet laetitiae causam, Nobis vero occasionem
vobis gratulandi et opus per hoc temporis spatium egregie patratum eum laude
agnoscendi.
Crevit ex parvo, ut fieri consuevit, Societas vestra, id est e
Seminario Lutetiae Parisiorum anno MDCLXIII propter hoc tantum constituto, ut
Evangelio inter ethnicos disseminando idonei pararentur praecones. Cui incepto,
tunc temporis novo, Sacrum Consilium nomini christiano propagando favit, normas
de re missionali edens, quas sapientissimas esse rerum usus probavit; atque
adeo ab ea Sacra Congregatione vos veluti ortum ducere existimatis.
Postea,
difficultatibus constanti animo evictis, Societas ista laetis est aucta
incrementis, quod attinet sive ad sodalium numerum sive ad opera, quae
exercentur. Amplissimam sane fruetuum copiam, Deo propitio largiente,
colligere per tria haec saecula datum est vobis, quippe qui Fidem in longinquas
regiones, Asiae praesertim, inferre et illatam firmare studueritis.
Hoc vero
imprimis laudi est vobis habendum, quod ab ipsis Societatis initiis et ex eius
instituto estis annisi, ut ex autochthonibus seligeretis, quos ad sacrum sacerdotii munus obeundum
invenissetis idoneos, et ad id compararetis. Quam sagaciter, sollerter,
fructuose rem eiusmodi sitis persecuti, posteriora tempora, maxime haec, quibus
vitam transigimus, testantur. Ut sinceri Ecclesiae filii et Evangelii nuntii
eo praeterea contendistis, ut in regionibus missionali labore excolendis viam
panderetis sacrae hierarchiae rite constituendae. Nec ignoramus Christifidelium animos in patria vos incendisse ad praeclaram causam divini verbi
ethnicis annuntiandi, siquidem consociatio pro missionibus preces fundentium
opemque iis ferentium a vobis est instituta, quam Pius VII, Decessor Noster,
approbavit, vestroque auxilio aliae provectae sunt sodalitates huiusmodi.
Vobis
autem summae ducitur laudi, quod plures socii vestri sanguine effuso Fidem
asseruerunt, ex quibus novem Beatorum Caelitum honoribus sunt decorati. Licet
igitur haec S. Augustini verba non immerito ad eos trasferre: Mortui sunt
martyres, multiplicata est magis Ecclesia, crescit per omnes gentes nomen
Christi (2).
Paterna autem caritate vos complectentes, in huius anniversariae
memoriae gaudiis, rogamus, ut eximiam hereditatem a maioribus traditam,
integram servetis, et necessitatum horum temporum rationem habentes, quantum
fieri potest, augeatis. Assidua vobis cura erit, ut Sedi Petri, cui pascendas
oves Dominus commendavit, fideliter in posterum quoque inhaereatis, et Ecclesiae
Sanctae gregisque Christi emolumenta, vestris etiam commodis posthabitis,
consectemini.
Novimus Episcopos Galliae, in publicum Conventum congregatos,
permagna vobis attulisse adiumenta usque ad aetatem, qua ea in regione facta est
rerum conversio. Expedire ergo videtur, ut cum hodierno Coetu sacrorum
Antistitum Galliae, qui in rem etiam missionalem cogitationes et curas intendit,
agatis, quo efficientius officio pastorali vestro satisfacere possitis, nihil
tamen detrahentes de oboedientia, qua estis Consilio nomini christiano
propagando obstricti. Nec dubitamus, quin sacris Pastoribus earum regionum, ubi
in proferendis finibus Regni Christi desudatis, deservituri sitis immutato cum
studio, quod scilicet aliena commoda quaerit, propria neglegit.
Ut iam supra
significavimus, pia industria vestra in Asiam, amplissimam omnium continentem,
excurrit. Cuius momentum non est qui ignoret, siquidem frequentissima est
incolarum numero, qui continenter accrescit, civili cultu eoque vetustissimo
excellit, ingeniis ad divina proclivibus est insignis, nunc vero, novo
quodam impulsu in reconditas disciplinas, artes technicas aliasque vitae
utilitates vehementius fertur. Ut hae immensae spatiis regiones Ecclesiae Dei
adiungantur, omni est ope allaborandum, quamvis difficultates gravissimae
obstare videantur. Flammescat igitur his in saecularibus sollemnibus ardor
apostolicus vester vosque adducat, ut in tanti ponderis rem vitam omnem
impendatis.
Haec agentes institutum vestrum integrum servabitis vosque veros
praebebitis alumnos et ministros Ecclesiae, quae vos genuit, aluit, vobis fidem
habet multumque sperat de vobis: hanc matrem vestram, tamquam supernam Ierusalem sanctam civitatem Dei, honorate, diligite, praedicate
(3).
Nos denique,
qui per hanc epistulam faustam celebrationem istam aliquo modo participare
voluimus, tibi, dilecte fili, sodalibus Societatis, cui moderaris, eiusque
adiutoribus, omnibus denique, qui sollemnibus ob eam anniversariam memoriam
agendis intererunt, Benedictionem Apostolicam, paternae voluntatis Nostrae
testem ac supernorum munerum auspicem, libenter in Domino impertimus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die III mensis Decembris, anno MCMLXIII,
Pontificatus Nostri primo.
PAULUS PP. VI
*A.A.S., vol. LVI (1964), n. 1, pp. 23-25
(1) Marc. 16, 15.
(2) Enarr. in Ps. 40,1; P.L. 36, 454.
(3) Aug., Sermo 214, 11; P.L. 38, 1071.
© Copyright 1963 - Libreria Editrice
Vaticana
|